Tractatus de Jure Regularium ubi et de Religiosis Familiis

발행: 1857년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

PAM PRIMA.

u Sie etiam dicitur Christus instituisse sacramenta, quia docuita ea quae sunt de eorum substantia, etsi accidentalia Eccle-α siae commiserit, v

Probari etiam potest divina status religiosi institutio ex nota sanctitatis, Ecclesiae catholicae propria. Hanc enim notam ita intelligunt theologi , ut debeat sanctitas in Ecclesia exterius patefieri, exere itio omnium Virtutum, tu Summo gradu, ita ut etiam complectatur conSilia evangelica Perrone, Proetret. theol. , tom. 8, pag. 94 et 135, edit. Lovanti . Sed externa professio consiliorum evangelicorurn est ipsemet status reli giosus; ergo status religiosus pertinet ad sanctitatem qua splendescere semper debet Ecclesia. Ergo per ipsammet Ecclesiae institutionem, status religiosus fuit a Chri in Domino in.

stitutus.

Praeterea consiliorum evangelicorum publica prosessio fuit procul dubio a Christo Domino inducta; si quidem Chrystus expresse in Evangelio ad ejusmodi consiliorum observantiam hortatur. Sed status religiosus in hac ipsa publica professione consistit. Si enim professio haec esset quid a statu religioso diversum et ab eo iudependens, abolitio religiosi status p blicam consiliorum evangelicorum professionem non laederet :atqui Iameii contrarium asserit Pius VI, in brevi Ouod αι quantum colleci. brevium, tomo i, pag. 9l et 92, edit Belg.

1800 , liis verbis : Restularium abolitio, a conventu nationali decreta, laedit statum publieas professionis consiliorum evangelicorum. Ergo et status religiosus institutioni divinae accensen

Obietes. - Constat nullos exstitisse religiosos duobus saltem prioribus Ecclesiae Saeculis; ergo status religiosus non fuit a Christo institutus. - Respondeo : nego antecedens. Id enim uullatenus constare, ut contrarium cx monumentis historicis osse potius admittendum probamus Sequenti capite.

PROPOSITIO VI . - Statum religiosum esse institutionis mel siasticiae perperam concluderetur eae eo quod ad substantiam hujus status necessaria 3u Melesios approbatio. - Nam 1' an revera, Disitired by Corale

142쪽

128 TRACTATUA DE IURE REGULARIUM.secluso jure positivo, requiratur Ecclesiae approbatio ad sumstantiam religiosi status, controvertitur, prout supra Vidimus; in qua controverita negati vae sententiae adhaesimus. 2' Sed esto dictam approbationem esse de status religiosi omentia :nequaquam legitime inferri potest esse statum religiosum institutionis mere ecclesiasticae. Nam qui necessariam Ecclesiae approbationem sustineut, hanc solam urgent rationem; non pome statum religiosum existere in abstracto, Sed duri taxat cum hac vel illa determinata forma : formam autem illam accidentalem approbandam osse ab Ecclesia, ut tuta Sit, ac proinde ut status religiosus cum illa sorma sit vere Status por- sectionis, et non potius imperfectionis. Ergo in hypothesi etiam necessariae approbationis Ecclesiae ad constituendam status religiosi substantiam, approbatio haec non requiritur nisi ob aeeidentalem formam. Sed ex eo quod ab Ecclesia approbari debeat forma accidentalis status religiosi, Perperam concluderetur statum ipsum religiosum ab Ecclesia suisse iustitutum : nam minime repugnat, et e contra pomi bile conciseitur, statum religiosum suisse a Christo Domino institutum quoad substantiam; ita ut tamen deberent variae formae accidentales, Seu aride regulae, ab Ecclesia approbari. Ergo stare simul pomuut haec duo : institulum a Christo fuisse statum religiosum, et tamen necesSariam esse Ecclesiae approbationem. Ergo ex necessitate dictae approbationis perperam concluditur a Christo institutum non suisse statum religiosum. Hinc merito moderniores Bollandistae tu opere, Gamen libri Mariani Verhoeven, pag. 13ὶ : a Animadvertimus nullia theologo, ne inter eos quidem qui approbationem Ecclesiae a Semper necessariam fuisse arbitrati Sunt, in mentem venisse, a ut ex hac necessitate argueret Statum religi um non esse a divinae, sed humanae originis : quippe omnes cum Bella a mino Suarestoque tenent essentiam religionum fundamena tum habere in evangelio, approbationem vero ccclesiasticam a tantum cadere posse in modos, quibus accidentales vitae

a religiosae partes ad ipsius substantiam quae in tribus evan-

143쪽

129 a gelicis consiliis consistit) adjunguntur. Qui quidem modi,

α vel ad undecimum usque saeculum et ultra fuere adeo variia atque mulabiles, ut vix aut ne vix ullum inter eos repereris a qui ordinem religiosum proprie dictum constituisse, nedum a toti Ecclesiae propositus fuisse dici queat; etsi status relia giosus, non in abstracto, sed in e creto utique, tola interima in Ecclesia vigeret. DPnoposITIo VII . - opinio quae tenet religiosum statum esse duntaot instilutionis ecclesiasticae, nec periculo, nec temeritate vaeare videtur. - Εt l' sacile patet ejusmodi opinionis periculum. Ea euim semel admissa, latissime aperitur janua iis novatoribus, qui sub Iosepho II in Germania, inter eaetera contra Ecclesiam molimina, evertendis praecipue religiosis ordinibus adlaborarunt. Etenim si status religiosus est institutio mere ecclesiastica, reete contendent ejusmodi Ecclesii e hostes posse statum hunc ab Ecclesia abrogari; atque adeo, ob nescio quas politicas rationes, reapse eSSe abrogandum. 2ρ Sed neque temeritate caret dicta opinio. Etenim, ut propositione 5' vidimus, concordant doctores catholici in tradendo, tanquam omnino certum et tenendum, divinam fuisse religiosi status institutionem. Atque ea etiam suit sanctorum Patrum communis doctrina. Quam pariter omnino certam supponit Pius VI, dum in brevi dogmatico Ouod aliquantum, de Regularium abolitione sic asserit : Medit statum publieae professionis eonsiliorum evan9elicorum; loedit vivendi rationem in Ecclesia commendatam, tanquam Apostolim doctrinoe eonsentaneum. Porro contra ejusmodi auctoritates sentire temerarium Ost; nec alia de causa temeraria est aliqua opinio, quam quod tales contra se auctoritates habeat.

DE STATUS RELIGI I monDIIS SEU QUANDO ET QUIBUS Polluta RELIGI I EXISTERE CCEPERINT.

Mirum videri potest quaestionem institui de tempore exor-

144쪽

dientis religiosi status, postquam probatum Ost statum hunc a Christo ipso fuisse institutum. Vix intelligitur simul stare posse duo haec : quod nempe a Christo status religiosus fuerit institutus, nec tamen statim religiosi existere cceperint. Nihilominus factum institutionis religiosi status percipitur et est revera distinclum a facto existentiae religiosorum. Cum scilicet statum illum instituerit ChriStus, non tanquam obligatorium. sed tanquam libere ineundum, ex solo institutionis facto non sequitur extemplo repertos fuisse homines, qdi statum illum amplecterentur. Unde hypothesi S, quod post aliquot annos, autoliam post unum aut ulterum duntaxat Saeculum, coeperi ut religiosi existere, non immediate percipitur salsa ex hoc solo,

quod ipse Christus Dominus religiosi status institutor fuerit ;sed salsitas haec aliunde repetenda est. Vicissim ex eo Solo quod historice probaretur, nullOS ante speculum tertium cxstitisse religiosos, non immediate sequeretur Alatum religiosum non suisse a Christo institutum. Hi ne merito ponitur utraque haec quaestio, an status religiosus fuerit a Christo ipso institutus, ct quo tempore religiosi Mistere emperint. De priori jam diximus; occurritque nunc expendenda posterior. Ad hanc aulem onu-eleandam triplicem instituimus paragraphum : l' nonnullas praemittimus regulas ad dignoscendum ut ruin duobus aut tribus prioribus Ecclesiae speculis veri exstiterint religiosi; 20 variis argumentis Probamus Statim a tempore Apostolorum veros et proprie dictos religiosos exstitisse; 3' nonnullas,

quae objici possent. praecipuas dissicultates diluimus.

Praemittuntur regulae ad dignoscendum utrum prioribus Leelosiae temporibus exstiterint necne veri religiosi.

REGLLA I'. - 'Eae eo quod prioribus Ecelesiae stimulis non reperiatur usus e ressae professionis religiosa', per tripleae votum paupertatis eastitatis et obedientiae. minime sequitur eo tempore Diuitigod by Coo e

145쪽

veros relis os non eastitisse. - Distingui solet religiosi status prosessio in expressum et tacitam. Expressa dicitur quando

religionem profitens, id verbis enuntiat ; prosuntiando scilicet formulam triplicis voti paupertatis, castitatis ot obe- die utiae, et permanentiae tu aliquo religioso instituto. Tacita autem pros Sio Vocatur, quando prostens, hanc eamdem suam voluntatem, etsi verbis non exprimat, aliquo tameuexterno signo, quoad hoc adhiberi Solito, sussicienter pat facit; verbi gratia, religiosum habitum absumendo, Vel capi, larum abrasioni sese subjiciendo, vel formulam quidem prinuuntiando, Sed quae tria Vota non exprimat. Porro quod susseere possit prosessio tacita, ut quis verus religiosus evadat, est unanimis theologorum et canonistarum doctrina. Invicte autem probatur ex eo quod frequenter usurpata fuerit haec profitendi forma iis etiam rece utioribus saeculis, in quibus veros exstitisse religiosos latentur omnes. Quam probationem cum eximie concinnaverint moderniores Bolla diani amen libri Mariani Verhoeven, pag. is et seq.ὶ, eam nos hic, pro rei gravitate, transcribendam duximus.

Hoc loco expedit, inquiunt , aliquid de variis prosessionis

faciendae modis annotare. Testatur S. Basilius in secunda epistola canonica ad Amphilochium, postquam de virginum prosessione locutus fuerat si): a Virorum autem professio- a nes non novimus, praeterquam Si qui Seipsos monagonuuina ordini adjudicarint; qui tacito videntur coelibatum ad Na tere : sed in illis quoque illud existimo praecedere Opora tere, ut ipsi luterrogentur, et evidens eorum accipiatura professio. x En divisionem professionis in expressam et tacitam , ab omnibus theologis atque etiam tu Iure canonico 2ὶ admissam. Tacita quidem professio nuue minus usitata est;

l) Epist. 199, alias q, ad Amphiloch. , de eanon ., tona. I Operum, pag. 2sq,

edit. Maur.

146쪽

attamen duobus certe in casibus Oblinoro pol est: i' si quis expleto anno novitiatus et decimo sexto aetatis, habitum prinsessorum , a novitiorum habitu distinctum, assumat; 2' si ultra annum integrum probationis, qui annus debet inchoari post decimum sextum aetatis expletum, habitum religionis indistinctum gestet patenter si). Verum olim, ac praecipue quidem tu remota antiquitate, multo latius is professionis modus patebat : ita ut qui externo aliquo signo sussicienter

manifestaret se talem esse vulte quales tunc erant religiosi, statim ex generali omnium sensu et consensu totam vitie religiosae obligationem in se suscipere censeretur, etiamia voce nullam sacer et promi Ssionem.

Hujusmodi signum indubie erat vestis religiosae assumptio : unde nescio an provenerit usus loquendi adhuc hodie- dum apud Graecos servatus, dum ritus hilarios prosessionis monasticae fere non aliter vocare solent, quam Olpeium parvi habitus, ut Olbeium magni et angelici habitus 2 . Virgines Christianas primis Ecclesiae temporibus, Sponte Vestem furicam induendo, sese Christo sponso devovisse, et hanc fuisse earum irrevocabilem prosessionem, etsi solemni ritu velatae

non fuissent, demonstrat Thomassinus 3ὶ; asserique inter alia S. Hieronymi testimonium, de Asella narrantis 42 .

a Tunicam susciorem, quam a matre impetrare non poterat,a induta, pio negotiationis auspicio, Se repente Domino cona secravit, ut intelligeret universa cognatio non posse aliuda ei extorqueri, quae jam saeeulum damnasset in vestibus. v

Et speculo septimo ineunte, Fridiburga, Sigiberto regi desponsata, jamjamque ei matrimonio copulanda, secedendo intra

quamdam ecclesiam, ibique vestes mutando, ac cornu altaris apprehendendo, repente, nemine eam admittente, sanctimonialem se ipsa prosema est; atque hoc Paeto, Sacerdotum,

147쪽

PAM PRIMA.

principum, ipsiusque Sigiberti opinione, spousalia dissolvit :prout narrat anonymus saeculi octavi scriptor vitae S. Galli i). Inter Viros quoque Deo devolos, aeque vetustum esse talem prosessionis ritum , liquebit ex iis quae postea commodiori loco commemorabimus. Εumdem autem sat diu perdurame, iudigitant illa B. Lansranci Cantuariensis Archiepiscopi ver ba 2ὶ : a Canones decretaque SS. Patrum eos, qui vestem et religionis aliquot diebus in conspectu hominum deserunt

v ad Saeculum quocunque modo postea redire non Sinunt. DE quibus decretis, collectis lum a S. Petro Damiani 3ὶ, tum a Luca Dacherio έὶ aliisque, unum proseremus canonem 6 Concilii Τoletani sexti 5ὶ : a Quisquis virorum v ct mulieruma habitum semel induerit spontaneo religiosum, aut si viret deditus Ecclesiae choro, vel femina fuerit ac fuit delegata a puellarum monasterio, in utroque Sexu p varicator ada propositum invitus reverti cogatur : ut vir de tondeatur, et a puella monasterio reintegretur, etc. o uuae quidem ita aliquandiu intellecta suere, ut qui in extremis, etiam non Sentientes, nec sui compotes, ueque proinde eam polentes, VeSte poenitentium aut monachorum induti fuissent, si deinde convalescerent, ad poenitentiam atquo adeo ad vitae religiosae ossicia perpetuo tenerentur; potissimum tu Hispania, ubi ea opinio magnum robur accepit ab exemplo Wambae Visig thorum regis, et canone 2 concilii Gleta ui duodecimi; quocatione, licet sub unius anni excommunicatione interminetur, ne qui uam sacerdos infirmis, non aliquo saltem nutu aut iudicio id petentibus, poenitentiae ordinem temere imponat quod sane eo casu Ecclesiae nomine sacere non poterat), nihilominus sancitur ejusmodi poenitentiam ratam habendam

148쪽

csso l). Magis vero universaliter et majori utique jure ea lex obtinebat de iis, qui in mortis discrimine constituti, vinluntario vestem religiosam induerant aut petiverant, ae m naehi ad sueeurrendum vulgo nuneupabantur. Pluribus hanc rem exemplis illustrat Mabillonius, tam in Annalibus 2ὶ quam in Aetis Sanetorum ordinis S. Benedicti 3ὶ . Tam parum Fero Ecclesiae ministri opera ad id requirebatur, ut asservarent homines secreto apud se vestem monasticam, quam, Si subito mors immineret, sibimet ipsi induerent; quocirca S. Anselmus scribens ad piissimam Mathiidem comitissam, sie ait έ): a Sancti desiderii vestri in corde meo semper κ Servo memoriam, quo ad contemptum mundi cor vestruma anhelat; sed illud sancta et necessaria, quam erga ma-u trem Ecclesiam habetis, pio dilectio retractat. . . Hoc ta- men praesumo consulere, ut, si certum mortis periculuma interim , quod Deus avertat, senseritis imminere, prius a vos Deo omnino reddatis quam de hac vita exeatis, et ada hoc velum semper paratum secrete penes vos habeatis. . Audiatur etiam idem sanctus virginem nobilem increpans, quie, semel sponte assumplo habitu monialium, matrim nium attentarat 5 : et Impossibile est te ullo modo possest salvari, nisi ad habitum et propositum abjectum redie- ris. Quamvis enim ab Episcopo Sacrata non sueris, nee a coram ipso prosessionem legeris, hoe solum tamen est ma-W nisesta, et quae negari non potest, prosessio, quia publice et a secreto habitum sancti propositi portasti; per quod omnibus a te videntibus Deo dicatam te esse, non minuS quam P u fessionem legendo, assirmasti. Nam antequam seret ista a nunc usitata monachici propositi professio et sacratio, multa

149쪽

a millia utriusque sexus hominum, solo habitu se ipsius esseu propositi profitentia, celsitudinem et coronam consecuta a sunt. Et qui tunc habitum sine ipsa prosessione et sacrationua aSSumptum rejiciebant, apostata' judicabaptur. Inexcusabilisa ergo es, si deseris sanctum propositum, quod diu habituu et conversatione prosessa es; quamviS professionem nunc u usitatam non legeris et ab Episcopo consecrata non lacris . nuerito itaque S. Petrus Damiani dicere potuit : a Tanta a Veneratione, tanta cuStodiae censura monachicum habitum a sancti Patres dignum csSe cenSuerunt, ut Pene quocunqueu modo illum qui semel indueret, relinquendi postmodum a1icentiam non haberet l . v a Ecce, juxta Gelasiani I u- a creti Sententiam, quacunque occasione , etiamsi nulla intern veniat mora probationis, quisquis religioso habitu semelu induitur, sunditus sibi redeundi ad sarculum licentia dene-α gatur 2). n a aegrotos pariter et incolumes eadem regula a comprehendit, quae non solum voluntarie, Sed etiam vio-α Ienter conversos, ultro etiam deceptoris machinationibus re Perauasos, in eodem proposito perseVerare decernit sa). οImo ab hac regula ne excipiebantur quidem ii qui in minori aetate, vel tonsuram Vel vestem religionis ab utroque aut alterutro parente accepissent, Vel palam Sub pareu tum oculis tulissent έὶ : censebantur quippe parentes pro his liberis tacitam prosessionem fecisse, deque ac ii qui pueros suos monasturiis offerebant, Dunquam exinde ad speculum reversu ros : de quibus inter alios auctores consuli pomunt Sua-

150쪽

Quod de tonsuras a pueris gestatae effectu modo dictum est, idem ex testimoniis a S. Petro Damiani laudatis ad adultos quoque debet extendi: nempe per plura saecula religionis tonsuram idem operatam fuisse ac religionis vestem, ut quicunque ex saecularibus accipi eutes poenitentiam se totondissent, et rurius praevaricantes laici facti esse ut, comprehensi ab Episcopo suo, ad paenitentiam revocarentur; Sique admouiti ad eam redire abnuerent, Vere ut apostatae coram clesia anathematiis Sententia condemnarentur l) : quo uccedit quod nonnusquam quibuScunque, Sive in canoui eo sive in monachico ordine, etiam Sine eorum voluntate, tonsuraliis regressus ad Saeculum suerit Severe prohibitus 2 . Ut anteriora hujus rei exempla praetermittamus, Consuetudinarium B ccense, circa Meeuli XIV initium, ut videtur, exaratum, iudicat etiam tum irasrmos, dum prae nimia debilitate monasti eo habitu indui haud possent, sola tonsura, nec ullo ab iis prolato verbo, inter monachos suisse cooptatos 3 . De professionibus quoque, quae ore aut etiam scripto sebant, pauca anno lauda nobis sunt, ut evincamus, nec in his necessariam fuisse explicitam trium consiliorum evangelicorum designationem. Supra didicimus S. Basilio visum fuisse opportu uum ut, adhibita interrogatione. evidens acciperetur virorum prolatato. Hunc ille morem reapse suis Begulis iustituit, jubens propositi testes adhiberi praesectos Ecclesiae, a ut a per ipsos et corporis Sanctimonia Velut res quaedam sacrati Deo dedicetur, et firma sit haec actio per testimonium ίέ . v Λgit autem inibi de solo continentiae propoSito palam enuntiando ; dum tamen manifestissime constat ip8ius monachos non minus ad paupertatem et obedientiam colendam vi propositi sui fuisse obstrictos. De hinc, Saeculo minimum quinto exeunte, qualis suerit in Orientali Ecclesia professionis mona

s S. Petrus Damiani. Opuse. eit., cap. 5.

SEARCH

MENU NAVIGATION