장음표시 사용
541쪽
NORMA CANONICA STATUM RELIGIOSUM INGREDIENDI
DE NOUITIATU ET PRDFESSIONE. Statum religiosum ingredi volentibus duplex olim patebat vitae forma, coenobilica nempe ut solitaria : hodie vero unica tantum, nimirum coenobilica. Cum enim Ecclesia prohibuerit quamlibet vitae religiosae formam a se non approbatam, atque aliunde solitariae vitae professionem approbare jamdudum desierit, consequens est ut prosessio haec illicita remanserit. Quod autem ex Ecclesiae dispositionibus evasit illicitum, jam nequit esse status perfectioriis, et consequeuter nec status reli-
Hinc, praetermissa vita solitaria, quae sub praesenti tractatus parte expendenda veniunt de modo canonico statum religiosum ingrediendi, omnia ad collegialem vitae religiosae formam reseremus. cum autem statum religiosum, in ejusmodi approbatis vitae coenobilicae institutis, canonico ingredi, nihil aliud sit quam, legitime peracto novitiatu, rite seu canonice professionem emittere, in expouendo circa novitiatum et professionem communi jure, tota praesens disceptatio versabitur. Di iii rod by Corale
542쪽
Dicemus t ' quibusnam personis a jure permittatur vel prohibeatur ingressus in religionem; 2' de petate sive ad novitiatum sive ad professionem requisita ; 3' ad quem pertineat novitios admittere; 4' quaenam insormationes capiendae sint anicquam admittantur ; 5o de novitiatus duratione, loco, et
habitu; si' de jure noviliorum quoad lacultatem disponendi de bonis suis temporalibus ; γ' de ipsorum jure quoad beneficia sua ; 8' quorum nam jurisdictioni subjaceant ; s' de ipsorum privilegiis et de potestate eos ordinandi; lo' de ipsorum obligationibuS.
QUIBUS AN PERSONIS A IURE PERMITTATUR VEI. PROH BEATUR INGRESAUS IN RELIGIONE .
Non agimus hic de personis quae excluduntur ex jure partieulari alicujus instituti religiosi, sed duntaxat de iis, quae lege universali Ecclesiae ab ingressu religionis prohibentur. Cum enim possit quilibet ordo religiosus constitutionibus suis varias ejusmodi incapacitates Seu impedimenta, praeter jus commune, statuere, si vellemus et de iis disserere, percurrenda nobis forent varia in variis religionibus hac de re decreta; quod ab hujus tractatus scopo alienum est. Unde mox subjicienda enumeratio personarum ab ingressu religionis prohibitarum, intelligenda est duntaxat relative ad jus Diuitiam by Go le
543쪽
commune. Cum autem in Gallia recentioribus temporibus liaud pauci opinali sint, non licere clericis religionem ingredi absque Episcopi approbatione, imo et quandoque ad praxim salsa haec opinio deducta suerit, speciali parographo, pro rei gravitale, errorem hunc explodemus. Nolandum in- Super, Sati S cognosci personas quibus pateat ad religionem
ingreSSus, per enumerationem earum quae ab eodem ingressu prohibentur. Est enim regula generalis, Omnino certa et
tenenda, posse religiosos estici christianos omnes, qui jure non prohibentur vide Schinalggrueber, in litulum 3l se reuularibus, libri 3 decretalium, n. 23j. Quibus praenotatis, sit
Enumeramur personar ah ingressu religio uis jure pommuni prohibita .
I. DE EPISCOPis. - Certum est Episcopum jam consecratum, et eliam solummodo confirmatum, non posse religionem ingredi, absque Bomani Ponti scis licentia Constat capite lioet I 8 de regularibus), capite inter 2, de translatione
isc. , capite nisi eum pridem sto, de renuntiatione . a Nama hic, inquit Schmal Zgrueber, Ecclesiam Suam, propter vina culum spiritualis matrimonii, quod inter eam et ipsum in i tercedit, inscio aut non consentiente Papa, non potestu deserere. n In titulum de regularibus, ii. 24. Ad quaestionem, quando Pontista Discopo dare possit aut soleat licentiam ingrediendi religionem Z respondet laudatus Schmalagrueber in hunc modum : a Bespondeo : iis casibus, a quibus Episcopus renuntiare potest episcopatui. Tales au- a tona capite nisi cum pridem, se renunt.) enumerantur Sex : a primo conscientia criminis; non tamen cujuscunque, sed
a talis duntaxat propter quod execulio ossicii, etiam post pora actam poenitentiam impeditur; secundo, debilitas corporis a per quam impotens redditur ad exequendum ossicium pa- i storale ; tertio, defectus scientiae necessariae ad spiritualiuml 14 Disiti geo by Gooste
544쪽
530 TRACTATUS DE IURE, REGULARIUN.
a et temporalium administrationem, si facile tolli nequeat; si quarto, malitia plebis, quae ita durae cervicis existat, ut pro- et scere nequeat apud ipSam; quinto, grave scandalum po- a puli, quod aliter sedari non possit : sexto, irregulari lasu personae non dispensabilis. Quibus addi septimus casus po-α test, si lacile haberi possit alius, qui aeque bene profuturus
a credatur Ecclesiae. va Extra hos casus et causas, Papa Episcopo ingremum rea ligionis concedere non solui, nec de jure debet, etsi hoc a petat Episcopus ex desiderio majoris persectionis propriae; a quia totius populi dicecosani bonum commune praeserri de-u bet privatae ipsius Episcopi utilitati, ut docet sanctus a Thomas 2, 2, q. l85, art. 5ὶ, Suare Z lom. 3, de religione, a l. l, cap. 20, u. 7ὶ, Palaus stract. 16, p. 7, 3 l, n. 3 et 4ὶ,
a Proceditque hoc etiam de Episcopis titularibus aut rele-u gatis; quia et ipsi alligati Sunt certiae Ecclesiae, etsi per acu cidens ob tu fidelium occupationem, vel ob tyrannorumu persecutionem, non POSSi ut actu PraeeMe episcopatui ... a nisi sorte impedimentum sit perpetuum, sine spe aliquando a recuperandi epi Scopatum. v Schmal Zgruebur, in titulum de regularibus, i . 3i et seq.
II. DE CONIuGATIS. - Distingendum est matrimonium ratum et consummatum. a matrimonio rato non consummato. l o casus matrimonii rati et consummati. - Gendralis et certa
regula est conjugatos, post matrimonii consummationem, ab ingressu religionis prohiberi. Nec attendenda in hoc est lex Iusti uiani imperatoris snovella l23, cap. 40ὶ, quae unicuique conjugum religionem ingrediendi facultatem concedebat, et liberas alleri conjugi novas uuptias faciebat. In hac enim re sicut et in multis aliis, potestatis suae limites excessit Iustinianus. Unde semper pro nulla et irrita habita est illa prae sali imperatoris dispositio. utpote ab incompetenti auctoritate facta cum de materia sacra et ecclesiastica agatud, et Ecclesiae legibus
545쪽
Nihilominus dicta generalis regula triplicem admittit exceptionem. Prima exceptio est, Si alter conjux consentiat. Tunc autem nequaquam dissolvitur matrimoniale vinculum, uee potest proinde alter conjux ad novas nuptias convolare. Imo jure canonico statutum est ut, si juvenis sit, vel suspectus de incontinentia, debeat et ipse religionem ingredi; sin vero senex et extra dictam suspicio uem , potest in saeculo remanere eum simplici continentiae voto indicatos juris textus vide apud Schmal Zgrueber, tu titulum de eonversione conjug., v. l9 . Si sorte conlingeret a conjugato vel conjugata emitti professionem religiosam, nescia vel invita parte altera, non valeret professio ut talis ; sed valeret ut votum simplex continuutiae. Ac proinde pars quae id fecisset, debitum non posset petere, quamvis reddere teneretur. Dubium autem non est, quin deberet e conventu egredi, et ad conjugem revocantem reverti vide haec probata apud schmal rueber, loeo citato, II. 24 et 25 l . Secunda receptio est si alter conjugum adulterium patraverit. Tunc scilicet pars innocens potest, invita etiam altera, religionem ingredi, atque in ca valide prosteri. Bemanet tamen matrimoniale vinculum, ita ut nequeat pars adultera ad novas nuptias convolare. Tertia Meeptio est, Si alter conjugum in haeresim vel apostasiam lapsus sit, et monitus in errore suo pertinaciter perseveret. Tune etiam licitum est conjugi innocenti religionem ingredi; quin tamen possit alter
novum matrimo uium uside contrahere. 2' Casus matrimonii rati non consummati. - Ceria est regula posse unumquemque conjugum, ante matrimonii consummationem, religionem ingredi et prolassionem valide emittere. Nec minus certum est solvi tutae matrimoniale vinculum; ita ut possit alter coujux ad novas nuptius convolare. Ne autem
pars, quae de ingredienda religioue deliberat, propositi executionem, et debiti conjugalis redditionem ad nimium tempus protrahat, lege ecclesiastica praefixum ei fuit bimestre, intra
lὶ Ibidem reperies plures alios casus, qui solaul a moralisLis expendi.
546쪽
quod spatium, si religionem nou Sil ingressa, tenetur, exigente conjuge, matrimonium consummare scapite eae publico, de conversione conjugatorum . Oriuntur autem, quoad modum
illus juris dispositiones intelligendi, nonnulla dubiu , quorum
solutionem a doctoribus communiter receptam, breviter SubjungimuS. Primum dubium : Λ quo tempore dictum bimestre currere incipiat 3 - Aliqui dixerunt, a die contracti matrimonii. Sed magis recepta Sententia quae tenet compulandum a diu praefixionis termini, per judicem fucide vide Schmal Zgrueber,
in titulum de conversione conjustatorum, D. 3).
Secundum dubium : Αn per dictum hi mestre debitum denegare pomit conjux, quam is non proponat religionem ingredi Τ Probabilior sententia quae negat svido ibidem, ii. 4 et 5 . Tertium dubium: An dictum bimestre intelligendum sit eo se usu, quod volens religionem ingredi, intra illud tempus prosessionem emittere debeat; an vero eo sensu, quod possit toto bimestri deliberare, ut ultimo etiam bimestris die conventum ingredi, ibique per annum tu novitiatu manere, et postea profiteri - Teuendum est concedi bimestre in posteriori sensu, quidquid olim in contrarium aliqui canonistae
disputaverint. Hinc conjux in saeculo remanen S, tenetur Oxpectare donec expletus fuerit novitiatus annus et emissa Pr fessio; nec pol est antea matrimonium aliud valide contrahere. lino si vir ingrederetur societatem desu, teneretur SI On in expectare per duos uianos; quia in hoc ordine, duobus annis lyrinciuium constat. Quamvis autem in dicta societ ulu post expletum novilia luna simplicia duntaxat vola emittantur. solvitur matrimonii rati vinculum, ob Gregorii XIII constitutionem, quae iis votis, quoad matrimonium, eumdem essectum alligari voluit, ac votis Solemnibus. Ouartum dubium : An transacto bimestri si nondum fuerit consummatum matrimonium, possit adhuc seri ad religionem transitus Respondendum assirmative; a Sive causa, quarea consummatum non sit matrimonium, suerit quia alter con- Diqiliaco by Gorale
547쪽
PARS QUARTA. 533a jux non petiit, sive quia alter, cum petitum ab ipso fuisset. a negavit. . . Quia etsi post lapsum bimestre debitum negansu conjugi peccet, jus tamen ingrediendi religionem adhuc a retinet, utpote quod Christus, intuitu religionis, conjua gibus quandiu matrimonium nondum est consummatum, a sine temporis determinatione concessit. v Schmal Zgruebor. in tit. de conversione conjugatorum, n. s.
Ouintum dubium : Num matrimonium ratum per ingressum alterius conjugum in religionem, dissolvatur statim post admissionem ejus ad novillulum, au vero duntaxat post rius professionem 3-Certum est non dissolvi nisi per prosessionem valido emissam vide citatum auctorem, ibid. n. l7 et l8 . Dubium seoptum An facultas transeundi ad religionem post matrimonium ratum, non consummatum, intelligenda etiam sit de transitu ad congregationes religiosas, in quibus simplicia duntaxat vota emittuntur 3 - Respondendum negative:
tum quia ubi jura loquuntur de ingrcssu in religionem. intelligenda sunt de religionibus ubi sit professio per tria solemnia vota ; tum quia in dictis congregationibus, hoc ipso quod non habeant ex hypothesiὶ nisi vota simplicio, non solveretur matrimonii rati vinculum ; et sic ultera pars in speculo remanens, nunquam posset aliud matrimonium valide contrahere. Porro jus habet pars in saeculo remanens, ut, vel solvatur per professionem religiosam matrimonium contractum, vel conjux ad se redeat. Hinc non possut hodie mulier, post matrimonium suum ratum non consummatum, ingredi conventum aliquem monialium Galliae. oliam earum quae ex instituto suo vola solemnia
emittere deberent; prout sunt Carmeli lanae, Visitandinae et similes. Nam, ut supra vidimus, pluries a s. Poenitentiaria declaratum est, earum monialium Galliae vota pro simplicibu duntaxat a sede Apostolica aestimari. Nec obsi ut opinio supra memorata, contendens declarationes illas relativas fuisse ad salsa exposita, proindeque pro solemnibus hodiedum habenda esse vola dictarum monialium Galliae: nam quantumvis Diotiirco by Gorale
548쪽
534 TRACTATUA DE IURE REGULARIUΜ.
opinio haec vera alicui videri possit, rem tamen certam non facit. Unde post emissam in dictis conventibus a conjugata professionem, adhuc incerta foret vinculi matrimonialis solutio : quo stante dubio, non liceret viro novum inire matrimonium. Et tamen jus habet, ut diximus, ut, vel novum matrimonium contrahere Valeat, vel uxor sua ad se redeat. In praxi ergo, saltem ob dubiam solemnitatem votorum adictis monialibus emissorum, non licet alicui conjugatae apud ipsas professionem emittere. Contrarium dicendum de virorum Gallias ordinibus, qui ex instituto vota solemnia habent. Cum nempe, ex supra probatis, nulla sit solida ratio existimandi, vota ipsorum pro solemnibus a sede Apostolica non acceptari, bene poterit conjugatus, ante coi Summalum matrimonium, apud ipsos professionem emittere; et vi hujus prosessionis a vinculo matrimoniali soluta uxor censenda erit, atque aliud poterit
connubium inire. III. DE GRAVATIS HRE ALIENO. - Ut recte intelligatur an
et quatenus hi ab ingressu in religionem prohibeantur, expendemus quoad ip os jus commune ante Sixtum V, et jus commune a Sixti V tempore.
l' Ius commune quoad cere alieno gravatos, ante Sistum V via
gens. - Distinguendi sunt plures casus, pro varia debitoris et debiti conditionct. Primus casus : Si debita sint incerta, ita ut nulli certae pedisonae facienda sit solutio, non impeditur ingressus in religionem. Nam tunc debitor, si habeat unde solvat, satisfacit religionem ingrediendo; quia bona ipsius per prosessionem religioni acquiruntur, et sic in causam piam expenduntur. Si non habeat unde solvat, ingredi pariter poterit, quia nulli injuriam saeit vide Suaresium, de religione, t. 3. l. 5, c. 7. n. l . Secundus easus e Si debila Sint certa, et debitor habeat unde solvat, solvere tenetur ante ingressum. Nam religionem ingredi est tantum de consilio; debita autem solvere egi de praecepto: et in hoc adhuc nulla dissicultas. Disiti Cooste
549쪽
Tertius easus e Si non habeat unde solvat, nec speret se acquiSiturum, potest religionem ingredi, facta prius creditoribus cessione eorum bonorum quae possidet, si quae possideat sui de Suare Z, loco citato, n. 2 . Ratio est, quia tunc nullam creditoribus injuriam facit religio uem ingrediendo. Quartus easus e Si speret se brevi aequi Silurum unde Solvat tenetur ingressum in religionem disserre donoc solverit vide Schmal Egrueber, in litulum de regularibus, n. 37el 38). Breve tempus in hac materia censetur biennium, et probabiliter etiam triennium. Quintus casus: Si prie videat non nisi post longum tempus Se acquisiturum unde solvat, duplex sententia : alii tenent posse eum statim religionem ingredi, facta creditoribus bonorum si quae habeat j cessione : alii sentiunt teneri eum ad degendam in saeculo vitam donec solverit sui de Silarcsium, ste religione, tom. 3, I. 5, c. 7, n. 3).Seaetus casus : Si aere alieno gravatus, in iis east hus in quibus non licet ipsi religionum ingredi, eum lamen ingrediatur, et professionem emittat, valida cst professio. lla doctores communiter vide Tamburinum, de jure abbatum, lom. 3, di Sp. 6, q. 3, n. l l . Ad inStur nempe contracti matrimonii cum una, ab eo qui Sponsalia inierat cum altera : quamvis enim peccet contra justitiam qui sic agit, valet ipsius matrimonium.
Haec de jure communi aute Sixtum V. An tu aliquo jus illud
immutatum fuerit remanet expendendum. 2' Ius commune a tempore Sisti V, quoad oere alieno gravatos.
- Primo : Loquitur duntaxat Sixtus V de ingenti inre alieno supra vires facultatum suarum gravatis constitutione eum de omnibus, 6 cal. decembris l587ὶ. Proinde si debita nou sint ingentia, vel si debitor non sit solvendo impar, applicandum remanet jus commune supra expOSitum. Secundo: Quoad gravatos ingenti aere alieno, ut solvendo impares, duo disposuit SixtuS V, quorum unum vigere non desiit, alterum abrogatum est : probi huit nempe ne in reli- Diqiliaco by Gorale
550쪽
536- TRACTATUA DE IURE REGULARIUM.
gionem admitterentur; et insuper irritam decrevit eorum admissionem et secutam professionem. Huic autem Sixti V decreto derogavit Clemens VIII constitutione in suprema 2 juvii l602 quoad pronuntiatum nullitatem admissionis et professionis, et circa hanc partem jus antea vigens reduxit. At vero quoad illiceitutem admissionis et poenas in admittontes. Sixti V dispositionem in suo vigore reliquit. Tertio: Tencndum ergo validam hodiedum esse admissionem et professionem aere alieno gravatorum quorumcunque a quia jure antiquo valida erat, ut tanquam certum tradunt
a Medina ..., Petrus B NaVarro ... et alii Rpud SancheZ... n
Tamburinus, de jure abbatum , tom. 3, disp. 6, q. 3, n. ll.)Ouurto: Illicita hodiedum remanet admissio ingenti aere alieno gravatorum, qui solvendo impares sunt; quia istos admitti prohinuit Sixtus V, neque prohibitio illa unquam
Ouinto: Prohibitio illa, hodiedum vigens, intelligenda Videtur etiam in casu, quo debitor non speret se acquisiturum unde solvat : nam Sixtus V non distinguit inter eos qui spem illam habent, et eos qui non habent; sed indiscriminatim religionis aditum praeclusum voluit debitoribus solvendo imparibus. Et ita ex Sixti V constitutionibus sequitur aliquid a jure communi antea vigenti diversum : antea enim licite admitti pol erant debitores, quibus nulla assulgebat spes aliquando Solvendi, remanendo in saeculo. Nihilominus aliqui putarunt interpretari posse Sixti V prohibitionem de solo casu, quo debitor spem haberet aliquando solvendi videramburinum, loco citato); quod a Sixtiuo textu alienum mihi
Sexto e Non desunt theologi qui putaverint intelligendam esse dictam Sixti V prohibitionem, de iis qui culpa sua lacti sunt solvendo impares, non de aliis de quo Vide Tamburinum, loco citato).