Tractatus de Jure Regularium ubi et de Religiosis Familiis

발행: 1857년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

i Alrs QUARTA.

sOLVLNTUR NONNULLAE QuaesTIONES CIRCA PROFESSION

QuasTio I . - Ouodnam fuerit jus commune circa prole sionem tacitam, ante Tridentinum eoneilium 8 - l' Ubi habitus

professorum erat distinctus ab habitu novitiorum, si novitius, pubertatem adeptus, habitum professis proprium per tres dies gestasset, prosessionem emisisse censebatur. 2' Ubi vero indistinctus erat habitus, necesse erat ad inducendam prose sionem tacitam, ut novitius illum gestaret per annum integrum. 3' Item censebatur novitius prosessionem emittere, quando exercebat aliquem actum professis proprium; verbi gratia, quando Suffragium serebat in capitulo. Et suffieiebat ejusmodi actus exercitium, sive novitius eumdem ac professi habitum gestaret, sive diversum. 4' racitae professioni eadem vis inerat ac expressae. Quia nempe novitius praesumebatur sic agere ex animo et intentione religionem prostendi, seque

illi perpetuo obligandi. 5' Praesumptio illa erat juris et de jure; id est non admittebatur probatio in contrarium. Sed hoc ipso quod novitius id lactens de contraria intentione

non esset expresse proteStatus, professionem emittere voluisse censebatur vide quoad haec omnia Schmal Egrueber, in titulum de regularibus, n. ibb). QuasTio I l . - An hodie etiam valide fleri possit, et quandoque t professio tacita 8-l' Certum est a Tridentina synodo sublatam non suisse professionem tacitam, quamvis Τridentini Patres novas ad valorem cujuslibet professionis conditiones necessarias secerint, quae rariorum in praxi tacitum prostendi modum reddidere. Satis id constat ex constitutione.

Sixti V ad Romanum t 2 cal. novembris 1588 , in qua sic habetur : Sed cum eadem ratio vigeat in tacita professione emi tenda , quoe militat in expressa, statuimua quod in quibusvis ordinibus eι religionibus, nequa etiam tacita professio guorumqDisiligod by Cooste

622쪽

608 HACTATUA DE IUBE REGUMBIUN. unque religiosorum induci possit, nee indueta intelligatur, nisi

in receptione constitutionis forma servata fuerit. Ibi supponit Pontifex, etiam post Tridentinam Arnodum professioni tacitae dari rocum. Unde hodie etiam contingere posse Validam prinfessionem tacitam, omnino tenendum est; neque ulla exstat de hoc apud doctores contro erSia. 2' Casus frequentior in quo datur locus professioni tacitae, est quando professio expressa, propter certos quosdam juris desectus fuit nulla. Supponamus, verbi gratia, professionem expressam emisisse novilium, ob graves minas patris sui, ad id eum impellentis. Professio haec certo nulla fuit. Si tamen postea, mortuo patre , ipse a metu liber, non reclamet, sed sponte remaneat in monasterio, actus professis proprios exemcens, atque ipsorum habitum deserens, tacitam professionem valide emisisse censendus erit. Unde in causis de nulli late professionis expressae, valde attendendum est ad professionem tacitam, videndum nempe an haec allerius defectum suppleverit. 3' Sed extra hunc casum contingere etiam potest professio tacita. Supponamus, verbi gratia, expletum a novilio suisse probationis tempus, ex Tridentino decreto requisitum I esseque ipsum annis sexdecim majorem ; aliasque adesse conditiones, ita ut valida foret professio ex prema, si illam emitteret: tunc si, praelato sciente et non dissentiente. novilius ille suffragium ferat in capitulo; vel si professorum habitum, ab habitu novitiorum distinclum, per tres dies gestet, aderit professio tacita, et quidem valida. Atque illam non esse rarissimam, prout quidam Scripsero, adnotat Fagnanus in hunc modum : α Prosessio tacita, dummodo annus probationis praes cedat, hodie est in suo robore, et frequenter contingit, ut e reipsa experti sumus in Congregationibus, tum Concilii, tum α Episcoporum et regularium, quarum a secreti S fuimus annos a supra viginti : quamvis Sanchez. . Seriplum reliquerit, a rarissime post Tridentinum contingere sic valide profiteri. u In cap. vidua, da regularibus, tu sive . Disiti co by Corale

623쪽

PARS QUARTA. 6090ΓεsTIo III . - oenam requirantur ad valorem professis-nis taettoe8- l' Requiruntur decem conditiones, quas Superiori capite necessarias diximus, tum pro expressa, tum pro tacita professione. Adnotandum autem est circa quartam sidest circa intentionem profitendi , defuturam illam conditionem, si novilius, habitum professorum deferendo, aut actus ipsis proprios exercendo, nesciret induci hoc agendi modo tacitam prosemionem. 2' Pro inducenda professione tacita per habitus gestationem, a requiritur ut habitus deseratur in monasterio, ita ut ' per quodcunque temporis spatium, Si deseratur habitus ex- tra monasterium, nunquam inducitur tacita ista professio. Fagnanus, cap. vidua, de regularibus, n. 18)...; quia nonu censetur amumptio habitus lacla animo prositendi : nam si a profiteri voluisset, intra monasterium gessisset eum, et inu illud ingressus esset. Cardinalis Petra, in const. 9Sixti IV, sectione unica, v. 12. Hoc ultimum requisitum est proprium prosessioni tacitae. Nam ad Valorem professionis expressae non requiritur de jure eommuni ut sat intra monasterium, sed valet etiamsi extra emittatur. Diximus de jure communi; quia quoad Italiam et adjacentes insulas, disposuit Clemens VIII, ut non valeret professio expressa, Disi emissa in conventibus auctoritate Apostolica designatis ad faciendum novitiatum.

SOLVUNTUR NONNULLAE QUAESTIONES CIRCA PROFESSioNEM EXPRESSA I.

Iam diximus expressam vocari professionem illam, quae fit Verbo, scriptura, aliisVe nutibus consensum Suffcienter declarantibus. Ad valorem ejus quod attinet, dici potest non alias requiri conditiones, praeter eas quae supra scapito 2ὶ necessariae dictae sunt pro qualibet professionc; id est, sive pro ta-l 39

624쪽

cita, sive pro expressa sui de Schmal Egrueber, in lit. de rest laridius, n. 179). Illa tamen generalis solutio nonnullas dissicultates, quae sa- esse menti occurrere possunt, haud diluit. De iis breviter subsequentibus numeris. I. An revera valide flat professio per nutus ' - u Fieri pr u sessio potest nou tantum verbis, sed etiam nutibus, ut pa u sim doctores colligunt ex capite porreetum i5 de regular u trais'. h Schmaturueber, in tit de requiaribus, n 179.ὶ II. . 1 u scriptura vel tes es necessarii sint 8 - a Etsi consueu tudo communis Ecclesiae sit, ut fiat in scriptura, eaque Pure blice ex scripto legatur coram testibus sussicientibus, deu jure tamen communi nec scriptura, nec testes essentialiter u necessarii sunt, cum nuspiam requirantur in jure com-κ muni. n Schmal Zgrueber, loco citato. Vide etiam Suaregium, de religione, tom. 5,l. 6, c. 12, D. 2.) Diximus de jure eommuni; quia de jure particulari possunt haec in aliqua religione esse ad valorem proseSSionis necessaria. lli. An professio fieri possit per procuratorem' - Bespoudendum amrmativo, attento jure communi: id tamen non expedit vide laudatum Schmalagrueber, loco cit., v. 18R. IV. An fieri possit sub conditione ' - Respondendum assim malive, si conditio sit de suturo, et substantiae religiosi status non repugnet. Et tunc, impleta conditione, professio absque novo consensu transit in absolutam sui de loco citato . V. An necessario facienda sit in ecclesia vel monasterio ' - De

jure communi fieri potest valide tu quocunque loco vide Suaresium, de religione, tom. 5, l. 6, c. 12, n. 24ὶ. Item fieri potest quolibet tempore. in Italia et adjacentibus insulis valide fieri nequit nisi in conventibus designatis, ob Clemeniis vIII decreta. VI. An valide fieri possit ab infirmo ' - Assirmative; etiam in articulo mortis, modo profitens integrum judicium ha

beat. VII. Valori professionis non Obstat quod eam acceptans sit sus-Diuii tred by Gorale

625쪽

PARS QUARTA. fili pensus vel eaecommunicatus, etiam vitandus. - Vide Schmala-grueber, in tit. de regularibus, n. 188. VIII. An nulla sit professio contra legem, in constitutionibus ordinis e ressam, saeta Z - Respondendum negative, nisi inconstitutionibus expresse sub nullitatis poena impedimentum decernatur, et constitutiones a sede Apostolica suerint approbatae : u Notissimum quippe est juris principium, quod profes-u sio contra legem in peculiaribus constitutionibus alicujus ore diuis praescriptam, non soleat irrita declarari, nisi haec ipsan nulli latis poena fuerit ita eisdem constitutionibus, a sede Apo-u stolica specifice approbatis, adjecta; Secundum ea quae tra-u dit Fagnanus sita cap. qui presbyterum, ii. 8, de piam it. et rem. ς. egregie Eminentissimus Petra ad const. 2 Anastasii II, n. 9;u ad constit. 5 Gregorii IX, D. 22, tom. 2, et ad const. 5 Calu lixit VI, n. 17, tom. 5ὶ; et colligitur ex decretis hujus Sa-κ crae Congregationis. v Verba haec desumpsimus ex causa Pisana 10 januarii 1759, tomo 9 Thesauri resolutionum, pag. 7, I quod attinet.

AD QUEM PERTINEAT FOVITlOS RD PROFESSIONEM ADΜlTIERE.

Quaestio haec solvenda venit, tum relative ad Episeopum, tum relative ad ipsosmet regulares. Hinc duplex para graplius.

Num testatem habeat Episeopus no itios ad prolessionem ad millendi.

PROPOSITIO Ι . - In ordinibus Memptu, non potest Ense pus quemquam ad professionem valide admittere. - Id probat Fagnanus in cap. porrectum, de regularibus, v. 52 et seq.) in hunc modum: u In monasteriis et religionibus exemptis, a quales sunt hodie religiones sere omnes, tenendum est ab-Diuii tred by Cooste

626쪽

K solute, Episcopum non habere facultatem admittendi quem. v quam ad professionem ... Receptio enim ad professionemu est actus dependens a potestate superioritatis et ut sentitu Innocentius . . , Geminus . . , Navarrus; et clare probatur in de-u creto concilii Tridentini, capite l6, ibi : Superiores novitiosu quos lis biles invenerint, ad profitendum admittant seM. 25 deu regularibus . Quod adeo verum est, ut, cum in decretis Cleu mentis VIII, super forma recipiendi novitios ad habitum etu professionem, promulgatis sub die is mali l602, inter caea tera conSlitutum esset. ne in conventibus designatis novitii ad .. habitum vel professionem ullatenus recipi possent, nisi ii praevia approbatione Congregationis reformationis, vel se sevi dioeeemni, religionibus de hoc graviter conquerentibus,u hoc caput sublatum fuit. η Excipiundus casus quo abbas moliasterii est simul dioecesis Episcopus : o Talis namque, et cum simul sit Episcopus et abbas, utique potest monachosu sibi subjectos ad professionem admittere. v Fagnaniis, ibid. , n. 27.)Objicies. -- Saltem in casu quo moniales abundent redditibus, et negligunt sussicientem numerum ad professionem admittere, poterit Episcopus, si priae viae monitioni moniales non paruerint, novilios ipsemet admittere; prout evincunt textus juris, qui hac de re a canonisiis adduci Solent. -- Respondet Fagnauus textus illos intelligendos esse duntaxat quoad ordines non eaeemptos : o Ego intelligo verum in monasteriis nona exemptis : alias enim non perlineret ad Episcopum supplerou hujusmodi negligentiam, sed ad illarum superiores, vel adu sedem Λpostolicam. Μ Loco cit. n. 29.) Et adducit Faguanus textus id clare probauteS.

PROPosiTiO II'. - Etiamsi monasteria non Sint Mempta, non speetat ad Episcopum vidmittere ad professionem, seclusa casu negligentiae eae parte eonventus. - Ita tenet Fagnanus loco cit.

n. 30 : u At vero, inquit, cessante negligentia si), etiam in

ili Nempe negligentia eonventu in admittendo suis leuit num εro ad professioliem.

627쪽

u monasteriis non exemptis monialium receptio de jure nonu spectat ad Episcopum , sed ad ahbatissam et conventum . nAtque id firmat pluribus auctoritatibus. Attamen Schmalg-grueber Episcopo tribuit, ut in conventibus non exemptis valide queat ad professionem admittere; sed cum limitatione, quae ipsius opinionem ad Fagnani doctrinam fere reducit, n mirum : a Opus tamen erit eo casu, ut ejusmodi admissio fiatu cum consensu majoris partis capituli : nam etsi et ipseu talis monasterii praelatus proprius sit, consensum tamen, in et re monasterium contingente squalis est admissio ad profes-α sionem , a monasterio debet exquirere. o Schmal Z ueher, in titulum de regularibus, v. l83. Intelligenda est praesens propositio, de jure communi: nam

de jure particulari, potest ad Episcopum spectare dicta admissio, in ordinibus non exemptis, prout sequenti propositione

dicitur. PROPOSITIO III . - De jure particulari, verbi gratia, eae consuetudine praescripta vel privilegio, potest ad Episcopum, etiam Solum, spectare admissio ad professionem. -Id etiam desumimus ex Fagnano. Postquam nempe a regula generali, quod ad Episcopum dicta admissio non pertineat, exceperit casum quo Episcopus est simul abbas, et caSum praelatae negligentiae, Subjungit hoc modo : u Tertius casus est in monasteriis virorum vel a mulierum, quae ita sunt Episcopo subjecta, ut ad eum spe-u ciet receptio monachorum vel movi alium, puta ex consueu tudine praescripta, Vel privilegio. v In cap. porrectum, de regularibus, n. 32.)PROPOSITIO IV . - In eongregationibus, gum simplicia duntaxat vota, seu late sumptam professionem emittunt, an et qualenus admissio pertineat ad Episcopum, videtur determinandum eae ipsarum constitutionibus, vel legitima eonsuetudine e quod si constitutiones congregationis vel eonsuetudo id non determinaverint, non videtur admissio pertinere ad Episcopum, nisi de eonsensu congrestationis. - l' Si institutum congregationis a Aede Apostolica suerit approbatum, et determinet ne quos dicta admis- Diqiliaco by Gorale

628쪽

614 TRACTATUA DE IcRE REGULARIB M.

Aio pertineat, clarum est per hos tantum, et non per nitos, legitimo admissionem hanc fieri posse. Nec pones Episcopum est immutare quod approbatione Pontificia firmatum fuit. 2' Item facienda erit admissio ad normam in constitutionibus congregationis praescriptam, quamvis non accesserit approbatio Pontificia, si fuerit initio auctoritate Ordinarii norma haec approbata, vel saltem conguetudine indulta; quia sive per ordinarii approbationem, siridi per legitimam consuetudinem, videtur acquisitum fuisse jus, tum congregationi, tum etiam locorum ordinariis, ut modo illo in constitutionibus determinato admissio fiat. Unde jam nec congregatio, nec Ordinarii

poterunt sola sua auctoritate id immutare, sed tantum ex mutuo consensu. Pro qua tamen mutatione, prudens soret ad sedem Apostolicam recurrere, ad evitanda. quae alias sequi facile possent, inconvenientia. 3' Tandem si neque per congregationis constitutiones, neque per consuetudinem satis determinatum reperiatur ad quem pertineat novitios seu novitias ad prosessionem admittere, videtur congregationi applicandum quoad hoc jus commune monasteriorum non exemptorum, de quibus propositione 2 diximus; quia tunc congregatio haec merito praesumitur erecta et approbata juxta jusillud commune, potius quam aliter. Sed casus hic fere chimericus est: nam vix ulla unquam reperietur Virorum aut minnialium congregatio, etsi simplicia duntaxat vota habens, in qua non determinetur, sive ex propria regula, Sive saltem ex consuetudine, ad quem pertineat ad novitiatum et ad vota admittere. Nota i'. Dicta hic de congregationibus, simplicia duntaxat vota habentibus, videntur procedere, etiamsi vota haec non sint perpetua. Imo applicanda videntur et iis congregationbbus quae votis carent, et religiosum statum duntaxat imitantur. An nempe ad Episcopum spectet nova membra in iis admittere, determinandum Videtur ex modo expositis principiis circa admissionem ad vota. Nota 2'. - Αd dignoscendum qualem potestatem habeat Disiligod by Cooste

629쪽

Εpiscopus novitios aut novitias ad professionem admittendi praecipua et optima in praxi regula est, ut inspiciantur unius. cujusque ordinis quoad hoc constitutiones et legitimae consuetudines. et Ad dignoscendum, inquit Fagnanus, quis possitu ad habitum et professionem rccipere, in primis recurrenu dum est ad consuetudines, privilegia et statuta eri usqueu ordinis. n In cap. porrectum, de reyutarib S, D. 34.

minam religiosi potestatem habeant novilios aut novilias ad prolessionem admittere.

I. Praecipua quoad hoc dignoscendum regula est, ut recurratur ad uniuscujusque ordinis religiosi statuta, privilegia et consuetudines; prout adnotare solent canonistae, ubi de hac materia disserunt. In Specimen autem varietatis circa hoc vigentis, pauca haec subjicimus :In regula fratrum Minorum S. Francisci, capite 2, sic habetur : st Si qui voluerint hauc vitam accipere, et venerint adu fratres nostros, mittant eos ad ministros provinciales; qui-κ bus solummodo, et non aliis recipiendi fratres licentia con-u cedatur. η Ibi autem vox solummodo non excludit ministrum generalem, prout declaravit Gregorius IX.

In constitutionibus ordinis Praedicatorum dist. i, cap. 13, S 3ὶ sic legitur : u Nullus recipiatur in fratrem clericum adu probationem vel professionem, nisi a priori provinciali, velu ab eo eui super hoc dederit licentiam specialem, vel au priori conventuali cum assensu totius vel majoris partis ca-u pituli. Conversum autem non recipiat prior provincialis,u nec aliquis de Hus licentia, nisi de consensu prioris et dua-u rum partium fratrum, qui sunt de conventu, pro quo fueritu induenduS. nIn constitutionibus ordinis Eremitarum S. Augustini p. 2,e' p. ij ita statuitur : u Recipiantur autem nox illi) do licentiau prioris provincialis, et de consensu, primo patrum concilii, . deinde majoris partis capituli. BDisiligod by Cooste

630쪽

816 TRACTAT A DE IURE REGULARIUN.

In constitutionibus Carmelitarum sparte l, cap. l3, I b)novitiorum receptio ad priorem generalem vel provincialem dicitur pertinere, juxta formam traditam. In aliis quibusdam ordinibus pertinet admissio ad uniuscujusque monasterii superiorem, cum consensu majoris partis capituli. II. Abstrahendo autem a jure particulari uniuscujusque odidinis, quoad abbates et abbatissas monasteriorem jure communi determinatum est, ut possent quoad Sua respective monasteria ad novitiatum et professionem admittere, assentiente majore parte capituli vide Fagnanum, in cap. porrectum, de regularibus, n. 22ὶ.

DE EPPECTlBUS PROFESSIONIS VALIDAE. I. Professionem emittens eonsequitur remissionem omnium pre-eatorum, quoad culpam et quoad poenam, Ommodo non sit in statu pereati mortalis. - Ita tenent doctores communiter, cum

II. Professio extinguit omnia vota prius emissa. - Id pariter extra controversiam cst apud doctores. Atque inter alia inprobationem asserri solet caput serotum 4, de voto et voti redemptioneὶ, in quo sic declaratur : u lleus fracti voti aliqua-u tenus non habetur, qui temporale obsequium in perpetuam

κ noscitur religionis observantiam commutare. DIII. Professio aufert irregularitatem eae natalium defectu ἰ seia tantummodo relative ad suscipiendos saeros ordines. - POSSunt

nempe Spurii, in aliqua religione professi, ad Sacros ordines absque dispensatione promoveri. Non tamen possunt absque dispensatione Pontificia ad praelaturas vel dignitates ecclesiasticas evehi. Ita doctorcs communiter; et expresse id decedinitur capite ut filii l. de filiis p. , hoc modo : In fornicatione

nati ad sacros ordines non promoveantur, nisi aut monachi fiant, Dissiligoo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION