Tractatus de Jure Regularium ubi et de Religiosis Familiis

발행: 1857년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

PARS QViNTA. 395 rei temporalis administratio si). - Intelligimus nempe etiam in rebus gravioribus non requiri consensum ordinarii dice-cetis in qua domus principalis sita est. nec aliorum ordinariorum pro aliis respective conventibus. Conclusionem autem si e probamus :I' Quod regulariter loquendo necessarius sit ordinarii consensus pro gravioribus administrationis actibus, non provenit ex episcopali jurisdictione : nam, ut toties diximus, administratio honorum temporalium non pertinet ad potestalem jurisdictionalem, sed ad potestatem dominativam, seu ad eos qui dominium habent. Dominium autem bonorum de quibus hic quaestio est, Stut primario penes summum Pontificem, secundario penes ipsam congregationem; nullatenus Vero penes Ordinarium. 2' Equidem eonsuetudine inductum est, prout tradunt Tam-hurinus et Pelligarius , ut tenerentur moniales ordinarii conse usum habere pro gravioribus administrativis actibus, atque eidem ordinario administrationis rationem reddere. Quae consuetudo, atque jus ordinariorum ex ea jamdudum ortum, omnino cedit in utilitatem et tutamen earum monialium, quae in conventibus ab invicem independentibus degunt. Merito enim moniales minus aptae praesumuntur quam religiosi ad recte administranda bona sua, et praecavenda damna. Unde optimo consilio ipsis quasi de tutore Provisum est, per dictam ab Ordinario in gravioribus administrali vis actibus dependenti' m. 30 At vero si agatur de conventibus in unam congregationem coeuntibus, is ordinarii interventus, nedum utilis foret, in summum totius congregationis impedimentum et inextrica bilem perturbatiouem cederet. Nam regiminis unitas postulat, ut Singulorum conventuum moniales, in modo administrandi a superiorissa generali dependeant, ut per Se patet: ergo ne-

slὶ Excipimus semper irmnobilium et mob lium pretiosorum alienationes, quae fieri nequeunt nisi obtento beneplacito Apostolim, ut supra dielum est.

402쪽

TRACTATUS DE IURE REGULARIUM.queunt simul ab Ordinario loci quolid illud idem depondere :alias dissensionibus et conflictibus aperitur janua ; vel cogetur

superiorissa generalis rem totam relinquere variorum ordinariorum arbitrio; ex quo fiet, ut aliis aliter conventus illos in re temporali gubernantibus, dissolvatur congregationis unitas, et impediatur sinis ad quem instituta est. Praeterea, in hypothesi quod Ordinario loci subjiciatur conventus, pro gravioribus administrationis actibus, hac lege etiam constringetur domuS, quae est totius congregationis caput, ct in qua degit Superiorissa generalis. Ergo superiorissa illa tenebitur rem temporalem in omnibus congregationis conventibus regere, eo modo quo suus ipsi Ordinarius injunxerit. Aliundo tamen caeterorum conventuum ordinarii eodem jure poterunt hisce ordinationibus, e principali domo expeditis, obsistere : et ecce iterum conflictus et confusio. Ergo revera quando agitur de conventibus congregationem constituentibus, dictum jus ordinarii, quo ipsius consensus pro gravioribus administrationis temporalis actibus requiritur, non in aedificationem, sed in destructionem cederet : ergo consuetudo, ex qua jus illud Ordinariorum ortum est, non censenda est vim habere, niSi quoad conventus ab invicem inde pendentes, vel quoad congregationes intra dioecesis unius fines conclusas : quia intellecta de congregatione per varias dioeceses disrusa, consuetudo haec foret nociva. 4' Idem argui posse videtur ex eo quod dictae monialium congregationes a sede Apostolica sui supponimus) suarum constitutionum seu regularum approbationem obtinuerint l). Etenim hoc ipso quod sedes Apostolica ejusmodi constitutiones approbet, vult hoc ipso congregationem ad normam carum

lὶ dam supra monuimus, quoad ejusmodi moniales, clausura et votis solemni-hus carentes, solere a sede Apostolica concedi regularum seu constitutionum approbationem. quin lamen ipse ordo seu institulum approbetur. Imo solet tunc constitutionum approbationi addi clausula haec aut similis : citra tamen approbationem eonservatoris. Et sic. quamvis approhatis ipsorum constitutionibus, moniales illae remanent toleratae, non approbaια.

403쪽

PARS QUINTA. 397 constitutionum existere posse ac regi. Ergo vult a nullo impediri posse ea, sine quibus stare nequit congregationis unitas et constitutionum substantia. Iam vero imprimis ad id necessarium videtur, ut rei temporalis administratio non Stet penes singulorum conventuum ordinarios. Nam ad ejusmodi congregationum conservationem et propagationem necesse est

ut de pecuniis a variis conventibus acquisitis disponi possit,

tum ad novorum conventuum fundationem, tum ad manule-nendos alios qui nondum sibi susseiunt, tum ad expediendas moniales in longinquas insidelium regiones, tum denique ad

varias communis regiminis expensas. Quae si fieri nequeant, ruet tota congregatio, aut certe a proprio suo institulo desiciet. Jam vero si rei temporalis in unoquoque conventu administratio ab Episcopo loci dependeat, haec omnia praepediri poterunt. Poterit nempe quilibet ordinarius prohibere, ne

suae dioecesis moniales ullas extra dioecesim pecunias mittant. Sit in exemplum, verbi gratia, sororum a Sacratissimo Corde nuncupatarum institutum, adeo hodie prosperum et rei catholicae frugi serum. Postuletur ab ipsis num existiment pedimanere posse ipSarum congregationem, si res temporalis ab uniuscujusque conventus ordinario ordinanda sit atque disponenda. Haud dubium quin respondeant actum fore de suo instituto, ex quo id ab ipsis exigeretur. Secus dicendum, si ab uno duntaxat superiore, jurisdictionem in omnes ipsarum conventus habente, dependerent. Quandiu ergo sedes Ap stolica ejusmodi generalem superiorem ipsis non assignavit,

concludendum, eam csse ejusdem sedis voluntatem ut rei temporalis administratio penes ipsam congregationem maneat. Alias enim sedes Apostolica sibi controdiceret, constitutiones scilicet approbando, et simul subjectionem relinquendo cum qua constitutiones illae observari, et congregatio Stare nequeunt.

Obietes 1'. - Ηac doctrina laeditur jurisdietio Ordinarii. Respondeo non laedi illam jurisdictionem, quia temporalium communitatis bonorum adminis ratio non pertinet ad potest

404쪽

398 T GANS DE IURE REGULARIUM.tem jurisdictionalem Episcopi; sed per se, et Sectum conSuetudine contrarii juris inductiva, tota staret peneS ipSam eommunitatem. dum vero consuetudo haec vim habere nequaquameensenda est in iis casibus, in quibus nociva foret. Foret amtem nociva, si ad conventus in unam congregationem coeuntes extenderetur, ut probatum est. Objicies 2'. - Careret Ordinarius potestate necessaria ad coercendos excemus, qui circa rei temporalis administratione in tam lacile in monialium conventibus contingere poSSunt. - Negatur, quia ratione delicti in administratione commissi,

administratio haec cadit sub Ordinarii, ut supra dictum est: unde potest tunc ordinarius de administratione

cognoscere, et exceSSus coercere.

Objicies 3'. - Inconveniens est quod valeant ejusmodi foeminae pro libitu, ut absque dependentia ab Episcopis, de ingentibus pecuniae copiis disponere, et maximi momenti contractus inire. - BeSpondeo : in casu abusuum Seu excessuum non Sunt independentes; sed ordinarius loci, in quo excessus committitur, potest eum coercere, ut dictum

est; quia quaelibet administrativa dispositio, statim ac delicti rationem induit, hoc ipso sub Ordinarii jurisdictionem cadit.

Seeundo, dictum inconvenienS occurreret quidem in conventibus ab invicem independentibus; si ii majoris momenti contractus, superioriSSae localis et aliquarum ejusdem conventus feminarum prudentide relinquerentur. At in conveniens illud multo minus est in congregationibus de quibus agitur : quia in iis ex instituto cavetur, ut Superiorissae generali assistant moniales prudentia et negotiorum experientia insignes : imo in mullis ejusmodi institutis graviqru haec negotia generali totius congregationis capitulo Seu Supremo concilio reservantur. Porro nemo non videt quam apta sint haec ad arcendum dilapidationis abusuumve periculum. Tertio, ut dicto inconvenienti occurratur, non prodest ejusmodi monialium a singulis Ordinariis in rei temporalis administratione dependentia; quia sic potius confuSio et conflictus expectandi forent ut

405쪽

PAM QUINTA.

dictum est: sed subjicienda erit tota congregalio alicui praelato, sedis Apostolicae auctoritate munito, qui potestatem quoad lioc ab Ordinariis locorum independentem habeat, ut diximus. Objicies 4'. - opinio haec contradicit doctrinae Benedicti XIV, qui Virginum anglicanarum congregationem, etsi generali superiorissae subjectam, bene Stare posse existimavit, salva omnino Ordinariorum in singulos conventus plena juri dictione. - Bespondeo dictam eougregationem haud fuisse ejusdem conditionis ac hodiernae congregationes do quibus

loquimur. Paucos enim conventus habebat; et attentis circumstantiis prudenter existimatum est, eos proSpere Stare poSse, Si generalis Superiorissa, nomine potius quam re talis existeret. Visum nempe est hosce conventus potius singulares esse, quam verae et propriae dictae congregationis membra: aut saltem visum est haud adsuturum inconveniens, si proprie dicta ipsorum unitas solveretur. At vero hodiernarum de quibus agimus congregationum eae sunt constitutiones, ea extensio, ea piorum quibus ex instituto vacare debent operum

natura, ut dici de Benedicti XIV dispositioni adigi posse non videantur, qui ii hoc ipso dissolvantur et intereant.

PROPOSiTIO II . - Penes ejusmodi congregationes stare etiameensenda est libera tacultas, moniales ea uno in alium eonventum transferendi, aliaque peragendi, quin generale totius congregationis regimen respiciunt. - Id evincere videntur allatae supra rati

nos. Rusmodi enim dispositiones de iis sunt, quas si nequeat ipsa congregatio facile peragere, nec in Sua unitate et proprii instituti norma perstare poterit. Cum ergo, ex hypothesi, sedes Apostolica constitutiones approbaverit, hoc ipso velle censenda est, ut congregatio in hisce dispositionibus praepediri nequeat; seu, qu0d idem est. Velle censenda PSt, ut congregatio a singulis conventuum ordinariis non dependeat, quoad . ejusmodi ordinationes, generale regimen respicientes, et ad ejusdem regiminis et instituti unitatem et prosperitatem

necessarias.

406쪽

400 TRACTATUA DE IUBE REGULARIUM.

Objietes. - Melius laret, si ejusmodi moniales quoad generato congregationis regimen sibi ipsis non relinquerentur, sed alicui superiori subjicerentur. - Id libenter concedam. At quoad dictum generale regimen, non possunt singulis simul suorum conventuum ordinariis subjici, ut patet. Necesse ergo ut

unus constituatur Superior cum opportuna in omnes conventus

jurisdictione; quam jurisdictionem nullus habere potest nisi ex Pontificia delegatione, eum singuli Episcopi extra dioecesim suam jurisdictione careant. Et hoc modo jam, ut supra exposuimus, disposuit sedes Apostolica pro quibusdam ex die lis monialium congregationibus. Eae vero, pro quibus nihil tale adhuc disposuit, videntur nihilominus, ob dictas rationes, liberam habere et a singulis

conventuum suorum ordinariis independentcm, rei suae temporalis administrationem, necnon liberam pariter lacultato mea ordinandi, quae generale totius congregationis regimen respiciunt, et ab ipsarum constitutionibus, a sede Apostoli ea approbatis, praescribuntur. Quae mea opinio, Si vera sit, concludendum est, multo majorom esse, de jure communi relative ad Ordinarios, dependentiam conventuum singularium, quam eorum qui in unam congregationem, sub unius generalis sup riorissae auctoritate, coeunt. Diuili od by Coosl

407쪽

PARS VI.

DE JURE REGULARI LIII AD INTRA .

Prout superiorem partem, de jure regularium ad eatra inscripsimus, ita et huic, qua totus tractatus clauditur, de jure regularium ad intra titulus praefigitur. In illa scilicet eae potissimum adductae de regularibus quaestiones, quae exterorum, Ε Iliscoporum praesertim, intereMe atque auctoritatem attingunt : in hanc vero ea quae internum potius religiosarum familiarum regimen respiciunt, rejecimus. In quibus expendendis hac utemur feetionum serie : i' de potestate regendi, intra ipsosmet regularium ordines existente; 2' de praelatorum regularium coercitiva seu judiciaria potestate; 3' do potestate regulares a volis et statu religioso sol vcndi; 4' de regularibus statum mutantibus ; 5' de regularium obligati nibus.

408쪽

TRACTA A DE HIRE REGULARIUN.

De potestate regendi intra ipsosmet regularium

ordines existente. Dicemus t ' de natura potestatis intra ordines religiosos existentis; 2' do illius potestatis subjecto; de ejusdem p testatis objecto; 4' de propria superioriSSarum, quae monialibus praesuiit, PoteState.

DE NATURA POTESTATIS, INTRA REGULARIUM OBDI EREXISTENTIS.

Psto posITIO I'. - In ordinibus religiosis inter se distierunt et sedulo distinguendae sunt potestas dominativa et potestas jurisdictionalis. - α Oportet animadvertere, nomine Drisdictionisa in praesenti signi sicari potestatem spiritualem ad clavosa Ecclesiae perlinentem, et consequenter a Christo Dominoa datam vel derivatam, mediante Vicario suo vel aliis Episco- a pis. Per potestatem autem dominativam intelligi oportota jus acquisitum religioni et praelatis ejus ad imperandum a religiosis et utendum operibus eorum, prout conveniens ju-a dicaverint. Quae potestas, si in religione reperitiir, non a pertinet ad claves, nec a Christo descendit per specialema donationem ab Ecclesia lactam, sed orta est radicaliter au voluntate profitentium talem regulam, et se donantium re-α Iigioni, cum promissione et obligatione obediendi secun-Diuiti eo by Cooste

409쪽

a dum illam. Unde manifestum est talem potestatem, si est, distinctam esse a potestate cla ium, et consequenter au jurisdictione proprie dicta et explicata; quamvis impro-u prie et abusive loquendo vocari possit jurisdictio, extendendo hanc vocem ad omnem potestatem imperandi etu cogendi, quam habet pater in silium et dominus in servum :qui abusus vocis cavendus est, tum quia inducit ambigui-u tatem et confusionem ac dissensionem in verbis; tum etiamu quia neque in jure canonico, nec in civili dicitur juri dictio, a nisi potestas publica et politica, quae a principe vel repu-u blica manavit η SuareZ, de religione, tomo 3, l. 2, cap. l8,n. 5.)PEOPOSITIO ID. - In quolibet ordine religioso necessario adest potestas dominativa, a potestate jurisdietionis distincta 8

Hoc ipso nempe quod in aliqua congregatione adsit flatus religiosus, adest et potestas dominativa. st In Statu religioso, et inquit Suare Z loco cit., n. 6), neceMaria est in praelatou potestas gubernativa monasterii ut suo modo gubernativari singulorum religiosorum, et distincta a potestate jurisdi-

Probatur l ex traditione qua se religiosus Deo et religioni mancipat. Traditionem illam de status religiosi essentialibus esse probavimus sub prima tractatus parte. Iam vero per illam traditionem aliquod jus transfertur in religionem, ut per se patet: et jus illud est distinctum a jurisdictione; quum non a concessione Papae vel Episcoporum proveniat, sed a voluntate religiosi sese tradentis, et religionis traditionem acceptantis. a Usus autem illius juris est gubernatio personaeu religiosi, seu applicatio illius ad haec vel illa opera, cum v essicacia moraliter requisita ad bonum religionis et religiosi.. Ergo illud jus est quaedam potestas gubernativa religiosi,u distincta a propria jurisdictione. O Suarea, loco cit. Probatur 2', ex eo quod status religionis sit status servitutis; quod sic exponit SuareZ de relistione, tomo a , I. 2, c. 18, D. 6 . a Status religionis est Sintus Servitutis, distinctus a

410쪽

a statu subjectionis quem ex vi ecclesiasticae jurisdietionisa omnes habe ut 1ideles. Ergo illi servituti respondet potestas a peculiaris dominativa. a propria jurisdictione distincta, imo et et separabilis ab illa. . Protatur 3', ex eo quod praelati religionum potestalem habeant religiosorum vola irritandi l . Omnino enim certa est et extra controversiam haec religiosorum superiorum potestas. Ex ea porro sic arguit SuareZ loco cit.ὶ : u Illa irritatio nonu fit ex jurisdictione; orgo est ex laotestate dominativa. a Consequentia evidens est, quia non potest aliud genus po-

testatis excogitari, nec hactenus inventum est. Antecedens et Vero communiter receptum OSt. . . uPnoposiTio II l . - Status religiosus esse potest eum sola potestate dominativa intra religiosum ordinem eaeistente. - Dicimus nempe nd essentiam Status religiosi susscere ut intra ip- summet ordinem existat potestas dominativa; nec requiri ut aliquis eae regularibus jurisdictionalem simul potestatem habeat. Quam conclusionem sic probat Sua Z de religione, tomo 3,l. 2, c. 18, ii. 8ὶ: u Haec solestas quasi dominativa et domestica, u ut sic dicam, seu seconomica, Sine alia propria jurisdictione, ii quae sit in abbate, priori, vel alio simili praelato proprio ciu immediato religiosi conventus, sussciens est ad verum sta-u tum religiosum constituendum. Hanc assertionem mihili probat susscienter argumentum sumptum ex monasteriisu monacharum : in eis enim abbatissa non habet jurisdictio-u nem spiritualem ut est communis sententia et doctrina ...; u et nihilominus moniales illi subjiciuntur ut matri, tenentumn que illi parere secundum regulam, quam Sunt ProfesSae.. Et haec potestas ex parte abbatissae, et Subjectio ex partea aliarum susscit ad veram religionem tu lati statu consti-u tuendam ... Idem argumentum sumi potest ex autiquis mo-α nasteriis monachorum. Nam verisimile cst instituta suisse

li Intelliga vota quae subditi. iam religios . emiuerent; non autem ipsa vota substantialia, quibus in statu religioso constituuiitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION