장음표시 사용
411쪽
η sine speciali jurisdictione, quae pretesectis talium monast a riorum communicata suisset. v Idem arguit postea Suaregex natura rei, exemplo deducto ex potestate patris in filium, viri in uxorem; item collegii quod constarent cives, praesidi potestatem tribuendo ex pacto conventionali) collegium gubernandi juxta certa statuta, et mulctis aliisve poenis insta-ctores coercendi. In his casibus absque jurisdictione adest potestas ad proprium ejusmodi societatum scopum sussiciens :ergo a pari in statu religioso sussicit apud superiores religiosos stare solam potestatem dominativam. Nota. - In praesenti conclusione dicimus dari posse statum religiosum, quin ullus eae religiosis potestatem jurisdictionis habeat. An autem nihilominus ad statum religiosum requiratur ut jurisdictio in religiosos stet penes aliquem, id est, vel penes superiorem regularem, vel penes alium religioni extrinsecum) sequenti propositione determinatur.
PnoPosimo IV - Contingere nequit ut nullus habeat potestatem jurisdietionalem in religiosos. - Nam semper extat in Ecelesia spiritualis jurisdictio in omnes sdelium status ; et quidem jurisdictio specialis in status ecclesiasticos, de quorum numero est status religiosus. Ergo facta institutione alieujus religiosi ordinis, status religiosi essentiam habentis, statim ordo ille cadit sub praelatoriim ecclesiasticorum jurisdicti nem, atque ei subjicitur. a Beligiosus status, inquit Sua regu sile religione, tomo 3, l. 2, c. 18, n. l2ὶ eo ipso quod per
u Ecclesiam approbatur et instituitur, est status sacer et cc-u clesiasticus I et personae ejus ... Sunt personae sacrae et e
u clesiasticae. . . Hinc ergo si ut eo ipso quod aliquis religiosus a constituitur, sub spiritali jurisdictione Pastorum Ecclesiae a constituatur. Illa ergo subjectio non est conditio necessaria. a i statum religiosum constituendum, sed est quasi propries tas consequens nil illum statum ; et eadem ratio est de ii subjectione quae illi jurisdictioni respondet. n Et revera conventus omnes alicujus praelati jurisdictioni subjiciuntur, ut semper subjecti fuerunt. et Monasteria monialium, licet
412쪽
406 TRACTATUS DE IURE REGULARIUM.a intra se, ut sic dicam, non habeant praelatum cum potestate
v jurisdictionis, nihilominus semper habent praelatum qui pro-u priam jurisdictionem in omnes illas, etiam tu abbatissam, si habeat; ut est Episcopus in monasteriis illi subjectis ; vesu provincialis, aut alius praelatus illius religionis Yirorum, cu- jus membrum tale monaSterium existit. Olim etiam, antea exemptionem religiosorum, monaSteria monachorum subjici ciebantur Episcopo, tanquam habenti jurisdictionem in ip-
i SOS. POSt exemptionem Vero omnes Subduntur summo Ponti tisici, vel praelatis propriae religionis, quibus Pontifex suam v jurisdictionem communica it. Nunquam ergo status relia giosus Sine subjectione ad praelatum aliquem, habentem v jurisdictionem propriam in omneS ejus prosemores, iuvem a tus est. v SuareZ, ibid. n. it.
Unde possibile est ut jurisdictio in religiosos stet penes aliquem ex ipsis; et pariter possibile est, ut penes nullum ex ipsis resideat: sed posito quod nullus religiosus illam habeat, certo illam habebit aliquis praelatus ordini extraneuS.
PROPOSITIO V . - In religionibus Gemptis, quales nunc Sunt fere omnes religiones virorum, necessarii sunt proelati proprie dicti, habentes spiritualem, imo et episcopalem jurisdictionem.
Ita iisdem verbis Suareg de religione, tomo 4, tractatu 8,l. 2, c. l, n. 6). Et intelligit necessarios esse praelatos, qui sint religiosi tu eo ipso ordine in quo sunt praelati. Thesim autem
probat hoc modo : si Conclusio est certa, et communis doctina rum ..., conStatque inductione juxta praesentem Ecclesiae a uSum : nam et monachales ordines et mendicantes ad quosa reducuntur alii qui cum illis communicant vel participant u habent hujusmodi praepositos cum propria potestate et juri
a dictione. a Ratio autem necessitatis, supposita exemptione, est ema cax : quia eo ipso quod religio a jurisdictione Episcoporuma eximitur, manet immediate subjecta solius Pontificis jurisu dictioui. Non poterat autem convenienter gubernari immea diate per Solum summum Pontificem, aut per commisSarios
413쪽
u vel delegatos ab ipso: quia in omni congregatione neces- a sarii sunt pastores ordinarii, quibus ejus cura ex ossicio a incumbat: ergo si hujusmodi pastores proximi non sunt Epi- a scopi, neceSSarium est ut Sint praelali proprii uniuscujusque
a religioni S. D PRO SITio VI'. -- In ordinibus eaeemptis, ii religiosi qui conventibus praesunt et jurisdictionem habent, sunt praelati in vero et strieto sensu. - Nam i S dicitur in proprio et rigoroso sensu
praelatus, qui habet jurisdictionem ordinariam proprie dictam, id est, nou tantum in soro poenite utiali, scd etiam in foro externo; sed regulares de quibus loquimur talem jurisdictionem habent; ergo Sunt veri in stricto Seusu praelati. Quod et adnotat Suaresius loco citato) in hunc modum : a Atque hinc
u inferunt communiter doctores, praepoSilum generalem, pro- a vincialem et localem, Seu conventu Mem uuiuscujuSque re u ligionis approbatae a summo Ponti sice et exemptae, esse verea ae Proprie praelat . . .: Sumitur ex Panormitano in cap. euma ab ecclesiarum, de obpeio inclinarid, ubi distinguit duplicema acceptionem hujus vocis praelatus: uuam late, secundum a quam etiam parochus dici potest praelatus, quatenus Suis a parochiacis praeest: aliam propriam et jure usitatam, seu cundum quam solus ille, qui habet jurisdictionem spiritua-u lem et ordinariam sori contentiosi, praelatus dicitur. . . Cuma ergo superiores religionum jurisdictionem habeant spiria tualem fori conteutiosi eamque ordinariam suam ex vi pro- a prii muneris eam habent, unde et delegare illam possunt , a praelati proprie dicuntur. v
PROPOSITIO VIP. - Ouod religiosi, eonventibus praepositi, jurisdictionem habeant, provenit ex jure positivo, non autem ex jure divino. Remissive. - Nonnulli scriptores catholici tenu rutat, praelatis regularibus jurisdictionem competere de jure divi . Eorum rationes postquam recensuit Suaresius religione, lom. 4, tractatu 8, I. 2, c. l. n. 7ὶ, ita subjungit :u Haec sententia nova est et siue dubio salsa. η Tum fuse Disilired by Corale
414쪽
probat esse opinionem illam omnino rejiciendam. Ad quas probationes lectorem remittimus.
DE SuBIECTO POTESTATIS GUBERNATIVAE INTRA RELIGIOSOS OMDIFES : SEU QUAENAM PERSONAE RELIGIOSAE POTESTATEM ILLAM HABEA T.
Dicemus i ' quinam religiosi sint praelati, seu jurisdictionem habeant, in virorum ordinibus : 2' quomodo in dictis virorum ordinibus praelati regulares legitime constituantur : 3' de legitima electione superiorissae seu abbatissae monialium : 4' an de jure communi perpetui sint praelati regulares, et num magis expediat eos esse in munere Suo perpetuos.
Ouinavi religiosi sint praelati. seu jurisdietionem habeant, in virorum ordinibus.
PROPOSITIO I'. - Generales ordinum, provinciales, et singulorum conventuum superiores, seu rectores, vere et proprie sunt
praelati. - a Triplex religionis praelatus generaliter distinguia potest, scilicet insimus, supremus et medius. . . Praelati iu- a simi in religione sunt illi, qui conventuales seu locales vina cantur, quorum unusquisque uni lautum monasterio praea est, et in eo immediatam gerit praelationem, ita ut infra seu nullum alium praelatum habeat. Hujusmodi est abbas, verbia gratia, unius monasterii; prior, guardianus, etc. Nam hosa omnes vere praelatos eSSe communis sententia est. η SuareZ, de religione, tomo 4, tractatu 8, l. 2, c. 2, n. 1 et 2. . Supremus praelatus religionis dicitur, qui intra illam sua periorem non habet, et omnes alios ejusdem religionis pridiu latos sibi habet subjectos. Qui praelatus, in omnibus religi a uibus quae illum habent, vocatur generalis ; quamvis in quis Duili od by Corale
415쪽
u busdam appelletur prior generatis ς aut etiam abbas generu- ea lis . . p in aliis magister, minister, alIt praepositus generalis. ο
a Praelati medii dicuntur, qui intra eamdem religionem Su-u periorem praelatum habent, et nihilominus aliquo modo a universales praelati sunt; plures domos pluresque praelatos et inferiores sub se habentes, ut sunt provinciales religionum si mendicantium, et aliarum quae eas imitantur. v Idem, ibid. , n. 5.)Porro hi omnes superiores sunt vere praelati, Seu vere habent ordinariam jurisdictionem. Nam et omnes habent jurisa dictionem spiritualem in subditos, tam in foro poenitentiae, et quam in soro exteriori ecclesiastico aut religioso loquimur et enim secundum praesentem consuetudinem et religionum si quae proprium habent regimen extra jurisdictionem Episco-st porum . Et sic assertio est clara ex ipso usu et institutis et ac privilegiis talium religionum ... Ergo dicendum eSt, Oma nos hos praelatos habere jurisdictionem ordinariam, et nona tantum delegatam. Hoc certum est apud omnes. Et de a jurisdictione in foro poenitentiae id ostenSum a nobis eSt... a Quia omnes hi sunt ordinarii pastores, quibus ex ossicio a incumbit cura animarum religiosorum. Nam reSpectu e a rum, Superiores et universales praelati sunt quasi Episcopi: t inferiores vero seu locales sunt quasi parochi, et ideo hau bere debent ordinariam jurisdictionem in foro poenitentiae. e Beligiosi enim propter favorem exemptionis non debenta carere hujusmodi ordinariis pastoribus: hoc enim potius
et esset nocumentum quam favor.
si Atque eadem ratio cum proportione applicari potest ade externam jurisdictionem : nam haec etiam necessaria est ada religionis gubernationem . . . Quamvis enim, in rigore lo-a quendo, potestas dominativa posset sussicere ad exteriorem e gubernationem, praesertim ad oeconomicam unius domus, a tamen essicacior ct utilior erit, si sat simul per potestatema jurisdictionis. Supposita autem exemptione religionum ab
416쪽
α Episcopis, necessarium est ut in ipsa religione sit haec ju-α risdictio etessicacia ejus; quia non potest relinqui sine pro-u prio gubernatore infra summum Pontificem. Hac ergo ra-a tione necessaria est iu Geuerali. Et quia ille non potestu immediate l)raeesse singulis provinciis, necessaria etiam estu in provinciali. Praeter quem tu unaquaque domo necessarius η cst proprius gubernator, qui participet etiam curam episc a palem; et ideo etiam in illo est moraliter necessaria haec a jurisdictio. Et in omnibus ordinaria est, quia omnes Suuta ex ossicio pastores et rectores in hoc etiam exteriori soro . a Ita suntluut communiter doctores. v SuareZ, de religione, tomo έ, tractatu 8, 1. 2, c. 2, n. 7.)PnoposiTIO II'. - Dicti regulares pro lati, iurisdietionem habent quasi episcopalem. - s Dicendum est, hanc jurisdictionema in praelatis religionum esse quasi episcopalem. Ita loquuntura omnes auctores sua Clement. l, de rebus eccl. non alienandis,u verbo proprii); et Sumitur ex capito abbates de privilegiis,u in si , ibi : In quos ecclesia sticam et quasi episcopalem juris-α dictionem obtinent. Ubi glossa uotat, vocari quasi episcopalam, ii quia nou se extendit ad actus, ad quos potestas ordinis Seu κ consecratio Episcoporum necessaria est. Sed hoc majori ex-α plicatione indiget. v SuareZ, ibid. , n. 9. Nota. - Quod id intelligendum sit, non solum de generali et provinciali, sed etiam de locali praelato, uni duntaxat conventui praeposito, Vide probatum a Suaresio, citato capite. Qui auctor ibidem explanat, quid sit quasi episcopalis jurisdictio, et quomodo ab episcopali disserat.
PROPOSITIO III . - Proetatus major, sine justa caum non pintest licite restringere jurisdictionem ordinuriam proelati inferioris 2 potest autem valide. Item sine justa causa nequit eum licite amovere: potest autem valide. - Vide id discussum a Sua rosio
citato capiteὶ; sed adverte intelligendam esse concluSionem de jure communi. Nam de jure particulari alicujus religionis, haud dubium quin possint diverso modo haec Statui.
PROPOSITIO IV . - In congregationibus virorum, quos Status Diuiti su by Cooste
417쪽
religiosi essentiam habent, sed absque votis solemm , superiores, regulariter loguendo, non stant praelati, seu non habent potestatem iurisdietionalem, sed tantum dominativam.-Nam ad Status religiosi cssentiam sussicit potestas dominativa, nec rigorose loquendo requiritur jurisdictionalis, ut dictum est. Equidem in virorum religionibus exemptis jure communi inductum est, ut superiores jurisdictionem ordinariam habeant; sed ita fuit statutum ob eorum ab Episcopis exemptionem. Congregati nes autem virorum votis solemnibus carentes, exemptione illa donari non solent; ergo, per se et regulariter loquendo, illarum congregationum superiores ordinariam jurisdictionem non habent, nec proinde veris praelatis adnumerandi sunt. Dicimus, ordintarie loquendo; quia fieri potest ut Papa es, quam etiam ejusmodi congregationem exemptam decernat, et ejus superioribus ordinariam jurisdictionem conserat. Nota. - In praesenti paragrapho supposuimus dictos praelatos fuisse legitime electos seu constitutos. Alias nec ementveri praelati, nec jurisdictionem ordinariam haberent, ut patet. Quare nunc expendendae veniunt conditiones requisitae, ut quis religiosus in praelatum legitime eligatur, seu conStituatur.
Quoinodo in virorum ordinibus praelati regulares legitime eonstituantur.
QUAESTIO I . - Ouotvpliei modo legitime eonstitui valeat pra latus regularis ' - l ' Legitime constitui potest per desim tionem et nominationem Romani Pontificis. 2' Per electionem canonice lactam. δ' Constitui nequit per haereditariam successionem, quae in praelaturis ecclesiasticis a jure canon leo reperulitur. 4' Constitui nequit per praelati decedentis nominationem, quae pariter a jure prohibetur. Non tamen juri communi repugnat, quod praelatus decedens nominare possit Vicarium, qui congregationem regat, doneo praelatus successor legitime constitutus fuerit: et in societate Iesu talis facultas ejusmodi
418쪽
vicarium nominandi generali praeposito tribuitur vide Sua-resium, de religione, tomo 4, tractatu 8 l. 2, z. 3, n. l). QUAESTIO 1'. - Quid ad validam praelati regularis electionem requiratur eae parte ipsius eligendi ' - i v Bequiritur saltem 25 annorum aetas; atque pelas illa videtur sussicere. Loquimur
autem de jure communi, et abstrahendo a particularibus religionum hac de re praescriptionibus suido Sua rosium, de retiagione, tomo 4, tractatu 8, l. 2, c. 3, n. 7). 2' Requiritur ut religiosus electus, professionem emiSerit idem, ibid. n. 8 . 3' Probabilius saltem requiritur ut ejus professio fuerit validu idem, ibid. , n. 9 . 4' Boquiritur ut pro sessio haec fuerite ressa, ita ut non sussciat tacita idem, ibid. . n. 10). 5'Bequiritur ut professio lacta fuerit in eadem religione fidem, ibid. , ii. iij. 6' Si religiosus faciat professionem, praelatura jam vacante, et subito eligatur, probabilius electio non est ipso sacto irrita. Videretur autem irritanda, attento capiteo eii de eleetio 2 : sed decretalis illius scopus est ut quis non sat subito ex speculari praelatus. Id quidem olim contingere potuisset, quando professio emitti poterat absque praevio
novitiatu. At nunc ad valorem professionis requiritur probationis annus : unde contingere nequit, quod arcere voluit decretalis, electio nempe Viri qui vitam religiosam nullatenus adhuc expertus est. Unde prudenter Suare Z : u Addo nunc, i moraliter loquendo, nunquam irritandam esse electionem a propter celeritatem ejus, poSt legitimum prosessioncm clecti,u nisi aliunde manifesto redundet in personae electae insussia cientiam et indignitatem. η De religione, tomo 4, tractatu 8, l. 2, e. 3, n. 19.ὶ γ' Requiritur ut sit clericus, cum debeat habere spiritualem jurisdictionem ordinariam. 8' Non requiritur ut hie et nunc sit sacerdos; sed tenetur presbyteratus ordinem debito tempore suscipere, ob animarum curam quae
ipsi incumbit vide Sua resium, loco cit., D. 20 ct seq. . 9'Valide cligi nequit, si ob aliquam irregularitalem sit inhabilis ad dignitates et praelationes, ut patet. 10' Si innodatus sit irringularitate quae eum inhabilem reddat ad Episcopatum, non
419쪽
vero ad presbJteratum, valide eligi potest. Si vero irregularitas cum inhabilem reddat ad suscipiendum etiam presbyteratum, an irrita sit ipso sacto electio, vide apud Suaretium Joeo cit., n. 26). Nota. - Haec de jure communi: nam ex peeuliaribus ordi num religiosorum constitutionibus, possunt et ulide conditiones requiri, ex parte personae eligendae, ad validam ipsius eleelionem.
Quanto IlΙ . - Ouid ad validam electionem requiratur eae parte eligentium ' - Supponimus praelati electionem ad ipsam mei religionem pertinere, prout omnino certum est vide Sum resium, de religione, tomo 4, tractatu 8, I. 2, c. 4, n. l . Quo praenotato, de condi: ionibus ex parte eligentium requisitis haec tradit, sub dicio capite, citatus auctor : l' ut convocatio fiat ab co, qui auctoritatem ad id munus explendum habet: 2' ut eligentes sint professi ejusdem religionis : 3' ut sint in sacris, id est, saltem subdiaconi. A quo tamen excipiuntur religiones mere laicorum : 4' ut nulla censura sint irretiti, quae eos reddat ad cligendum inhabiles Qv Eoi O IV . - Quoenam sit legitima forma eligendi gene ralem religionis praelatum p - Praenotamus duas praecipue juris dispositiones ad rem sacere. Prior est caput quia propter, deelcetione e quamvis enim loquatur generaliter de praelatorum electione, dubium non eSi quin comprehendat regulares etiam praelatos. Posterior est caput 6 sessionis 25 de regul.ὶ Tridentinae s nodi, ubi in specie de eligendis praelatis regularibus agitur. Dicemus autem l ' de sorma electionem antecedente : 2' de forma electionem concomitante. I. De forma electiomem antecedente. - 1' Requiritur ut convocentur omnes qui jus eligendi habent, si commode seri possit. Nam in dicto capite quia propter, Sic disponitur : Cum
eleetio fuerit relebranda, praesentibus omnibus qui debent et volunt et possunt commode interesse, etc... cum ibi dicatur, omnes qui eommode possunt et volunt interesse, debere eMe praesentes, sequitur eos esse con orandos alioquin praesentes esse non Diqiligod by Corale
420쪽
possent. Unde si nonnulli ex iis qui jus habent non convocentur et tamen commode vocari potuissent, electio irritari poterit. Possunt tamen qui despecti sunt electioni factae consentire; et tunc valida erit. Vide Suaresium de religione, tomo 4, tract. 8, l. 2, c. 5, n. 2). Quaenam autem dissicultas in vocando aliquem sussiciens sit, ut ipso non vocato legitime celebrari electio valeat, jure communi non determinatur, et sumendum est ex particularibus singularum religionum statutis et receptis consuetudinibus. 2' Necesse non est ut adsint
omnes qui jus eligendi habent; siquidem dicitur qui volunt, et
commode possunt. Quid autem si contingat nullos aut fere nullos venire Tune electio devolvitur ad superiorem ecclesiasticum totius religionis; id est, ad summum Pontificem, si religio sit exempta SuareZ, loco cit. 3. 3' Electio fieri debet in communi congregatione; non autem remanendo in singulis conventibus aut provinciis : id enim evincit vox praesentibus capitis quia propter. Atque id requiritur ad electionis validitatem. 4' Bequiritur ut assumantur tres de eollegio fide digni qui
secrete et sigillatim vota eunetorum diligenter exquirant. Sunt
verba ipsiusmet decretalis quia propter. Et requiri hanc formam ad valorem electionis, contra aliquos sustinet Suareg; addens nec plures nec pauciores quam tres ad id deputari posse loco cit., n. 8 . II. De forma electionem concomitante. - i' Tres dicti eommissarii debent secrete vota exquirere et in Scriptis redigere, prout expresse decernit decretalis quia propter. Posset autem elector, attentis solius juris communis textibus, nomen electi viva voce commissariis notum facere vide Suaresium, Ioco cit., n. 9 . Sed praevaluit mos ut scriptum electi nomen a singulis eligentibus tradatur. 2 ' Tenentur ad secretum etiam eligentes : unde non tantum commissarii nequeunt ullum suffragium revelare, sed et ipsis electoribus prohibitum est dicere quem elegerint. et Quod adeo verum est ut sussciat talisa manifestatio uuius suffragii. . . ad annullandam electionem,
