Tractatus de Jure Regularium ubi et de Religiosis Familiis

발행: 1857년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

rat obligatio secreti etiam post electionem; quamvis si violetur post consummatam electionem, nequaquam Sequatur eju dem electionis irritatio. 3' Requiritur ad valorem electionis ut in scriptis redigantur nomina eorum qui electi sunt Suareg, ibid. , n. l3J. 4'Si quis ex electoribus praesentibus non admitteretur ad suffragium, electio foret hoc ipso irrita. Dum econtra si quis non fuerit convocatus, cum debuisset vocari, electio non est irrita, sed duntaxat irritari potest ad potiti nem illius qui contemptus fuit: si autem is non reclamet, fr- matur electio vide SuareZ, de religione, tom. 4, tractatu 8, 1. 2, c. 25, n. 14 . 5' Ad valorem electionis necesse est ut suffragia omnia moae in eommuni publicentur; quae verba capitis quia propter ae electione), sic intelligenda sunt : debet dici coram tota congregatione quot personae suffragium tulerint; non aulem in quorum favorem suffragia data fuerint; id est, dici nequit tot suffragia in hanc personam, tot in talem aliam cecidisse; sed duntaxat publice enuntiandus est talorum suffragiorum numerus vide Suaresium, ibid. , n. i5). 6' Scrut tores collationem inter se habere debent. Sic enim capite quia propteν decernitur : Collatione habita lὶ, is eligatur, in

quem omnes, vel major et sanior pars eapituli consentit. Estque

haec collatio de substantia electionis; id est, electionem irritaret ejus omissio vide Suaresium, ibid. , n. 16ὶ. 7' Circa quaestionem, de quo seri debeat dicta collatio, dissicultas occurrit:

an nempe scrutatores inter se disquirere duntaxat debeant quis majorem partem suffragiorum retulerit, an vero etiamnum illa suffragia data suerint a saniore parte eligentium. Etenim in textu dicitur: et In quem major et sanior pars coust sentit. n Vide quoad hanc dissicultatem varias opiniones, apud Suaresium, loco citato. Certum est majorem partem praesumi saniorem, donec contrarium probetur. Binc, in

Intelliga a serutatoribus : a Ex conlexiu constat, inquit Suarea, tollatio-e nem illam active reserri ad seruiatores: passive vero ut sic dieamὶ ad suffragia. s Da religione, tom. 4, l. 2, e. 5, n. 16.

422쪽

41 6 TRA Hus DE MIRE REGULARI . praxi, non debent Scrutatores inter se conferre nisi de numero suffragiorum, a quolibet ex electis obtento. Quod si, facta electione, praetendatur praelatum a minus sana parte fuisse electum, de hoc judicare pertinebit ad eum, ad quem pertinet electionem confirmare; id est quoad ordines exemptos, ad summum Pontificem ; et electioni standum erit, nisi Pontifex eam irritam declaret. Notetur autem, ubi electio sit per scriptas schedulas, ignorari a scrutatoribus quinam suffragia dederint: proinde nec pomunt Scire an a saniore parte suffragia haec provenerint : et tamen is modus eligendi legitimus est, non tau- tum de jure speciali religionum, sed etiam ut tenet Suarendo jure communi. 8' Requiritur viqi or pars, relative ad totalem eligentium numerum. v Non enim sussieit habere plura volaa quam caeteri, Si numerus votorum non contineat majorem α partem totius capituli. v SuareZ, de religione, tom. 4, 1. 2, e. 5. n. 22.ὶ 9' Debet tandem is, qui dictam majoritatem suffragiorum obtinuit publico nominari et electus declarari. Qui actus ad valorem electionis necessarius est, utpote per quem completa electio consetur SuareZ, ibid. , D. 2έ). Nota. - De jure commu ui requireretur electi eousrmatio; et praelatus electus jure acquisito privaretur ipso facto, si ante confirmationem aliquem praelationis actum exereeret. At de jure speciali multarum religionum, qui legitime electus suit, censetur simul auctoritate Apostolica confirmatus, et statim jurisdictionem exercere potest GuareZ, ibid. , n. 25ὶ . QUAESTIO V . - Ourenam sit legitima forma eligendi eoeteros infra generalem praelatos Z - i' Dari possunt religiones in quibus dicti praelati constitui debeant a praelato generali, sive Solo, Sive cum assensu generalis capituli, aut aliquot consiliariorum. Id enim essentiae status religiosi nequaquam repugnat: et si hoc decernat aliquod institutum a sede Apostolica approbatum, procul dubio servandum est. 2' Si vero, juxta ordinis constitutiones, si inferiores praelati per electionem assumendi sunt, de jure commuia servanda sunt fere eadem, quae progeneralis praelati electione descripsimus. Nempe primo requi-

423쪽

PARS SEXTA.

ritur aetas saltem annorum 25. Secundo, ut sit ejusdem religionis professus. Tertio, non tamen requiritur ut sit ejusdem monasterii aut provinciae. Ouarto si assumatur ex familia, ejusdem quidem religionis, sed diversum habitum habentis, requiritur ut diversitas haec habitus non sit substantialis. Ouinto, facienda est electio a congregatione proportionata ; ideSt, a capitulo conventus, si conventualis praelatus eligendus sit; ct a capitulo provinciali, si eligendus sit provincialis. Serio, oportet ut electores sint ejusdom religionis professi, et clerici. Septimo, in forma electionem praecedente et concomitante, idem currit jus ac circa generalis praelati electionem quae omnia vide apud Suaresium, de religione, tom. 4, tractatu 8, l. 2. cap. 6 . In iis autem enucleandis parum immoramur, quia in unaquaque religione ea omnia ex premis constitutionibus, aut receptis cousuetudinibus vim legis habentibus, determinalitur.

I III.

De legitima electione superiorissae seu abbatissae monialium.

Quamo Iη. - Ouid Tridentina synodus hae de re sanaeerit' Capito T, sessionis 25 de regularibus), decrevit in hunc modum : u Abbatissa et priorissa, et quocunque alio nomine priBu secta vel praeposita appelletur, eligatur non minor annis a quadraginta, et quae octo annis post expressam prosemio-u nem laudabiliter vixerit. Quod si his qualitatibus non rupea riatur in eodem monasterio, ex alio ejusdem ordinis cligi et possit. Si hoc etiam incommodum superiori, qui electionia praeest, videatur, ex iis quae in eodem monasterio annum et trigesimum excesserint, et quinque saltem annis post pro-u fessionem recte ixerint, Episcopo Vel alio superiore con- a sentiente, eligatur. Duobus vero monasteriis nulla praesi-u elatur. Et si qua duo Vel plura quocunque modo obtinet,

u cogatur, uno excepto, intra Sex menSes caelera resignare :

424쪽

418 HΑcrams DE IURE REGULARIUΜ.n post id vero tempus nisi resignaverit, omnia ipso jure Vae cent. Is Vero qui electioni praeest Episcopus, sive alius su a perior, claustra monasterii non ingrediatur, sed ante canu cellorum fenestrellam vota singularum audiat vel accipiat. α In reliquis serventur singulorum ordinum vel monasteriorum

x constitutiones. v QUAESTIO II'. - Ad quem spectet electio superioris e 8 - De

jure communi, spectat ad ipsas moniales. De jure autem particulari potest et ad alios spectare. Unde servandae quoad id uniuscujusque ordinis constitutiones vide Pelligarium, demonialibus, pag. 23l, editionis non prohibitae, Bomae l76 l).QU MTIO ΙΙΙ . - Ouamam moniales habeant jus sv1ragii praeligenda superiorissa ' - i' Ut monialis ad electionem concurrere valeat requiritur ut sit professa: 2' ut expleverit duodecimum petatis annum: unde quamvis aliqua ex dispensatione Pontificia, ante hanc aetatem proscSSionem emisisset, non posset tamen Sussragium ferre : dicimus quamvis eae di pensatione, etc., quia de jure communi admitti nequit ad pro- sessionem novilia ante expletos annos 16:3' necesse non est, de jure communi, ut monialis jam ab aliquot annis, aut mensibus professionem omiserit; sed Sussragium ferre potest, etiamsi statim post emissam ipsius professionem electio celebretur : 40 eligere nequeunt moniales excommunicatae, interdictae, aut quae inhabilitatem ad vocem activam contraxerunt: 5' clo juro communi deberent etiam convereae, quae professionem cum votis solemnibus emiserunt, in Superiorissae electione vocem habere. At de jure particulari multarum religionum excluduntur. Et in his omnibus standum est singularum religionum constitutionibus, cum eas servari praescribat Tridentina synodus, citato capite. Vide Pelligarium loco cit. ;riecnon FerrariS, voce abbatissa, n. 22 et seq.): 6' u Si rea periretur aliqua monialis infirma, quae nollet renuntiareu juri suo, posset praeses mittere ad ipsam duas prudentes it moniales, quae ab ipsa Votum diligenter exquirerent, et a postea ipsi praesidi referrent: aut laoSset ipsa mittere scri-

425쪽

PAM SEXTA.

a pium et sigillo munitum suum votum. Non qnim in si maeu debent contemni, cum jus habeant ad clectionem. n Feri. raris, Oce abbatissa, n. 24.ὶ Supponit ibi citatus auctor et

merito, ut videturὶ votum infirmae non desinere esse Secretum, ex eo quod a duabus prudentibus monialibus coguoscatur. Caeteroquin omnino necesse est, ad valore in electionis, ut votatiui secreta, prout infra dicetur. γ' u Nec Episcopus, neca alius superior potest serre suffragium in electione abbatissae,u quam is x Ola monialium essent paria, et moniales in ele-u ctione non concordarent S. Congr. ΕΡlac. et reg. , 5 martii

et l6 I9; et S. Congregatio Concilii, 23 maii lG2lὶ . Sed in casua quo moniales non esse ut concordes in eligenda abbathssa, a quia monasterium non debet manere sine capite, Episcopus,u sive alius superior deberet praefigere illis curtum tempus. α in quo concordarent: quod si eo elapso non convenissonta in eligendo, tunc superior deberet ipse nominare eam quam ii judicaret magis idoneam et deputare tu abbatissam, ut de a crevit S. Congregati O, in una eremonensi 22 Octobris l592 ;a et in una assisiensi 20 novembris l595; et in una meiph u tensi 3 augusti l 696.ου Ferraris, voce abbatissa, n. 29 et 30.)Qu ESTIO IV . - Ouid requiratur ut aliqua monialis possit in sup riorissam eligi Z - is Requiritur ut non sit minor 40 annis, et ab anuis 8 professionem emiserit. Excipitur casus. quo talis in monasterio non reperiretur. et Superior judicaret haud cxpedire cam ex alieno conventu assumi: tunc nempe eligi posset monialis quae 30 annos aetatis, et quinque prosessionis annos haberet. Constat ex supra citato Τridentino decreto. Quadragesimum annum debere Se completum, Di non sussicere inchoatum, prout existimarunt plures canonistae. firmat Pellitarius de monialibus, pagina 232, editionis uoti prohibitaein, necnon Ferraris voce abbatissa, u. 2), ex S. Congregationis Concilii declaratione. 2' Quoad dictam aetatem, neque Episcopus, nec quiVis alius, Praeter Papam, dispensare potest; quia lex illa est universalis Ferraris, ibid. , n. 4 . a. Andiciae conditiones, de detule Scilicet et atinis professionis, pe-

426쪽

420 TRACTATus DE IUBE REGULARIUM.quirantur, non tantum ad licitam, sed etiam ad validam professionem, disputarunt canonistae : negat SuareZ, eo quod Tridentinum decretum clausulam irritantem non contineat

vide Pelligarium, Ioco citato, p. 233): sed contrarium a S. Congregatione Concilii decisum suisse sin niterbiensi, is mali 1623ὶ dicit Ferraris voco abbatissa, n. 5). 4'SuperioriSsa eligi debet ex eodem monasterio, si ibi adsit aliqua monialis requisitis qualitatibus pollens : patet ex citato Tridentino textu. 5' Si non adsit, debet assumi ex alieno monasterio : attamen si id minus expedire superior existimet, et simul adsit monialis quae 30 annos aetatis et 5 annos professionis exegerit, pinterit haec eligi : eruitur ex citato Tridentino decreto. 6' An eligi possit vidua, aut illegitima, disputatum reperies apud canonistas vide Pelligarium, loco citato.) Sed Ferraris sic habet : ii Non potest in abbatissam cligi illegitima; ejus enima electio laeta sine Apostolica dispensatione ost nulla exu S. Congregatione Concilii, in una nullius, 27 aprilis 16 30).n Neque corrupta ... Neque quae fuit publice Poenitentiata ...u Neque vidua, sine dispensatione Apostolica ex S. Congre-u gatione Epis. et rcg., in una cassanensi, 29 januarii l 585;ia et in alia sub die l5 julii 1616 . Neque caeca ... Neque

a surda. v Voce abbatissa, n. 8.) γ' u Neque tertia Soror, a viventibus aliis duabus sororibus; quia, absque dispenSa-u tione, ipsis adhuc viventibus, caret voce activa et passivau ex S. Congregatione, 26 augusti l6l6ὶ . Non prohibetura tamen a jure communi quin soror possit succedere imme-α diato sorori in ossicio abbatissae x S. Cong. EpiSc. et reg., et in uua ulisiponensi, is aprilis Isis . Si vero alicubi pera statutum contrarium pridaiberetur, esset tale statutum ob- a Servandum ... ex S. Congregatione, in una mediolanensi,

queunt ultra triennium in ossicio suo permanere. Unde expleto triennio rectio nequeunt, nisi postquam per tres annos ab alia expletum ossicium fuerit. Imo nec potest eligi in vicariam novae superiorissae illa monialis, quae immediate antea Supe-

427쪽

suum explevit omni prorsus auctoritate carere, ae a regimine et administratione monasterii abstinere per triennium; prout pN

cepit Gregorius XIII, constitutione e oscit debitum, l januarii 1583 vide Ferraris, voce abbatissa, n. 53 et seq. . 10' Hinc expleto triennio, ossicium superiorissae non potest Episeopus prorogare, nec eam Sub vicariae, vel alio quocunque nomine, praescere monasterii gubernio usque ad novam electionem Ferraris, ibid. , n. 5Tὶ li' Ex dispensatioue S. Congregationis, poteSt superiorissa, quae triennium suum explevit, ad alterum triennium eligi : sed hoc secundo triennio sinito, it rum dispensatione opus erit, ut ad tertium eligi valeat raris, ibid. , n. 56ὶ. I 2'Quae diximus, ex Lucio Ferraris, numero 9, intelligenda sunt de monasteriis intra Italiam et adjacentes insulas, non de aliis; quia bulla illa Gregorii XIII, de triennio, ad Italiam ut adjacentes insulas restringitur vide

Ferraris, voce abbatissa, novos additiones, D. 9 . QUAESTIO V . - Ouinam praesidere aut interesse debeant ei

etioni superiorissos' - Olim praeesse pertinebat ad Ordinarium, in monasteriis ipsius jurisdictioni subjectis: in exemptis autem, praelato regulari. At circa hoc jus commune tantisper immutatum est. Describi autem potest hodiernum jus commune in hunc modum : l ' in monasteriis Episcopo subjectis, ad ipsum pertinet dictae electioni praeesse. 2' in monasteriis exemptis et sedi Apostolicae immediate subjectis, idem potest Episcopus tanquam sedis Apostolicae delegatus. 3' In monasteriis regulari praelato subjectis, potest Episcopus, si velit non enim ex ossicio tenetud, interesse et praesidere. Sed tunc praesidet

solummodo direetive, seu ad convenienter dirigendam electionem, non autem jurisdietionaliter. Hinc nequit tunc suffragia recipere, ged tantum ea audire et cognoscere. Suffragia autem recipere ad regularem praelatum pertinet, sciente tamen

et audiente Episcopo. 4' Potest Episcopus electioni interesse per se vel per alium. 5' In dictis monasteriis praeIato regulari subjectis, debet certior fieri Episcopus de die, quo celebrauda

428쪽

est electio, ut juro suo interessendi et praesidendi uti valeat; et expectandus est usque ad designatam horam. Qua elapsa, si iioli veniat ad electionem absque ipso procedi potest. 60 Indictis monasteriis praelato regulari subjectis, et Episcopus, Seu a vicarius non potest Secum ducere ad interessendum etiam a notarium, ex declaratione S. Congregationis, 4 mali l675): si neque exquirere Scu recipere vota monialium; sed illa dou bent exquiri et accipi a superiore regulari, sciento tamens et audiente eodem Episcopo, ut expresse declaravit S. Con-u gregatio Concilii, l0 februarii 1650: neque potest moniales si ante actum electionis personaliter audire et interrogare in a materia ad electionem spectante, ut S. Congregatio rescripsitu Episcopo Anconitano, 4 octobris l678 : neque potest per seu per vel alium adnotare vota monialium, ex S. Congrega-u tione Episc. et rcg., 15 mali l6 Ti. u Ferraris, voce abbatissa, n. 33 et seq.ὶ T' Existimat Pelligarius de monialibus, pag. 234, editionis non prohibitaeὶ interesse de here eum ordinario aut praelato regulari saltem dum testes; et alioquin electionem fore invalidam , ob dispositionem capitis quia propter, de elaetione, in s. Quod si Verum sit, saltem limitandum est, ita ut non applicandum veniat quando contrariae sunt ordinis constitutiones aut consuetudines ; quia standum his consuetudinibus voluit Tride utinum concilium, supra citato decreto. Quae Io VI'. - Ouo in loco steri debeat electio superiorissae 3Id satis indixit Τridentina synodus, his verbis : Clausuram monialium non ingrediatur; sed ante cancellorum fenestrellam vota singularum audiat vel recipiat. Id tamen intelligendum, nisin esse foret Episcopum aut regularem praetutum, clausuram ingredi ad pacandas dissentiones: nam in casu necessitatis

ingredi possunt vide Polligarium, loco citato).uub Tio VII'. - Qua forma feri debeat electio superiorissae I' Gcueratim advertendum est, Servandas QSSe, quoad illam formam uniuscujusque ordinis constitutiones et legitimas consuetudinus. Iuter alias procedendi formas, valde com-Diuiti eo by Cooste

429쪽

PARS SEXTA.

mendabilis videtur, quam refert Pelligarius ira monialibus, pag. 234, q. 9, editionis i 76lin, ex rituali mon tim Minerit. 2' Certum est suciogia debere esse secreta, ex decreto Tridentino c. 6, seM. 25 de reo.). et Et proinde electio est nulla

a si vota non sint secreta. . . Imo etiamsi ex ignorantia vota a non exhibeantur secreta, adhuc electio est nulla, ex S.

a Congregatione Concilii, quae ... decrevit sic : Electio abbatisma facta per vota non secreta, per ignorantiam hujus decreti suempe a citati capitis 6, sess. 25 Tridentinae synodi) non valet, nee et Episcopus potest dispensare, ut valeat. hoc tamen quod a praeses electionis accipiat vota oretenus exhibita, praesentia bus duobus vel tribus probatis viris qui vota audiant et uo- a tent, non tollitur secretum, et talis electio est canonica si ex decreto S. Congregationis Concilii, relato a Garesa a beneficiis p. 5, c. 4, n. l 90ὶ. Per disjunctivam enim audiatu vel accipiat, qua utitur concilium loco citato, datur libertasu ut electio abbatissae sisti per schedulas, vel Oreteuus. v Ferraris, Voce abbatissa, n. is et seq.ὶ 3' De requisito suffragiorum numero, currit jus supra descriptum pro electione generalis praelati. 4' u Nec moniales possunt electionem abbaa tissae in Episcopum vel alium superiorem vel praelatum v compromittere: sic expresse tenet Donatus. v Ferraris, Voce abbatissa, n. 4l.ὶ Remittit autem citatus auctor ad verbum electio, art. 4, n. 29 ; q ubi, inquit, ex plurimis classicis dou ctoribus, et pluribus S. Congregationis declarationibus con- et cludimus, electionem quorumcunque superiorum regula-u rium non posse fieri per viam compromissi, aut inspiratiouis,u Sed Solum per vota secreta, ut statuit concilium Tridentia num. v Sem. 25, c. 6 de rest.) 5' st Electio abbatissae de-u bet publicari statim ac est secuta, signisicando quot suffra-q gia habuerit ipsa, et quot aliae moniales. v Ferraris, ibid. . n. 39.ὶ 69 Si, lacta publicatione moniales statim opponantu se non elegisse illam quae fuit publicata, sed aliam, Lavo-

riuS..., ex Tamburii O..., Pelligarius..., et alii dicunt, S.

R Congregationem tu una lieiensiὶ declarasse, tu tuli casu

430쪽

424 TRA Ams DE IBRE REGU BIUM. a moniales omnes iterum audiri debere per personam nona suspectam, ut sic de veritate constet, et electio censeatura canonica. v Ferraris, Voce abbatissa, n. 40. Quaenio VlIΙ . - An et a quo electa superiorissa confirmari

debeat 8 - i' confirmari debet a praelato regulari, si huic monasterium subjaceat: 2' ab Episcopo, si non sit exemptum: a' si vero exemplum sit, et sedi Apostolicae immediate subjectum, debet electa per procuratorem a Summo Ponti- see confirmationem petere vide Pelligarium, loco cit . . pag. 237J. Quanto ID. In adhuc post Tride uimrm synodum fleri possit electio per compromissum et per ii SpirBtionem, ad formam eapitis quia pro inor Me electioris 3 - Cum Tridentina Arnodus sanxerit suffragia debere esse secreta, quod servari nequit cum duobus illis eligendi formis, videtur hoc ipso in hoc abrogasse dictam decretalem quia propter. Nihilominus contrarium probabilius esse putat Pelli Zarius loco cit., pag. 236, quaest. 14ὶ.

An da iure eommuni perpetui sint praelati regulares. et num magis expediat eos esse in munere suo perpetuos tremissive .

l' Non sunt perpetui de jure naturali vido probatum a Suaresio, de religione, tomo 4, tractatu 8, l. 2. c. T. D. 1 . 2' Nec sunt perpetui de jure divino Suare Z, ibid. , n. 2ὶ.3' De jure communi ecclesiastico eorum praelatura, ne perpetua, nec temporalis, rigorose loquendo, probari potest; α quia inquit Suareχὶ illud jus non vetat quin perpetua sit, u sicut etiam non prohibet esse temporalem. v ibid. , n. 3.)Εo tamen sensu perpetua de jure communi ecclesiastico dici potest, quod jus illud, praesertim antiquum, eam potius pedipetuam supponat. 40 Ergo num sit perpetua vel temporalis, desumendum est ex speciali jure uniuscujusque religionis. Duilir Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION