장음표시 사용
431쪽
5' An autem magis expediat ejusmodi praelatos regula gesse perpetuos potiusquam temporales, multum controve titur. Rationes pro et contra vide apud Suaresium citato loco, n. 5 et Seq.).
DE OBIECTO POTESTATIS GUBEM HIVAE, INTRA ORDI EA RELIGIOSOS EXISTENTIS, SEU QUID POSSIIT SUPERIORES REGULARES.
Dicemus i ' an et quatenus superiores regulares possint praeceptis suis subditos in conscientia obligare : 2' an et quatenus superiores regulares valeant condere statuta perpetua, quae rationem et vim legis habeant: 3' an et quatenus reso mari valeat aliquis ordo religiosus, et obligari possint religiosi ad observandam reformationem. Nota. - Etiam hic dicendum occurreret de potestate memcitiva vel judiciaria praelatorum regularium, cum haec etiam sit pars potestatis gubernalivae ; sed quia, huic argumento paulo diutius spro ejus gravitateὶ immorandum erit, maluimus specialem de eo sectionem quae hanc proxime sequitur instituere.
I An et quatenus superiores regulares possim praeceptis suis subditos in eonscientia obligare.
Pno siTIo I'. - Superiores religiosorum, etiamsi non habeant nisi potestatem dominativam, possunt subditis suis praecepta intimare, quin eos obligent in conscientia ; et quidem sub stravi, supposita apta et suspieienti materia. - Sequitur l' ex vi volt obedientiae : nam objectum hujus voti est hoc ipsum, obedire superiori praecipienti; ergo potest superior ita praecipere, ut Diuili oci Corale
432쪽
violetur votum, nisi obedientia praestetur: ergo potest per praecepta sua subditos iu conscietilia obligare. Cumque voti alicujus violatio sit gravis de se, id est, nisi excuset materiae parvitas, Sequitur posse religiosos ad exequenda Superiorum praecepta sub gravi obligari, supposita sussicienti materia. Aliunde autem votum obedientiae a religiosis non si cum hac restrictione, dummodo superior sit proelatus, seu jurisdictionem ordinariam in soro externo habeat; sed si universaliter quoad legitimum quemlibet superiorem. Ergo dictam potestatem subditos in conscientia obligandi habent superiores, Etiamsi solam dominativam potestatem exerceant, et jurisdictionali
Sequitur 2' ex traditione sui ipsius a religioso lacta illi
religiosae communitati quam ingreditur. Etenim, prout Subprima tractatus parte ostendimus, de statu religiosi essentia est traditio haec, qua se religiosus Deo et ordini religioso donat et mancipat, et quam religio acceptat. Posita autem hac traditione, tenetur religiosus titulo justitiae, praecipienti superiori obsequi; quia respectu religionis et superiorum, sese constituit sumulum et servum : unde sicut justitiam vi lat servus, qui domino suo obsequi recusat, atque etiam sa- mulus qui pactum de praestando famulatu non exequitur, ita religiosus superiori debito modo praecipienti obedire recusans, non lanium Violat votum Seu promissionem Deo lactam,
sed insuper justitiam erga superiorem Suum et religionem
Sequitur 3' ex promissione humana superioribus parendi, qua se religiosus obstrinxit. Etenim hoc ipso quod religiosus sese religioni tradat in Servum seu famulum, implicite ipsi promittit obsequium, ut patet : ergo praecipienti superiori resistendo, promissionem illam humanam, seu hominibus factam, violaret .' ergo contra sidelitatem peccaret. Unde revera possunt superiores, etsi solam dominativam potestatem habentes, subditos praeceptis suis in conscientia obligare. Quod
caeteroquin extra controversiam eSt apud doetorus.
433쪽
Nota. - Quod autem ad obligandos subditos, praesertim sub gravi, non sussciat quilibet praecipiendi modus, nec de qualibet re praeceptum; sed requirantur ceriae conditiones quoad modum et materiam praecepti, patebit ex sequentibus propositionibus.
PEOPOSITIO II . - Si regularis superior sit etiam praelatus. id est, ordinariam iurisdietionem fori eaterni habeat, etiam eae hoc titulo potest per praerepta sua subditos in conscientia obligare.
Sequitur ex ipsa notione jurisdictionis ecclesiasticae : si nimjurisdictionem illam non habet, qui ncquit praeceptis et legiabus suis aliquos obligare, ut inobedientes poenis et censuris coercere. Unde si Bupponatur in religiosis superioribus ordinaria jurisdictio, prout revera existit in virorum religionibus, ODSequens eSt ut valeant obligatoria praecepta subditis suis intimare. Notandum tamen cum Suaresio praelatos regulares non semper Praeeipere tanquam praelatos, seu ex vi jurisdictionis suae. v Num licet superior illam durisdictionem) habeat, i potest praecipere, non ex illa, sed solum exigendo obedicimu tipe debitum. Ιmo regulariter loquendo hic videtur esseu ordinarius modus praecipiendi praelatorum religionum; quiau materia circa quam versantur ordinarie talis non est, ut exu vi solius jurisdictionis ecclesiasticae praecipi possit; quia esta materia supererogationis seu consilii, et ita solum praecipiu potest, quatenus ex Vi professionis facta est necesSaria.... Nihilominus tamen, quia praelati religionum sunt etiama ordinarii pastores suorum subditorum, juxta Ecclesiaea usum, ideo in materia proportionata imponere possunt leges a Seu Praeceptu. . . verisimile autem eSt tunc cessare alteram et obligationem obedientiae, quatenus ex traditione seu promi a sione humana nascitur; quia hi praelati nunquam videntur u habere intentionem praecipiendi et obligandi duplici titulo, et scilicet jurisdictionis et quasi dominationis, sed altero tana tum, juxta exigentiam rerum et actionum. Unde si ordina a rium modum gubernandi inspiciamus, quoad vim direetivam a quae est in praecipiendo, videntur uti potestate dominutiva,
434쪽
a quae fundatur in traditione seu promissione; quoad vima autem coactivam, quando necessaria est, utuntur potestatea jurisdictionis: sicut irritando utuntur dominio, dispensando a autem jurisdictione. In rigore autem non dubito quin possinta utroque titulo uti in praecipiendo. v De religione, tomo 3,l. 10, c. 7. n. 7. PROPOSITIO III . - Praeceptum superioris non obligat, etiam sub veniali, nisi manifesta sit ejus voluntas obligandi in ciminscientia. - Cum enim possint superiores imperativo modo multa
peragenda subditis significare, quin tamen intentionem habeant eos in conscientia obligandi, merito praesumuntur eam intentionem non habere, quandiu illam claris verbis aut signis non manifestant vide Sua resium, tomo 3, l. 10, c. 4). Hinc ad obligandum, etiam sub veniaIi, non sussicit in superiore voluntas inesscax Seu velleitas, quam exprimunt hae formulae :Optarem, vellem. ., ut hoc faceres. Imo nec sussicit adesse insuperiore plenam et efficacem voluntatem rei quam praecipit; sed requiritur ut adsit voluntas subditum obligandi. Et tandem ista otiam voluntas non sufficit, nisi eam superior manifestam
faciat. Pno si Tio IV . - Ad obligandum sub mortali non sussieit aliquo modo manifestam fieri voluntatem obligandi, sed necesse est ut manifesta fiat per hane aut sequivalentem formulam. IN VIRTUTE OBEDIENTIAE. - Notalidum quod, nisi praelatus mandatum α explicet, Verbi gratia, dicens, Iubeo, prmipis, etc.. subditusa non tenetur obedire ... Et dicente praelato, Iubeo, Proeopto,a et . . nec etiam tenetur subditus obedire sub gravi, nisia addatur in nomine D. N. Iesu Christi, vel in virtute obedientior a vel nisi addatur parua excommunicationis, non solum serenu dae, sed etiam latae sanientiae. η Sanctus Liguorius, libro 4, n. 38.) Id taliquam jus commune in religionibus4nductum est, ad priem vendas anxietates ct dubia sui de Suaresium, loco citatH. Nota. - Licet de jure communi per se suffieiant ad obligandum sub levi V es jubeo, praecipio et similes ; de jure
435쪽
tamen particulari aliquarum religionum verbi gratia societatis Iesu), nequit superior per hasce voces, etiam sub levi,
subditos obligare. PROPOSITIO V . - Superioris praeceptum non obligat sub gravi, nisi materia sit gravis. - α Neque enim probabile est quod a quidam dicunt, si superior satis ostendat se velle obligarea quantum potest, semper obligare sub mortali, etiamsi res a praecepta minima sit. Hoc enim esse falsum constat ex gene a rati principio, quod peccata sunt venialia ex levitate mat a rite : nulla enim est ratio cur haec materia excipiatur. n SuareZ, de religione, tomo 3, 1. 10, c. 4, n. 9.) Vide etiam Lucium Ferraris verbo totum, art. 2, u. 42ὶ.
PROPOSITIO VI . - Pro Mytum superioris obligat, si sit de re inhonesta, aut contraria regulae. - Prior pars evidens est,
cum repugnet teneri aliquem ad peccandum. Posterior colligitur ex eo quod su Iteriores regulares nullam potestatem, sive jurisdictionalem, sive dominativam habeant ad evertendam regulam, seu in religionis destruetionem; sed tantum ad aedissicationem, quod a sortiori patebit ex sequenti propositione vide apud Ferraris, xerbo votum, art. 2, v. is . Nota. - Potest tamen contingere, ut superior potestatem habeat dispensandi a regula, ct Simul gravem rationem praecipiendi contra regulam. Porro tunc tenetur religiosus obedire, nisi ipsi constet superiorem dispensare sine causa. Ita doctores
PnoPosiTIO VID. - Praeceptum Superioris, quod ita est supra regulam, ut nec explieite, nec implicite, seu reductive, sub regulaeomprehendatur, non obligat. - Diximus Superiori propositione obligari non posse religiosos ad ea quae Sunt eontra regulam. Hic vero expendenda venit quaestio, an a Superiore obligari possint ad ea quae Suiit, non quidem contra. Sed praeter, Seu extra regulam. Porro quod est praeter regulam, vel est de se magis austerum quam ipsa ragula, Vel aeque austerum, vel minus austerum. Attenta illa diverea austeritate relative ad regulam, distinguunt quidam ea quae Suut supra regulam, ea Diuili od by Corale
436쪽
quae sunt infra regulam, et ea quae sunt aequivalentia regulae, seu paris austeritatis. Sed in praesenti quaestione omitti possunt duae ultimae species; quia in praxi recidunt, vel in ca quae sunt eontra, vel in ea quae sunt supra regulam. Etenim supponamus a superiore praecipi aliquid aequalis aut minoris austoritatis relative ad regulam : vel exigit ut simul servetur regula; et tunc res illa, juncta eum observantiis regulae, erit aliquid magis asperum quam sola regula, ac proinde erit aliquid supra regulam : vel imperat, ut relictis observantiis regulae loeo ipsarum fiat illud aequalis vel minoris asperitatis ; et tunc praecipit contra regulam ; quale ipsius praeceptum obligare non posse jam probavimus. Unde tota quaestio ad hos terminos reduci potest : an valeat superior subditos obligam ad ea quae sunt supra regulam. Sed ipsa haec verba supra regulam duplici sensu ilitelligi possunt. Nempe, Dupliei modo potest quid sub regula comprehcndi : e liacite, quando id in regula exprimitur, seu quando res de iis rest quas regula praescribit aut prohibet : implieite seu reduet
is, quando res est ad perfectam regulae observantiam et ad proprium instituti scopum attingendum, moraliter necessaria. conveuiensve, aut Saltem utilis. Tunc scilicet quamvis res sit aliquatenus eatra et supra regulam, tamen ad regulam reducitur et implicite sub ea comprehenditur, nimirum eo sensu, quod quaelibet regula comprehendere cenSenda sit omnia ad ipsius observantiam convenientia, si legitime praecipiantur. Magnum autem intercedit discrimen inter ista, quae sub regula reductive comprehenduntur, et vere dici possunt esse juxta regulam; ac alia quae ad proprium instituti scopum non
His praenotatis dicimus, haud posse a superiore religiosos obligari ad ea quae sunt supra regulam in posteriori sensu. Quam thesim defendit SuareZ de religione, tomo 3, 1. 2, c. 8. n. b et seq.ὶ in hunc modum: et Dieo ergo : ex voto obediena tire solum tenetur unusquisque religiosus obedire praelato a juxta professionem suae regulae, id est intra limites regulae,
437쪽
a ut eomprehendit omnia, quae ad persectam illius obsedia vantiam Vel necessaria, vel convenientia, aut utilia esse a possunt. Ita explicuit materiam hujus voti divus Berna u dus, libro de praecepto et dispensatisne, capite 7, ubi inquit:
a Is qui profltetur, spondet quidem obedientiam; non tamen omniau modam. sed determinatam secundum requilam. Et infra: Proindes si professo secundum illam regulam abbas meus mihi alitiuu forte imponere tentaverit, quod non sit secundum regulam ..., u gumam mihi, quaeso, in hac re necessitas imminet obsequenditu Sesum quine id a me posse exigi arbitror, quod promisi. . .
a Balio autem a priori est. quam adducit Bernardus : nama votum obligat juxta formam et intentionem voventis r seda in singulis religionibus non vovetur obedientia absoluto et u illimitate, sed vovetur obedientia secundum regulam; ergo a materia hujus voli non amplius extenditur. . . Denique com-κ munis doctrina scholasticorum, tam theologorum quam
n ennoni Marum est, proelatum non posse obligare religiosum ad η ea, gum sunt omnino xupra regulam. . Id cxpresse' docet
S. Thomas quodlibetana, 10, art. lR, ubi addit K iii hac a a sertione convenire omnes doctores, quantum ad ea, quae a sunt arctiora quam regula; quamvis in his quae sunt infrau arctitudinem regulae, aut aequalia regulae, dicat esse variest talem, quando illa sunt extra regulam, non lamen contrax illam. Ipse autem concludit, etiam haec non pertinere ada votum obedictitiae, nisi quatenus aliquo modo reducuntur et ad regulam, conferendo scilicet ad observantiam ejus. B SuareZ, loco citato. objicies l . - Bationes illae probant id non posse superiorem vi potestatis dominativae, seu vi solius voti obedientiae a subdito omissi : at ratione jurisdictionis ecclesiasticae quae ipsi tauquam praelato competit, bene poterit subditos obligare ad ea quae sunt omnino supra regulam. - Respondeo cum Suaresio : u Materiam hujus jurisdictionis non posse extendia ultra materiam aceommodatam Statui assumpto religionis, et et obedientiae promissae, quia suppouit hanc tanquam eo Diuiti su by Cooste
438쪽
432 TRACTATus . DE IURE REGULARIUM.α ditionem necessariam. x De religione, tomo 4, l. 2, cap. 3, u. 13.)- Objicies 2'. - Bestringenda saltem est conclusio quoad duos casus, juxta communem doctorum sententiam : primo nempe, quando major austeritas imponitur in poenam commissi delicti: seeundo, quando major aliqua austeritas injungitur ad praecavendam recidivam. Obligat procul dubio
utrumque praeceptum, et tamen est supra regulam. - REM pondeo, in utroque casu praeceptum non Se myra restulam.
Cum enim ad ipsiusmet regulae observantiam promovendam valde opportunum sit, imo et moraliter necessarium, ut Smperioris potestas ad duos illos casus sese extendat. duo illi easus reduetive sub regula comprehenduntur; unde ex eo quod superior duo praefata peragere possit, non sequitur cum posse subditos obligare ad ea quae omnino sunt supra regulam sui de Suaresium, de religione, lamo 3, 1. 10. e. 8. n. 7 . Caeterum quod revera possit superior in his duobus casibus aliqua supra regulam subdito suo injungere, atque cum ad obediendum in conscientia obligure, est communis doctorum sententia, prout inter alios testatur Ferraris i verbo votum, art. 2, n. is .
PnOPOSITIO VIII . - Ouamvis superior obligatorie principere possit quae sunt supra regulam, dummodo ad meliorem reguis O servantiam conferant, id tamen eaetendendum non est ad ea, gum, licet de se ad regulae observationem promovendam sint idonea, ei tamen reguloe et instituto non sunt consentanea. - et Quae indi-κ recte pertinent ad regulam, Sylvius et quidam alii am-u pliant ad ea quae faciunt ad pleniorem ejus observationem. et Sancheg tamen arctat ad res valde necessarias, sine quibus a regula commode servari nequit. Alioquin enim superiora quas is eorporis macerationes praecipere posset: ordinana tur enim ad pleuiorem observationem regulae. η Apud
S. Liguorium, I. 4, n. 39.ὶ omnino tenenda mihi videtur haec Sanchesii doctrina. Unde, verbi gratia, si quis superior religiosis suis praecipiat ut quater singulis hebdomadis a car-
439쪽
nibus abstineatit, dum regula ter duntaxat abstinendum prae cipit, non puto religiosos illos tali praecepto in conscientia fore obligatos. Supponimus autem superiorem ita praecipere, non in poenam alicujus delicti quo casu id procul dubio po set), at sub praetextu quod sic religiosi melius servabunt
commendatam in regula eorporis et sensuum mortificationem vide apud Ferraris, verbo votum, art. 2, Il. IT).Pnop iTio IX'. - In dubio an res injuneta sit illieita ueleontra regulam, tenetur religiosus praecipienti superiori obedire. - a Sic fere communis doctorum sententia, o inquit Ferraris verbo votum, art. 2, n. li ). Quibus auctoritalibus id proebet praelatus auctor vide ibidem.
Pnopos Tio D. - Potest superior religiosis principere sub stravi ea etiam quin seeum habent annexum mortis periculum, si adsit causa stravis, et aliunde res praerepta sub regula comprehendatur, saltem implicite, seu reduetive. - Nam regulari praetulo competere censenda est potestas necessaria ad rectam guberna
tionem: atqui hae potestate careret, nisi in dicto casu valeret subditos sub gravi obligare. u Explicatur exemplis : nam Sin religiosus aegrotet morbo contagioso, potest praelatus prae-u cipere alteri ut ei ministret, etiam cum periculo vitae; quiau illud est necessarium ad conveniens regi meu monasterii,st et ad conservationem, atque adeo ad commune bonuma ejus... Deinde potest prietatus praecipere religioso ut tema pore pestis assistat, Si ita expediat ad commune bonum et ιι aliquo modo pertineat ad obligalionem talis religionis, vela ex peculiari instituto. Vel ex gravi necessitate occurrente :u quia etiam in his casibus perlinet ad munus praelati ejusu providere : habet ergo potestatem accommodatam. Deniquctu interdum potest praecipere longam navigationem, etiamsiu habeat perieulum annexum. η Suare Z. de religione, lomo , tractatu 8, l. 2, c. 8, n. 29.) Nec mirum hac potestate pollere regularre praelatos, cum ipsi met saeculares principes ea instruantur : possunt si quidem ob communem patriae defensionem cives ad praelia ducere, et eos mortis periculo expo-
440쪽
TRACTATus DE IURE ERGULARIUΜ. nere. Diximus autem, modo res proreepta sub regula saItem
reductive comprehendatur: nam si quid ab institulo alienum praeciperet superior verbi gratia, si jubeatur Carthusianus transfretare, cum periculo vitae, ad praedicandum insidelibus quod ministerii genus S. Brutionis institutum nequaquam complectituri non teneretur religiosus obedire. Item diximus
modo adsit causa gravis : nam alioquin res injuncta haud foret secundum regulam, eliam reductive; quia regulae conditor noluit eam ad casum periculi vitae extendere, non concurrente causa gravissima ; imo etiamsi voluisset, irrita quoad hoc foret regula, utpote irrationabilis et nociva. Caeterum expositam doctrinam tenent doctores communitor vide S. Liguorium, I. 4, n. 40ὶ. Nota, de praecepto eundi ad aliquod monasterium aeris intemperiei ob aelurn, atque ibi commorandi. - a Beligiosi tenenturn obedire praelatis jubentibus, ut eant ad commorandum in aliquibus monasteriis, aeris intemperio laborantibus. Idu enim est regulae conforme. et neceSSarium pro conserva-u tione conventuum seu locorum regularium : dummodo u lamen superiores in his non ducantur aliqua passione aut ii mala voluntate; quia Si subditus certo sciret superioremu hoc illi praecipere solum ex odio et mala voluntate ergau ipsum, posSet non obedire. η Ferraris, V. votum, art. 2 n. 22.)PnoPost Tio XI . - Religiosus tenetur Obedire superiori praecipienti aetus internos, si connexionem habeant cum externis.
Casus est, verbi gratia, si praelatus religiosis praecipial missam celebrare ad talem intentionem, aut alia similia. Tunc ligari religiosos ejusmodi praecepto, Vide probatum apud Ferraris loco cit., u. 27ὶ.Pnoposirio XII . - Religiosi eae voto obedientiae tenentur obedire Romano Poentifici, etiam guratenus est uniuscujusque religionis summus et principalis superior : item Sacrae Congregationi Episeoporum et regularium: item Cardinalium collegio, sede Apostolina vaeante. - Vide id firmatum apud Ferraris verbo votum, art. 2, n. 29 et seq. . Dissiliaco by Corale