Tractatus de Jure Regularium ubi et de Religiosis Familiis

발행: 1857년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

qiii hunc statum amplectuntur, ab eo refugissent, si possibilia quaedam hujus status consectaria e Ventura praevidissent. Quibus tamen consectariis contingentibus, non liberos se a matrimoniali vinculo praetendere possunt. Objicies P. - Decipitur religiosus, cui austeritas imponitur quam in novilia tu expertus non est, et de qua ne cogitavit quidem. Nulla est deceptio; quia novitiatus instituitur, non ad experienda omnia quae praecipi possunt, sed praecipua, et statui religioso essentialia. Semper enim praevidere potest D vitius possibilia esse nova praecepta, in ordine ad regulam quam amplectitur, et ad proprium instituti sui scopum. Rota 1'. Ex deductis rationibus sustinet SuareZ, posse clausurae obligationem imponi, etiam a praelatis religionis. a Dicendum, inquit, posse hoc praeceptum imponi, non 8o-α lum per Pontiscem summum, sed etiam per praelatos relia gionis. v De religione, tom. 4, tractatu 8, I. l, e. 8, n. 6. Notu 2'. - Α fortiori ex adductis rationibus concludendum est, posse religiosos qui, ex legitime praescripta consuetudine, vel etiam ex Ponti scia facullate, paupertatem servant cum eo temperamento quod vitam privatam vocant, per Romanum Pontificem adigi ad vitam communem. Perperam certe existi, mare ut se posse hinc praeeeplo resistere, sub praetextu quod vita communis in ordine jam non Servaretur, quando eum ingressi sunt, nec sorte vovissent, si reducendam vitam comm nem praehidissent. Vita autem illa privata, de qua loquimur, tu eo consistit, quod eleemosynae a consanguineis, aliisve, unicuique religioso tributae , vel pecuniae quaedam certis aliis legitimis modis ab ipso aequisitae, non in communes monasterii usus aequaliter expendantur, sed peculiaribus hujus religiosi usibus destinentur : sub plena tamen superioris dependentia; ita ut de hoc peculio religiosus nequaquam possit iii si ex licentia superioris disponere. Et cum hoc quidem temperamento stare potest voti solemnis paupertatis tutegritas, siquidem religiosus nequaquam est hujus peculii dominus, nec de eo absque superioris voluntate disponere potest. At nemo non Dissiligod by Corale

612쪽

TRACTATUS DE IURE REGULARIUM.quam in serior sit de se, et scelusis extraordinariis quibusdam circumstantiis , quotque inconvenientibus pateatis servandae paupertatis modus.

QUAESTIO V . - An moniales contra ela urne obligationem legitime praescribere valeant' - 1' Si moniales ad elausuram

teneantur, non tantum ex Pontificiis legibus, sed insuper ex speciali voto, eertum est contra illam obligationem ab ipsis praescribi non poSse, quum non detur contra Votum praescriptio. 2' Si vero nullum speciale votum de clausura secerint, a cum obligatio clausurde monialium sit de jure humano, a ut dictum est, ct jus quodcunque humanum, Simplicitera loquendo possit abrogari, sequitur etiam moniales POMea alicubi derogare prae salae obligationi: ita SaneheZ..., AZor . . . et aliique doctores recentiores. η Pelligarius, de monialibus, editionis non prohibitae, Romae l76l, pag. 83-84.ὶ Id tameia intelligendum cst, modo concurrant omnia ad legitime prae- Scriptam consuetudinem requisita, ut citato loco adnotatur. II.

De elausura nioni ullum quatenus prohibet ipsarum egressum.

QUAESTIO P . - Oualis egressus monialium clarisuram violat

atque excommunicationem induent' - i' Extra certos quosdam casus infra enumerandos, in quibus licite possunt moniales solemniter professae monasteriis suis egredi, certum est proprie dictum et comi letum ipsarum segressum extra clausuram, esse clausurae iolationem, et Peccatum grave, ac per eum ipso saelo incurri excommunicationem Papae reservatam. Constat sancti Pii V constitutione decori, in qua sic decernitur : Aliter autem egredientes Geommunicationis majoris laim sententiae vinculo eo ipso subjacere. Insuper Sic egredientes

poenam privationis ossiciorum et inhabilitatis ad ipsa incurrunt, ut pariter in dicta constitutione statuitur. In praxi autem dubium occurrere petest, quandonam cen-Diuitiaco by Corale

613쪽

genda sit monialis proprie egredi, ita ut dictas poenas incurrat. De quo sub sequentibus numeris : nempe,2' Si monialis ambobus pedibus uno vel altero palmo extra clausurae ostium pergat, excommunicationem aliasque dictas poenas incurrit. Si tamen uno palmo tantum procedat, et statim intus redeat, tenent nonnulli ob materiae parvitatem) non esse peccatum grave, nec proinde sequi excommunicationem vide Ferraris, verbo moniales, art. 3, n. 10).3' Si monialis ascendat supra tectum monasterii, clausuram violat, et dictas poenas incurrit. Ita decisum a S. Congregatione Episcoporum et regularium vide apud Ferraris sibid. , n. li). Et in hoc deserendi nonnulli, qui contrarium tenue

runt.

40 Idem dicendum si monialis per senestram extra clausuram Se Suspendat, quam is ad terram non perveniat; vel Si ascendat arborem, clausurae murum ramis praetergredientem, ita ut totum ejus corpus extra clausurum pendeat; Vel si ponat sese in rota et VerSus partem externam eam Vertat; vel si egrediatur ad spatium quod est inter clausam monasterii januam, et aliam Saecularibus patentem; vel si adeat aedes monasterii contiguas, a feminis monialium servilio addictis inhabit alas ; vel si eat in exteriorem monasterii ecclesiam quae omnia vide probata apud Ferraris, Verbo moniales, art. 3, n. 12 et Seq. .

QUAESTIO II . - An et quatenus monialium illicito egressui eooperantes peccent et paruas incurrant' - Excommunicationem Papae reServatam, necnon privationem ossiciorum, dignitatum

et . administrationum, utque inhabilitatem ad ea, ipso facto incurrunt omnes illicito egressui cooperantes; id est, Episcopi et alii praelati injuste licentiam egrediendi concedentes quae- Iibet personae monialem ad egrediendum impellentes et juvantes ; egressamue recipientes aut comitantes. Qui tamen. post illicitum egressum, monialem recipit aut comitatur, ut ipsius honori et decentiae consulat, non agit illicite vide apud

614쪽

608 TRACTATus DE IURE REGULARIUM.Qu Tio III '. - Oitis possit absoli ere ab Geommunicatione, quum vel moniales elausuram est rediendo, vel aliis personoe egressui

cooperando ineurrerunt 3 - 1' Si delictum sit publicum, absoI- vere potest solus Papa, et auctoritatem ab ipso habens. Constat verbis S. Pii V, a quo excommunicationis vinculo) proeterquam a Romano Pontifice, nisi in mortis articulo absolvi

ualeant.

20 Si delictum sit oecultum, an ab excommunicatione absobvero valeat Episcopus, inter doctores controverlitur vide apud Ferraris, Verbo momales, art. 3, n. l 9 et sqq. . Qui assi mant, nituntur capite si sessionis 24 Tridentinae synodi, quo Episcopis facultas tribuitur absolvendi ab omnibus occultis casibus I apae reservatis. Qui Vero nogant, reponunt id intelli, gendum esse de occultis reservalis ante illud decretum Triden linum, non vero de iis quos sibi Pontifices postea reservarunt. De quo sic Fagna mis in caput stilectus 15, de temporibus ordinationum, tr. 20 et seq.): a Sed numquid Eliiscopus, v facultate sibi tribula in dicio est lite si sessionis 24, in ca-a sibus occultis, post concilium ex nova lege sedi Apostolicaea reservatis, etiam cum clauSula n0n , absolverea possit 3 Sacra Congregalio censuit non posse. Et tu specieu cum dubitatum suerit an Ephse opus et inquisitores possintu hodie, ex dicio ea pilo G sessio vis 24 nbsolvere lapsos iua haeresim, non obstante bulla eoenoe Dominis Consuit eam a bullam derogasse capiti f. nDeserenda omnino videtur opinio eorum qui dictam facultatem Episcopo tribuunt; tum ob adductam a Fagnano decisionem ; tum praecipue ob aliam quam allegat Feriaris verbo moniales, art. 3, n. 20ὶ in hunc modum: et Frustra nonnullia ex recentioribus theologis hunc articulum in controversiama adducunt, cum habeamus claram determinationem Sacrae a Congregationis. Praeterea cum dubitasset Λrchiepiscopus a Florentinus, an vigore capitis si sessionis 24, posset absola vere quamdam monialem, quae ob malum sinum fregerata clausuram, non obstante bulla S. Pii V, quae videtur habere Diqitiam by Corale

615쪽

PARS SEXTA.

a Iocum in casu publico, variatum est sententiis. Nam ex dea cem Cardinalibus, tres censuerunt bullam intelligendama esse etiam in occviliis ; quia ipsius verba sunt generalia, eta est tantum exceptus casus nisi in mortis articulo ς et quias jam declaratum, bullam eam B Dcnnini, quae prohibet ab aliis absolvi, habere locum etiam in occultis; et quia cum bulla a sit consecta post concilium, censetur derogasse concilio. a Quatuor consuerunt eam bullam non habere locum in ca-u sibus occultis. Reliqui autem tres dixerunt agendum cum

a Sanctissimo. Qui declaravit, bullam S. Pii V habere locuma etiam in occultis. Tamen concemit lacultatem Archiepiscopo u absolvendi illam monialem. nNota. - In praxi, cum Episcopus, in casu quo poenitens nequeat personaliter summum Pontificem adire, eum absolvere valeat ab omnibus reservatis, etiam publicis, et etiam haeresis, et moniales sint de iis quae nequeunt Romam pergere, poterit eas ab illa excommunicatione absolvere. Tunc enim, ratione impedimenti poenitentis, hanc facultatem Episcopo imperiitur PontilaX. Alii autem, qui illicito monialis egressui cooperatores fumrunt, nec dicto impedimento detinentur, ab Episcopo absolvi

nequeunt.

QuaesTIO IV'. - Ouibus in easibus licitum sit monialibus monasterio suo egredi 8 - Licite moniales possunt egredi eae eausa magni ineendii, vel infirmitatis leproe, aut videmitie. Ita siquidem expresse sancivit Pius V, in sua constitutione decori. Censetur autem adesse magnum incondium, quando monialibus imminet mortis periculum nisi egrediantur. Item sussciens censetur causa exeundi. quoad moniales epidemia aut lepra laborantes, quando ex ipsarum in communitate commoratione,

pariter sequitur quoad alias mortis periculum. Ita doctores communitor vide apud Ferraris, Verbo moniales, art. 3, n. 26ὶ.2 ' a Moniales possunt licite monasterio egredi etiam ina aliis casibus consimilibus tribus praedictis, a S. Pio expres.

616쪽

a sis ; ut quando grave periculum subsit monialibus ratione immineutis belli, inundationis numinis, ruinae aedificii, Seu et alterius gravioris consimilis periculi ; quia, licet S. PiurA

u utatur dictione nisi, quiis videtur excludere omnes alias et causas, tauwn haec dictio non excludit casus similes etu urgentiores. . . Et Sic tenent passim doctores. v Ferraris

ibid. , n. 28. 3' Dato easu qui licitum reddere valeat monialis egressum, adhuc requiritur licentia in scriptis data : Episcopi nempe, si monasterium sit ipsi subjectum ; Episcopi simul et praelati regularis, si regularium jurisdictioni subjaceat. Constat sequentibus concilii Tridentini et S. Pii V verbis : Nemini fametimonialium liMal post profestionem mire a monasterio, etiam ad breve tempus, quocunque praetexιu, nisi eae aliqua legitimaeuma ab Episeopo inprobanda scap. b, Sem. 25, de rest.). Ouoetamen inArmitas, praeter alios ordinum mperiores, quibus cura monaueriorum incumberet , etiam per Episcopum seu alium Ioel Ordinarium etiamsi proedieta monasteria ab Dis p rum, et Ordinariorum jurisdictions Mempta esse reperiantur cognita et e rasse in seriptis approbaιa sit in citata constitutione Meori S. Pii VJ. Dictam autem licentiam dare etiam potest vicarius generalis Episcopi, et vicarius capitularis, scde vacante vide apud Ferraris, loco cit., n. 3lὶ.4' . Si in aliquo ex dictis casibus perieulum sit in mora, neca ob distantiain possit superior consuli, tunc montulea in talia necessitate et periculo possunt licite exire . . . quia necessitas ii non habet legem. . Et sic teneut doctores communiter. . . a addentes moniales in tali necessitate egreMas teneri, cum a primum poterunt, significare Superiori Suum egreviam. M

Ferraris, ibid. , art. 3. n. 32).5' Ut moniales trausferri possint ad aliud monasterium, sive in illud fundandum, sive .d illud regendum aut reforma

dum, Sive ex alia quacunque cauSa, omnino necessaria est

specialis sedis Apostolicae licentia. Constat ex decreto a Pauli V, publicato a Socra Congr-tione Epis porum. et

617쪽

PARS SEXTA.

u regularium sub die 22 decembris 16 l . . . Nam saeuitas, a quae olim, sive de jure eommuni, sive ex conenio Tridentino. α locorum ordinariis vel monasteriorum superioribus supera hoc competebat, fuit sublata per dictam constitutionem. S. Pii V, quae incipit Geori et honestati, ut eadem Sacra a Congregatio deelaravit, die 30 mali 1631. . Ferraris, verbo moniales, art. 3, n. 34. 6 , Si extra mortis periculum, opportunum existimetur aliquam monialem mitti ad balnea, aut alia de musa aliquandiu extra monasterium degere, recurrendum est ad Sacram Coim gregationem Episcoporum et regularium : quia licentiamtuno dare nequit Episcopus, nec praelatus regularis ; sed necessario tutervenire debet Pontificia auctoritas, cum di pensandum sit a constitutiouo S. Pii V. T' An monialis legitime egressa e suo monasterio. Sive ad balnea, sive ob ullam camam, admitti possit tu monasterio aliquo loci, in quo per transeunam degit, inter doctores controvertitur. Alii dicunt eam posse admitti intra monasterium ejusdem ordiuis et habitus, absque ulla superiorum loci hujus licentia; iu monasterio autem divorsi ordinis et habitus, eum superiorum licentia : alii vero tenent absolute admitti non posse, etiam eum licentia superiorum hujus monasterii, et etiamsi monasterium illud sit ejusdem ordinis et habitus. Et juxta hanc posteriorem sententiam allegatur decisio quaedam Merae Congregationis apud Ferraris, Verbo moniales, art. 3, n. 4lὶ.

Da elatinum mon iam quareno prohibet ingrassum intra ipsarum elausim.

dummo I . - Ouid variis temporibus hac de re statutum fuerit 3 - 1' Ingressum in monialium conventus omnibus omnino personis prohibuit Bonifacius VIII capite perieuloso i, da statu reg., in 6ὶ, sed absque ulla censura. 2' Idem prohi-

618쪽

612 TRACTA A DE IURE REGULARIUN.

communicatione ipso facto incurrenda, non tamen reServata. 30 Sanctus Pius V, in sua constitutione circa pastoralis, idem quod statuerat Tridentinum concilium observari mandavit. 4' G,regorius XIII, constitutione ubi gratiae, adjecit excommunicationis poenam sedi Apostolicae reservatam, contra ingredientes sub praetextu facultatum ad id obtentarum ; quas lacultates revocavit, simulque contra Superiores monasteriorum utriusque sexus, in hoc delinquentes, privationem. inhabilitatemque decrevit. 59 Paulus V, constitutione monialium statui, licentias omnes monialium clausuram ingrediendi, quibuslibet mulieribus antea conceSMS, revocavit; et praetem ea prohibuit sub excommunicatione Papae reservata, alii que poenis a Gregorio XIII latis, ne superiorissae et superiores dictas mulieres introducerent aut admitterent. QuasTlO ΙΙ . - An et quatenus prohibitum sit monialium elausuram ingredi 8-i' Begula generalis est, quibuslibet pedisonis esse prohibitum ingressum intra monialium septa; et quidem sub excommunicatione Papae reservata; sive ingressus

fiat sub praetextu licentiarum, sive sine illo praetextu vide

apud Ferraris, verbo moniales, art. 3, n. 49ὶ.2' Eamdem excommunicationem Papae reservatam incurrunt moniales introducentes vel admittentes. Insuper abbatissae et aliae Superiorissae, necnon monasteriorum monialium

superiores, illicito ingressui cooperantes, incurrunt ossiciorum privationem et inhabilitatem ad ipsa in posterum obtinenda. Constat ex citata constitutione Gregorii XIII. 3' u Nomine monialium introducentium vel admittentium a in clausuram personas non habentes ad id legitimam a facultatem, veniunt omnes active innuentes in talem in- ου gressum; ut Sunt invitantes, consulentes, hortantes, appro- a bantes. . . n Ferraris, verbo moniales, art. 2. n. 59. 4' A prohibitione clausuram monialium ingrediundi excipiuntur imperatores, reges, imperatrices, regiuae, atque

eorumdem filii ac filiae Ferraris, ibid. , n. 53ὶ.

619쪽

PARS SEXTA.

5' Non excipiuntur duces et principes, dueissae et principissae: at praxis videtur contraria Ferraris, ibid. n. 54ὶ.6' Nee excipi funda trices et fundatores vide ibidem, tr. 55. γ' Non excipiuntur pueruli et puellae. Sequitur ex verbis Tridenti ut decreti, e useunque sexus vel aetatis fuerint. Et ab introducentibus ejusmodi pueros aut puellas incurri poenas violatae clausurae, saepe saepius declaravit S. Congrcgatio Episcoporum et regularium vide apud Ferraris, ibid. , n. 58ὶ. Puellae tamen introduci possunt educalionis causa, ut alibi die tum cst. 8' Feminae quae a sede Al)ostolica licentiam ingrediendi habent, nequeunt ingredi nisi prius habito consensu movi alium, capitulariter praestito per secreta sussragia Ferraris, ibid. , I . 56).9' A prohibitione clausuram monialium ingrediendi non excipiuntur Episcopi et Cardinales, quoad monasteria quae nec ipsorum jurisdictioni subsunt, nec extant in ipsorum dioecesibus. Atque idem etiam dicendum de Cardinalibus Legatis vide apud Ferraris, verbo moniales, art. 3, n. 60 et Seq.; necnon Supra, parie 5, Metto 5, c. l . 10' Potest Episcopus moui alium suae dioecesis clausuram ingredi pro facienda visitatione : idque tanquam ordinarius si monasterium non sit exemptum; tanquam sedis Apostolicae delegatus si sit exemptum. Et quid in explendo ejusmodi officio servandum sit, jam diximus supra sparte 5, secl. 5, e. i). Praecipue autem attendenda, hac in re, juris dispositio est, non posse Episcopos ingredi monialium etiam jurisdictioni suae

subjectarum clausuram, a nisi in easibus necessariis, et comitatia a paucis, iisque senioribus ac religiosis personis: Sic expresseu statuit Gregorius XIII, constitutione dubiis. Si autem contra a fecerint, incurrunt interdictum ab ingressu ecclesiae prou prima vice ; pro secunda vero contrahunt Suspensionem asi pontificali munere et a divinis : pro tertia autem vice acu deinceps excommunicatione majori ipso facis assciuntur: a sic expresse Gregorius XIII tu dicta constitutione dubiis. Diuitiaso oste

620쪽

6l4 TRAGATUA DE IURE REGULARIUM.

i Unde non possunt Episcopi secum ducere in clausuram ullosa Iaicos tanquam comites et Socio'. . . Propior necessitatem a tamen et ad promovendam utilitatem iὶ Ouialium, possunt a secum ducere aliquos peritos laicos ... Non P sunt tamen a secum ducere in clausuram plusquam octo personas; aliasa incurrunt praedictas censuras : absolutio tamen ab istis a censuris non est Papae reservata. η Ferraris, Verbo moniales, Bri. 3, n. 64 et seq.)1I' Pariter clausuram pro visitatione facienda ingredi potest praelatus regularis, clijus jurisdictioni monasterium subest. Quod jus quomodo intelligendum sit, diximus supra parte 5, Sect. 5, c. l, quaeSt. 6).12' Item monialium confessarius, vi ossicii sui, clausuram ingredi potest, quando id necessarium est pro sacramentismiuistrandis. Quid autem quoad hoc ipsius ossicium jure statutum sit, vide supra parte 5, Sect. 5, c. 2).13' Item medici et chirurgi clausuram, procurandis infrmis, ingredi possunt, obiciata legitima licentia. Quae licentia pro

casibus urgentis necessitatis generalis esse debet: pro aliis, specialis. Debent associari dum tractant cum infrma. Nec debent esse minores annis quadraginta, ubi non adest modicorum penuria vide apud Ferraris, verbo medicus, n. 12 et seq. . 14' item operarii et alii ad servitium monialium necessarii,ox legitima licentia ingredi valent ad exercenda artis suae opera, quae extra clausuram persici nequeunt Ferraris, verbo

moniales, art. 2, n. 8 l). QUAESTIO IID. - Ad quem pertineat licentiam dare monialium elausuram ingrediendi, in casibus necessariis 3 - 1' Quoad

monasteria Episcopi jurisdictioni subjecta, oblinenda licentia est ab ipso, vel sede vacante) a capitulo ant vicario capitu- Iari, vel a vicario generali Episcopi, si habeat quoad id speciale

mandatum vide apud Ferraris, verbo moniales, art. 3, n. 85 . 2' Si vero monasterium regularibus subjectum sit, requiritur conjunctim tum ordinarii dioecesis, tum praelati regularis

SEARCH

MENU NAVIGATION