Dissertatio medica de indicationum doctrina ...

발행: 1818년

분량: 654페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Quum Leges Academiae, I nostro dilectissimo Rege constitutae, k Rect

re annuum munus solenniter, die Academiae Natali, 8 Februarii, deponente postulent, nisi, ut fata enarret, quae, Se Rectore, Academia operta

fuerit; tum, ut praemia publicδ distribuat, quibus probatam Juventutis Academicae diligentiam eximia opthni Regis benevolentia ornari jussit; neque , ut de quoquam alio, praeter id, quod dixi, verba faciat, requirant;

animum meum subiit, pauca, ligato sermone, interfari DE NIHILO. Cum vero de Nihilo, proprio nomine sumto, Nihil prorsus canendum foret, huic argumento magis restrictam dare significationem coactus fui: I'. quidem : quoniam id rei natura postulabat; a'. autem, quia argumentum, quod explicui; a mihi gravissimuri , ditissimum et verissimum videbatur: et vero, 3'. idem mihi arridebat argumentum tanquam carmini condendo minimbi ineptum; et, cum propiae fertilitatem ae varietatem, tum etiam propter dignitatem, quodammodo saltem, i ut sperabam, est occasione, qua canen- dum fuit, placiturum, i atque detectationem nonnullam , nonnullis Saltem Audiroribus, allaturum; quod si, Vel quorundam judicio, praestitero, erit,l quod mihi valdi: gratuler. Etenim M' Nihilo, tanquam subjecto, ut Munt, Logici, dicere nolui; sed de eo: nullius rei nobis plenam et perfectam notitiam esse. Quantumcuuinque enim Sit, quod noVimus, plus profecto, pluraque Sunt, quae penitus, ignoremus : Seu potius; omnia , quamvis tot ac tam insignes humanum ingenium, indagando, eruendo, inveniendo, quin etiam cognoscendo, fecerit profectus, omnia, igitur, tamen imperfecte novimus; nulla res est, ad cu-

212쪽

jus notit1am vel scientiam, Omnibus omnino numeris absolutam, perveneri , mus. Elegi autem praestantissima nostrae cognitionis capita, iisdemque vel maximδ celebratis, in Omnibus tamen simul Ostendere conatus fui, quam tum a perfectissimo distarent, quantumque in multis claudicarent. Post memoratam igitur materiem, de qua canturus essem, et Auditorum benevolentiae captation em, Deum ΔΟ. inll avi, ut primam, at vero imcognitam omnium rerim, matura, et glint, vel fiunt, caussam atque originem, qui sapientissimo consilio nobis mortalibus condit, quae penitus noscere, in hac terrestri vita, nobis minimd prodesset. Idem mox illustravi pluribus exemplis, inde a versu 14 usque ad 38, iisdemque versibus totum carminis argumentum, breviori quasi recensione, conuuetur, atquei: O aiρ is 2Eb o JAon ' ii ' a U . i Ir Ulainderem, nullam i prorius i Disciplinani errore et , inscitia humana esse

si Deinori plicui prolixius largumensum, modo, uSque ad jVersum n8, memo- ratum. lai quibus Agriculi a ,'eaquei in primis trecentiorum findagationi- I bus. nvistis et laboribus, -iMigniter emendata, atque amplificata ,s primum te-

- s Hine sequitii, laudatio caussae incognitae omnium memoratorum effectuum,' 1 . . in sol1 Dei potentia et summo moderamine quaerendae; ubi Dei Sapientia i in primis ini abscondendis dis, quat homini non profutura essent, celebr . L tur; et, ubi Brevis vepetitio sita: omnium effectuum liliactenus recensitorum,

quorum caussa solus DeuSI SpectanduS eSt. . . .

Dein, Versu IUI usque ad iam, breve i argumentum habetur Sequentium 86 versuum , in quibus origo Telluris, secundum recentiorum, molimina, inet, probabili ratione, expositas, ingenio perspicacissimo debitas , opiniones, pluribus describitur, et praecipub ea, quae ad montium Primitisorum, Secundariorum et Vulcanicorum originem pertinent: tandem, hoc loco, agi- . tur do sin ex alluvione nato, et tum demum vegetationi apto, et nobis, ceterisque si animantibus , habitabili reddito. In fine hujus sectionis exponis tur quid spectare et spectare nos deceat in contemplatione et indagatione

Naturae, et ejusdem sublimis Theatri, cujus brevis descriptio hanc sectionem absolvit, versu 288. . I lDdε sequuntur ea, quae, hoc argumento, de Planetis, Cometis, et Stel-

213쪽

ti i lis rixis,' nec non dei integris Siderum eomplexibus Systemata vocant . . si dicenda Videbantur, USque i ad versum 328r tandem' Carmen ad finem per-- . . ducitur DoXoIGid omni γtentis, et desinit, unde inceperat, versu 34o:

Hisce generalioribus praemissis, Jam pauca, ad faciliorem et pleniorem intelligentiam , notemus separatim, ad nonnullos ver

ri versum 3. Esse nihil notum erg6 Pandeo poemate ue, Musa l

Esse nihil notum , i. e. Esso nihil penitus cognitum in rerumi bi Ditisi si inu Natur . Sive: Cognitioncm, Πωitium, veI scientiam humanarur in omnibus claus gro. i : t T. l. Propterea n 3 canturO4 esse diximus: . i II t lo I i DE NIHILO NOBIS PENITUS COGNITO IN RERUΜ NATURA.

Ad versus 91 et 92. Chemica principia indagat, quae ducere possint Perpetuo ad cultus lautissima et optima dona. Noe loeo in primis indica re Volui insignes prosectus, quos prae , . stantissimi nostri aeVi Chemiei feceruiit, non tantum in Chemia generali, Verum etiam, in indagatione chemica singulorum i et diversorum arvorum, quae coli debent, et a quibus dive sae fruges, arbores, Vel Plantae, cultu petendae sunt. Praeterea eorum ipSorum, quae si terra procreantur, indolem et naturam chemica ratione indagarunt; itaque, hisce ch mieis principiis cum ipsa arvorum indole et natura collatis, haud dubio ratiocinio cognOVerunt; quale solum hoc illudve

214쪽

genus plantarum, arboruri , segetum, cet. optimi proferre possit ac debeat: tum et fimi varia ac diversa genera cum cogno. Vissent, cujusque generis chemicam Vim in. ipSa arva explor1. krunt, ratione habita cum plantarum et cerealium, tum leg minum , quae, hoc modo, fovenda ac nutrienda sint: itemque, qui cura arvorum indoles, vel ad frugum varietatem imstrui, vel ad majorem fertilitatem ditari possit; ac, quae sunt i huju5 generis plura. . Sussiciat, si nominentur ε pluribus,praesertim h recentioribus,ipse

tique alii. ' Nec tantum egregii illi Viri. in modo antd jam dictis substiterunt , verum etiam emendarunt plurimos apparatus ad Agriculturam rith amplificandam proxime inservientes; verbo: nihil, quod ad hanc artem eximiam insigniter colendam et augendam conducere potuerit, ineXpertum reliquerunt; nihil eorundem Clarissimorum Virorum studium, industriam et ac men effugit.

- egregii nobis et nunc sacit ussis. . Si enim diversa legumina, ultimis hisce versibus memorata, dei ceps, in eodem arvo colantur, non in omni solo desideratur, docente experientia, ut illud arvum novetur, Sive, per annum, aut per aliquot menses saltem, omni semine vacuum j ceat. Eadem enim legumina alternis , justo modo , petita, parco nutrimine ad maturitatem pervenire possunt; quo facto, - et ager quiescit, ac crebr1 inversione et cultu aeri maximθexponitur, unde novam fertilitatem saeph et facilli haurire i possit. Quamvis haec ita, procul omni dubio, quin etiam experientia, peritissimis Agricolis , qui Chemiam ad Agricul-

turam rith adhibere norunt, cognita sint; illorum tamen praxis et generalis applicatio adhuc in votis est.

215쪽

- his nostrum et clarius aeVum eSt. De apibus conferri omnino merentur opera Clarissimorum Uirorum SwAMMERDAM, REAUMUR, et in recentioribus, CHRIST, RIEM, ANDREAE , WVRSTER , JANSCHA, SCHIRACH , HUBER, aliorumque. De vermibus bombycinis, sive, de mori bom cibus ΜALPIGI, SwAΜ5IERDAM, VALLISNIERI , et REAUMUR, ut priuii ob- servatoreS et SeriptoreS. GRISELINI, ZENON, BATTONI,' P8ROLETTI, BELLARDI, in recentioribus ex Italia: ΤHYM, STEINBART, GLEDITSCH, WUNDRAM, FLEISCHMANN, TULΜANN, BCHNRE, ex Germania: et i DE SAUUAGES, MACQUER, THOME, DUBET, et LE BRos ex Gallist.

saeversus et I 56. Ut stabili penetrent redeantve a corpore lege. Lumina, Verbo penetrare, hoc loco, refractionem Luminis ; et verbo redire Luminis res ionem indicare voluimus. Adversus et Magnetis regit ignotos et temperat actus Omnipotens jussu, miro et moderamine turbat. Observaverunt enim Physici, anno 1816, tempestatum, imbrium et pluviarum fertilisSimo, commota hisce atmosphaera, acum magneticam saepius tremuisse; sive, tremulo supra cuspidem motu aliquando, mirum in modum, fuisse affectam. inversus I97 et Sed longis quassi, Gentu quocunque, procellis, Haec cecidere gradu, Vasta et Petiere profunda, Hie usus sum nominativo G Soluto, ut metro suavior foret SO

216쪽

mIs, quo indicare volui: Sed postquam montes procellis quassi fuissent, haec, i. e. saItus et animalia, ceciderunt, b montibus pulsa sunt, et ima petierunt I91 288. incI. Immenso sese pandit --- pandere factis Τ

Globus terraqueus , quem habitamus , principio, sive, indε ab

origine, totus fluidus fuisse videtur, undd etiam, si circ1axin mobilis jam tum ponatur, ejus forma Sphaeroidea vehElliptoidea egregili intelligitur. Massa autem illa enormis fluida continebat soluta omnia elementa, quae dein in solida conversa fuerunt: illa vero, quae in aqua omnium minimδ sol

ta teneri poterant, primam opportunitatem nacta, Omnium prima in solidas concreta sunt moles. Quae cum summa quiete usae essent, per longissimum tempus, imo per multorum sae- Culorum tractum, magna exorta est Crystallisatio; Montes Granitici perpendiculariteT in Crystallorum formam erecti, aqua aut evaporatione, aut, quocunque modo, insigniter imminuta. Hi fuere Montes, justo nomine, dicti Primitivi. Hi constant

Fel spatho, Mica, et uuartao. Sed animus non est hac detre Dissertationem scribere: igitur . iam Ultru limites progressus hic vela contraham: uniis vresa enim ς ad magis peripicuam generalioris, tractationis 'distelligentium, paucis complecti conabor. Dein vero decrescentibus insuper aquis, novum, Sive sed1ἱ mentum,. SiVe Species Secundae crystallisationis orta : haeei t vero in obliquvj ad primam directione nata et formata fuisse videtur. Hicce autem obliquus solidorum, quocunque modo , sormatorum tractus, i primum vegetabilia, imo magnos saltus et nemora, quin etiam animalia produxisse videtur, et in iis nonnulla, quorum ne Mnera quidem, nedum S cieb., amplius mstant. Saecula dein insecuta videntur, procellis immanibus horrida, diuturnis et vehementissimis motibus se , tilissJma. saltus, sylvae et nemora, terribilibus ventis quassata ,

217쪽

sata, 1 culmine ceciderunt, et simul cum animalibus ubicuniaque obviis ima petierunt. In abyssum Prota PSa, longo rursus saeculorum tractu, chemicb in vicina corpora egerunt; formam tantum, rami, folia, Ossa, Vel parteS duriores , Servarunt; nova autem formata fuerunt corpora, quin imb integrae laminae, tractus immensi, sese horigonialiter supr1 se invicem mirum in modum disponentes': exorti Sunt calces, Scisti, lithanthraces , arenae. Arenae vero maXima copia,

quippe quae nihil aliud sunt, nisi granitidis minima grana,

aquarum Ventorumque diuturno et vehementissimo motu detriata, et 1 montibus primitivis graniticis, majoribus vel minoribus massis, separata, et in formam pulveris redacta. Itaque exstiterunt Monus, ita dicti, Secundarii. Posthac aetas vulcanica eXOrta eSt; Montes Ignivomi generati. Regiones vel viscera intima Telluris continere videbantur magnam copiam ferri et sulphuris,i sive mixta, sive juxta se propius posita. Accessit aqua, quacunque ratione, quacumque occasione , allata. Continub chemica actio incepit, aqua in sua principia hydrdgenium et oXygenium decompoSita, c lorico simul cum fluido electrico, immani copia, libero evadente, et vehementissimos simul exserente effectus, hydrog nium cum ioxygenio ex aere flammas cepit, Oxygenium Se cum i ferro 'conjunxir; Explosio tenormis . nec minus terribilis orta est: fluidum Delasticum, ita generatum , versus omnes omnino

partes saeviit; summa petiit, atque insima. Prorinus, erumpente flamma, exsurgit superius, Simul descendit inferius, turbat, disjungit, vehementissimis viribus vieina, ubique obvia, a loco cedere facit; toti globo interitum

N0ster in gliuAinus in Idorto Academico quondam idem exα perimento probavit ;' permixtis mi in Ioo libris ferri limaturae cum totidem floris sulphuris libris, accedente aqua, sive, de industria, cum aqua communicatiS, parvuS eXOrtuS Vulcanus, densissimusque fumus, in flammam tandem erumpens; disjectae

moles superimpo sitae; lapides, alia, in aerem magn1 vi jactata. E a Tractus

218쪽

Tractus Uero, vel catena montium Vulcanicorum , qui et olim fuerunt, et ad hune usque diem exstant, per totam fere Tellurem se extendit juxta montium primitivorum vel graniticorum catenam, et eodem ordine quondam processisse videtur.

Postquam autem furiae istae infernae desaeviissent, humus, alluvione nata , frugibus producendis apta, fluctibus resurgit, uti universa ferii nostra dein Patriab et Tellurem nostram habitabilem, atque huic, quam yivimus, oeconomiae idoneam reddidit. Verbum, hoc loco, addam ad versus as I ad as6 incl. In Planetis Mercurio et Venere ,, fortε etiam Luna nostis, aquae jam ita imminutae, videntur, cuti etiam tractu temporis, quod verosimile est, in hac Terra minuuntur; sive discedant ad Telluris profundiora viscera; sive sua in principia, Ddrog nium et Oxygonium, ab ipsa Natura decompositae, alibi aliis inserviant finibus:) ut valles hinc orti terrenis multo profundiores, ac montes, ad mensuram, industria et labore summorum Virorum sCHROTERI et HERSCHELII, accurath et geom

trice vocati, multo altiores sese, procul omni dubio, spectam dos praebere debeant. In quibus Planetis etiam plurimi montes vulcanici vel ignia

vomi quondam Saeviisse videntur. 1 Haec in uni ersum de origine Telluris canere constitueram;

hunc scopum si, qualicunque modo, attigerim; ego habeo, quod mihi gratuler; et quod, paucis hisce animadversionibus. Lectori, in faciliorem totius hujus argumenti intelligentiam, aptius et jucundius reddam. Ad ultimam partem, quae de Astronomia agit, nihil habeo, quod addam; quippe omnia, ibi memorata, nostri aevi Asir

nomis saltem, agnita et Perspecta.

i Sic, ubi principium sumsisti, desine, ΜusalΗOc unum certum est et humana scientia nulla.

219쪽

Qua quaeritur: Quaenam experimenta ope Machinao a Doctissimo Atinooid inventae institui possunt , et quibusnam positionibus P 3icis allustrandis inserviunt PQUAE PRAEMIUM REPOGAVIT, D. v111. MENSIS FEBRUARII

A. MDCCCXVIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION