Dissertatio medica de indicationum doctrina ...

발행: 1818년

분량: 654페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

tionem facit Lolium temulentum, Vi narcotica Venenata nervos Sopiens; attamen con stat de eo impune a pecoribus comedi, nec damnum in illa. redundare ullum 91 . Leguminosae, quarum ut reliquae parte8, ita maxime semina et peri carpia, conveniunt inter se, folia gerunt, radieeS, et si OreS, PrincipiiS scatentes Saponaceo - gummosis, semina amylo plena. Scitamina, calidissimarum regionum incolae, Omnia sunt aromatica, aromate fervidissimo modo in radice residente, modo in seminibus. Plantae coniserae, ut forma conveniunt, ita etiam omnes scatent resina balsamica ,. quae vel exsudet sponte e corticibus illarum , Therebinthinae eXemplo, quam Larix et Abies fundita Amentaceae, quarum flores in amentis distinctis, intra calicem communem inaequalem et imbricatum, reconduntur, adstringunt, continenteS omnes principia gummat a, salina, austera, ferrum magnete detegendum; Platanus, Cecropia Linnaei, Fagus, Castanea, Carpinus, Rinus, Quercus, Simaruba, Salices, Populus. Drupacearum semina et folia scatent principio venenato, narcotico; Amygdalus, Pru-nus , Cerasu S. Ringentes verticillatae fragrantissimae sunt, Odore aromatico penetrante, aethereo-olao- εο, Rosmarinus, Mentha, Salvia, Marrubium, Lavendula, Teucrium. Personatae peracres sunt et amarae; Gratiota ossicinalis, Scrophularia aquatica.

Asperifoliae gaudent potissimum principiis gummosis, mucilaginosis; Symphilum,

Pulmonaria, Cynoglossum, Asperugo, Lith OSpermum', Buglossum. Praeterea Plura genera plantarum confirmant thesin : nam Malvaceae gaudent foliis mucilaginosis. Ranunculi praediti sunt insigniter acri materia Venenosa, aqua solvenda. Semperviva foliis carnosis, succulentis, salinis, refrigerantibus. Rhea radicibus adstringentibus, purgantibus; Rheum palmatum, Rh. rhaponticum. Gentianeae foliis amaritie insignibus, radicibusque multo amarioribus; Gentiana lutea,

cruciata, amarella.

Euphorbiae parant succum lacterim, venenatum, drasticum. Euphorbium officinale, Ipecacuantia, Lathyris, alia. Aristolochiae radaees habent amaras; Aristolochia rotunda, Ionga, serpentaria. Daphneae cortices causticos , drasticos; ligna insipida. Daphnea Megereum, Laureola'. Cinchonae cortices gerunt divites principiis extractivis gummosis, resinosis, acidis,

392쪽

chona lanceolata, Cortex flavus vel regius . Lauri eminent corticibus aromate insignibuS, camphoraceis; Laurus, Cassia, Sassain Das, Camphora. Myrti instruuntur foliis adstringentibus, parumper acriu SculiS, Oleo aromati co; pari.

ter sunt adstringentes earum cortices, fructus, radices.

Myricae insignes sunt cera, ut Myrica angustifolia, latifolia, cordifolia. Hoeveae et Iatrophae principio resinoso, elastico, Cao utcho uc dicto. Convolvuli parant resinam drasticam; Convolvulus Scammonium, Jalappa. Aroideae habent radices crassas, carnosas, amylaceas, acri principio junctas; Arum maculatum, esculentum, AriSarum. Papaveraceae insignes sunt principio narcotico, opto; papaver somniferum, orientale. Solana praebent principium acre alius generis, narcoticum; Solanum tuberosum, Durucamara; quibus ex pentandriis monogyniis similibus virtutibus praeditae accedunt Datura

Strammonium , Hyoscyamus niger, Nicotiana tabacum, Atropa Belladonna , Physalis somnifera 92 . At praeterea est notandum, simili quodam vinculo vegetabilia inter se conjungi, quo conjungi animalia; optimi quivis demonstrant Zoologi , nimirum esse quasi centrum, qui enim catenam velint, errant, perperam Naturae scopos interpretati 93 J ex quo

ab omni parte assurgunt vegetabilia, quae retis instar varia ratione, variamque plures in fines modificationum seriem passa, aliquam inter se colunt assinitatem his illisve dotis bus formaeque speciebus ad se invicem accedunt, et quasi altera in alteram confluunt, eo quidem magis, quo ipsa singulorum structura et magis Simplex Sit et communis, et singula easdem functiones exerceant. Cujus observationis ratione habita debet sequi, si broposita thesis vera sit, quando plantae cujusdam forma ita comparata sit, ut par tim ad hanc, partim ad aliam, accedat, eamdem habere et dotes hujus atque illius: quae si conveniant, Sequitur, hanc plantam habere structuram communem cum ambabus plantis: itaque asserenda sunt exempla ad rem probandam idonea. Confluunt inter se Gramina, Calamariae, Ensatae Tripetaloideae, Liliaceae, Spathaceae, ita quidem, ut eae, quae transitum faciant plantae ab una ad alteram, possideant facultates utriusque generis. Nam, cum omnes Calamariae proximae adstent Graminibus, omnium veroi proximi Seir-

393쪽

Seirpus, Carex Cyperus Schoenus; hi potissimum continent, quasi imitati, Gramineas

dotes; adstant autem proximae Tripetaloideis Calamariae; hinc ope junci, e. g., confluunt Tripetat ideae, e. g. Alisma, Sagittaria, cum Graminibus, convenientibus inter se proprietatibus. Reliqui tres ordines, Ensatae, Liliaceae, Spathaceae, recensiti, vel ita confluunt, ut hos sub titulo Liliacearum conjunxerit Gmelinus. Ex Ensatis enim Iris transit ad Lilium Liliaceam ; ex Ensatis Crocus ad Colchicum Spathaceam; hoc rursus ad scillam Coronariam. Sic etiam eX Spathaceis Narcissus ad Hyacinthum Coronariam; vel et

Ensarae rursus accedunt ad Orchideas, transeunte Gladiolo Ensata ad Serapiam Orchi deam; conveniente principio mucilaginoso, dum cum Orchideis aliis commercium alunt scitamina, spargunt enim Orcrideae odorem hircinum , qui mihi videtur esse oleoso - aeth reus; ipsa vero scitamina multum aromatis continent, o nec non cum EnSatis, ut cum' Iride, et cum Piperitis, ut cum Aro, Acoro; quibuscum etiam aromatico principio pulchre conveniunt; intercedit autem Zostera, habens fabricam Piperitarum et Graminum, et facultates et vires utriusque ordinis ; unde rursus conjunguntur cum Piperitis Gramina 94 . si Compositae plantae,'' inquit Gmelinus se omnes Salutares sunt, et ex prificipio, quod se continent, Saponaceo, amaro, proprietatem resolventem aperientemque obtinent: si pervi omnem familiam transcurrere Vellent, spe nunquam refragabuntur, quod certus scribo si ob propria quae habeo experimenta, ob analysin chemicam et convenientiam. Abeunt .autem compositae in plures Subordines, Ut Capitatas, Semissosculosos, Corymbiferas. omnes autem compoSitae Sunt amarae, accedente principio Salino, ut Semistosculosis, vel

aromatico, ut Corymbiferis: egregie probant id Arctium, Centaurea, Carthamus, ex Casi, talis ; Cichoreum, Leontodon, Lactuca, ex Seminosculosis: Tanacetiim, Inuta , Achillea , ex Corymbiferis Tres hi magnopere inter se confluunt, et facultates habent aliquot, quibus

discrepent a se invicem; conVeniunt etiam tres in eo, ut contineant principia extractiva et amara; quae mutata forma et structura in Semissosculosis excipiuntur aliquantum princi- .pio salino, in Corymbiferis Principio aromatico: se Nolo, V pergit Gmelinus, is ad exelmplari provocare, quae non loquentur, sed clamabunt; medicos autem proVoeo, ut, occasione

se data, Hieracia, Crepides, Sonchos, Leucanthema , Chrysanthema, obeliscothecas, se Doronica, Conygas, legitimis experimentis persequantur; deprehendent enim in illis, si Taraxaci, Bellidis, Millefolii, Farfarae Eupatoriique depraedicatas, at nunquam satis

394쪽

ώ depraedicandas virtutes: V pertinent autem Hieracium, Crepis, Sonchus, ad Semistose iosos, Chrysanthemum, Doronicum, ConyZa, Bellis, ad Corymbiferas. Porro Umbellatae, Siliquosae, Ringentes, Verticillatae, PerSonatae, hanc thesin pro .

bant. ulterius

i Ex his autem factis nihil aliud Volo deducere , quam quod, si duae plantae dentur sorma convenientes, hae quoque conveniant facultatibus, principiis proximis; quum vero facultates et principia pendeant a fabrica Organorum Secernentium inde debeat Sequi, . has convenire structura interna 9s b. Est tamen tenendum, hac de re si Sermo sit, probe et studiose attendendum esse ad conditiones, in quibus plantae versentur, quarum conditionum neglectus hanc thesin aliquando in dubium vocavit, utpote falsam et incertam , et id effecit, ut minus diligenter, quam par est, haec res fuerit indagata; scilicet manente fabrica eadem, si diversus adhibeatur stimulus, diversi nascuntur effectus 96 ): quamvis, si accuratius rem definire velis, jam ipsam fabricam differre incipere intelliges, pro diverso irritamentorum genere. Quid enim fabrica ablato stimulo 2 quorum utrorum que ratio effectum gignit. Hi ne ipsa, eadem .planta diverse stimulata mirifice diversas Praebet facultates; crescunt plantae aeth . reae resinosae loco obscuro, licet humi Optimae, aeris adaptati, et aquae aeriferae, idonra utatur quantitate et tempore apto; at luX absit, et loco aromatis, olei aetherei et resinae, nascuntur multum aquae et acida Varia: crescat Belladonna loco lucido, aprica, utatur rerra pingui, et erit inefficax, peribit principium narcoticum; hinc jam Linnaeus ' MUmbellatae in Siccis aromaticae, calefacientes, et pellentes; in aquosis autem Uent natae . sunt; ex his Sunt Cicuta Sison, Phellandrium, Apium palustre, ex illis Ammi Ligus- isticum, Anisum, Anethum, Carum , Cuminum. V Hinc tritae regulae, in colligendis plantis ossicinalibus saepius commendatae, nunquam non observandae, loca succulenta inertes reddere plantas, humida sola plantas, quae solent divites esse amaro principio, conVe tere in inertes, sicca vero in aromaticas; humida autem loca, quae narcoticae in siccis iiDeis sunt, gignere fatuas. 97 . Quibus plures aliae momentosae accedunt observati nes, docentes, quantas vires exerceant diversa sola in plantas. Nam, dum in montibas graniticis, porphyreis, nullae gliscant plantulae, ne musci quidem aut lichenes, plantis 'fronde et floribus versicoloribus insignibus divites sunt Montes calcaret, quorum calearea natura vel valere videtur frangere frigoris et tempestatis injurias , ut interdam

395쪽

alami Urticas duodecim pedes altas, et Angelicas truncis arboreis conspicuas. Quare jam constat inter Physicos, ligna arborum, quae Solo calcareo usae fuerunt, solidiora esse 1ignis arborum, quae graniticis terris Vel aliiS usae fuerunt: unde ligna e. g. Insularum i Bahama durissima sunt; conStant autem harum terr e unice ex testis moliuscorum; 1 et omne lignum cujusdam Novae ΗOllandiae partis adeo durum et compactum inventum est, ut celeriter aquae fundum petat: haec autem pars constat coralliis partim, partiri moliuscorum testis. Nam et Saussurius , cui Plurimum debetur pb elaboratam chemiam vegetabilem, plus aquae invenit continentes Pinum Abietem, Laricem, Juniperum com . munem, alias, quae creverant in terra granitica; aqua autem eSSe pauperiores, quae creverant in calcarea .c 98). , Facile foret ejusmodi Observationum numerum augere, , verum irritarneuti valorem in plantas satis Superque probatum putavi. Quibus consileratis sapparet, si quis recte Iudicare Velit de ratione fabricae, formae et facultatum vegetabi, lium, quanti ipsi momenti sit rationem habere conditionum, quibus sub variis versatae

fuerint.

Itaque superest, ut aliquot afferamus exempla, memoratam et inplicatam rationem strueturae vegetabilium inter et formam illustratura. Memoravimus, vegetabilia conformare duplicem fabricam, cellularem, et vasculosam, ἰambasque in complureS abire species: addendum habemus, ut dichatus, tum plurimis aliis observationibus, tum etiam chemiciS experimentis, docuit, singulas basium fabriacae animalis species complureS exhibere Varietates, harumque eX diverso numero, magnituditae, concursu, multiplici commercio, proficisci omnem animalium formarum diversia ltatem; ita etiam demonstrasSe innumeras Observationes, et experimenta chemica praeprimis, memoratas basium vegetabilium species plurimas offerre varietates; differre enim cellulas ejusdem Speciei, non tantum in aquaticis et terrestribus plantis, sed vel diversas esse in ipsis terrestribus; alias in succulentis, in aridis alias, alias in teneris et rigidis, alias in tarde vel celeriter crescentibus; hanc quoque rem esse cum reliquis

cellulosi et vasculosi Systematis speciebus; hinc, prout concurrant, jungantur, numero aut magnitudine ludant, diversaS conStituere plantarum formas. Praeterea notan tum est, lsicut ingens est discrimen inter utrumque animalium genus, quorum alterum tantum instructum est apparatu nervi sympatici magni alteriun et hoc eodem, simul autem alio nervorum apparatu , ad musculos voluntarios sensusque pertinentium; ita etiam magnopere discrepare utrumque Plantarum genus, quorum alterum instruitur tantum

E et

396쪽

systemate celluloso, alterum et hoc, simul autem Vasorum spiralium apparatu. Atqui,. sicut per gradus innumeros denique transitus fit ab altero simpliciori animalium genere ad alterum perfectius. atque apparatui Systematis nervet sympatici imagni adjunguntur ganglia, varii nervi ad SenSus motusque pertinentes, evolutis organis circulationis et respirationis nervus Vagus, cerebri initia, 'incrementa, et haec omnia elaborantur, perfi-.ciuntur; ita non mox ab altero plantarum simpliciori genere ad alterum perfectius asseenditur; at adduntur telae cellulosae vasa spiralia, quae adaucta sti fasciculos colliguntur,

stipatos cellulis elongatis , canalibus intercellularibus, Ῥasis propriis , reliquis. Atqui diversae hirius animalium vegetabiliumque conformationis' ratione bene habita, fidelique instituta collatione simpliciorum cum persectioribus speciebiis; ut dlogus ad notitiam animalium formarum, ita evehitur Bolanicus ad intelligentiam vegetabilium formarum 2 quae cum ita sirit, ex utroque genere plantarum aliquot desumta afferemus exempla eo modo , ut simul appareat memoratus ille continuus tradsitus 99 j. ' Fingamus cellulas

quam maxime exiguas ovales varii plerumque viridis coloris linea recta sese extendere,

nobis formabimus filum tenue, plerumque viride ; eo ipso autem habebimus imaginem Confervulae rivularis, et fontinalis, quae utraque composita est filamentis simplicissimis, aequalibus, longissimis; fingamus ex ejusmodi silis rectis, a latere vel uho vel altero, vel ab utroque, emitti ejusmodi sila aequalis habitus et formae, et habebimus Confervam canalicularem, alias; fingamus, has cellulas arctiori vinculo junctas, parumper compactas, et habebimus Conservam littoralem; aut fingamus eas teneriores, molliores, et simul egregie virides, et i habebimus Conservam aeruginosam: aut ex ramosis silis rursus brevia emitti sit , denique, et nascetur Conserva cancellata. I, Non alio modo has formas concipiunt Conservae, quam quo Infusoria et Polypi simpliciores, manente omnino fasicae typo eodem, tot varias formas induunt; ut in his ita in illis, nulla datur organorum diversitas, sed omnis pars aequales habet facultates absorbendis, crescendi, generandi. Π IFingamus, has cellulas constituere fila, haec autem sibi annecti, interteXi globulos,e hibentes cellulas originarias, primordia novae plantae constituentes, haec autem si lacum globulis varia ratione in latera expandi, et habebimus Lichenes, qui nihil aliud sunt , quam ConferVae conjunctae, generatione evolutiva jam locis quibusdam certis magis adstricta. IFingamus non amplius ejusmodi globulos ubivis telae cellulosae inhaerere, sed for

397쪽

mari jam his locum quemdam Seorsim, eXsurgere majorem cellulam, ejusmodi globulum exhibentem, et habebimus Lichenem canicum. Fingamus inter hanc cellulosam compagem exsurgere aliquod vas Spirale, hoc elongari, et elevare talem cellulam capsulae instar, primordio novae plantae repletam, et posse ejusmodi cellulam se claudere et dilatare, qui motus etiam cum in mortua planta obtineat, habetur phoenomenon hygrometricum J, et habebimus imaginem Algae Jungermanniae. Fingamus Conservas concretas adscendere hic et illic, intertexta Vasa spiralia, memoratos ferentia globulos, sursum in plantam dii tari ,. et habebimus imaginem Fungorum, quae pars superior, pileus dicta, vel concrescit eum reliquo celluloso parenetiymate, quando dicitur sessilis, vel elevatur, et dicitur Stipitatus, vel sursum elevatur, ad latera pendula , et dicitur pileus campanulatus; ipse stipes, si crassus est ad basin, dicitur bulbosus, ad latera ventricosus, in medio cavum formans fistulosus; et multas alias formas induunt fungi, ad distinguendas species idoneas, ex

una tamen eademque fabrica ortas. Fingamus eamdem compagem celluloSam, at non ovalem, Sed jamjam heXagonam, tenuem fieri, et inter cellulas sese immiscere canales intercellulares , hasque tenues membranulas nunc sibi impositas, vel simpliciter, vel imbricatim, vel sese varie expandere; fingamus, unum Vel plura vasa spiralia efferre sese, et elevare Unam cellulam magnam aliis cellulis compositam, quae in se contineat globulos vel primordia novae plantae, et habebimus Muscos Licopodium, Hypnum, Bryum, quorum forma pendet a situ horuta vasculorum spiralium, magnitudine cellulae, capsulae similis, reliqua textura cellulosa. Fingamus jamjam augeri numerum Vasorum spiralium, haec coire in fascieulos ten riores, hos esse teircumdatos cellulis elongatis, has vero cingere cellulas magnas aeri- feras, vel lacunas, aut fasciculOS fibrarum elongatariim, fibras autem demonstravimus non esse nisi cellulosam telam , circumdare vasa spiralia membranula fusca cincta, et habemus speciem Ligni simplicioris, cui desunt radii medullares. Fingamus ejusmodi lignosos tubulos ad latera emitti, fieri teneriores, in amplam planitiem eXcrescen Le paren. chymate, id est simplicia formante folia, et ferre vel ad radices corpuscula globoSa, vel ad apicem bacculas aut capsulas, vel has easdem ad dorsa foliorum, et habemus imaginem cujusvis Filicis; quorum primae dicuntur rhiZospermae, secundae Spiciferae, ultirmae epiphyllosperinae; disserunt autem inter se silices magnopere magnitudine; cum enim exiguas filicum species frigidae proferant regiones, magnis abundant calidissimae, caeterum similes formas retinentibus, Ut sint vel 3o-as pedes altae. Ejusmodi comitantur

in America meridionali Cinchonas c1oob; et tamen harum magnitudo nullo modo

398쪽

eomparari potest cum iis, quarum imaginem impre8sam habent Lith antraebes: quae tantae sunt, ut magnarum supercnt arborum magnitudinem, quaeque hodie non amplius existere videntur; quamvis enim servaverint hae Imagines dotes, non nisi ad filices reserendas,

habent tamen aliquot longe ab hodiernis diversas; hoc autem discrimen habent commune cum omnibus, siUe animalium, Sive vegetabilium, speciebus in fossilia impressis, cum hodie existentibus ViX comparandis. Equidem non nescio, Illustrem Lirmaeum, He imum, et plures alios meritissimos Bolanicos, defendisse, et Muscos et Filices habere organa genitalia, generationemque exemcere copulativam; lectis autem et relectis et Linnaeanis et aliis locis, quibus hac de re agebatur , semper mihi visi sunt Viri Ill. nimis anxie in rem inquisiitisse, ut vel videan tilr inhaesisse tantum unicae vegetabilium rationi propagandi, fere dixerim seducti fuisse

aliquo systematis sex ualis amore; nam parum conveniunt in determinando, quaenam, et quot, organa genitalia Musci contineant, quonam loco collocata sint, quomodo copulam ineant, perficiant, quosnam et quot fruetus Proferant; neque tantum vivo Linnaeo, hunc enim, ut sit, eximium Uirum, ob editum novum systema plantarum S xuale, si dem detrahendo, irridendo, provocando, incredibiliter Vexarunt,) fuerunt, qui Muscis negarunt'

organa genitalia; quam negationem itaque forsan protulerit invidia, aut obtrectatio; sed et post Linnarama fuerunt, atque igitur minus invidi, m n S, Sive novitate rei, sive auctoritate Principis Bolanicorum movendi, qui nunquam in Muscis detegere potuerunt vel levem organorum genitalium speciem Io Ib; neque Mesertis detexit ullam in Muscis eum pistillo vel staminibus convenientiam. Nec minus dubito, deesse Filicibus organa genitalia Ioa , de quibus incertas et vagas protulerunt sententias plurimi Bolanici, Caesa inus, Rayus, Boerhavius , Touruefortius, Linnacus , Oe erus , Maratius, asu; alii vero iterum iterumque repetito examine nulla in Filicibus invenerunt aut stamina aut pistilla; ut vel ipse δε iussino,nus assirmat, flores Filicum nondum probe esse investigatos, eosque in reliquis Cryptogamicis ob summam subtilita em dissiculter inventum iri; quamquam ipse adsci ibat Cryptogamicis sexualitatem Io3 . At praeterea, caeteris plantis esse imperfectiores cryytogamicas, satis constat, sicutiam demonstravimus; quare imperfectiora animalia egregie illustrare videntur, absentibus

399쪽

6rganis sexualibus, quomodo generatio Π0Vi individui procedat cro4 ; nam Infusoria et Polypi simpliciores possunt dividi in tot partes, in quot volueris quae singulae integrum referunt individuum; idem phoernomenon exhibent Confervae; at in Polypis perfectioribus jam loca distincta sunt, eX quibU8 prae caeteris Secedunt nova individua; idem phoenomen in iocent Lichenes, Fungi; in perfectissimis autem Polypis, et in Radiariis quibusdam, loca proli sera magis magi Sque finiuntur, ex quibus secedunt primordia noxqanimalis; quare haec Radiaria dicuntur gemmi para; nonne idem phoenomenon exhibent Nusci et Filices 8 Hinc jam dividi possunt Musci in Gemmiparos , nudas in adulto surculo gemmulas protrudentes, ut Lyco podi 3, Hypna , Spli agna, Brya; Bulbiparos, propagines bulbiformes evolventes, quibus propagatur prole', ut Phasea, quaedam Brya, Mnia; in

Plum utiparos, surculos e pristinis novellos Plumuli formeS Sub terra reconditos emittentes, ut Polytricha, plura Mnia, Brya; in Froniparos, Pul Vel Ulcntas particulas ad superficiem aut frondium primordia ad marginem pro mentes, ut Marchantia, Jungermanniae acaules. meissitis vero, de filicibus. loquens, assirmat, se fructificationeS e copiosis constare bacchi se iis, sive potius capsulis, quae vcl in aversa parte loborum aut pinnarum frondis collectae se sunt, sub forma punctorum aut linearum di Stinetarum; Vel totam occupant posteriorem pari an, si e dorsum frondis; Vel peculiarem spicam Sub nomine Scapi florigeri fortamant, proprio Pedunculo elevatam. SUns etiam, quae, praeter frondes foliosas, ad basin earum, eque centro medio, protrudant Singulare8 quasdam frondes fructis cantes, a Disse liosis structura et habitu diversas. Capsulae si accuratius Per lentem . vitream exstini se nan rur. subrotundae sunt petiolatae, in quibusdam peculiari involucro, vel squamari lata spoliae aut disci nomine insignita , calicis quasi Vices eXplente, raceptae 1 os Atqui ex globulis emittunt pulverem proli serum Filices, ut plurimis tum recentiorum

tum vetustiorum Boianicorum Observationibus constat. Ita enim Morisonus: se IpsemeteXperiment causa folia Linguae cervinae longiora ac veterascentia collegi, et pulverem se acervis foliis adhaerentem soIo humido et Umbro So adsperat, quem mOX crustae in uin, scosae ibidem nascenti leviter infrixi; qua absoluta semente, anno succedente, plantae se innumerae. foliolis tenelliS et primo Sub rotundis, S Uecreverunt, adeoque ncc labor meus

se irritras factus est, nec spes mea decepta Io6 . V Atqui summus ille Dii nidis, si vidi, inquit, se ante plures annos hic in Angliae locis opportunis Filices juniores egregie su

400쪽

M ter et juxta veteres plantas e pulvere, ut Videtur, quem e dorso foliorum spargunt, diversa magnitudine nascentes, speciatim apud Phyllitidem, Asplenium, Polypodium, se Adianilium nigrum, Lonchitidem aSperam, alias, Filicem marem ramosam, alias qui, dem parvas indivisas, et simplici folio constantes, alias paulo majores, in iobos et se iacinias jam abeuotes, donec perfectiores maternarum formam plantarum adipisceren-- tur, quarum eXemPlaria studiose collegi, et cum illis asservo 1o7 . VIdem assirmant mVerus, Nochorus, alii Denique haec Omnia confirmat simplex memorata harum plantarum fabrica, in quibus accrescere fere idem, quam generare, cum exiguae cellulae in amplius parenchyma celi iosum excrescant: quare haud temere organa genitalia Cryptogamicis denegasse videmur, simul et demonstrasse, nexum et rationem inter harum fabricas et formas. Sensim autem augentur vasa Spiralia Io8), in fasciculos colliguntur, circumdatos cellulis elongatis: at nondum fasciculi ad loca certa siniti sunt, contra dispersi per

omnem cormum, Versus ePiderm idem contrahitur parenchyma, et fasciculi cellularum elongatarum imitantur librum; augentur magnopere cellulae aeriserae, quae loco sunt cellularum medullae. Haec res est cum omnibus Monocotyledonibus, at cum fasciculi vasorum etiamnum dispersi sint, desunt radii medullares, desunt Strata lignea, deest meduula: hinc cormus cavus est e. g. graminum; circa cavum enim sparsi sunt fasciculi vaso

rum ; hinc etiamnum magis cum foliis convenit culmus; hinc apparatus genitalium omnino simplicior. Fingamus jamjam fasciculos vasorum spiralium formare unum vel plures circulos, magis minuSue clausoS, circa parenchyma cellularum, quod medulla est; ipsos autem fasciculos circumdari cellulis elongatis; comprimi autem cellulas parenchymatis, ut tandem speciem radii medullaris conforment; tandem versus epidermidem alias cellulas exire in circulum; qui liber ligni est; et parenchyma inter hunc circulum et epi dermidem contrahi, ut abeat in speciem corticis: et habebimus imaginem Dycotyledonum herbacearum , quae cormum habent et petiolos et pedunculos perfectiores, folia a cormo magis diversa, flores et fructus plures et magis compositos. Omnes partes memoratae denique augentur, perficiuntur, ut formentur vera medulla, genuini cortex et liber, merum lignum, perfecti radii medullares, quibus omnibus tandem instructae sunt

Dycot3ledones lignosae, ut reliquis partibus, sic inprimis instorescentia et fructificatione ,

SEARCH

MENU NAVIGATION