Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Dg FEBRIBUS ARCENDIS .

etivi purgamentis sunt, utpote potissimum noxia; neque alienum est id quoque cavendum quod forte in capillis vel barba promissa delituisse conjectaveris. Frigida igitur perfundi his convenit quibus a contagione metus est. Balnea ne convenirent, dubito. Abstergunt quidem, sed infirmando offecisse cognitum est. Chenotus, discussa peste, bis ante vel ter adhibet quam homines societati reddat. Supellex, vestis, merx, domus, navigia, ejusmodi que alia, aqua quoque purgantur. Huic alia misceri solent quae vim intendere putantur. Indusa ex sudore periclitantium madida aqua cui acetum est adjectum tinguntur. Iteratam lavationem ex lixivio cinere calente chenotus praecipit; ignarus forte vel oblitus quam dira Novio magenses experti essent ab aquae usu quae ex sapone infe buerat. In hac re igitur a Chenoto deflectere oportet, et

cum Lindo facere, qui cum spiritus tetros calore diffundi proposuisset, sordes primo semper frigida abluendas esse, prodit.

Ante, quatenus Aer auras quomodocunque venenatas

purgare posset, ostendam. Apollo olim, Chrysae precibus victus, Achivorum pestilentiam excitato vento profligavit Quod ars quasi imitata et ipsa quoque ventos excitare ausa est. Medicinaeque etiam parentis laudibus accedit, accensis eum per plateas ignibus, cum pestis in urbem saevirer, haud mediocrem opem Atheniensibus attulisse. Quam rem vereor ut is qui Clerici Schul Ziique argumenta satis perpenderit, omnino Graeciae fabulis accensendam esse putaverit, cui nunquam talia mentiendi occasio vel facultas defuit Remedii fama minime mirum si apud medicos percrebuerit, quibus nihil fere antiquius quam ut Hippocratem consequi videantur. Nescio vero an facultas ejus experimentis accuratioribus cognita plane et perspecta sit; ignes

certe per plateas accensos praeter omnem opinionem saepius nocuisse, compertum est. Venenum quidem igne mitescit, et ventus per se salubris est. Publici vero ignes

venenum unde quaque sparsum domare non valent. Ventos excitant; sed venti gravia loca verrentes venen Um Volvunt, obviisque afflant, alias evasuris. Aura est quaedam aerem mephiticum vocant, flammae, ipsaeque animantium

vitae, adversa: Huic spissior gravitas est, ut inferiora plurimum petat, et alia etiam irretire queat. Latetque in puteis quandoque, similibusque aliis. Tormenta bellica quaedam immissa et disrupta fragore suo faciunt, ut celeri Violentoque turbine lata, undique erumpat. Restat tantisperium us, cui etiam purgandi via est.

152쪽

DL FEBRIBUS ARCENDI s.

Ad ipsa hominum corpora purganda, quatenus ab aere purgari possunt, sussicit, sub divo versari, vel vento ejusmodi perflari, qui in cubiculis salubri loco obviis, adapertis senestris, excitari potest. Perflatus solus ea purgat quibus contagio haud ita pertinaciter inhaeret; vesti etiam stragulae aegrotantium, frequenter modo mutatae, venenum ventus everrit. Lotaque

Omnia aere siccanda sunt, supellex, navigia, caetera ; nihilque non attendendum est, ut ventus salubris undique perget. Neque tamen aliquis facile gossypion perflatu solo purgaret, sicut legibus consti rutum est ; immo, quamvis, Chenoto auctore, glomeres solveret, et diligenter discerperet. iod inde purgatum memorant, videndum, num infectum fuerit ; ea enim quibus contagio penitius insedit, nequidquam saepe toto etiam aeris oceano perfundere S. Vel solus Ignis adhibetur, vel ad purgatione S. Lota quoque igne calefacienda sunt. Ignes gravibus locis accensos non nisi arra concire proposui. Vitium tamen subinde per ignem concoqui, inutilemque humorem exundare, haud negaverim. Fornaces, in quibus lateres excoquunt, loco uliginoso salubritatem conciliavere. Si igitur aurae venenatae certis iisdemque arctis spatiis siniantur, sicut quandoque in aedibus vel fossis vetustis sit, igne subveniendum est. Contagionem, summae cuti adhaereiacentem, si ignis pellere possit, facio vento pellit. Ad supellectilem, merces, similiaque omnia purganda, ignis conveniret, ni ejusmodi plurimum essent quae calor consumeret vel corrumperet. Ea etiam quae decoquuntur calor forte aeque purgat ac aqua deterget. Venenum domiciliis inhaerens summis caloribus excoquere, quibus quandoque ad torrefaciendos cimices, animalia foedissima, utimur, eos sorte juvaret quibus placitum est contagionis causam in insectis quaerere. Oppido rarum est tamen nihil impedire quo minus hoc experiri liceat : Animalculorumque ova calores impune ferunt, quos exitio fore praesagi veris. Suffitionibus veteres quoque, cum lustrabantur, usi sunt ; nec immerito. Purgant enim quibus ignis vehementior noceret, et caetera frustra forent. Mephitin queexhalant, quo sit ut perflatus quandoque et lavationes attentius adhibeantur. Satis constat ampla regionum gravium spatia, vel coenosos lacus, etiam qui late patent, sustiri non posse. Neque tamen nulla lacusculos sussiendi lacultas est, aut regionis gravis eam portionem quae cubiculis vel tentoriis contineatur. Acronem medicum multos olim juvaste serunt,

L , ignibus

153쪽

Da FEBRIBUS ARCENDIA.

ignibus prope aegrotantes accens s. Dormientique etiam in Guinaea homini, tenui modo fumo involutus lit, venenum plurimum innocuum esse, Lindus memorat. modigitur insuetis diligentissime servandum qui in gravibus re- onibus habitare tenentur. Persuasumque habeo, densi iasimum illum fumum, quo priscorum Scotorum vulgus in tuguriis suis involvuntur, nonnihil momenti afferre ad tetros spiritus domandos, quos foeda illuvie obsiti alioquin ducerent. Architectonices peritiores facti, nisi ignaviam simul excusserint, cultique ex squalidis redditi sint, solertiae ab hac parte temere ante diem Consecutae poenas lue

rent.

Habuere et lassitus in priscorum religionibus locum ad homines ipsos purgandos. Cujus rei, sit Propertium, O vidium, Juvenalemque, rejeceris, an alii satis idonei auctores

sint, non perquisivi. Ad Corrigenda S Venenatas auras, valere diximus, prodesseque etiam, in febricitantium cubiculis adhibitos. Purgant quoque Cutis sordes, venenumque vestibus irretitum. Aliter hominibus auxiliari nondum

compertum.

Compertum vero, et experimentis quam clarissime evictum, vestes, supellectilem, navigia, domus, ejusmodique alia, sussitionibus probe peractis, perpurgata esse in sincerissimam integritatem. Sustitionesque probe peraguntur,s sumi volumina satis densa sint, et exitus diligenter clausi. Neque non sussiendi tempus longius producendum est; siquidem denarum horarum spatium ad navigii purgationem requiritur. Quae ad suffumigandum opportunissima sint,

haud adeo in promptu est. Acida, nitrum, salem ammoniacum, spiritum ardentem, Olea, sulphur, carbones, quae inflammant omnia, arsenicum, cinnabarin, stibium, herbarum decocta quae corruptioni contrariae sunt, innumerabilia ex his composita, in annalium suorum monumentis medici celebrarunt. Alia atque alia quoque de more Venditant, prout cuique cesserant. Sulphur Ulysii Homerico placuit, et Pringelio adhuc placet; pulverem qui ex sulphure, nitro, et carbonibus est, Hel montius et Lindus caeteris anteponere videntur. Omnia nimirum ita profuere,

ut singulorum inter se lacultates contendere dissicile sit. Ex quibus aliquis colligat, sussitionibus quidem summo pere insistendum esse; parum ad rem pertinere per quaesum veris. Scire que inde licet, sussum igandum esse, si quae optima Videantur non sint, etiam ex deterioribus; si omnia contra sint, ea potissimum a quoque seligenda esse quae ex perimentis utilissima compererit. i καρ-

154쪽

Da FEBRIBUS ARCENDI s.

Quomodo aliquis, Veneno invecto, Periculose subtrahere pos t.

Quod si alicui sibi soli consulere liceret, nae is consentim, veneno illibato invecto, penates desereret, fugamque sibi ex eo loco conscisceret. Et Nyden hamus quidem, Londino relicto, effuse fugientium civium agmen secutus est ;Tatus nimirum, non esse cur cladem funestiorem adhuc sui morte faceret; satis forte sine hoc luctus et lachrymarum fore. Rus vero est qui medentis nomen meretur, animum constantioribus exemplis firmare, non ad Xydenhannum

respicere, socordem sane ab hac parte, et ignavum, artique turpiter dissidentem ; sed ad Sayeros nempe vel Diem er-broeckios, aliosque plurimos, quos excitare me posse gaudeo, medicos, qui se se in per minoris quam rempublicam fecere. Neque, hercule, perditam sic omnino spem fovemuS, Caputque temere exitio objectamus ; timor quippe animi saluti ossicit; audacia pro muro habetur. PIaec de calamitatibus gravioribus : Medici quotidie inter mitiora

Venena Versantur, quae non timent, et quorum saepe ignari sunt. Uerum enimvero, si in graviores hos aliquando casus incidant, viam illam aliis munire tenentur, cujus se comites esse posse negant; capiendus scilicet aliquis, tanquam exilio voluntario, locus est, quum lata suga noceat. Igitur in usu et experimentis positum est, aerem aquis puris incumbentem, salutis esse praesidium commune et Perfugium, per universum terrarum orbem. Quod per

varios potissimum in bello novissimo Gallico Hispanicoque eventus edoctus, post Celsi et Pringelii quaedam aliorumque monita, ultra omnem tandem dubitationis aleam Lindus constituit. Quamobrem, medici est perfugis auctor esse, ut in apta navigia conscendant, non ut littora legant, e quibuS aurae venenatae aspirare possunt, sed ut passis velis in mare altum se conserant, vel, si id non est, in sumina, si quae sint, profunda satis lateque effusa. Plis ergo sic constitutis, oram solventibus bene precemur, rogati, si aliquando in optatos exitus tanquam in salutiferum quoddam templum provecti fuerint, ut Lindo, vero fere loci numini, solennia pro incolumitate vota persolvant. Veterem jam vulgatamque esse rem video, eos qui, longe a tetris stagnorum vel finitimarum vallium adspirationibus semoti, frigidiora altorum saxosorumque montium latera incolunt, in gravibus etiam aestuosisque regionibus, sanos fere in summam senectutem vivere. Musmodique idcirco sedes amantibus aequi hominibus olim etiam a Davide regis

promissae sunt, si Helmontium audiamus, si diis placet,

155쪽

Dq FEBRIBUS ARCENDIS . a I

sacrarum litterarum interpretem. Quamobrem, aliqua re navigationem prohibente, haec praeterea est Ugientibus patent, penesque peritum geographiae medicum est talia pene ubique terrarum indicare. Sin o liquis requirat, quo potis simum montium se recipiat, icire licet quiaque in eam altitudinem ascendat qua plantae animantiaque regionum patriae maxime salubrium laete proveniant. Fjusmodi que

receptuum studiosior forte fueris, si quando Joannem ipsum Boccaccium sic conservatum fuisse credideris, virum profecto a cupido quoque litteratum in perpetuum colendum ; quippe qui inter eos erat qui inveteratam olim barbariam Europae excusserint, non contagione Graecorum

egentes, quemadmodum caeteri, sed insitis ingenii viribus

Nec terra etiam marique clausis desperata penitus et complorata res est : Effugiendi quidem spes praecisa est, sed non refugii. In quibusdam civitatibus, urgente aliqua periculosissima valetudine, moris est locupletiorum primariorumque hominum ut sponte careant publico, et intra suum quemque limen se contineant. Nihil tam clausum ad aditus exitusque, nihil tam tutum ad custodias, nihil tam curiosum in purgationibus, quo non se undique sepiant. Siccine aliquis periculo se subtrahere queat, quando anniversarii in stant gravibus regionibus morbi, curati US per experimenta videndum; aegrorum quoque Contactu hos vulgari antea proposuimus. Sed cujus hoc cunque modi sit, s uni sane, quando vitium evidentissime contactu contaminat, quibus pluris aestimatur paratius hoc in aedibus refugium, quam amoenior ille in montibus receptus. Eo quippe rarissimum, quin labes aliquo modo perreptet, et alia minus secura sint. Et Berrhaeani quidem, quum invenissent peste se praeter omnem spem vitiatos esse, Curdorumque insuper incursionibus lacessiti, genus id hominum agreste est qui raptu et latrociantis vitam agunt,) haud amplius Ba ylanos montes 'concedulit, sicut olim, sed inter urbis se moenia continent. Ne que enim conclusioni sua desunt solatia : Amantis amari quamque, usuque amicitiae conjundi isti intinn, in hospitii iocietatem adsciscere possis, tempusque a commiseratione alienissimi rei publicae status vacuum, benevolentiaque m U- tua jucundissimisque eruditionis et literarum oblectamentis,

securo otio conterere.

De Veneno eludendo. His igitur conclusi , aliisque in mare vel in monte S prC- fugis, medicus eo se convertit ut reliquorum saluti prospici t-Vo L. III. T Stai -

156쪽

Stagnorumque aurae et contagio aliter nunc caveri nequeunt, nisi quatenus venenum quocum omnino Versandum

est utcunque eludatur. Eluditurque quoad ejus sieri potest, vel cavendo id quod ad summum corpus accedat, vel aditus praecludendo ad interiora. Abundatque imprimis venenum vel sontem juxta, vel

aere advectum.

Magistratas est, legibus de munditia latis, de mercatura supellectilis veteris, similibusque aliis, cavere ne veneni fons augeatur. De iis quae praecidant vel purgent jam diximus. Omnium est eo imprimis versari quo veneni quam minimum teneantur haurire. Minime certe hic juvat fontes integros accedere. Aurae venenatae matutinis temporibus magis abundant,

vel praecipitante in occasum die. Omnibus igitur antelu- Cana et matutina ossicia aliena sunt ; in quae incidere adeo impune non licet, ut experimentis etiam in palustribus quibusdam locis adnotatum sit, eos qui prima luce exsurgunt, immaturae, ante diem, morti succumbere. Vulgoque etiam notum est, aestate aestuosisque plagis, auras ingruente nocte noxias esse. Sol nimirum discutit et lustrat. Ex quibus colligitur, iis qcii graves regiones habitent, nunquam tam vesperi domum revertendum esse, neque tam mane egrediendum, quin adventitia eiu uvia vel non obvenerint vel dissipata fuerint. Aurasque venenatas Curiosius ibi cavere oportet, quo cubare convenit. Cubituro igitur

prospiciendum est, ut lectus in superioribus aedium partibus sit ; vel, si humi sternere necesse sit, ut ea paleis multis instrata sit, vel tegminibus pice indutis.

Contagio contas tu nocentior. Contactusque rerum venenatarum nocentior est quam hominum; qui merces naviamque onera tracta ut, vel Vestes aegris detrahunt, valetudini concipiendae opportuniores sunt quam hi qui corpora curant. Quocirca scire licet, hujusmodi tractationems ngula id studio cavendam esse ; quod quisque eo usque evitare debebit, ut ne vel lectis aegrotantium insideat, nedum limul cubitum eat. Cont Agio in quibusdam regionibus ad contubernales fere solos pertinet. Sayerusque omnia alia impune ausus, tandem cum periclitante quodam quo arcte familiariterque usus est, cubare haud veritus, et ipse, instenti omnium bonorum luctu, interiit. Quousque venenum sic aere advehi possit ut noceat, nondum sinitum. Trecenos usque pedes contagionem advehi Chenotus prodidit, longiusque processit, quod a stagnis est. Pigra caeterum in coelo sereno sunt, et vel loco non mo-- ventu T,

157쪽

Dh FEBRIBUS ARCENDI s.

ventur, vel per aera ita funduntur ut cito innocua fiant. Auxilia adversus amatum vel ea sunt quibus emciat aliquis ut minus noxius sibi accedat, vel quibus se ab eo protegat. Amatusque minus noxius sit, sit ea quae venenum spargantita contra ventum constituantur, ut longe illa ab hominibus eorumque domiciliis queat depellere. Quocirca valetudinaria, Cloacae, merces venenataque alia quae CONCre-

manda sunt, ita constitui expedit. Neque aliud fere agitur, sit aliquis ita seipsum ponat, ut ventus adversum teneat venenum emittentibus, et sibi a tergo sit. Quod, ut in caeteris, iis servandum est qui in publicum prodeunt; ita quoque, cc in aliquis a quo contagionis metus est, ipsos conveniat. Impedimenta objecta, vel domiciliorum construmo, sunt quibus aliquis se ab eo protegat Impedimenta parum proficere edi inde forte comminisci queas, quod spiritus, in quibus offensarum causa est, nece Te est in

sublime serantur. Usu vero multoties exploratum est, sylvas vitiosarum regionum incolis propugnaculo fuiste et

praesidio. Si in qua igitur auxilii id situm fui se deprehendatur, eam adeo non, ut alia S, pr Osci Iulere Oportet, ut religiose contra colenda sit tanquam lucus saluti sacratus. Empedoclesque, obstructis montis saucibus per quas aer pestiferus in campos incidebat, gravissimo morbo patriam liberavit. Quare et impedimentis objectis fidendum est quae spiritus a palustribus locis advenientes retorqueant et repercutiant ; quos tu contra igitur, si placet, fingas vel gravitate depresibs non ascendere, vel in sublime latos contra naturam suam mansuescere. -Permagni quoque et etiam

hinc interest, qua positae villae sint, si quis forte fortuna

pestilentiorem fundum nactus fuerit. Editiorem pateti tum pro demissiope, quandoque, aliter minus sal ubri, mutandum esse. Caetera quae domiciliorum construendorum iunt, ex Vitruvio Scriptoribusque rei rusticae, plene edit cas. Omnes fere ad urnum consentiunt, quam longissime a palude vicina stat de re oportere aedificium, fronte aversa ab infestis ejus regionis ventis, et amicissimis obvia. In talubresque ripae vitandae sunt ; quod si fiat, nec alienum

erit, si maris sinum conspiciat, vel profluenti flumini pateat. Immisi ,que, fenestris novis, amatu salubri, et ob structis pelli lentibus, et janua permutata, similibusque

ejub generis aliis, graviores etiam situs, Varronem Consecuti, diligentia quoque nostra, leviores facere Possumus. Dae quoque qui graves regiones pervagantur certis sedibus destituti, duces in capiendo castris loco, alii in constituendo sibi quisque tabernaculo, quam curatissime scr-T a varz

158쪽

Dg FEBRIBUS ARCENDIS .

vare debebunt. Atque haec fere sunt quibus copiam veneni caveas quod ad summum corpus accedat. Ad ea nunc transibo quibus aditum praecludas ad interiora. Quod quandoque et positu etiam corporis consequi possis. Qui per syrtes iter faciunt Samielem eludunt, si averso vultu in terram procidunt, tam diuque ibidem lateant, dum fatus ille pestiferus deservescat. Vestitusque etiam ratio habenda est, quem saepe et im-m Utare et purgare convenit, vel potius renovare. Quia modique ecte expetiveris ut venenum quam minime irretiat. 'Lineam vestem xylinae laneae vel pelliceae praestare credideris, quasi contagio iis pertinacius inhaeserit qui calorem tardius reddunt. Quid seri cum valeat, a veteribus Romani S vix ediscas, apud quos, Aureliani etiam tem pore, ut Vopisci verbis utar, libra serici libra auri fuit. Die merbroechius vestes sericas divitioribus Novio magensibus precepit ; quo profectu non invenio. Sic neque satis pugnatum est. Medicus partes ipsas ad

interiora ducentes occupat, et quasi praesidiis firmat.- Curiositatis nimiae alicui visum fuerit obturare foramina aurium, ni forte vereatur ne contagio sordibus tanquam in

visco inhaeresceret. Compellendum ibi igitur lanae paululum est, ex medicamento quodam vaporifero, eodemque innocuo madidum, ut noxae securior sis.-Nares vero patulae ipsae et sexuosae, per foramina cribri formis ossis in Cerebrum tendentes, in fauces quoque, et igitur in pulmones, et in ventriculum perviae, diligentius occludendae sunt. Acetum cui theriaca adjicitur maxime in experimentis profuisse, compertum est. Spongia igitur vel simile quoddam ex eo expresia admovenda est ; vel linimentum involutum, vel herbae cujusdam folium eo tingendum, et in nares demittendum est. Oris et vias munire convenit quae in pulmones quoque et ventriculum ducunt. Qui curri piritibus nocentibus versantur, iis salivam devoratam noxiam esse, omnrs auctore S consentiunt. Quod igitur cavendum maxime. Salivam mandendo CX-

primimus, eoque facilius exspuimus: Quocirca auxilia ejus rei in his potissimum quaesita sunt quae mandere cogunt. Beneque ejusmodi alia atque alia cesti se, memoriae proditum est. Mali citrii putamine munire se suevit Forestus. Si iis parum credideris, non igitur et huic parum credendum, salivam exspuendam esse. Wences aus sane Dobr-2erist y se sic ab omni contagio tutatum e sit prodidit, et artem hanc tanquam antidotum generalem aliis venditat.

Nocentes spiritus patentibus summae cutis quandoque viis insundi,

159쪽

De FEBRIBUS ARCENDIS.

infundi, haud negaveris. Vestimenta jam executus sum. Sint ne quibus spiramenta linere ita postis, ut contra contactionem impUne Claudas', nescio. Majores profecto nostripigmentis se infecerunt, Indique adhuc Americani corpora se inscribunt diversisque imagin bus variant, homines utrique sanissimi.

S agnorum auras Contagionemque caUere, quatenus Edinensibus utile sit.

UAE omnia quam diligenter tenenda sint in gravibus

regionibus, et ubicunque terrarum contagio sit, experientia fatis probatum est. Attendenda ibi quoque ubi noxa minus infesta videatur, Edinenses monitos velim. In Scotia quartanas rari sitimas e se, Baglivius olim prodidit. Edinenses adeo male non habent, ut, toto ferme no- Veranio, quartanas tre8 tantum vel quatuor origine Scoticas viderim ; neque hoc ita in omnibus ratum, Ut nequaquam in dubium devocari potuerit. Tertianas vero quotidiana

que febres Edini raras esse, minus redie statueris, ni sorte ad cultiores respicias, et qui salubria loca habitant. Plebem sane Vere quotannis et Autumno infestant, eosque fere qui in uliginosis versantur. Quibus auxilio jam proposita praesidio fore confido. Contagionem excipiunt febres cujuscunque sere generis sint. Et Edini etiam, priscorum Scotorum plebes tertianis quotidianisque magis obnoxia est, et eadem squalore prae reliquis infecta. Febres earum similes quae a diutina conclusione sunt, vel quas putridas vocare amant, rarius vidi; quae tamen a contagione fere omnes sunt. Febris equidem, cui ex inflammatione nomen inditum, ferme e X calo iis frigorisque varietatibus est, quas postea exequar : In Lindi tamen experimentis positum est, evidentissima ejus quandoque indicia contagionis culpa facta este; et variolas a contagione sane profectas, et inflammatio et suppuratio excipit : Quo intentius cuique circumspiciendum est, ne forte praeter opinionem accesserit. Febris Edinensibus in-s estissima Cainflammatio tenario, ab his excipitur quae, tanquam propria eo generi quod nervosam febrem vocat, Hux hamus proposuit. Rariusque ipsa nervosa, quatenus usu comprehendere Potui, Hon quoque ab aliquibus inflammationis notis incipit. Verum enimvero, in nervosae hujus priorisque causas quo soli citius inquisivi, eo saepius inveni, quod contagioni tribucre debebam. Contagionem equidem, unde febres sunt,

uia plurimum est quae ab indiciis ejus, quam ex e numinant, incipiens, secundo vel tertio sep -

160쪽

Dk FEBRIBUS ARCENDIS.

is oejusmodi sere inveni, quae vix, nisi aliis juncta, moveat. Quo factum est, ut Edinenses febres raro sanos insiciant. Sunt quibus ea proprietas est, ut febribus facilius tententur : Atqui, in his, a contagione coepisse, quam clarissime evictum vidi. Impuneque saepe Edini licet hospitii consuetudine cum febricitante conjungi; rarius in eodem cubare lecto. Quae febres omnino arcent, ea proposuimus et recidivis occurrere . Atque coeli hic ratio tanti habita est, ut pessimum Omnes fere medici ferant, aegro esse coelum quod aegrum secit; adeo ut in id quoque genus quod natura pejus est, in hoc statu, salubris mutatio sit. Omnibus coeli mutandi copia non est. Contagionem utcunque effugere cuique sere licet. Saepenumero experimentis cognovi, iis

qui, simili atque febre liberati fuerant, hospitium, forte

fortuna, vel etiam cubile mutaverant, recidivam multo minus timendam esse, quam si iisdem uti perrexerant. Quocirca, et hoc etiam apud Edinenses, tenendum esse censeo, ut quam primum febris constiterit, medicus necessariis periclitantis auctor sit, ut eum in aliud cubiculum deferant, vel, si id non est, ut vetustum saltem lestum, stragulamque potissimum vestem, omneque id cui contagio inhaerescat, purgationibus diligentissime lustrent. Quod si quis saluti inde prospectum fore mecum fecerit, nae is forte secus vel in hoc statuerit, iis nimirum qui cum alio,

febre finita, concesserant, recidivaeque inde occucurissent, in aere praesertim qui natura pejor erat, multo minus plurimum coeli quam hospitii mutationem profuisse. DE FRIGOR Is CALOR IsQUE VARIETATIBUS CAVENDIS . DE Frigore solo cavendo non ago, qui exinde febres fieri dubitem. Frigore satis intento, cuiquam fere resolutionem nervorum vel gangraenam fieri, facile crediderim. Si instes vero, et febres id quoque excipere contendas, exempla flagito. Frigidissimis etiam regionibus homines sani suiit; febribusque prae reliquis minus obnoxii. Febres vix etiam a Calore solo accendi, durius forte videatur. -Si quis calorem insimulet, is velim primo prospiciat, ne alia quoque accedant. Uligo rarissime abest :Bene Columella praecipit, non contentos e si e nos oportere

prima specie summi soli, sed diligenter explorandam esse inferioris materiae qualitatem : Ariditati minime fidendum; ductis fossis, humor, antea latens, saepissime ostenditur ; ubicunque viridaria, ibi humor; utpote qui plantis

pro nutrimento est. ' Febres aestus non antea excipiunt, quam

SEARCH

MENU NAVIGATION