장음표시 사용
131쪽
occuparunt tuguria, agris circumcirca jacentibus suis edi lius. In hoc loco vix ulli tenebantur morbo , ad Calcut- tam vero, plurimi ex praesidiariis, multa quoque indigenarum millia, supremum vitae spiritum reddidere.
SYMPTO MAΥA et cursus morbi ita sese habebant: Impetus plerumque subitaneus est, et incipit sensu debilitatis, ac ingenti spirituum prostratione; accedunt frigiditas modo major, modo minor, vertigo, nausea, capitis et lumborum acerrimi dolores, manuumque tremores ; vultus est
pallidus, cutis vulgo arida et constricta, oculi languidi ac graves, celer at exilis pulsus, anhelitus plerumque dissicilis et singultibus interceptu S. Progrediente paroxysmo, algores caloribus vagis interta miscentur: Hicce calor brevi factus violentus permanet, augetur nausea, et in quibusdam vomitus supervenit; unde magna copia bilis rejicitur ; nec raro per alvum bilis quoque dejiciebatur; rubescit cutis, tumidi oculi, et interdum haud parum inflammati sunt: Pulsus evadit plenior, et anhelitus dissicilior, cum magna inquietudine, et siti
importuna; attamen, propter nauseam, potiones aeger fastidit omnes; lingua fit sordida; ac dolores capitis et lumborum ingravescunt ; delirium supervenit; lenis in facie apparet mador, qui sensim deorsum distusus, decrescente symptomatum violentia, remissionem instare demonstrat, eaque profusis sudoribus perficitur. Remittente febre, pulsus fere ad naturalem condition eniredit; manent tamen capitis atque lumborum dolores, licet leviores, ut et sapor oris ingratus, ac prostratus appetitus. Ingravescente morbo, remissionem vix notabilem mox
sequebatur alius paroxysmus, qui sane haud ita magno tremore incepit ; majore tamen capitis dolore, summa sollicitudine, cardialgia, nausea, vomitu, bilisque dejectionibus; vomitus et dejectiones tamen plerumque albi coloris erant calcis aqua commistae, vel ladiis illius quod lactentes
e Vomunt ad instar, quando materia coagulata plurimum Contrita est. Fervor, immodica sitis, ac deliria eveniunt. Lingua evadit squalidior, ac, una cum dentibus Et interiore labiorum parte, nigra crusta obtegitur; spiritus calet laetetque; inchoatur de novo remissio cum sudore , ea tamen spatio temporis est brevior. nec aeque ac Prior conspicua.
Alteram hancce remissionem sequitur paroxysmus, in quo symptomata prioribus longe erant violentiora; vomitus V o L. III. 3C
132쪽
ac dejectiones magis Detebant; lingua, dentes, ac labiorum interiora, non modo atra integebantur crusta, verum lingua adeo arebat rigebatque, ut voces parum distincte efferrentur; deliria gravia, inquietudo, et molestia, durante pyrexia, maxime fiebant ; nec prius tollebantur, quam supervenerint remissio ac sudores. Si febris ita invaluerit in tertio paroxysmo ut mors sequatur, quod saepius obtigit, nonnulli aegri comato si evaserunt; in aliis delirium est vehementius. Excreta foetida, ac haud secus quam cadaver olent; exonerationes sunt involuntariae; pulsus Celer, exiguus, et irregularis, adeo ut vix denumerare aut sentire queas; gelidus toto manat corpore sudor, praecipue circa caput et collum ; facies sit Hyppocratica, et convulsa ; aegroti stragula carpunt, et soccos legunt; subit tendinum subsultus ; in tergo solum recumbunt; sensim ad imam lecti partem dilabuntur; extremitates evadunt frigidae ac lividae ; dein corripiuntur convulsionibus, quae tragoediam claudunt. Urina in primo impetu pallida ac coloratior paulatim fiebat, sine ulla subsidentia.
Petechiae raro aut nunquam occurrebant; et sudamina
prichly heat) quae antea in cute fuere, statim atque febris
apparuit, evanescebant. Haec erat communis symptomatum forma : Interdum tamen alia in aliis aegris fuerunt phaenomena, diversis
ejusdem anni temporibus, e . g. Pulsus in quibusdam initio erat celer, in aliis pro symptomatibus varius. Cutis plerumque paroxysmi principio arida ; in quibusdam humida, ac sudore obdeusta erat ab ipsis morbi primordiis.
Mense Septembri, quando vel maxime grassabatur morbus, remissiones valde fuere imperfectae et obscurae : Ingruente autem hieme, ac tempore anni salubriori redeunte, remissiones erant magis constantes, et morbus ad naturam febrium intermittentium quam proxime accedebat, donec tandem nihil erat quo ab his differebat : In nonnullis vix remissiones perciperes, febrisque per duas septimanas duravit, nec sanatis nec mortuis aegrotis, ea qua plurimi aegrotabant tempestate. Cum morbus in uno eodemque tenore perstabat, morte plerumque finiebatur: Mitescente autem coelo, interdum paucorum dierum spatio ex continua ordinata fiebat intermittens; ac aeger, ni jecur affectum esset, quod haud raro accidit, convAlescebat. Hepati-tidis curatio fuit incerta, nec sine longi temporis dispendio perficienda ; nam di arrhoea colli quativa plerumque superveniens aegrum funere mersit acerbo. i Paroxysmus
133쪽
Ρaroxysmus quisque subsequens praecedente erat periculosior; tertius saepius fuit funestus ; nonnulli etiam in primo interiere ; tum vernaculo sermone febris puca, i. e. vehemens, nuncupabatur ir).
ChusAE PRAEDISPONENTE g. QUI rei nauticae apud Europaeos Operam navant, cum
Bengalam tempore autumnali delati fuerint, huic febri valde sunt obnoxii. Huic morbo quasi praedisponuntur ex x ictu; vel eo quod conclusi sint; vel quod plurimum caloris inter navigandum perpessi fuerint ; aut quod saepius per plures horas continuas frigore nocturno sunt objecti. De hisce omnibus sigillatim et ex ordine ; ac primo devictu differemuS.. Pleraque sociorum navalium cibaria salsa ac saepe putrida sunt. Vegetabiles recentes habent omnino nullas, sed tantum panes bis coctos, ac farinacea quaedam non fermentata ; liquores vinosi vel spiritu ossi tam exiguis iis tribuuntur portionibus, ut putredinem istam cibi animalis quo utuntur minime valeant emendare. Illorum igitur sui damagis magisque in putredinem sunt propensa, et ad huncce praedis ponunt morbum. Diu coarctatis, et in aere parum salubri versantibus, praesertim si naves adversis tempestatibus in alto fuerint jactati adeo ut spiracula tormentorum ac foros claudere oporteret, humorum putrefactio vel maxime inducitur,
morbique hujus fundamenta jaciuntur. Calores quos dum petunt Indiam perserunt, etsi minusquam in ipsa India flagrar es, nimii tamen sunt cuilibet in Europa nato. In alto, calores plerumque inter Tropicos in thermo metro Farenheltiano sunt 84', qui quidem illos
relaxant, nec non et humorum corruptionem promoVent,
praesertim quando cum superioribus causis coincidunt, AC Ianguorem et inertiam creant, quae quoque faciunt ut augeatur putredo.
Causis hisce ingens accedit incrementum, si viri saepius ac diutius nimbis, aeris humiditati aut frigori, inter munera noctu praestanda, expositi fuerint : Ita vero saepissime cum illis agitur, quando navem superiora versus fluminis agunt; unde cohibetur perspiratio, quidaque recrementitia, per cutem emitti sueta, in corpore retinentur ; hinc
ad putridam hancce febrem vel maxime augescit praedi iapositio.
134쪽
EX causis hujus morbi remotis, emcacissima sunt paludum putrida animalium materia resertarum e siluvia sy in ,
ex quo autem genere animalis corruptionis hoc virus oriatur, parum comperimuS : Liquet enim, Omne genus putrefactionis hoc effectus non producere, ex illis qui reian atomicae operam dant, aut iis qui per artes suas putridis animalium effluviis objiciuntur , quales sunt, coriari, aut laniones qui lanienas immundas habent; seu foricarii, qui putridis morbis non magis quam reliqui mortalium sunt proclives. Nec ciborum curatores, qui naviti S commeatus ministrant, quique fere semper inter putrida ac rancida locorum effluvia in quibus commeatus asiervantur degunt, febribus putridis magis quam socii sui sunt obnoxii. Sed utcunque haec sese habeant, quandam sermentationem putridam noxios vapores praebere, qui humidis paludum vaporibus conjuncti perniciosiores redduntur, compertum habemus ex testimonio Pringelii, et aliorum qui de medicina practica scripsere. Huic igitur causae tribuimus repentina illa ac violenta mala quibus premebantur illique is negotium datum erat mortuos apud Culpi inhumandi. Ex magnis Nili Gangisque inundationibus tempus anni sit salubrius ; eo quod putridae animalium aE .vhgetabilium res in mare devehantur: Ex hoc igitur satis: constat, quantum putredo spectet ad effluvia paludum perniciosiora reddenda. Noxii vapores qui paludibus emanant haud longe patent g); nam persaepe naves a littore haud multum remotas a labe prorsus immunes vidimus: Licet haec palustria mi asmata morbum primo invehant; i S tamen contagione diffusus magis sit epide micus sib). Ita navis illa quae nomine Drahe veniebat, nullo adhuc commercio cum infectis navibus habito, per duas hebdomadas a morbo immunis suit; statim vero atque malum invehebatur paucis diebus multi correpti erant, ita ut pestifera ejus natura nobis satis suerit spectata. Inde evenisse auguror, ut morbus iste crebrior es et inter navium praefectos, ut et inter eos qui militibus ad Calcuttam praeerant, CD quod ex officio oporteret illos saeptias me inter suos versari. Si enim contagio non sui siet, illi valetudinem sedulo curantes, nec multum praedis ponentibus aut excitantibus causis expositi, multo saniores fuissent
135쪽
Ingeniosus Jacobiis Badenoch, M. D. in Nottingi, amia nave Indica chirurgus, in disertatione sua MS. de febre qua
socii navales ad insulam Johannam correpti erant si , febrem laanhce minime judicat este contagiosam : Nulli enim,' inquit, ea corripiebantur, nisi qui in terram egressi ibi dormiebant, quos, cum febris pergras et, prorsus evanuit.' Idem accidisse memorat in nave Ponstor ne, in
febre biliosa qua correpti sunt apud insulam Mohilam hin.
Et si illi labem contagionis omnino nullam animadverterint, ita tamen interdum rem se habere nullus dubito; nobis saltem satis constabat, nostram sui si e contagiosam. In medio tamen nos hanc rem relinquimus, minime dubitantes, quin certiorem ejus descriptionem in apricum aetas prolatura sit.
Notatu tamen dignum est, posse nos venena tanta copia sumere, quanta, ni iis prius asiuefacti fuerimus, de medio statim nos tolleret; eodem prorsus modo, si perpetuo in regione paludosiis naiasmatibus repleta vivatur, illorum mi anmati minus sumus obnoxii : Hinc qui ex Europa noviter advenerunt, citius in morbum inciderunt quam milites ad
Calcuttam praesidiarii qui aliquamdiu ibi manserant.
Fervor febrem hancce vel maxime excitat; unde multi ea tenentur qui Solis fiagrantis exponuntur ardoribus. Algor proximum locum a natasmatis paludosis obtinet, tanquam causa essicacissime excitans ; ac plerique censent, hunc solum, modo corpus praedis ponatur, valere morbum
efficere, ei omnino qui paludum naiasmatibus gignitur simillimum. Agit forsan debilitatem inducendo, ac perspirationem coercendo ; unde putridae materiae naiasmata, aliter a cute ejicienda, in corpore remanent; atque hinc oritur febris. Inter causas occasionales ac praedisponentes hujus labris numerandus est et somnus: Per somnum enim tota relaxatur fabrica ; unde facilius assicitur miasmatis noxiis quam cum quis sit experrectus, aut rem aliquam studiose prosequatur. Si somnus extra navem in lucis palustribus capiatur, licet nulla alia intercedat causa, haud raro naves mul-t i5 Dperariis privantur; quod quibusdam supra memoratis accidit, sci g. Nottingliamiae navique fonsborne dictae, ut et Britanniae : Plerique enim vectores qui ad Johannam dormiebant sebre quam inter egrediendum contraxerantanteriere. Haec occasionalis causa adeo certa ac Potens
ε) Jobanna et Μohil a duae sunt ex Commoro' insulis inter angulum de Madagascar septentrionalem et oram ΜOZOmbique.
136쪽
est, ut praesecti navium qui aliquos suorum, nisi ultima urgente necessitate, navibus egredi dormiendi gratia sinunt, magnopere sint culpandi. Est etiam quod aegri praesertim singulis noctibus navibus imponantur ; quippe morbis debilitati longe facilius incommodis assiciantur si inter humidos nocturnos vapores somno indulgeant. Affectus enervantes, quales sunt moeror, metus, atque horror, causae excitantes hujus morbi existunt; eo quod perspirationem cohibeant, ac debilitatem asterant. Extat et alia excitans causa, viz. crapula; nimia enim
ingurgitatione carnis bubulae in stabulis saginatae quae in
cibum recepta est, antequam palustres febres cessant, sat
bene notum est, plurimos apud Bengalam febrem istam sibi ipsis peperisse. Vis solis ac Lunae ad Bengalam mirabiliter ad recidivam
hunc morbum perpessos proclives essicit; unde hanc inter causas excitantes morbi annumerare possumus ; est enim ita insignis, ut aegrotus, qui octo aut decem diebus convaluit, in summum recidivae adductus fuerit periculum, antequam lucidum coeli decus plenum orbem impleat, aut sub interlunium, ni cortex Peruvianus inhibendi causa detur. Documenta tam multa sunt, ac res ipsa ita cunctis
Bengalae degentibus innotescit, ut modo dixisse lassi
l) Decimo sexto calendas Novembris, anno I 62, tempore Pomeridiano, Solem haud parum lumine defectum vidimus; ac Cum antea sub serena coeli facie, ex nimio aestu laborabamus, mox inter maximam obscurationem aer multum algebat. TunC temporis, remittens febris qua tenebatur D. Macquire a praesecto in concilio tertius subeunte Solis defectu, exacerbata est ; eodem vero transeunte, evanuit. Egroti vero qui tum nostra sub cura erant non admodum assicieban
Subitos ac violentos Lunae effectus tum praecipue observavimus to Nonas Novembris, hora circiter secunda matutina, quo tempore terra interposita radios intercepit solares; in eo temporis articulo haud pauciores octo nautarum ex Nave Drahe, qui ad Calcuttam in aedibus praefecti navis ex febribus convalescebant, eodem fere temporis puncto, vehementissimo paroxysmo sunt correpti; et idem plurimis evenit qui in nave fuere collegae nostri curae demandati. Quicumque hanc rem ad praxin medicam adhibere velit, studium omne suum conferre debet in hisce observandis quae in hac regione a Luna perficiuntur. Hujus motus, et aestuum ex his pendentium theoriae, idea generalis ex operibus D. Pacobi Femusn. R. S. S. op
time parari potest: Hisce igitur perspectis, arti medendi addicti facile
cognoscere possunt, quo potissimum tempore vis lunaris maxima sit, et qua praecipue tempestate effectus ejus praecavendi sint. Nos quidem nauticam illam ephemerida commendamus, publici juris a Reverendo D. Maskelyne factam in usum eorum qui in patenti oceano iungitudinem explorare velint, quaeque motus omnes lunares exacte
137쪽
is BEN GALIA I)6et. Quosdam ipse vidi, qui non nisi sub ipso plenilunio et
interlunio paroxysmum, et tum unicum tantum, habuere; qui tamen facili negotio arceri potuit, si cortex Peruv. paucos dies ante exspectatum accessionis tempus exhibitus, ac usque quo illud sit elapsum continuatus fuerit, in hujuscemodi casu febricitanti puero cuidam Mauro ipse sanantes porrigebam manus, morbum usque ad quatuor pa-rOxysmos quovis plenilunio et interlunio tuto redeuntes permisi, ut prius rem ipsam exploratam haberem, quam
corticem coercentem admoverem. DIAGNOSIS.
Si magna debilitas quam subsequuntur horrores, capitis ac lumborum dolores, pulsus exilis ceterque, vomitus et purgatio bilis, pyrexi a quae effuso sudore sublevatur ; si haec in paludosa regione eveniant, qua vis caloris intensi vix tolerabilis est, dum ve frigora Zephyris mitescunt, aut statim post aestivos calores, praecipue circa tempuS autumni; haud veremur asserere aegrum palustri febre teneri. uod ad hanc febrem attinet, sit tanquam speciem consideremus, satis constat, ex remissionibus quae fere semper Occurrunt, atque eo quod saepius regularis intermittentis typum induat, ad hanc classem illam esse referendam; aut si aliquid intersit discriminis, inter eas esse annumerandum quas scriptores practici remittentes appellavere. Nihil autem opus est, ut has ab intermittentibus secernamus ; facile enim distinguuntur ab his febribus quibus inhammatori a jungitur diathesis, quarumque remissiones vix perci-Pia S ; adeoque genus continuarum efformant. Si rem altius repetere oportet, ac febres istas ad aliquod genus intermittentium potissimum referre, ipse quidem lubenti iasime eas ad tertianas retulerim, eo quod in hac forma plerumque appareant; quando remittunt aut brevioribus recurrunt intervallis, eodem prorsus modo sese habent ac tertianae duplices, aut aliae febres quae naturam tertianarum planissime indicant. Febris palustris haud dissiculter distinguitur a febribus m lignis et pestilentibus; eo quod ab e fluviis paludosis Originem trahat, quodque vomitio ac purgatio bilis eam vulgo
persequitur. Intra Tropicos lumina coelestia saepe verticalia sunt, ac Proinde majori vi agunt quam in regionibus altiorum ut vocant latitudinum: Litteratissimus autem Mead complura collegit exempla Virium Solis et Lunae sub coelo Britannico; at in India Orientali et Occidentali, ut in quavis alia intra Tropicos regione, multo plura et
notabiliora facile colligi possunt.
138쪽
vulgo comitentur, ut et ex intermissionibus ac remissioni
Discrepat a synocho, quod illa a causa evidenti oritur; haec non item, saltem rarius; quod in illa abest diathesis phlogistica, quae in hac magis manifesta typum febris continentis exhiliet; quod haec denique stat morbus regionum et tempestatum frigidarum. A febre ista distinguenda est quam comitantur phleg-masiae simplices quibusdam symptomatis huic morbo propriis, quales sunt remissiones, &c. quae vix unquam occurrunt quando phlegmasia sola aeger urgetur. METHODUS Μ EDENDI.UT sanitatem illis qui hac febre laborant restituamus, sequentia observanda veniunt: Imo, Nimiam febris violentiam oportet mitigemus. et do, Humores putridi sunt evacuandi, ac ne corpus nimium ad putredinem vergat sedulo cavendum. 3tio, d grotantium vires, durante morbo, quam maxime sunt sustinendae.
Oto, Postremo, Paroxysmorum reditus quam primum sunt prohibendi.
Ad labris vim leniendam, curandum est, ut omnes causae quae morbum irritare aut stimulare possint, quales sunt ingens calor, lux nimia oculis offusa, clamor, motusque,
Si, dum adest paro xysmus, caput et lumbi vehementer doleant, sit pulsus sit plenus ac durus, calor intensus, venae sectio, at summa cum cautela, admittenda est. Et si summa eius utilitas in locis frigidioribus a Pringelio et TV- foto abunde demonstretur : ac licet Cle hornius in regionibus etiam calidioribus eandem usui esse posse ostenderit; ausim tamen affirmare, tum ex propria experientia, cum ex animadversionibus D. Badenoch in dissertatione sua de febre apud Johannam, successum remedii hujus haud dilucide patere, ac potius aegrum saepe inde in maximum periculum adductum fuisse. D. Badenoch, et chirurgus in nave Pons boriae, uterque duorum aegrotantium sub illorum cura, morbum misso sanguine levare tentabant; unusquitaque vero unum morte perdidit, alterum uterque servavit. Nos quoque duorum venas incidimus, viz. D. Richarrisu a praefecto navis primi, cui capitis dolor acerrimus erat, plenus et durus pulsus, et sanguinis circiter quatuor aut quinque uncias detraximu5 ; quo facto, non Parum sub-
139쪽
sublevatus est, neque inde retardata fuit medela, et postea quidem febris minus in ordinata erat. In altero venae secationem adhibuimus, eo potisstinum tempore quo vel maxime grassabatur et vehemens erat morbus. Vir ille sanguinis emissionem tantopere flagitabat, ut reliquos omnes eadem cupiditate accenderet, fidemque faceret nos, unicum illud subsidium negando, cunctos ad imos manes deis
missuros ; nos ergo, ut animos eorum sedarem US, neC amisplius sollicitaremur, iis morem gessimus, ac sanguinis circiter quinque aut sex uncias sollicito isti viro in intermisiasione detraximus : prosternebantur statim vires ejus, ac intra horae spatium, cum testamentum fecisset, proximo paro Xysmo morte praereptus est. Quidam artem medendi penitus callens censet, si viri modo memorati vena secta fuerit in pyrexia, ac non inter remissionem, feliciorem fortassis ejus eventum futurum
Acri in ventriculo bili haecce labris excitatur; si aegrotus in vomitionem pronus sit, calida aqua, ut facilius fiat,
est praebenda n).Liquores acidi, refrigerare aegros inservientes, ac reni in stomacho bilem et intestinis diluunt, sitim sedant, calorem que minuunt i, ac proinde, quo minus febris plus satis saeviat, inhibent, putridos quoque emendant humores : Ex omnibus maxime idonei sunt qui cum farinacea materia admiscentur; tales enim facilius cum fluidis nostris coalescunt ; hinc etiam acris in primis viis obtegitur materia, ac nutritur aeger ex liquoribus acidis et fructuum acidorum succis ; tum acida fossilia, ac crystalli tartari, pro varia aegri conditione, usui esse possunt. mantam salutem in hac febre, ut in plerisque aliis, modo dictum medicamen, crystalli, sci Z. tartari, afferre possit, primum ego didici ex solertissimo amico meo D. GuL Foroce, in tertia pedestrium satellitum cohorte chirurgo. Eo ille inter milites istius cohortis non sine fructu maximo utitur. In febribus enim putridis, non solum pum tridos corrigit humores potu solito commistum, verum etiam, si cum tamarindia et manna exhibeatur, anti septi cum praebet purgamen, putridam bilem ejiciens ei et cum illius, tum Italorum medicorum so), et Docioris Moncis successus, hujus medicamenti abunde demonstrant utilita-Vo L. III. R tem ;
sm) Cleghorn's Observ. p. 18 i. Pringlela Observ. part iiL chap. 4- n) Cleghorn's Observ. P. I 84. σ) De hoc certior factus sum a Doctore Geriadi, haud ita pridem sui. Prosessore Romae.
140쪽
tem ; et si vires eius anti septicae tante fortasse non sunt ac limoniorum succus et acidorum lassilium sp); ingens tamen ejus utilitas experimentis satis patet : Cumque tam facile asservetur et administretur, summae esse curae debet omnibus qui in classibus aut exercitibus aegrotis prodesse volunt, ut semper praesto sit ; cum quivis multis simul aegris prospicere debeat, ejus maxime interest medicamenta facile parabilia ad manus habere. Sales neutri ex succo limoniorum parati in ardore febris adhibentur. His minuitur nausea, rite efformantur Paroxysmi, pleniorque fit remissio ; praecipue grati sunt si in statu effervescendi propinentur sq): In eundem finem aikali fixum cum triplici crystallorum tartari quantitate ac sacchari exigua portione conterere, ac in pulverem subti-
Iem redigere possumus fr) ; et si hujus drachmae pars dimidia in cyathum aquae injiciatur, perfacile Conficitur et exhibetur mistura neutra et effervescens ; mistionum hujusmodi effervescentium vis anti septica experimentis D.
Maobride liquido apparet f): Nitrum plerisque ingratum
inveni; atque ideo haustibus tantum salinis usus sum: nondum enim pulveres illi salini Lindit mihi innotescebant. Humores putridi, tum supra cum infra, praesertim inter primam remissionem, expurgandi sunt. Utrum vero hoc. perficiendum sit vomitu et purgatione alvi simul, an hac sola, sub judice lis est : Videtur hoc praecipue niti praesentia avt. absentia inflammationum in visceribus abdominis. Si nulla insammationis appareant signa, vomitus sat feliciter cieri potest. Dentur ergo quinque seu sex granai pecacuantiae, Cum uno aut altero grano tartari emetici. Danmes Pringis, Eques Baron et tus, necessitatem tartari emetici addendi ostendit; quippe sine eo diuturniores ac vehementiores existunt paro xysmi s). Huch, M. D. exiguas i pecacuantiae ac tartari emetici doses exhibet, ita ut vomitio non statim excitetur; eas autem propriis intervallis repetit, nec prius ullum aegris potum concedit, quam aliquot doses exhibitae fuerint, ut, sciΣ. intestina ingrediantur, atque adeo simul et semel bilem alvi dejectionibus ut et vomitu ejiciant. . Tartarus emeticus non solum putridos ejicit humores, verum etiam virtute quadam praeditus est qua tollitur febris; si doses enim usque ad nauseam ad hi ἀ
p) Μacbri de S essay's, p. oo. q) TOWΠ, P. 36, 37, &C. r) Dr Linit, formula medicament. facit. parat . quantitas tintum crystalli tartari ad penitus saturandum augetur; adjicitur sacchari aliquantulum, ut gratior sit. f) Μacbride's essays, P. I 43. i ) Pringle's Observations, part iii. chaP. 4.
