장음표시 사용
141쪽
adhibeantur, non modo faciliora reddunt symptomata, sed
saepissime morbum prorsus summovent. Si in quibusdam abdominis visceribus topicae inflammationis existant symptomata, quae non accidunt nisi morbus inveteraverit, vomitus evitandus est ac necessaria bilis evacuatio purgationibus alvi solis perficienda est, quae in curatione hujus morbi semper utiles sunt. Cuncta acria ac fortia purgantia cane pejus et anguφsunt fugienda; ac mitia et anti septica adhibenda, qualia sunt crystalli tartari, aut tamar indi manna seu sale catharistico Glauberi commisti st)
Humores turgescentes, atque erumpere annitentes, secundum Hippocratem su), purgationem indicant. Eadem quoque indicatur ab ingrato ac amaro oris sapore, nidorosis foetidisque eructationibus, alvo suppressa, tumido abdomine, borborygmis, torminibus, &c. x). Purgantia omni tempore remisionis vel paroxysmi dari possunt, nisi quando aeger frigore et horrore premitur ;crystallis tartari, tamari ridis, ac mantia, potui ordinario commistis, potiones gratas praebent; iis uti possumus quoties purgatione Opus est. Ad vires aegri sustinendas, sedulam navare operam debet medicus ; quippe non minus inde oritur utilitatis, quam ex ipsis medicamentis : Longe pauciores ad Bengalam morte praerepti sunt in nave illa Indica quae Drahe nominabatur, quam in reliquis omnibus quorum singulae non
minorem aegrotantium numerum continebant. Debebatur
hoc humanitati praefecti navis D. Joannis Smith, qui Omnia necessaria nobis praebenda ac aegros rite tractandos Curavit : In illorum usum, loca navis salubriora assignavit, ac aedibus ejus in oppido, quasi hospitio quo convalescerent aegrotantes, utebamur, ubi nil illis idoneum desiderabatur; victus ideo curam agentes, vires sustinuimus, quae secuS magis magisque inter morbum deficerent ; et in hunc finem aegroti exiguis panadae portionibus, ex OryZa aC hordeo coetis, cum uvis Corinthiacis, seu passis, ac prunis v C-scebantur, quae omnia saccharo et vini aliquantulo, praC- sertim vini rubii vulgo claret dicti in condita fuerunt. Tem PD se par Oxysmi ex farina et oryga confectis pulmentis, a Clindorum fructuum succo ac saccharo conditis, sustinebantur aegri: Sitis etiam inde sedabatur; et, subeunte remissione,
vini aliquid hisce potionibus admistum est.
142쪽
Indusia, lodices, ac stragula, saepius sunt mutanda, aeaSri exponenda ; foeces sordesque quam primum removendae; oportet etiam ut loca quibus aegri decumbunt sint salubria, et aceto conspersa; denique ut aegris cura quanta maxima prospiciatur. Compertum ego habeo, medicum haec sedulo observantem, quique ea exequi potest, multo magis aegris profuturum, quam medicum peritiorem hisce commodis destitutum. Vesticatoria nunquam admovenda sunt nisi febris diutius duraverit, aut spiritus pulsusque aegrorum defecerint. Peia sima quaeque ex praematuro eorum usu sequi demonstravit Euxham, artis suae peritia ac solertia nulli secundus. Ex cortice Peruviano solo affulget spes morbum coer. cendi viresque aegro restituendi ; quo autem citius coerceatur, eo melius : Inde enim non solum aegrotum periculo mortis eripiemus, in quod unoquoque paroxysmo adducitur, verum etiam obstructiones istas fugimus quae in visceribus abdominis accidunt, quaeque ex diuturnitate morbi, non ex cortice in curatione adhibito, proveniunt :Ipse quidem semper tempore secundae remissionis corticem administravi, inter priorem ut primae viae emundarentur unice sollicitus. Ni ante finiantur necessaria purgamina, quam adhibea tur cortex, labor omnis irritus perit i Nunquam fallit hoc remedium nisi inhibeamur, praesertim vomitu vel diar- rhoea supervenientibus, quo minus id ante reditum par xysmi satis larga copia ingeramus. Ne vomitus aut purgatio alvi cortice excitentur, paucae guttae liquidi laudant unicuique do si commiscendae sunt. Quantitas dari sueta
erat drachma in cyatho aquae γὶ, singulis horis, incipiendo quam primum vis febris lenta erat, ac pulsus ad naturalem modum quodammodo accedebat, quae plerumque accidunt ante sudores penitus peractos. Uncia corticis non semper ad febrem cohibendam sufficiebat; unciae vero cum semisse certissima erat efficacia. Quotidianus usus corticis in exiguis portionibus continuandus est, usque quo aeger vires recuperet; ac postea major ejus quantitas praebenda est, praecipue sub tempus eluvionum ; ea enim tempestate, recidiva maxime extimescenda est, quae plerumque vi solari ac lunari essicitur.
Etsi cortex in febribus regionum frigidarum nimis cito
datus γ) Haec corticis Peruviani exhibendi methodus gratissima in te
nui lupulata, aut generosiore Cere vina aqua commista, peragenda est.
Hoc genere potus ingratus sapor omnino tolletur; idem quod ad rha harbarum eisicere monet doctissimus obstetricii Proseor
143쪽
datus adeo febrem non cohibet, sed etiam aegrum in sum inum periculum adducit, hoc sit quod iis febribus con juncta sit diathesis inflammatoria : Citius autem vim corticis respuentibus eam ingerere in febribus regionum calidarum licet; quippe hic adest diathesis putrida illi inflammatoriae opposita vim anti septicam corticis protinus exposcens ; et tuto simul ac utilissime adhibitum fuisse, usus et experientia plurima jam docuit. Hoc etiam magis D. Badenoch haud ita pridem confirmavit; qui comperit posse se, sine periculo, quovis tempore morbi, vel etiam in paroxysmo, corticem admovere, in putrida ista febre inquam impliciti erant ad Johannam in Nottingliamia nave Indica simul vecti. Corticem, ancipiti eo stata, exhibere impulsus est; eo quod remissiones parum distinctae apparerent, quodque morbus esset maxime funestus; adeo vere prospere cessere illius conamina, ut postea ne unum quidem aegrum amitteret. Quo genere ciborum statim a febre utantur, nobis vel maxime est curandum; nulla enim ex re alia magis imminet recidivae periculum quam ex cibi animalis praematuro
Junioribus medicis, qui in hoc morbo prodesse volunt, sequentia nostratium opera lubentissime commendamus, vi g. Cleghornii observationes de morbis Minorcae grassantibus, cujus praxis non solum in hac plaga, sed et ad Ben-galam, longe optimam fuisse deprehendebatur. Perlegere etiam debent opera Dannis Pringelii Equitis Baronetti, Observationes scilicet ejus de Morbis Castrorum accuratissimas; ac denique legant utilissima illa scripta dignissimi amici ac cognati nostri Jacobi Lind apud Holar, M. D. tractatum ejus, sciet. de Nautarum Sanitate Conservanda, aede Contagione; nuperum quoque ejusdem opus de Europaeorum morbis in calidis regionibus degentium, quod doleo non nisi post hancce dissertationem absolutam in nostras
Jam tempus est ut huic dissertationi finem imponam :Nec tamen possum, quin prius nos quam plurimum hujus Academiae Professoribus debere agnoscam, et pro ossiciis quibus omnes qui sub illorum auspiciis studiis incumbunt
nunquam non summa cum comitate et benevolentia pro
sequuntur, quam maximas rependam gratias. Cuncta itaque selicia atque fausta illis omnibusque litterarum fautoribus cedant, corde atque animo exoptamus.
144쪽
DE FEB Isus ARCENDIS DISCUTIENDISQUE:
Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,
GULI ELMI ROBERT SON, S. S. T. P.
Academiae Edilaburgenae Praefecti; NEC NON Amplissimi SENATUS ACADEMICI Consensiu, Et Nobilissimae FACULTATIS ΜΕ DIC AE Decreto;
SUMMISQUE IN MEDICINA HONORIBUS ET PRIVILEGIIS RITE v TLEGITIME CONSEQUENDIS;
ALEXANDER MONRO DRUMΜOND, BRITANNUS.
Ad diem 1 et Septembris, hora locoque solitis.
Mecum habito, nουi quam sit mihi curta supellex. Ρx s. Sed haec, et his similia, utcunque aηimadversa aut existimata erunt, haud et magno equidem p nam discrimine. LIV.
Sui Studiorumque suorum Fautoribus: GULI ELMO DRUΜMONDO DE CALLANDER, Armigero, Parenti Optime merito: IACOBO ΜURRAY DR DULLARY, Armigero, PATRICIOQUE Fratri, avunculis meritissimis, paterno in se amore animatis :Valetudinarii Regii Edinensis Moderatoribus, a quibus tamdiu tamque benigne in ipsius quasi medicinae donucilio exceptus est: Professoribus Academiae Μedicis, qui saluti serae sib3 artis pr ecepta consummatissime transdederunt: Societati Medicinae Studiosorum, in quorum disceptationibus, ad nullius arbitricum accommodatis, traditas a praeceptoribus disciplinas expendere primum didicit, et 'erscrutari: Valetudinarii Regii Μedicis omnibus qui animum, philosophiae illecebris captum, ad ipsas aegrorum curationes revocaverunt, eXempla, ad quae ipsum postea Componeret, egregia sese praebentes: COLINO DRUΜΜONDO, Valetudinarii ejusdem Μedico, nominatim, diuturna insuper consuetudine, diuturnis potissimum promeritis. sibi devincto: Denique, GULIELΜΟ CUI LENO, viro optimo, medico absolutissimo, fingulari sibi prorsus pietate semper adamando, perpetua usque observantia suspiciendo, cui utique, quae per alios singula est assecutus, Curiunctim pene universa debet: Haec, quantula ea cunque sint, sacrabat AUCTOR, Talibus sane, tamque indignis, intercessurus, si aliter unquam aestimanda essent, quam ex amica saerantis voluntate.
145쪽
ficile ad fidem est, in tam vaga re, quot io de perierint exacto assirmare numero. Audet tamen Syden hamus concipere summas; rationemque ita habet, ut, si mortuos ad centum mille ponas, amplius sexaginta sex mille febre periisse contendat. Modest que fatis sic modum mih1 statuisse videtur. Habendum igitur in votis est, febres arceri posse, a quibus tantae ruinae impendeant. Quod si corporis beneficio pro remedio excitarentur, PO-tius arcessendae essent. Et gravissime quidem valetudines inde fugatae sunt; adeo ut circumspecti quandoque medici sit febres accendere. Verum enimvero in sanos fere saeviunt: Opem aegris tulisse raro vidi, rariusque sponte a cessisse cum expetiveris : Medicusque tantum accenderet quod non acceperat. Plurimum sane fortuitae sunt, ab evidentibus causis profectae , quod quoque a Statilio, et ab eo deductis viris, propositum est, quorum potius interesset cum Erasistrato facere. Haud itaque a febribus arcendis abstinendum est; si modo sint quae arceant. Evicimus vero febribus eum occursurum qui evidentes causas cavere docuerit. Alii tamen, et idem alias, post evidentia ista, non febricitant, ut quaedam quandoque subesse possint quae resistant. Arcendi idcirco rationem is demum consecutus fuerit qui quoque, quae corpus minus obnoxium injuriis essiciant, praeceperit. Quae febrem omnino arcent, eadem et recidivae occurIunt. DE CAUs Is EVIDENTIBUS CAVENDIS .
PROTINus in initio scire licet, ea ante omnia attendenda esse quae maxime per se moveant; adversus quae quippe curantis in primis consilium dirigi debeat. Atque haec in stagnorum auris corruptis, contagione, frigorisque et caloris varietatibus, posita mihi esse videntur. DE STAGNORUM AURIs v ENENAΥIs CONTAGIO NEQUE
HIs nominibus significo venenum quoddam quod e X hominum corporibus fertur, vel ex terra sic humidata ut Putrescentibus foeta sit: Quod solum non nocere, non idcirco tenendum, quod hyeme fere innocuum est; id enim non PetrPetuum, et ea tunc absunt quae vim latis intendant. I Venenum
146쪽
Venenum igitur utrique commune est; quod cavere debebit medicus. Atque id quidem praestiturus est, si operam in primis dederit, ut oriendi occasionem praecidat ;dein ut ortum deleat; tum ut orto nec deleto aditum praecludat ; poli ut accessurum purget; mox ut ostendat quomodo aliquis, veneno invecto, periculo se subtrahere queat;
et denique, si ne periculo se subtrahere liceat, ut venerii plane adhibiti eludendi rationes praecipiat. De Veneni originibus praecidendis.
STAGNA primum exequar, ut ex quibus quandoque contagio est; febres a stagnorum auris venenatis profectae, Livio Cleghornioque auctoribus, aegrorum Contactu manant
latius. Quod an ideo quoque faciendum sit, quod nocentiora sunt, haud satis scio. Commentitiis antiquitatis fabulis veritas saepe implicita. Pythone interfecto, primum inclaruit Apollo : Python vero paludum aestu tumentium pestifera progenies. Stagnorum aurae, etsi mitius, in plures forte saeviunt; contagio truculentior per hos saltem dies
in pauciores. Stagnorum aurae venenatae vel ex terris seruntur vetere
humore udis ; vel ex sylvis ; vel ex paludibus; vel ex putrescentibus alicubi congestis. Terrae fere madent imbribus e coelo demissis. Quibus
retinendis, aliae atque aliae soli species sunt magis minusve aptae. Linnaeus olim id sibi negotii datum esse ratus, ut unde febres quae intermittunt coeperint inveniret, rem ita expedivit, ut argillae omnia tribuat ; et argilla quidem retinet, non sic tamen ut febres, etiam quae intermittunt, non ibi frequentissimae sint, ubi nihil argillae tribuendum ; ibique fere ignotae sint quo argillae maxima vis est, sicut quoque in Glottiana nottra. Dolendumque eo magis est artem in terrarum sic madentium noxis tollendistantulum sibi vendicare posse, quod ex hoc quasi fonte tertianae profluunt, quae, in aestuosis praesertim locis atque
temporibus, per totum pene terrarum Orbem vulgantur.
Neque nihil proficeremus ducendo fossas, conserendo agros, aliisque haud invalidis auxiliis quae Agricultura promittit. Quam igitur in his laborum sociam sibi atque moderatricem Medicina debet adsciscere. Sylvae praecidendae sunt. Atque hac sola arte saepe effectum est, ut sedes pridem derelictas Salus aliquando reviserit. Siccare paludes, opus est et arduum et honorificum. Ad Hydram Lerna lacu interficiendam, Hercule olim opus
fuit. Lancisus, pluribus haud ita pridem civitatibus de-- tergendi
147쪽
tergendi lacus auctor, salutem caeteris maximam sibi inde famam conscivit. Siccandi ratio ab architectis et agricolis petenda. Neque hic quoque medica consilia nihil prosunt. Siccationem per frigora valentissimum praesidium qui in caloribus praeceperit, nae is Camarinam iterum infausto
omine moveret, febresque inde adeo non arceret, ut latius
sunderet. Januarius Februariusque menses huic rei, saltem in Italia, opportunissimae Lancisio visae sunt. Taberia culis palustri loco constitutis, fossas circundare convenit. Putrescentia congeruntur fere in urbibus : Ex quo scire licet medico hic politico opus esse ; quippe cui nisi faventes habeat quibus summa rerum permittitur, consilia omnia inceptaque assidue frustra sorent. Igitur huic acriter adnitendum est, ut urbs pro amplitudine, quoad ejus fieri poterit, vacua, aedificia habeat laxa, disjuncta, nitida ;plateae patulae fiant, saxisque stratae ; humationes profundae sint ; sepulchreta, macella, lanionum tabernae, animalium cadavera frustaque corrupta, sterquilinia, stagna in quibus
cannabis maceratur, idque genus alia, quam longissime a-moVeantur: denique, ut cloaca maxima immissis aquarum canalibus eluenda, omnium, quae amo Veri nequeunt, purgamentorum receptaculum sub terram agatur. Putrescentium aliunde congellarum eadem fere ratio est. Haec de stagnis. Contagio a sanis oriunda serius mitiusque serpit; frequentia aegrorum concepta celerius infestat, et vehementius. Huic igitur in primis occurrCndum. Protinus exinde perspicere licet, valetudinaria ipsa nostra omnino fugienda esse . Plurima, sane et aegrorum et medentium commodis inservientia, inde quaesita sunt ;non tamen ideo quaerenda quod aegri a sanis segregati confertiores ibi constipentur ; ab hac quidem parte malorum irritamentum, immo fontem, nedum lenimen, consecuti sumus. Tabernacula ergo militibus ; omnibus aedes singulae, quoad ejus fieri poterit, singulis accommodandaC sunt. Haec tamen facilius praeceperis quam consecutust fueris. Valetudinaria saepe instruantur, necessum est. Reliquum est itaque, ut parva sint, rara, frequenter mutata, P ducorum aegrotantium. Quod si ne haec quidem liceant, Omni tunc ope contendendum est, ut malum, quod tollere neqvdquam possis, utcunque minuas, ut valetudinaria Omnia magna multorumque hominum in locis maxime salubribus sint; tumultuaria in horreis, navigiis puris, vacuis, deorum templis, spatiosisque aliis, per statumque habenti
148쪽
Sanorum multitudinis minuendae causa, inutiles primum alio amandandi sunt. Opera deinceps danda est, ut reliqui quam minime constipentur. Per laxas igitur aedes habendi sunt ; conventibusque hoc nomine sacrisque abstinendum est. Concludendi quidem necessitas quandoque urget, sicut longae se navigationi committentibus. Ex his quae adduximus patet, aliter malis inde metuendis subveniendum esse, quam augendo conclusorum numerum :Qui id fecerunt exitium pro sub sidio paravisse visi sunt.
Neque nihil interest quo concludas; diutina conclusio contagioni gignendae minus opportuna est, nisi locus conclusionis ejusmodi sit ut satis magnam frequentiam capiat. Parva certe navigia majoribus fere in experimentis salubriora visa sunt. 3De Veneno delendo. DR stagnis continuo delendis despero. Subjicere natura potest, quae uno qua sit impetu funditus evertant. Medicina vero Lemeraeis etiam artibus aucta, materiam sere tanto incendio sussicere nequit.
Contagio consumi potest. Comburenda igitur sunt quibus haesit, si modo comburere liceat: Id tamen nisi in ipsis initiis fieri nequit, cum in paucis hactenus delituit, et nihil subreptum. Animalia quoque interficienda, uti lege de bobus sancitum est. Lex quidem eo consilio lata est,
ut ipsorum morbis occurreretur, de quibus non ago. Ego vero animalia ideo praecipio ut interficiantur, quod contagionem adportare possint hominibus solis noxiam futuram: Feles alienas Berrhaeae obtruncant, tanquam pestem adporistaturas qua ipse non consistantur. Leges hominibus par
De Venoni Aditu intercludendo. ANTE exequar quae iis servanda sint, qui graves regiones habitent, vel apud quos contagio genita sit; tum quemadmodum eos agere conveniat ad quos venenum aliunde
ortum importari possit. Stagnorum auris aditum intercludere possis, cooperiendo iis quae spirituum adscensui ossiciant. Nilus in alveum condens se fossas AEgypti noxias relinquit ; exaestuans salubres reddit. A quae vivae fontes vel ab Empedocle vel a Lancilio deducti, et ad temperandos lacus immissi, feliciter cesserunt. Quo remedio medici, etiam per ardores,
periclitantibus subvenire possunt, quum a paludibus exsiccandis vel detergendis omnino abstinendum esset. Nec
149쪽
sossae tantum vel lacus immissa aqua salubres sunt, sed omnia mephitin exhalantia. Paludes quaS nec detergere
nec exsiccare, nec aqua temperare licet, terra ad summum
usque complendae sint : Idque ipsum in consilio etiam ha bendum est, in fossis longa vetustate oblimatis, in cloacis, uliginosisque aliis taboque foedatis. Contagioni occurritur quae cadaveribus inest vel vestibus, si alte satis humaveris. Cogitatum est quoque, ad accessum contagionis cavendum, de claudendo aegrotos ab omni cum sanis commercio. Et quidem medicis annotatum est, melius in valetudinariis caeterorum saluti prospectum esse, si, in omnibus qui contactu aegrorum Vulgantur morbis, sua cuique cubicula constituta sint. Quibus morem
eo aliquis studiosius gesserit, quod nihil plurimum hujus
fit, quod non consentientibus ipsis aegris factum est. Non illico tamen habendum, insigni aliqua calamitate instante, omnes contagione tactos in valetudinaria conjiciendos esse, et vi etiam ibi et armis coercendos. Quae res a Gallia primum, et Italia profecta, ab iis etiamnum servatur, quibus libertas pluris facienda erat, nuperque etiam, ut videtur, a homine Britanno. Et hoc prosecto Gallis Italicisiaque dandum, tum forte magis e re publica esse civium jus
aliquibus adimere, cum intra paucos adhuc se continuit contagio. Verum enimvero, cum longe lateque pervagata est, ne quidquam e sinu et complexu suorum avulso S, extorres quasi, penatibus atque congressii aequalium exturbares: Gliscit in dies contagio, quidquid contra nitare, civitatique moestae alioquin, trepidaeque rerum suarum, gravis inde terror incutitur, malorum omnium in praesens
irritamentum et cumulus futuruS.
Venenum quoque aliunde ortum importari posse, supra posui. Stagnorum spiritus aliunde invectos sic nocuisse, ut gravibus regionibus profugis salubrioresque sedes quaerentibus aditus prohibendus sit, haud accepi. Contagionem in quibuslibet fere delitescere posse, importae iamque contactu unde quaque vulgari, omnibus in consesso est. Munienda igitur et vallanda loca sana sunt contra omnem hujus accessum, appulsus navium prohibendus, custodes ad firmandos introitus dandi, Omniaque alia constituenda quibus ultra citroque commeandi facultas e X toto circumcidatur. Sunt quibus pertinacissime in haerescit, quae idcirco maxime cavenda. Per trecentos fere annos creditum est quadraginta dierum commoratione, securitatem consequi. Quam non inde profeceris experien-
150쪽
ea generis sit, in suppellectili, veste, mercibus, aliisque, non solum per multos dies, sed per multos annos, latitare potest, infractis nocendi viribus. Quod crebris adeo tamque illustribus exemplis evictum est, ut nisi purgandi copia facta esset, aditum his in perpetuum inhibendum esse,
proponerem. Animalibus quoque accessus interdicendus est. Feles alienas, dixi, Berrhaea nos trucidare. Arcent quas interficere non licet, suasque errabundas tanquam, et
huc illuc per insecta loca pervagaturas, vel domi retinent, uel alio ablegant. Hominibus vero tempus praesidio est. Contagione tacti, vestibusque exuti, plurimum fere intra quadragesimum diem aegrotant. Quod si igitur sani tam- ritu perstiterint, accedendi venia danda est. Consistendi tempus corripi poste memoriae nuper proditum est. Lindus dies quatuordecim, Chenotus suis quoque experimentis fretus dies septem, ille sub exspectatione febris quae a diutina conclusione est, hic sub exspectatione pestis etiam ipsius, sufficere proposuerunt. Quae ita a medico bene cie civibus suis merituro tenenda sunt, ut, si alterutro modo peccandum sit, peccavisse maluerit plurimorum saluti prospiciendo, quam in serviendo paucorum commodis. Contagionisque actio, in aliis aliisque, alia est atque alia; sicut in variolarum etiam insitionibus cognitum est. Neque non pro virili parte de mitigandis commorandi legibus enitendum est; ne arcte nimis intendendo in causa sis, ut, elusis custodibus, reipublicae frustra provisum esset. De Purgationiblis. Quae hactenus reperiuntur medicus consilii irritus praecipere potest. Proxime igitur deveniendum erit ad ea quae
venenum omnino accessurum purgent.
Non ne quidquam priscorum lustrandi mos ad expianda foeda quaecunque usurpatus. Ea sere adhibuerunt in quibus praesentissimum auxilium inesse deprehensum est, post experimenta scitius de hac re capta. Nec frustra etiam re
ligiones implicitae, ut postea indicabo. Aqua igitur, aere et igne, usi sunt; quae nunc quoque potissimum adhibemus, et ad purgandas stagnorum auras, et in purgandis hominibus, rebusque quoque venenatis quibuslibet, supellectili, veste, mercibus, domiciliis. De Aqua in stagna pestifera immissa antea dixi. Flumine quoque vivo abluendae sordes sunt, quae ipsa
