장음표시 사용
121쪽
bus. Unus musculorum solutione salis communis cor
tactus, duo post minuta prima pulsare coepit; languide
tamen movebatur. Haec vero solutio socio in altero crure musculo adhibita, alacres vegetosque motus concitabat-Post tria minuta prima cicuta iterum appolita, et post altera decem rursus sublata, musculi jam lividiori fuerunt colore ; neque sal commune musculi quem cicuta attigerat superficiei applicatum, ullos motus per quinque vel septena minuta prima concitavit. Dein vero languidae quaedam pulsationes excitabantur, fibris musculi interioribus praecipue affectis. Toto musculo salis communis solutione pollea imbuto, non nisii parvulos quosdam languidosque motus videre fuit. Decem post minuta prima, si a tempore illo quo cicuta postremo sublata est numeres, linteolo cicuta plurimum imbuto rursus apposito, et post Is min. prima rursus sublato, color musculis adhuc obscurior fuit, neque sal commune largiter applicatum motus omnino coΠ- citavit; musculis alterius cruris eodem sale etiamnum facillime irritati S.
b) Cicuta musculis se moralibus per triginta minuta prima iterum adhibita, sal commune largiter postea applicatum nullos edidit effectus; etsi socii musculi eodem stimulo lacessiti facillime contrahebantur. οὶ Clari T. Monro cor omnem vim motus statim ami tere, extracto cicutae aqua soluto et in ventriculum injecto.
testatur sa). d) Idem cicutae insusum nervi, qui cultro lacessitus tibiae motus facillime concitavit, extremitati admotum est. Post quindecim minuta prima eo sublato, nervoque Compresso, tibiae musculi alacriter contrahebantur. Cicuta rursus per quindecim min. prima adhibita, nervus itidem compressus motum muscularem adhuc ciebat. Cicuta rumsus per decem minuta prima applicata, eadem irritatio eosdem pariter effectus edidit. Rursus denique per viginti min. prima cicuta adhibita, tum demum nervi ea quam attigerat portio abscissa motum renovare nequibat. Nervo vero paulo inferius resecto, musculi iacillime contrahebantur.
EXPER. XXXIII. o) Solutione extracti Hyostiami turbida nudis tibiae
musculis per decem minuta prima adhibita, multo si accidiores fuerunt quam alterius tibiae musculi eodem tem
pore nudati. bὶ Tam sale communi quam ath. fossili ti
122쪽
biae musculis largiter admoto, nulli ciebantur motus; dum alterius tibiae musculi sale cona. lacessiti facile contrahe
scin Nervo crurali dein resecto, animal valde agitabatur, dolore malaifesto adfectum ; ille vero musculus, cui extracti hyoscia mi adhibitum fuerat, prorsus conquievit. d) Nervo crurali abscisio, idem ex tradi. Hyoscia mi applicatum esti Paulo post ejus nervi extremitate resecta, tibia haud ita multum movebatur. Extracho rursus per aliquod min. prima adhibito, musculi nequaquam contrahebantur cum nervus jam rursus secaretur. EXPER. XXXIV. a) Nicotiana in aqua infusa nudo musculo per decem minuta apposita est. Ea demum sublata, sal commune motum facile concitavit. In alio vero experimento Nico-tiana per 3 O min. prima adhibita, musculus jam perquam pallidus fuit, neque sale communi amplius irritari potuit. b) Eadem Nicotianae solutio nervi maxime irritabilis resectae extremitati per 3 O min. prima applicata est. Fine nervi tum abscisso, musculi paululum contrahebantur. Ni-Cotiana rursus per Is min. prima applicata, et nervi fine iterum resecto, nulli apparuerunt motus. sc) Nervo vero paulo inferius resecto, musculi alacriter movebantur. Postquam vero huic parti inferiori Nicotiana admota fuerat, illa quoque resecta, motus nequaquam ciebatur. Parte adhuc inferiore resecta, musculi acerrime contrahebantur. EXPER. XXXV. Foliorum Prunt Lauro cerasi in aqua Infusum musculis cruralibus nudis per viginti min. prima applicatum fuit ;fal commune tunc temporis adhibitum vegetos concitavit motus. Eodem infuso, postquam sal commune diligenter elotum fuisset, iterum per min. prim . as adhibito, musculi
sale communi adhuc movebantur, minus tamen quam antea alacriter ; mole minore fuerunt, simul et flaccidiores q-m alterius cruris musculi eodem tempore nudati. Idem
infusum iterum adhibitum est. Hora fere una cum dimidio ex experimento instituto, sal commune musculum etiamnum nonnihil concitabat, praecipue vero in fibris interioribus quas infusum minus attigerat. Exteriores sale minus affectae sunt. Tibiae alterius musculi sale communi tunc temporis lacessiti perquam vivide contrahebantur. Rursus denique infusum fibris tam internis quam exterioribus admotum est. Horia fere duabus cum mi-I nutis
123쪽
mitis primis et o ex experimento instituto, musculi sale com muni vel alhali fossili ne minimum quidem contrahebantur. Et sal commune et athali fossile ex cutis divisae labris
sanguinem etiamnum valent elicere.
cessitus musculorum motum facillime ciebat, adhibui. Post is min. prim . ea nervi parte quam Thea attigerat ab scissa, musculi nequaquam contrahebantur. Nervo autem infra resecto, vegetae exortae sunt contractiones. Pars nervi Thea imbuta paulo opacior visa est.
b) Εodem infuso nudis tibiae musculis per Is min. prim . applicato, sal commune postea appositum essectu caruit. Idem vero sal laxorum musculorum femoris inexperimenti initio prope originem suam resectorum motus facillime conciebat. EXPER. XXXVII. a) Femur tibiamque Ranae a trunco modo abscissa et cute nudata suspendi in phiala satis magna, cui nonnihil Sal Athalini vegetabilis fixi mitis antea infundebam. Dein acido vitrioli c. adfuso, Aer Mephiticus ex Sale Athalino
sub forma vaporis oriundus totam implevit phialam. Altera ejusdem animalis extremitas simul abscissa, et cute spoliata, aeri communi exposita est, quo melius pateret Vaporis Mephitici effectus. Crure illo in phiala contento vaporibus jam oppleto, nullos musculorum motus diligenter observanti videre fuit. Post IO min. prim. crure sublato, et Sal. Ath. Foss. musculis ejus admoto, haud ita multo post manifeste movebantur. Eodem artu aliis me phiticis vaporibus per decem minuta prima exposito, Sal. Alli. Foss. motum non nisi post longius intervallum ciebat. Ar- tu autem rursus per Is min. immerso, musculi sale Alli. Foss. jam contacti vix ac ne vix quidem contrahebantur. Alterius interea loci cruris musculi facillime irritabantur. Idem experimentum in corde institutum est, neque alio effectu. b) Nervi cruralis portionem satis longam iisdem Vaporibus exposui, summa cura adhibita ne musculos quos ille adiit attingerent. Post aliquot min. prima, parte fluddam nervi abscilla, musculi ne minimum quidem contrahebantur. Dein alia mox et altera pars nervi resecta est, neque motus adhuc apparuerunt. Ea vero tandem resecta parte quam Vapores minus alti erant, musculi jam denique mo-Vo L. III. P vebantur ;
124쪽
vebantur ; nervus manifesto contractus suit, et opacior visus ost. EXPER. XXXVIII. a) Athali Fixum Vegetabile prorsus mite ut aiunt, et
erystalloruin antequam aquI solveretur forma indutum, nervi modo resecti extremitati largiter adhibitum nullos
conciebat musculorum motu S. Musculis nudis admotum molem admodum contrahit, neque tamen contractionem musculorum propriam Concitat. Semel vero iterumque gastrocnemiorum tendineae
apon euro si adhibitum fibrarum illam adeuntium vividas quasdam contractiones ciebat. Hoc forsitan mechanicae illi contractioni supra dictae fibras quasdam subito tendenti, et proinde stimulanti, merito referendum est ; quoniam nunquam alias motum concitavit. scin Sal commune tam nervis quam musculis postea admotum effectu penitus
EXPER. XXXIX. a in Solutione salis communis nervi cruralis resecti extremitati applicata, omnes tibiae pedisque musculi plurime agitabantur. b) Ηac vero sublata, et Saechari Saturni
solutione apposita, hi motus statim fere ex parte compositi sunt, atque haud ita pridem penitus conquieverunt. c) Saccharo Saturni dein ablato, et solutione salis communis iterum apposita, motus renovebantur ; d) Saccharo Saturni postea iterum compressi. Haec experimenta in eodem nervo eademque ejus parte vicissim saepius repetita, praesente juvene eximio, omni literarum genere instructissimo, Iohanne 7 idior, A. M. ex Collegio AEnei Nasi Oxon. nostro amico spectatissimo, eosdem effectus nunquam non
EXPER. XL. Eadem experimenta quae cum Saccharo Saturni cum Cremore Tartari postea instituta, pariter cesserunt, nisi quod Cremor Tartari minus sorte agat quam Saccharum Saturni. EXPER. XLI. Solutio Gallarum nervo a sale communi paulo ante lacessito adhibita, musculorum motus quos ea irritatio con- Citaverat, primo adaugere videbatur, mox minuit, sustulit. Motus sale communi bis terve renovati, gallis iterum
125쪽
rum rimpositi sunt, donec tandem sal commune e Tectu iam penitus caruerit. Ea pars quam Gallae attigerint jam opaca fuit, et resecta motus perquam languidos exci
b) Eadem solutione Gallarum nervo modo resecto applicata, musculi nequaquam contrahebantur ; sal quoque commune post aliquod tempus eidem nervi parti admotum nullos edidit effectus ; inferiori applicatum motu 3 muscuri lares facillime concitavit. c) Gallae musculo nudo applicatae nullos cient motus.
tum effectu caruit; alii vero musculo juxta sito adhibitum, motum iacillime concitavit.
126쪽
DISSERTATIO MEDICA, INAUGURALIS,
FEBRE REMITI ENTE PUTRIDA PALUDUM QUAE GRASSABATUR IN BEN GALIA A. Do m. I 762 :
Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,
GULI ELMI ROBERT SON, S. S. T. P.
se eademiae Edinburgenae Praefecti;
NEC NON Ampli mihi SENATUS ACADEMICI Consensu, Et Nobilissimae FACULTATIS ΜEDICAE Decreto;
Prid. Id. Septemb. hora locoque solitis.
Seu septem surgens sedatis amnibus allus Per tacitum Ganges, aut pingui flumine Nilus, Cum refluit campis, et jam se condidit alveo. UIR G. Aut extrinsecus, ut nubes nebulaeque superne Per coelum veniunt, aut ipsa saepe coorta De terra seu lint, ubi puri orem humida nacta 's, intempestivis pluviisque, et solibus icta. LUCRE T.
Perhonorifico Domino JACOBO COMITI DE LAUDERALE. Vicecomiti de Alait land , Domino de Thirlestane, &c. &c. &c. qui illustris genere, illustrior virtutibus, dignitatem et fortunam aequa moderatione sustinens, admirationem sine invidia Comparavit; propter innumera in se a primis usque anuis collata beneficia :NEC NON IACOBO PRINGLE DE LEEs, Armigero; qui, dum vires supererant, artem patriae maxime salutarem feliciter exercuit, et in omnibus operibus publicis sese optimum civem praestitit; ingenioso, taceto, eleganti; cujus animi dotes, dum ab omnibus coluntur, amicorum Amorem arctius conciliant: Patronis suis venerandis: DIssERTA Tio NEM hanc Inauguralem, studiorum primitias, Grati sui animi testimonium,
127쪽
De FEBRE REMITTEN ΤΕ ΡUTRIDA PALUDUM quae grassabatur in B EN GALIA A. D. 1762.
MOS ille Academiae Edilaburgenae nunquam satis
laudandus, a singulis candidatis, ad summos in medicina honores maximaque privilegia aspirantibus, ut aliquid de arte medendi speciminis ergo proserant, semper exigentis; mos ille, inquam, sane laudabilis, nobis existit causa disiertationem hancce, qualem qualem, in lucem emittendi. Ut hoc desumpserim thema insuper impulsus sum, eo quod Bengalae anno 1762 degens, morbum hunc longe lateque saevientem viderim, ac phaenomena in eo Observaverim medicis nostratibus fere prorsus ignota. Nec mihi potui temperare quin de ista febre tractarem, in memoriam revocan S, quantae saluti multis, patriae reique publicae utilibus, fuerit Praefecti sa) navis clementia ac benignitas, nihil humani a se alienum putantis ; cujus
liberalitas, ingenium, ac doctrina, amorem perpetuum omnium qui norunt conciliabunt, facientque ut cuncti carum habeant, quorum bona, fausta, felixque sors siti sub illius vivere auspiciis. Ejus auxilio ego, juvenis rudis, nec diu nec multum in re medica versatus, plus morbo isto laborantibus profeci, quam reliqui omnes qui ibi agebant, quibus tam beneficus defuit adjutor. In hac dissertatione, satis habebimus res ipsas ac quaiadam observationes practicas enarrare : Novimus enim melius, quid valeant humeri nostri, quid ferre recusent, quam ut occultas sebrium causas penitius investigare niteremur. Has medicos bene doctos haud perspexisse, liquet ex hujus artis theoria priore seculo, quae nunc procul exulare jubetur. Si vero partem theo reticam prorsus respueremus, summum adhibimus periculum a scopo aberrandi. Praestat autem aliquem, quam ducem habere nullum. Theoria igitur, si usui esse possit, ad sinuosos vitandos erroreSprocul dubio adhibenda est; semper tamen memoria teneamus, deiectus hujusce rei facilius indicari quam corrigi. Multa in hoc opusculo satius duximus praetermittere, quam mera conjectura niti; ne, et ipsi decepti, lectores quoque deciperemus. Regio. a) Dom. Joannis Smith, navia Drake dictae praefecti.
128쪽
Regionis, qua temιs deditat ad morbum inducendum, descriptio.
TNGLNs ille terrae tractus ad caput sinus Bengaliae suvio Gange intersecatur, qui in multas partes divisus, ac ex harum quibusdam in locis junc tura amplas insulas efficiens, tandem in sinum eundem multis ostiis effunditur. Tota regio campestris, arboribusque, prolixiore gramine, quod ibi dicitur jungali, aut agris paludosis, oryzam colendo idoneis, obstita est : In ea quoque existunt complures crepidines, Ang. creehs, quae a fiuminibus ad superiora regionis loca pertinent. Ripae fluminum ac crepidinum, quo tiescunque nudae refluxu undae relinquuntur, sunt limosae, vaporemque affatim emittunt; aquae quoque, plurimis in locis salsae, faciunt ut, judice Lancisio, magis calamitosa haecce sint emia via.
Cum status coeli sit procellosus ac imbrifer, ab idibus Junii ad idus Septembris b), regio plerumque aqua pluxia
aut inundatione suminum obducitur; praecipue sub tempus eluvionum ; unde aquae, ad centum usque millia passuum a mari, salsae redduntur, agrosque tanto sale marino implent, ut incolae, nimbis remotis, particulas salinas non fine terrae superficie abradentes, salem inde lixivient, cujus tanta est copia, quanta non modo lassicit degentibus illic, sed et multis aliis qui loca interiora tenent. Haec etiam pars istius plagae, putridis mortuorum animalium membris, insectis, ac vegetabilibus cariosis, repletur. Omnes quoque incolarum sordes in flumen deferuntur; eo quod ad ripas ejus nunquam non alvo S e X onerent, ac in dies non modo se ipsos, quin et vestimenta sua, in eo abluant. In aquam fluentem projiciuntur et momtui,
b) Annus apud Bengaliam rite in tria tantum tempora dividitur, quorum unumquodque spatium quatuor mensium explet. Ab idibus Iunii ad idus Oetobrjs, immensum Coelo venit agmen aquarum ; ab idibus Octobris ad idus Februarias, existit jucundius ac frigidius anni tempus; a parte media Februarii ad idus Junii, lacies coeli calida, ventosa, atque arida est; per quod tempus, nullus decidit imber, nisi eum tonitru fulguribusque, quae Septemtrionalium nomine veniunt ;nam ab ea regione coeli manant; ac Bengaliae degentes magis minusve valetudine fruuntur, pro numero harum tempestatum : Regio autem praecipue 1 alubris est quando ruit aethere toto turbidus imber
Ab idibus Julii, squi secundus mensis est, quo effusis decidit imber
aquis), nulla ferme spirat aura, stagnat aer, ac per reliquum spatium mensium sextilis et Septembris atmosphera suffocante aestu ac humore
Obducitur, qui foecundi sunt putrefactionis parentes; Homu on thrmanner of in nocidation in the Eas Indies.
129쪽
tui se), ubi huc illuc aliquamdiu innatante 3, aquamque
putredine implerent, ni a crocodiliS devorarentur, aut luto immergerentur, rursusque in littus propulsi, vulturibus, corvis, milviisve d) praede esierat ; aut, quando aer siccis fervoribus est exustus, cum mortuis insectis, aliisque ani malibus aut vegetabilibus, in aquis relictis putrescunt. Si maxima aquarum copia coelo deciderit, suminaque super ripas, durante pluvio, effusa fuerint, plurimum materiae putridae in mare detruditur ; ac pauci admodum lectis affixi erant, quando demum ardore solis fontes et numina arescebant. Si vero, e contrario, minus densi fusi fuerint ab aethere nimbi, necesse est ut plurimi aegrotarent Quo loca regionis istius magis minusve palustria erant, febris quam tractandam proponem HS magis minusve vulgaris erat. De situ igitur locorum, in quibus nobis tacultas fuit eam observandi, quam paucillimis absolvemus :Inciperemus autem a locis fluminis inferioribus ; de superioribus postea dicturi. Prima statio navium ad flumen Hugii, quae pars est Gangis in quam naves advehuntur nostrae, occurrit Caiori circiter 8o millia passuum infra Calcuttam. Hic stabant naves plus minus septingentos quinquaginta passus a littore occidentali; campum amoenissimum stimul et aridum prospectantes, circiter mille passus porrectum in longitudinem, quingentos vero in latitudinem, ac sylvarum prorsus immunem. Crepido est ripis latis ac lutosis, sursum in hac regione vergens, quae ferme mille passus a statione navium abest. Hic sylvae minime sunt humidae. Vicus de Cajori ad superiorem planitiei partem situs est: omnes socii navales qui hic erant optima fruebantur valetudine. Proximus locus est Culpi, ad latus fluvii orientale gomillia passuum supra Cajori : Littora ibi sunt paludosa ac arboribus vestita. Ex adverso itationi navium, extat crepido in qua mille serme passus superius situs est vicus de Culpi ; naves stant a littore circiter passus mille : Omnes
c) Hoc fit postquam priles eorum qui interiere flammis adusti fuerint. Gangem enim pro sacrosancto sepulchro habent, nec non pro Numine, a quo post Obitum excipiantur ; dum in vivis sunt, illum, sublatis in coelum manibus, venerantur, seque luto ejus asper
d) Haec utilissima animalia, quibus regio abundat, littora loeaque palustria haud parum putrida materia liberant; religio populi, ac usus cui inserviunt, illa tuta omnisque molestiae eXPertia praestant, adeo ut omnino mansueta sint. Corui porro apprime utiles sunt, in multia insectis necandis, praesertim formicis albis, volare incipienti
130쪽
nautae qui hic erant usi sunt nulla valetudine. Locus sepulturae destinatus, haud parvum momentum attulit ad tabem diffundendam : cum enim solum palustre esset, putrida ex veteribus in nova sepulchra emanabat materies ;unde non modo tumulorum fossores, sed et qui sun era celebrabant, assiciebantur ; multique, dum supremis erga dilectissimos socios fungerentur ossiciis, correpti sunt aegritudine. Hic locus s Culpi) semper infamis fuit coeli intemperie ; moris enim erat, quosdam ex mercaturae in India Orientali faciendae societate illuc demittere, qui navium onera excipienda ac Calcuttam mittenda curarent : Cum vero tot ex his morbo absumpti essent, munus hocce, ut ut necessarium, intermittere coacti sunt.
Proximus ordin venit Calcutta, sedes Anglorum apud Bengaliam praecipua. Hoc spatiosum est oppidum, cuItoribusque frequens. Anglorum domus sunt amplissimae ac magnificentissimae, pleraeque juxta Vplanari ante veterem arcem positae. Hujus media pars liquida irrigatur aqua;
reliquae domus ad indigenas attinent, pleraeque vix tuguriis meliores , complures etiam incolae tentoria, storeis intecta, in plateis pro aedificiis habent. Qua oppidum ad
Caurum vergit, existit fluvius, ex adversa cujus ripa agros bene cultos multasque arbores videre est. Ρaulo inferius fere mille passus, ad angulum urbis qui ad Noto zephyrum spectat, nova sunt munimenta in quibus constituunt urbem in usum Anglorum exaedificare. Regio quaquaversum amoenissima est, villisque plena, quas tenent huc ex Anglia advenae. Japygem versus, ab oppido duorum millium passuum intervallo, conspicitur lacus nomine Magnus, qui longe lateque patet, aliisque Gangis partibus intermiscetur. Per plurium milliariorum spatium, mera palus est, arundinibus ac volucribus aquaticis repleta. Febris qua infestatur Calcutta, ad lacum istum praecipue referenda est. Ad angulum urbis septentrionalem, omnis ager est humidus, et oryzae colendae idoneus ; nihilo tamen Lacu illo Magno salubrior. Ex hoc situ Calcuttae discimus, eam parum eme salubrem , eamque regionis partem multo magis paludibus ac malo Jove urgeri, quam Chanderia agor aut Chinshura, quorum altera Gallorum, altera Batavorum sedes est. Haec modo memorata loca superius triginta fere millia passuum posita sunt, ac fluvii altitudinem longe exsuperant. Ρrope Chanderia agor habuimus milites castris positis munitos ; erant illis pro tentoriis bungelos, i. e. tuguria ex storeia fabricata, et arundinibus intecta: Solum quod haecce
