Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Dy FEBRIBUS ARCENDIS. Isr

quam auras Venenatas Ortas esse conjectaveris. Samiel

ventus, si Lindum audias, AEgypto prodest ; ossicitque alibi, Ivesio auctore, aliter quam quod calidus est. -Caloresi me summi sine febre. Qui vitrum coquunt, fabrique ferrarii, nisi corpus caloribus fatigatum frigori committant; tum milites in castris, rusticique, licet solis radiis maxime verberati, modo aequaliter calescant, nubilumque coelum stagnorumque auras caveant; febribus vacant. Pestis denique iub maximis caloribus Smyrnae Exstinguitur, et ante etiam AEgypti quam Nilus superfunditur, et Byrrhaeae quoque, sicut, poli multorum ibi annorum moram, idoneus certe auctor memorat, Rusiellus. Ne cui vero nimia fere haec videantur, subjiciendum nunc est id in quo omnes conveniunt; caloris, scilicet, frigorisque varietates quam maxime nocere. Id cujus varietas movet, ad haec proxime accedit, quae per se movent: Calor frigusque, medico diversa, philosopho earundem quasi scalarum gradus sunt. Igitur, a stagnorum auriS contagioneque initio accepto, proxime caloris frigorisque varietatem exequor. Proposueris forte, neque hanc varietatem 1 olam movere. Quod veri minus simile forte putaveris, si. mecum senseris, nihil fere interesie febri, cui ex inflammatione nomen inditum, et rheumatismo, quem acutum VO-cant, nisi quod in illa inflammatio fugacior sit, nec ita commissuris insideat : Illam profecto, quoties hunc, toties ex caloris frigorisque varietate ortam vidi. Syden hamus quam plurimarum ibi febrium evidentem causam esse petendam, pluresque inde sane, quam peste, gladio, atque fame, simul omnibus perire, memoriae prodidit. Febres, scilicet, quae

Syden hamus executus est, plurimum fere erant ejuS generis quae nomen ab inflammatione traxerunt. Minime tamen ne ex hac quidem causa negaverim, vitiosarum regi O- num contagionisque noxam a caloris frigorisque varietate tantum intendi, ut, cui plus tribuendum sit, saepissime ambigas. Utrumcunque sit, varietatem hanc studiosius ca-Vendam esse, manifestum es, Noxium semper est, corpus, caloribus relaxatum, subito et insueto frigore excipi. Quare ea anni tempora gra Vitia sima furit quae maxime variant ; aut uim nusque ideo quoque Periculo ius semper habitus est aequalitas igitur,

quoad ejus fieri potest, consequenda est; quod fere in egrediendi redeundique rationibus potissimum ponitur. MD-lestias quae ex anni temporibus sunt, et tempestatum generibua ea vel invitus perceperis. Occurrendi aliis facultas haud adeo denegata est. Et primum in quoque situm

est.

162쪽

DL FEBRIBUS ARCENDIS.

est, ut nec, intermis a exercitatione, calefactus frigori se committat, quod diligenter ita Syden hamus cavit, nec cibos potusque calidos coenatus, ut Edinensibus nostris nimis adhuc familiare est. Vellem temere immutatam, tanquam alteram noxarum sontem, Syden hamus consideravit. Familiaribus suis auctor suit, ut nullo alio tempore quidquam vestibus quibus adsueverant detraherent, nisii mense uno ante solstitium. Et quidem ex dictis pronum, est colligere, vestem istiusmodi esse debere, quae pro coeli temperie Varia, calorem pertinacius coerceat, vel celerius transmittat. Quod tamen tantam solicitudinem exigit, ut ii semper mihi magis valere visi sint, qui vestitus rationem nunquam quam qui nimis anxie mutaverint : Intercurrentisque molestiae remedium aliunde quaeri potest.-Autumnum varium diximus, et ideo periculosum. Quam varietatem, quasi ne sic satis in fessa esset, produximus, nuper et hyemi etiam nocentius anneximus. Architecturae, scilicet, et luxuriae Curiosiores, salutisque negligentiores facti, meridianorum autumni temporum caloribus domi frangimur, matutino assidue vespertinoque ejus frigore foras excepti. In domibus sane, numerosius olim divisis, laxitatis nuper cura adhibita est ; atque sic equidem spiramentorum omnium diligenti nimis conclusioni allevamentum quodammodo consecuti sumus. Quod si quis exstinctis ignibusessiceret, ut aedificiorum temperies eadem omnino est et quae circu nfusi aeris, nae is tandem malum ipsum radicitus excuteret. Vestimentis inest satis adversus frigus praesidii. Scytha, pellibus tegminibusque aliis probe velatus, etiam inter solitudines vastas constitutus, alti missis nivibus presias, et perpetuo gelu Constrictas, gratius et salubrius calet quam Britannus, qui in cubiculis hybernis suis, vel potius laconicis, juxta focum et ignes totos sere dies consumit. His fere prospicere possis, ne frigus calorem excipiat; calorem quoque cavere queas, vel domiciliorum vel tui ipsius ratione habita. -Servandum esse, ne quis nimium apricetur, vix Opus est dicere. Si quando meridiani solis ardores recta caput petant, frigida forte, vel aceto in galeam indito, intolerabilem alioquin aestum, vaporibus horum temperare potest S. Calor cuique proprius celeriter satis per vestitum tenuem disi latur, lineum vel xylinum.

Quem si istiusmodi etiam quis efficeret, ut radii ab alieno calore profecti inde resultarent, satis forte proposito sactum foret. Quod, philosophorum disciplinis fretus, chemicorumque etiam et artificum experimentis adjutus, haud immerito

163쪽

immerito sorte consecutus videare, si nitorem illi candidis simum induceres, simul et laevorem expoliti Timum. AE disicio laxo habitare convenit, perflatum aestivum ejusmodique, quoad ejus sieri potest, temperiem habente, quam

quis maxime In patria salubrem expertus est. Intercurrenti aestui subveniendum, frigida, vel pura vel salibus condita, in pavimentum fusa, vel panniculis quae humorem excipiant in eam demissis, ante fores vel fenestras suta pensis, iterumque cum inaruerint madefaciendis. In tabernaculis eadem prosunt: In quibus quoque, ne opacum frigus captandi facultas desit, adhibenda opera est, ut humori salubri obvia sint, chlamydeque ramorumve umbra

protegantur, vel aliis quae calores excludant. DE CAVENDO HUMORE.

HUΜQR quoque primum quaerendum est, num solus febres faciat. -Aqua in terra intincta cito putrescit, praesertim si calor accedat. Neque ideo, nisi calor et corruputio abessent, febres protinus ab humore sunt, quamvis, quo plus humoris sit, eo crebriores fui se deprehenderis: Stagna vicina febres faciunt, quae forte humori tribueres ; navibus vecti ad littora applicati febricitant, in alto mari haud item. Quin etiam humoris in aere mensura haud ita in promptu est : Muschenbroechius omnibus instrumentis ad id accommodatis parum tribuit, utpote qui eorum alias atque alias proprietates este perspexit huic rei adversas : Tenendum quoque, effectus pro humido inhaerente variare,

sic ut crastinus humor hodierno similis diversa faciat: Nec facile excogitaveris cui fides habenda sit, nisi quidquid sit

quo utare incorruptum adserves, ejusdemque novam paremque simul portionem quotidie adhibeas ; quod non adhuc factum, nec factu expeditum est. -Nec alia tantum adiunt quae in accusationem non merentis humoris habe as ; sed etiam, humore maxime abundante, non illico febris est. Lotrices piscatoresque prae aliis hominibus haud obnoxii. d stivi imbres sere ubique salubres. Civitates quoque salubres juxta flumen sitae, si nocentia caetera absint. Ouinetiam lacus pestiferus, aquis jugibus immissis flumenque factus, salubris evadit. Maris aspergo quidem

salina est , vapor non item ; siquidem pura, ex marina, aqua flamma sola elicitur : Altem autem mare jam demonstravimus saluberrimum esse omnibus febricitantibus receptum Per totum terrarum orbem. Dixerit sorsitan quispiam, humorem equidem per se non movere, sed calore conjunctum maxime. Itaque operam dedi ut homines, qui iebri

164쪽

Da FEBRIBUS ARCENDIS.

I bus tenebantur quae ex toto intermittunt, sub exspectatione suturae accessionis in balneum deducerentur: Aliquotiesque experimentis comperi, qui in balneum descenderant, iis accessionem non obvenisse; sactum esse ut rediret quo die proxime exspectanda erat, si abstinuissent. Sunt qui febres quae intermittunt omnes humori tribuunt, Lindum aliosque summos viros secuti. Tot quidem rationes afferunt, ut sibi profecto persuasisse, caeteris velle videantur. His vero potissimum inductis, eorum ire in sentcntiam alioquin pronior, paulisper substiti.

Neque humor non cavendus, qui corruptu S a UraS Venenare et vaporatus frigus intendere possit. Et vulgus quidem aliudque agens populus, et vestem omnem madefactam fugiunt, et aedificia humida et recenter constructa.

Calceantque se bene, et partibus his corporis imprimis prospiciunt, quae frigori minus assuetae sunt. Ventos etiam fugiunt vaporiferos : Et quam scientem se ab hac parte statuendi villam salubrem Varro praestiterit, imbecillo quoque Britannico, ad orientales praesertim incolae oras habitanti, nimis compertum est: Curandum, contendit, ne adversum Eurum ponas ; quo minus hyeme fiat vehementer frigida, et aestate non salubris. Caetera ex his disci possunt quae jam executus sum. De Febrium Causis fummatim quae maxime per se mobeant.

A1QUE haec fere sunt unde febres plurimum coeptant. Sane ego, qui in amplius sex mille aegris valetudinum causis scrutatus sum, stagnorum auras contagionemque, frigorisque et caloris varietates, praecipua esse, post quae febres factae sunt, in usu et experimentis evidenter comperi. Non eadem tamen omnibus infesta. Gravissimae Gui-nteae orae incolis vix insalubres sunt: Europaeus advena

vix puppim prius terrae applicuit, quam illico saepe moritur. Hassarae contagio in multa millia saeviit : Lindo chirurgoque suo, sicut Judaeis olim in fornacem conjectis, nulla inde extitit laesio. Alexander, quondam diei fervidissimo tempore, liquore fluminis invitatus, vix dum in Cydnum amnem descenderat, cum gravi inde morbo implicitus est : Romana juventus, post quotidianas in Campo Martio exercitationes, pulvere simul et sudore perfusa, Tyberi impune lassitudinem cursus natandi labore deposuit.

Mali nimirum adsuetudine duramur in his, sicut in caeteris rebus omnibus.

165쪽

Da FEBRIBUS ARCENDIS.ISI

DE INGLUvIE CRAPULA IE CAVENDIS, ALIISQUE

QUAE NON NISI ALII s JUNCTA MOVEANT.

FEBREs a Britanno homine Ingluviei non imputari mirum videatur ; et nunc praesertim, cum, labefactata majorum disciplina, lautae copiosaeque vitae studium, epularumque demum inexplebilis cupido, blandientibus etiam ingenuarum artium lenociniis, in omnes pene ordines incubuit. Et sane minime a vero alienum est, id, cujuS quotidianam confectionem, quotidiana etiam febris imago e X-cipit, inordinate immodiceque assumptum, febrem tandem ipsum accendere. Nec profecto quid respondeam habeo, nisi sic se rem rarius habere, plurimumque corporis beneficio fieri, ut his qui vel nimium se repleverint, vel parum confecerint, supervacuum omne, qua via primum expelli potest, ejiciatur. Et materia quidem retenta multipliciter infestat, sed non quod febres accendat: Sermoque de eo

est, quod saepius sit, non de eo quod aliquando fieri potest. Similem sere Ebrietatis rationem esse, et ipse Scotus assirmare possum. Nec amor hujus vulgo nostro, exolesiacente paulatim vetere in cibis continentia, adhuc excusilis est. Edormitque plebes crapulam et exhalat, in qua quandoque etiam adversus nocentissimas offensarum Causas, haud parum praesidii est. Apud proceres, elegantiorem que quemque priscis usurpatus mOS e Xolevit, Ut rurC praesertim temperantia hospitalitatis vicem exhibere videatur :Nec sic tamen minus nunc quam antea febricitant, aut alius inde fructus perceptus est, quam ut morum in COU- victu frequentius sorbillent, et vorandi inde sacultatem magis moliantur. Infinitum foret in caetera, quae non nisi aliis juncta moveant, descendere; nec operae pretium, Cum eadem saepius dicenda essent. Rebus quidem multum inter se disia ferentibus alia atque alia propria sint, nec esum est. Unum tamen ubique servandum est, quod antea quoque proposuimus corpori subesse robur quoddam posse, quod contra omnes externas causas firmat. De quo idcirco, quantum in quoque detraxeris, tanto minus resistet, ut summum sic ex imbecillitate periculum sit. Quae imbecillitas non CX his tantum essicitur, quae evidentius vires labefactant; sed omnia quoque excipit quae agitant et convellunt. Ex quo

disci potest, quam innumerabilia fere sint, quae sebres ipias facere videantur, quum at Iis tantum injuriis viam e X- Pedi Rnt, Quaxe, quae ante de contagione caeterisque e XV 2 posita

166쪽

336 Dg FEBRIBUS ARCENDIS.

posita sunt ita praecipio, ut fatear, tanta ea non esse semper ut febres sola concitent, sed, contra has saepe tunc solum invasuras esse, cum aliorum aliquid accesserit. DE CORPORE coNTRA EVIDENTIUM CAUsARUM

INJURIAS FIRMANDO. EVIDENΥEs causae vel eae esse possunt, quibus cum sano impune interesse licet, vel quibus sanissimus resistere nequit. Sanitati fere sufficit ratio victus, quae idcirco utrobique servanda est. Verum equidem, si resistendi facultas constantior requiratur, quam quae victus prestare queat, praesidium ab iis medicinae partibus petendum est, quae

medicamentis vel manu curant.

DE RATIONE VICTUS.

VICTUs ratio plus posita est in nocentibus cavendis, quam in curiosiori eorum selectione, quae, his ablatis, restiterint. Praevisis tamen iis quae ad nocentia pertinent, ea potissimum quae cavenda sunt jamjam executi sumus ;nec de caeteris fere habeo quae proferam. Sed, quoniam minus ex populo videatur penitus de re adeo vulgata silere, pauca brevissime indicabo. Atque longe fugiendas e se tetras stagnorum contagioni Lque auras, Coelumque id saluberrimum esse, quod ad frigidiora altorum saxosorumque montium latera sit, vel quod aquis puris numinum vel alti ipsius maris incumbat, haud profecto opus est ut iterum iterumque praecipiam. Robur requiritur : Cuique igitur prodest Cibum quam plurimum capere, dummodo hunc conficiat. Modus desiderio naturali finiendus est , scire que licet, eum utilem esse, quem neque corporis languor nec ingenii tarditas sequitur. Socrates, auctore Gellio, propter summam temperantiam in illius etiam pestilentiae vastitatae quae Atheniensem civitatem depopulata est, in ostensa valetudine vixit. AEque scilicet satietas nocet ae abstinentia. Nocetque plus, inopia aquae premente ; dic ut in longis navigationibus cognitum est. Sallustius, in aequales suos, de more invehens, questus est, famem eos non operiri, sed cibum luxu ante capere. Sed rem sic se habere civilium necessitatum ordo requirit; eoque intermisio, corpus assi igitur. Utendumque cibo saepius, ut plus ingeras ; et exiguo, ut melius conficias. Evidentes causae, serpentium

etiam ictus, jejuno magis nocent: Utilissimumque est igitur, ubi ex his metus est, non ante progredi, quam quis aliquid assumpserit. Corrupta omnia fugienda esse, cuivis

167쪽

D: FEBRIBUS ARCENDIS. Is

in promptu est. Animalia, ut integerrima sint, eo in aestuosis locis attentius providendum, quo id ibi factu dissio

citius est, et nocentius negligitur. Olera, Germanorum more, si bene de nautis mereri in animo est, sale condienda sunt. Valentissima materia per se semper prodest ;quippe in quo plurimum alimenti est. Cibus ex animalibus, qui excitat simul et alit, frigoris calorisque varietatibus intentius ossicit. Quae non ex animalibus sunt, contagioni stagnorumque auris inimiciora esse, facile credideris : Infirma nimis tamen saepe sunt, quam quae parum assuetis resistendi facultatem praestent; quo minus mirari licet, corruptioni quandoque favere id quod natura sua corruptioni adversa est. Neque non, quandoque facultas his inest ad roborandum accommodata, valentioribus modo utare ; robustos inde factos quotidie cernere licet. Indi,

Pythagoreis disciplinis imbuti, qui animalibus abstinent,

quatenus inde contagioni invasurae occurrant, nescio. Quae adstititia animalium noxa carent, ea equidem in aestuosis locis studiosius praeceperis. Satis roborare posse libentius sorte dederis, si hoc quoque non des exeris, nullam scilicet ejus facultatem esse quod in tritico valentioribusque ejus generis alit, quae non eadem omnino pene sit, quae glutinis animalium. Profecto Beccarii Kesielmayerique experimentis, qui inde similem ipsi nullum fructum perceperint, aliisque quoque inductus sum, ut, de confectione ciborum sentiens, in Asclepiadis fere partis transeam, qui caetera supervacua esse contendens, nihil concoqui proposuit, sed crudam materiam, sicut assumpta est. in corpus omne deduci. Quae in ventriculo peraguntur ejusmodi esse, igitur conjestaveris, quae utile hoc a supervacuo discernant, et hujus noxis ossiciant; ni forte statue ri , ea quoque peragi, quae efficiant, ut nutrimentum in corpus accommodatius dividatur. Sane, ei quod confectum jam est, nihil aliis opus est, ut conficiatur. Conficitur in sarina haud secus ac animalium glutine alboque ovi; conficique mihi videtur in oleo et gummosis. Sacchari facultates scitius scrutandae sunt. Aliis tamen satis valentia sint necne, haud omnia credere oportet. Cibi usui, qui ex animalibus, non penitus, etiam in calidioribus regionibus, circumcidendum est. Quid meruistis pisces, ut Celsus vos gravissimos diceret. Jurulentos, etiam hi quos limosa serunt, quam praesentissimo praesidio esse adversus febres, aestuosis etiam Senegalliae oris alibique compertum, Sed, hi ne corrumperentur, cautio erat: Frigitque sere coquuβ, et pinguia alienaque alia admiscet; quo ma

168쪽

Dq FEBRIBUS ARCENDIS.

gis videndum, si quando osse cisse visi sunt, ne salsi criminis postules. Varietate abstinendum ; non quod varietas ipsa adeo nocet, sed ne hac solicitatus, homo assumat plus quam conficiat. Ovidius quaerit, unde homini tanta ciborum vetitorum fames sit. Stomachum varietati a siue- factum, non postea nisi majore varietate solicitare licet. Aqua ad compescendam sitim sufficit ; sed aqua pura opus. Non ea pura est, quae ex nive, quae ex fiumine, quae fontana, quae fluviatilis, non etiam quae levissima ;haec pura est quae alienis quam maxime caret. Aliena haec porosis inhaerescunt, lapidibus quibusdam, arenae, spongiae. Aquas quae ne sic quidem expurgantur acida expurgant : Aceto Romanus miles, alumine Ivesius aliique, usi sunt. A qua putrescens sibi ipsi pro remedio est, alienis fundum petentibus. Flamma sola puram a marina aquam discrevit Lindus, ne ab omni parte navigantium desideriis non mederetur. Aqua pura satis quidem siti accommodatur non Potioni. Quae immiscentur gratiorem reddunt, vel meraciorem. Grata cuilibet pro ingenio seligere licet; potiones meraciores ad medicamenta refero, sicut quoque ea quae Condiunt.

Quae citra fatigationem exercitatio corporis est, semper roborat ; ideoque omnibus febrium caussis obsistit. Hac arte majores nostri, homines vino dediti, nil inde incommodi percepere : Nos, qui tantum de mali remedio quantum de causa detraximus, temperantiores quidem specie, sed non re, facti sumus. Nec ingluviei minus quam crapulae exercitatio occurrit; sicque forte etiam nunc occursum esset, ni, quae luxuria invexit, pensiles rhedae aliaque, id tandem effecissent, ut inertia et mollitia fracti, nec remedia nostra, nec mala pati possimus. Desidia, incolis calidiorum regionum insilia, haud secius morborum incursiones quam hostium invitat. Raro animi Exercitationes ossiciunt, nisi ingenii acies studio alicui serio et dissicili impensius adjungatur, et pertinacius inhaeserit. Atque ab hac sane parte noxae securi sumus, nisi forte ad aleam spectes. Id profecto, inter alia Germanorum morum vestigia, retinemus, ut sobrii hanc adhuc inter seria exerceamus pari lucrandi perdendique temeritate, parique in re prava pervicacia. A pertinaci litterarum studio nil metuendum. Suavitatibus odorum capti, qui e scientiae floribus amantur, libamus ex omnibus. Nullum nos desiderium tenet ullius certae disciplinae. Concitatiores Animi Assectus fovendi; remissiores concitandi. Mente moerore gravata, omne ciborum desiderium

169쪽

DA FEBRIBUS ARCENDIS.

stantis morbi indicium est. Quanta mala a metu immineant, jam in transcursu attigimus. Quam maximum ei periculum sit, qui maxime timet, vel ex hoc appareat, Rivinum summum auctorem testari, se nullum in peste Lipsiensi aegrum vidisse, qui non ex terrore illam contraxerit Cadavera igitur, urgente malo gravissimo, noctu efferenda sunt, et sepulchro clam condenda. De invitis in valetudinaria conjiciendis, antea dixi. Quanto, cujusque animo audacia natura vel moribus, tanto illi opes ad defendendum majores. Tursis audacia usu confirmatur ; indeque forte increvit, quod fato omnia contineri credunt. Audaciaque haec tanti est, ut, ad hominum animos confirmandos, multa alias vana et superstitiosa praecipienda sint.

Non nequicquam itaque, in lustrationibus suis, Jovem, Apollinem, deosque alios, adhibuit antiquitas. Gliscenteque morbo, operam dare etiam oportet, ut contagionis ipsius opinio insita et vetusta etiam, quoad ejus fieri possit, radicitus evellatur. Quod si hoc fieri nequeat, quod rarissime potest, tum amuleta, innocuaque alia, plebi venditanda; deorumque templa, antea clausa, iterum aperienda. Nihilque, gravi calamitate grassante, tam ad praesidia utile est aut alienum, quod non, metus amoliendi causa, negligere quandoque, aut permittere, necessum sit. Vires Vigiliae evidenter convellunt: et vigiliae praesertim aleatoriae. Somnum longiorem fero gravitas dolorque capitis excipit, inertiaque ad solita ossicia exsequenda, sicut quoque in febrium initiis. Ram non mane in gravibus regionibus surgendum sit, vel certe progrediendum, non est cur saepius praecipiam. Contra frigus defendunt calceamenta idonea, amictusque laneus vel pelliceus, strictus forte, et singulos artus exprimens. Laxiores forte sultantesque vestes, tenues, laeves, candidae, calorem minus retinent et admittunt. Quae

fere, quatenusque, Vestitus ratio ad contagionem habenda sit, satis quoque antea executi sumuS. His propositis, Res Venere a minime praetereunda est, quo fonte derivata mala nostra quoque aetas vidit. Quae, quanta sint, et quomodo invecta fuerint, melius sorte perspicies, si quae proceres urbanique a rusticis in hac re deflexerint paulisper expenderis. Sera his et rara est matura aetate Venus ; spontanea cupidine turgescentes, Validi et inexhausti, miscentur; et robora parentum liberi referunt. Proceribus, contra, et urbanis praepropera est pubertas, lar

170쪽

Det FEBRIBUS ARCENDIS.

virginibus ab eadem causa protervitas; petulantia lascivade 1ervescentis libidinis aestum excipiens, impudicisque continuo lectionibus, scortorumque consuetudine exstimulata ;coitus, quos inflammatis sic desideriis concupiscunt, molles, languidi, corporis animique vires omnes prosternentes ; complexus, denique steriles, vel vitiosis parentibus progenies vitiosior. Nec concubitus tantum immodicus pertimescendus est, sed omnia alia, quaecunque alias horum facultates sint, quae Hominem Infirment. Cujus generis numeruS quam magnus jam accesserit, indiesque major accessurus sit, ecquis non perspiciat 8 Populoque in procerum mores converso, his, nisi me sallit animus, aliquando essedium erit, ut nulli bi robustioris improbitatis vitia, sicut olim, offendere licuerit, vel alia quibus praevalentis sanitatis vires seipsae con siciunt; sed ea solummodo quae corpus contami-Naverint, contra tunc nitendi facultatibus orbatum, et ad

nullos alios fere usus superstes, nisi ad poenas intemperantiae perferendas. Et ut in aliis medicus versum hunc priscorum morborum statum attendere debebit, ita quoque in arcendis, haud secus ac depellendis febribus; quas ne frigus quidem per eos dies Syden hamiani generis actuosas, suique medicatrices, excitare valuerit. Nova Contra vereor, ut incubuerit nervosarum, putridarum, aliarumqueCohors, a causis antea minus noxiis, agrisque forte insupercuriosius conseptis ideoque gravioribus, profectae, natura sua perniciosiores, perniciemque certiorem adhuc adlaturae

liquescentibus mollitia hominibus. Atque haec hactenus, ne populo deessem, de ratione victus protuli, haud ignarus, eos, qui medicorum se legibus obligant, celerius saepe aegrotare, quam qui varium habent, i pontisque suae, vitae genus. Et sic profecto causarum evidentium omnium patientior evadas, quam fere cuique credibile est. Nec modum huic rei facile finias, nisi tunc forte liberam cuique, legibusque solutam, vitam

agendam esse proponas, si cum mitioribus actuetisque versetur ; cum graviora acceserint, veI insolita teneant, rationem ejus a medicis petendam esse. DE MEDICAMENTIS. ML DIC pMENTA ea primum exequar quae propria qui'

busdam casibus sunt. Cathartica praesidio sunt incolis calidiorum regionum, ut quibus bilis plurimum uberior et nocentior est. Sed medicamenta omnia, vomitum vel alvum elicianet, stos machum

SEARCH

MENU NAVIGATION