Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

Dὰ ALIMENTORUM CONCOCTIONE. 4'

medium prolata. Cum vero limites, quibus hoc opuscutum continere decreverimus, non sinunt, ut ea omnia recenseamus, sequentium tantum, quae, omni lectore candido judice, eam salsam esse monstrabunt, mentionem sa-

ciemus.

i. Vires ventriculi et musculorum abdominis conjunctae haudquaquam aeque magnae furit, ac a Pitcarnio celebri habentur. Namque experimenta Halesii gm, vim humani ventriculi viginti libras nunquam excedere, testan

tur.

a. Substantiae, quas ventriculus concoquit, saepe Ventriculo ipso duriores et firmiores sunt, adeo ut hic prius laceraretur, quam illas magnopere post et assicere. 3. Canes, aliaque animalia praedantia, quorum ventri culi ab humano textura non disserunt, o si a quotidie devorant et facillime concoquunt. q. Vermes in ventriculo, absque incommodo, saepe vivunt, alvusque uvas Corinthiacas, aliasque res teneras, nec fracias, nec forma minima ex parte mutatas, non raro

s. Magna humoris quantitas parti alimenti nostri siccae conitanter admiscetur, quae triturae tali, qualem in ventriculo fieri ponunt mechanici medici, foret magno impe dimento. Namque, si pressura ventriculi, per humorem intercedentem, cibum admoveatur, figura hujus e X terna parum nihil ve mutabitur. Hoc, nobis judicibus, ex ea pressura undique aequa, qua humores solida in se immersa assiciant, facile et evidenter essici potest. Haec argumenta hanc theoriam, nostro judicio, satis evidenter refellunt. Quo vero omnis dubitatio tolleretur, nullaque, super hac re, in posterum lis moveretur, experimenta h) non pauca in homine, et quibusdam animali bus, facienda curavimus. I ii hil ce eae perimentis, cibus, quamvis adversus actionem ventriculi mechanicam tutus redditus, ex toto tolutus est; quod trituram in ventriculo nunquam incidere, sed coctionem per aliquam causam potentiorem fieti, clare evidenterque probat. Pericula, hisce similia, olim in avibus carni voris et ovibus sunt facta, et, quanquam auctor eorum illustris trituram in classe priore nihil praestare concedat, cibum tamen in posteriore Partim per trituram solvi temerario et praepropere conclu

482쪽

8a D si ALIMENTORUM CONCOCTIONE.

bus, quibus e membranis conflatus sit, partes alimenti tantum diversas inter sese commiscere, sed neutiquam Concoctionis esse causam, postea haud dubie probabimus. C A P. XI.

FERMENTATIO.

G Theoriis diversis, quas acumen philosophorum et inri genium, concoctionem, summis quidem tenebris involutam, exponendi Causa, excogitarunt, nulla eli, quae argumentis majorem veri speciem prae sese ferentibus, et a pluribus scriptoribus doctis et celebribus suffulta est, quam quae eam a fermentatione singulari pendere ponit.

Haec tempus per diuturnum ubique fere recepta est, et nuper per eXperimenta duorum celebrium virorum hJ, quorum opera medicinam magnopere e X coluerUnt, accurata et ingeniosa magis magisque firmata fuit. Quanquam multa super hac optime fuerint exarata, nondum tamen comperta eit satisque illustrata. Ad multa phaenomena explicanda non sufficit, et causa concoctionis sola neutiquam esse videtur. A viris autem tantis dissentire,

aut argumenta eorum convellere conari, arrogantiam sorsitan praesertim cum in investigationibus hujusmodi parum diu fuerimus occupati, nimiam existimabitur redolere. Hoc autem, ea vero, quae juvenem nunquam non decet, modestia, suscipere decrevimus ; hoc saltem nosiamet consolati, candidos, verique rimandi cupidos, utcunque acriter in audaciam nostram juvenilem invecti fuerint, opinionibus receptis et vetustioribus addicti, inceptum non reprehensuro S. Fermentatio hem haudquaquam penitus expellendam putamus; sed, quod hujus theoriae patroni potissimum contendunt, viz. in Centriculo incidere, id verum e se fatemur. Caeterum, hanc fermentationem rerum animalium et vegetabilium, in loco calido et humido commistarum, sequelam tantum nece fariam esse ; per humorem gastri- curia, ut vim eam mo Vendi habentem, neutiquam excitari, et solum ad cibum solvei,dum nunquam sullicere pose, enixe contendimus. Hisce conclusionibus autem quam plurima argumenta saVent, quorum 1equentia tantum re

ferem US.

I. Gastricus liquor tantum abest, ut sermentationem excitet et Promovcat, ut, contra, eandem retardet et ii-

483쪽

Dy ALIMENTORUM CONCOCTIONE. 83

et . In omnibus experimentis Pringelii et M Bride, feramentatio multas, post res alimentarias commi aetas, horas semper incepit; cibus, contra, brevi, postquam captus est, solvi consuevit. g. Ossa aliaque dura in ventriculis caninis, aliorumque animalium praedantium, multo breviore spatio concoquuntur, quam vel fermentatione, vel putredine, digeri possunt. 4. Concoctionis in piscibus progressus clare perspicueque videri potest. Hi alios pisciculos plerumque vorant, qui multo, quam qui in parte ventriculorum eorum Concocttice possint contineri, ampliores sunt; et partem pilia ciculi, quae ventriculo includitur, magis minusve solvi,

Partem vero, quae oesophago inhaeret, ex toto sanam et incorruptam esse comperimuS: Fermentationem autem, quolibet in corpore motam, in omnes ejusdem partes brevi diffundi compertum habemus. Si igitur ea pisciculi

pars, quae ventriculo contineatur, sermentatione solvatur, ea quoque, quae in oesophago haereat, ut iisdem fermentationis viribus objecta, solveretur. 5. Animalia carni vora quaedam vegetabilia coquere nequeunt. Carnem nunquam solvunt animalia grani vora et gramini vora. Hae tamen substantiae vinosam, acetosam, vel putridam, fermentationes sponte et facile subeunt. 6. Si fermentatio concoctionis causa foret, Omnia, quae eam subire possent, in stomachis membranosiis facile concoquerentur. Caeterum, ex experimentis Reatiniurii a lane apparet, buteonis ventriculum, quanquam carnem, Ossa, aliaque dura, cito dissolveret, hordeum tamen elixum m), quod multo facilius, quam reliqua, fermentescat, ne quidem minima ex parte mutasse. 7. Ventriculi animalium diversorum a se invicem structura numeroque insigniter differunt. Si concocilio autemper fermentationem solam fieret, nulla structurae diversitate, sed superficie tantum magis extensa, magnitudini animalis pro rata parte respondente, Opus foret. 8. Concoctionem perturbant, metus, moeror, aliique animi affectus; sed fermentatio nullam per ventriculi Conditionem interpellaretur. 9 O plura fermentationis in ventriculo signa subsunt, eo tardior seriorque plerumque concoctio est. IO. Quae sermentatio singularis in ventriculo sit, eam intra eundem per artem nemo hactenus reddidit. Nec fermentatione mutationem, quam cibus in ventriculo su-

Vo L. III. 3 O bit,

484쪽

48 Da ALIMENTORUM CONCOCTIONE.

bit, imitari possumus. Igitur, donec hoc si at, ad motum

intestinum solum frustra decurreres. II. Solutionem cibi a causa sermentatione potentiore proficisci, aliqua ex parte pro certo potest ostendi sit . Fermentationem solam ad alimentum coquendum. neu liquam sufficere, si necesse esset, multis aliis argumentis demonstrare facile foret. Ad hoc aliquid eam conferre admodum probabile. Quidnam Vero, aut quantum praestet, nondum compertum habemus, et futura experimenta sola statuant necesse est.

In omnibus investigationibus philosophicis, forsitan nihil dissicilius, quam, cum duae pluresve causae ad idem praestandum conserunt, singulis actionem suam, nihilque

amplius, pro certo tribuere. Hasce tamen causas compe-Tire operae est, quanquam, quomodo singulae agant, quantumque possint, pro certo nequeamus assirmare. Igit Ur,

Id aliam Concoctionis causam, quae, si non sola sit, saltem Praecipua est, dicendam transibimus.

C A P. XII.

SOLUTIO. T TUMOREM naturae singularis e tunicis ventriculi secertani, qui in cavum ejus effusus cibum in usus oeconomiae accommodaret, vel, ut alio Verbo Utamur, Concoque rei, multi scriptores veteres sunt opinati. Cum vero sententia conjesturae merae tantum, eo tempore, inniteretur, nullisque argumentis, quae fidem ei postent firmare, suffulciretur, a medicis philosophisque mechanicis praepropere fuit expulsa. Hoc autem fecerunt, quod, succumgastricum non minus ventric Ulum ipsum, quam ingesta, consumpturum fuisse, illis persuasum est. Haec theoria vero, a nonnullis seculi praesentis medicis

ingeniosis ο , qui, quam solida et stabilia, ei fundamenta

sint, ) Vide Experim. 23.

ο) In monumentis academiae Gallicae, anno I set in vulgus editis, duns dissertatiunculas ingeniosas super Concoctione avium grani vorarum et carni vorarum Celeberrimus Reata murius emisit, in quarum posteriore per multa pericula, accurate cauteque facta, concoctionem in orianibus hisce animalibus, quibus ventriculi membrano sunt, potestati liquoris gastrici solventi potissimum tribuendum esse, 1atis evidenter ostendit. Quin etiam Monroius claris . hypotheses vanas et inutiles spernens, et veritatem, ut philosophum decet, per res veras et observationes solas comperiendi de fiderio ictus, hanc opiniora ero multis gravibusque argumentis summere conatur, et quotannis

Prae.

485쪽

Dh ALIMENTORUM CONCOCTIONE. 48s

fint, monstrarunt, quae ei olim fuerint objecta haud du bie refellerunt, et succum ventriculi proprium in cibo coquendo non parum posse magna observationum copia probarunt, est renovata.

Probabilitas hujus opinionis hisce argumentis, quibus fermentationi jam adversati sumus, magnopere firmata est; quo vero omnia hanc spectantia magis clara et illustria ef- siceremus, sequentia in homine, et nonnullis aliis animantibu S, Quorum organa concoctricia ab humanis non multum discrepant, experienda curavimus.

HORA Octava vespertina viro sp) devorandam dedi sphaeram argenteam cavam, dua S in partes per septum quoddam divisam, et multis soraminibus, quae a ciculam possent admittere, pertulam. In alterum ejus cavum scrupulos carnis bubulae crudae quatuor et dimidium, in alterutra scrupulos alburni crudi quinque inclusimus. Circiter unam et viginti horas, postquam sphaeram devoraverat, eandem eae crevit. Inclusis accuratae ponderatis, caro ho- vina scrupulum unum et dimidium, piscis duos amisisse, reperta sunt. Quod non solutum manebat, magnopere emollitum est; nihil vero odoris ingrati emittebat.

PAUCULIs post dies, eandem sphaeram devoravit, altero in ejus cauo uno scrupulo quatuorque granis carnis bovinae crudae, in altero quatuor scrupulis octoque gra

s O a nis

i raelectionibus in publicis, quorundam periculorum a se factorum meminit, quae ad hanc theoriam magis etiamnum illustrandam plane conferunt '. Denique vir celebris Hunterius, in Transactionibus Philosophicis, quasdam observationes nuper edidit, quae eandem opinionem plurimum firmant. p) Haec in equite Pannonico, qui hanc urbem nuper invitat, eX perti sumus. Hic stolidus et iniserandus vitam, non absque summo sibi periculo, lapidibus devorandis vulgus oblectando, tolerBre. Consuevit. Hoc facere incepit puer septennis, et, per spatium annorum viginti, vicium hoc modo sibi quaeritavit. Ventriculus nunc ei adeo distensus est, ut lapides plurimos simul possit devorare, qui non tantum in ventriculo plane possitiat sentiri; sed, regione hypogastrica pulsata, strepitum edunt, qui clare ab adstantibus exauditur. Singulae e sphaeris argenteis, quibus in eXperimentis usi sumus, duos dimidiumque digitos longae fuerunt, ires unamque quartam partem in Circuitu patuerunt.' Anno I 64. Compluria ossis se moris ovini frustra, pondere diversa tria forma circularia, eodem tempore, cani dedit. Quo interempto et inciso, ita sese habuerunt: Omnia, praeter circularia, quorum quoque Hihil, nisi lamitia etatarn4 aeque ac charta tenuis, superfuit, ex toto consumpta sunt.

486쪽

86 Da ALIMENTORUM CONCOCTIONE

nis carnis bubulae elixae, inclusis. Post horas quadraginista tres excrevit. Caro cruda unius scrupuli duorumque granorum, elixa scrupuli unius et granorum sedecim, jacturam fecerat.

Hascq autem substantias, si ante aliqua ex parte divisae suis ent, succusque solvens eas penitius intrasset, persectius solutum iri suspicati, aliam sphaeram, cui foramina adeo ampla erant, ut iis inseri posset calamus corvinus, comparavimus, et in ea aliquantum carnis bovinae leviter mansae inclusimus. Devorata est , et post horas triginta octo descendit. Caro ex toto soluta est.

QUAM facile cibus mansus in experimento superiore fuerit solutus notantes, utrum, foraminibus adauctis, aeque facile necne, non mansus, solveretur, tentare VO-suimus. Igitur in unum sphaerae cavum scrupulum carnis suillae Crudae et octo grana, in alterum eandem casei crudi quantitatem indidimus. Sphaera sumpta es , et, quadraginta quinque horas retenta, excreta. Ne minimae quidem vel carnis suillae, vel casei, reliquiae repertae . Ex toto soluta.

EANDEM sphaeram, altero in cavo aliquantum galli Numidici assi, in altero aliquantum halecis saliti elixi, continentem postea cepit. Quadraginta sex horas retenta descendit. Nihil vel galli Numidici vel halecis sese ostendit, Quicquid sumptum ex toto di lutum.

BES animales, quamvis in sphaeras inditas, facillime concoqui comperti, utrum vegetabilibus, quae aegrius solvuntur, idem necne incideret, Cognoscere voluimus. Eandem idcirco pastinacae et balati crudorum quantitatem in globum inclusimus, qui devoratus quadraginta octo horis excretus est. Hoc et illam ex toto soluta esse comperti su

mus,

PORI Io NEs quoque pomi et rapi, cum crudorum, tum asorum, adhibuimus, et, pos spatium triginta sex horarum, solutas esse reperimus.

487쪽

Dy ALIMENTORUM CONCOCTIO . 481

GLOBUM in altero cavorum aliqua secatis, tritici, et hordei grana, in altero aliqua pisorum et avenarum, Olmnia sit liquis non exuta, continentem, vorauit. Multa S Canali in alimentario horas mansit; sed nulla eorum, quae sumpta fuerant, minima ex parte mutata sunt; praeterquam quod pisa, ob humorem quem imbiberant, aliquantum intumefacta et rupta.

CUM succus ventriculi proprius in partes rerum animalium molliores adeo potenter egisset, quam nam mutatio nem quoque in partes duriores, ut ossa, ederet, comperire decrevimus. Igitur in alteram globi partem fragmentum accuratissime ponderatum, ossis femoris Ovini, et in alteram aliquantum alae galli Numidici inseruimus. Hic globus sumptus est, et horis quadraginta occto descendit. Os,

rursus expensum, nullum ponderis detrimentum ceperat. Caro, contra, cutis et ligamenta artuum alae ex toto soluta sunt, adeo ut ala in duo ossa, a se invicem sejuncta, su- erit divisa ; ossa vero ipsa nullam mutationem, sensibus percipiendam, subierant.

CV M in anima, in experimentis supra comprehensis, tam sacile solverentur, quatenus animalia viva actioni hujus succi potentis possent obsistere, periclitari statuimus. Quapropter hirudinem, quae, quantum noverimus, nulla i pi racula habet, quaeque, ut experimenta a nobis instituta testantur, calorem humano aequalem ferre potest, comparavimus, et in unum e globis, qui foraminibus minoribus, ut hirudo morsibus suis ventriculo non noceret, inseruimus. Pannonius hunc sumpsit, et post solitum tempus excrevit. Nihil autem, praeter subnigrum viscidumque humorem, qui reliquiae hirudinis concoctae esse visus, in globo repertum. Hoc experimentum postea re iteravimus, lumbricos adhibentes, et eos non minus facile solvi comperimus; cum Vero calorem humano parem non aeque facile ac hirudines possint tolerare, eos prius extinctos esse, quam inceperit concoctio, probabile sq). Plura hoc genus experimenta instituere nobis in animosuit ; cum vero Pannonius Edinburgo breve post tempus etia

q) Hirudines sorsitan priua quoque interemptae sunt, quam Con- coetio coepit.

488쪽

83 Dg ALIMENTORUM CONCOCTIONE.

discesserit, sequentia virium succi gastrici pericula in cain

Dib us, et classe animalium ruminantium, facere coacti su

mus.

CUM canem trimestrem a cibo, horis quatuordecim, abstinuisemus, eum quatuor globos ex ebore conflatos, figura ovum reddentes, magnitudine diversos, multa sonamina parvula habentes, devorare coegimus. In primo aliquantum carnis bovinae, in altero asini, in tertio balati, in quarto. brassicae, inclusum est. Singula horum cruda fuerunt, et grana sedecim accurate ponderarunt. Quam Primum horae quatuor praeterierant, Canis occisu S est, et abdomen ei patefactum. Globi adhuc in ventriculo fuerunt, et, quae Comprehenderunt, ponderata, quod sequitur, amiserant; piscis grana novem, caro bubula quinque, balatum tria, brassica unum. Globi ipsi quoque tenuiores facti sunt; cum vero succum gastricum in durum solidumque ebur acturum esse non suspicaremur, non prius, quam sumpti, ponderati sunt. Igitur, quantum ponderis detrimentum ceperint, statuere non potuimuS.

E X P E R. XII.

CATULUM quinque menses natum nobis nam, cibum ei per horas sedecim negandum, deinde quatuor globos, cxperimento in superiore adhibitos, qui quantitates certa Scarnis ovitiae, rhombi, pastinacae, et balati comprehenderunt, dandos curavimus. Haec omnia actioni ignis prius fuerant objecta, et singula grana sedecim ponderarunt. Post septem horas canis interemptus est, et globi e ventriculo ejus exempti sunt. Quae continebant, ea, quod sequitur, amittere comperta saul; piscis grana decem dimidiumque, caro ovina sex, balatum quinque, pastinaca nihil omnino. Globi tenuiores etiamnum, quam in eX perimento superiore, redditi sunt; sed eos prius, ut antea, expendere fueramus obliti.

CANIs sex menses natus, qui per spatium solitum cibo abstinuerat, quatuor globos e X ebore compositos, qui inexperimentis supra positis adhibiti erant, sumere coactus est. Inclusa sunt in primo carnis ovinae grana sedecim, in altero totidem piscis elixi, in tertio totidem balati elixi, et in quarto totidem pastinacae elixae. Octo horis praeteritis, interemptus est, statimque incisus. Ventriculo

489쪽

Dh ALIMENTORUM CONCOCTIONE. 48

rite examinato, globi magnopere fuerunt mutati. Partes

eorum e X tremae, non mediae, e X toto solutae sunt, adeo

ut illis inclusa in ventriculo huc illuc si uitarent. Omnes globi, antequam vorati sunt, tres scrupulos et grana sedecim ; fragmenta vero e ventriculo collecta, unum et viginti grana tantum, pondere aequabant. Caro ovilla et piscis omnino concocta fuerunt ; balatum undecim grana amiserat; pastinaca vero nulla ex parte erat mutata.

EXPER. XIV.

PoΥENTI A succi gastrici, qui duium ebur, et brevi, posset dissolvere, obstupefacti, alia corpora dura ei objicere decrevimus. Tria igitur fragmenta omis femoris ovis Parata, summa cum cura pependimus, Canique, cui cibus multas per horas suerat negatus, dedimus. Septem post horas necatus est, et ossa e ventriculo exempta. Quorum iterum pensorum primum septem grana, secundum novem grana, et tertium duodecim grana, amiserat. Solutio a superficie eorum interiore incepit, Centrumque versus progressa est, adeo ut cava eis non parum fuerint aucta fr). Quin etiam canem portiunculas cartilaginis devorare coegimus ; sed succum gastricum eaS haudquaquam mutaro comperti sumus.

CuM et globi eburni, et osia in experimentis praece. dentibus, tam facile dissolverentur, aliquid durius adhibere necessarium duximus; et idcirco complures tubos cylindraceos stanne os, multis foraminibus instructos, paravimus. Cum canis cibo horas duodecim caruisset, quatuor ex hisce tubis ei dedimus. Continebant, grana sedecim carnis bubulae assatae primus, totidem vitulinae alter, eandem sebi quantitatem tertius, et tantundem pani3 triticei quartus. Post decem horas morte affectus cst, patefactus, et tubi e ventriculo exempti. Caro bovina Ct panis ex toto soluta esse reperta; vitulina, contra, jacturam tantum decem granorum, et sebum octo dimidiique fecerat. Tubi ne minime quidem mutati. EX- r) Quo hanc solutionem nec a fermentatione, neC ab Acido, Prosicisci compertum haberemus, os ejusdem generis in misturam alimentariam, e Carne bubula assa, pane triticeo et aqua conflatam, inque Pulpam Contusam, et calori gradum therm. Farenheiteant Ioaadaequanti objectam, immersimus. Cum ibi 48 horas mansisset, id examinavimus; sed, licet sermentatio vehemens fuisset, acorque admodum austerus esset, nihil ponderis amiserat. Multo tamen mollius redditum est.

490쪽

η o Da ALIMENTORUM CONCOCTIONE.L X P E R. XVI.

CUM, experimento in proximo, vitulina non tam brevi, quam bovina, solveretur, Omnia animalia juniora, quam aetate provectiora, solutu dissiciliora esse posse, suspicari

coepimus. Igitur experimentum re iterandum curavimus, ovinam et agninam assas adhibentes, quarum singularum partes aequales in duos tubos diversos indidimus, tandem que eventum omnino eundem esse cognovit s. Namque, cane, qui hosce tubos Voraverat, horas post septem interempto, ovilla ex toto Concocta est , agnina vero decem granorum solummodo detrimentum ceperat. Quod agninae et vitulinae in hoc et superiore experimento concoctionis expers mansit, id aliquo viscido et gelatinoso circumdatum est.

CARNIs bovinae crudae grana sedecim, assaeque totidem, duobus in tubis inclusa, cani dedimus Quem cum horis postea septem occidissemus, bovinam crudam quindecim grana tantum perdidisse; assam vero ex toto concoctam esse comperti sumus.

Ε X P E R. XVIII.

Hoc experimentum repetivimus, pisce pro carne usi. Grana sedecim crudi aselli in unum tubum, et eandem cocti quantitatem in alterum, inclusimus, eaque cani devoranda dedimus. Necato, nullae piscis cocti reliquiae repertae ; sed crudus grana quatuordecim tantum amise

rat.

QUADRUPEDEs an aves solutu faciliores essent, postea quaerere conati sumus. Hoc comperiendi causa, partes bovinae, ovillae, et gallinaceae aequas, in tres tubos inseruimus, et in ventriculum caninum ingessimus. Singula ex hisce assa, grana sedecim, nec plus nec minus, pependerunt. Cane jugulato, tubisque caute introspectis, o vina et bubula penitus evanuerant. Gallinacea undecim granorum tantum amiserat.

Pleraque experimentorum, supra comprehensorum, rei terata sunt, et eundem finem nunquam non habuerunt. Qua ratione igitur alimentum, hac in cla se animalium Concoqueretur, ambigere nequivimus. Utrum vero concoctio animalium ruminantium eodem modo, necne, absolve-

SEARCH

MENU NAVIGATION