De continentia christiana aduersus Epicuraeos huius temporis, impios Lutheri et Caluini asseclas, libri tres. Auctore Ioanne Bourghesio e Soc. Iesu

발행: 1638년

분량: 798페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

421쪽

3so L. II De Continentiadragesimam sine ullo cibo traduxit. in hac columnae statio in

ne perseuerauit ad prouectissimam senectutem, vocentenario maiora quibusdam.brjise credatur. morte stetit eius cadauer immotum ira erectum uti antea consuerat, insuperabilis Athlet et de morte , mundo, ac da mone triumphantis; quin veluti conditum balsamo Maron ratibus suavem Elestemque spirabat Odorear, tum ab eius sepultura plurima diuinitus patrata sunt miracula, quibus Deus illum illustrauit, siue ad loculum reliquiarum , siue ad ipsam columnam quarum rerum mirum non est ii altum est apud Magdebu enses Ialentium , cum haec insignia Dei opera daemonis illutiones ac fascinationes appellare lingua blasphema non vereantur. Ego vero cum Theodoreto huius omni laude celebrandi S. Simeonis sanctis orationibus adluis

uari vehementer exopto, ac flagito ut vita mea corrigatur 6c

ad Eu angelicae persectionis normam dirigatur.

CAPUT

422쪽

C A PUT XXXI. De Teato Roberto Salentino ordinis

Caelestinorum.

O, Pontificem Anti Christum vuI-go conclamant haeretici , nulla quidem vel apparente ratione, nulla auctoritate, sed quadam insana odij rabie in Apostolicam sedem, cui

subdere se renuunt, dommationis omnis impatientes Miror si Petrum Moimum Coelestinum,quem Deus raculis illustrauit Anti-Christum dicere audeant, Qui se pontificatu ram prompte abdicauit, ut seiunctam ab omni hominum consortio vitam in eremo caelestim traduceret in summa poenitentiae asperitate, ac diuinorum solatiorum coispia redundantem eius certe haec animi demisia inaudita,

qua solitariam vitam summo totius orbis magistratu praetulit, ex diametro cum superbia atque arrogantia pugnat Anti-Christi, qui non se modo CAR Is r vicarium, sed Deum. a cunctis adorandum exhibebit, nihil dico de eius continentia , poenitentia, victus atque vestitus austeritate plane opposita luxui, impudicitiae atque omni intemperan-riae Anti-Christi, qua quidem intemperantia egregie pretiu-dunt i phantiis Christo sede eius esse familia ac cohorte

prodromos profitentur. Habeant modo quem contemplentur non dicam imitandi studio nam id tulit adicerem sed

erubescen

423쪽

Z. II De continentia

erubescendi ut grauiore pudore ius Fund .uitur S.Petri MorO- ni cule it iiii locium atque discipulum B. Robertum Salentinum eiusdem ordinis, de cuius ab itinentia, Mussitata poenitentia paucula decerpam ex eius vita quam Ioannes a Bosco

P cistentis descripsit. Decoriis puerulae annis, cum iam sibi laccrescere a carne

mundo bella persentisceret statuit sarcinam omnium reis rum a se excutere, ut CHRISTu liber assequeretur, ob idque diuenditis relicti lue cuncta, propcij facultatibus ad B. Pet. Coelestinum aduolauit, quo habitum Coelestini ordi-im conlecutus, ipsius mores sibi veluti speculum constituit, ad cuius militum suam ipse vitam componeret. A primo suae conuersionis initio constater austerae vitae rigorem ita tenuit, ut eum numquam sanus vel infirmus soluerit, atque remiserita qui adroseuerus fuit, ut nullus non sancti abstinentiam vel adaequarit, aut cita mire: teruolarito etenim exiguo pane

peneque ponderis unciarum octo , atque haustu modicaeaquei vitam quotidie sustentabat, quam panis aquaeve men suram ipse CAR Isaeo didicit. Siquidem dum quadam die sub serotinis horis, orationi strenue incumberet paulo post monastici habitus assumptionem ec stasi non somno perinfusus, vidit ipsum omnium Saluatorem, cum suis discipulis

ad mensam recumbentem, atque eorum cuilibet panem circiter octo unciarum praebentem, quo comesto potum ipsis Redemptor propinabat aquae, in ea quam sibi praefixerat Robertus quantitate. Quod is sagaciter expendens 'ana

mensuram intellexit nature: necessi1tati sufficientem fore ac I cet aliquandi, cum fratribus mensae communi accumberer,

nullo tamen postea pacto indictam sibi victus mensuram pret-terluit Parcior illa iit opinor atque restrictior mensura quam communes modo vitae Religiosae rationes, ut hodie sunt tem pora patiantur; sed exempla tamen quaedam inusitata quandoque proponi Deus voluit supra limites cursumque communem,ut in med ijs certe consisterernus, qui ad suprema nota

424쪽

audeternus aspirare que nos exempla simul laudore uia funderent , cimitandi pro virili pio quodam ardore su

cenderent. . Robertus dum oblatam a B. Caelestino dignis ratem atque honorum societatem multis cum lachlymis re

spuisset, eius cellulae ac solitudinis malens esse succetari quam in Pontificia dignitate commilito, ac post eius obitum quem caelesti gloria conspicuum fos ineuntem diuihi tus illustratus aliquando vidit, cum in coenobio S. Georgij de Ro-tha se per annos 2 inclusisset, nusquam egrediens pretier- quam quoque triennio ad publica ordinis comitia que a pitulum generale vocant, properaret. In ea cellula exercitationi spirituali deditus, clam ad earnem cilicio pilis equorum nodosis contexto induebatur, lectique loco et humus erat nuda, vel ad summas delicias remissionis gratia, lato ad tabulam cum ligneo puluinari ossa potius collidebat, quam recubabat sex quadragenas omni prorsus humano carens alloquio quotannis ieiunabat,ita ut ministro praeciperet, in initio cuiusquequadragenae, ad se nullo prorsus edito serismon amphoram aquae, quae viginti praetextatas caperet mensuras deferre atque viginti alijs diebus elapsis mulio silantio taciturnitate alteram. Uicibus quingentis, intra diem quemlibet naturalem absque intermissione relaxationeue genu lexus Deum Creatorem omnium adorabat; quavis nocte media excusso somno persolutum Ecclesiasticas preces adibat quibus decursis ad primam usque diei horam , qua sacrum in fratrum coetu audiebat, proprias offerens Deo orationes, insomnis quotidie durabat Postquam Issiam auditam ad horam usque tertiam psalterium relegens ut tertia aduenerat, explicatis sacra exo logesi Presbytero noxis, is ipse sacrum agebat, quo persecto iterum psalterium recantabat donec comestionis consueta nona adestet hora. A prandio vero aut scribebat aut exerestio meliori se addicebat. vique ad vesperarum tempus, vesperis vero per linis, to- tuin se orationi troianae: usque ad altam noctem mcdit

425쪽

tioni mei ergebat, quousque fatigatum corpusculum somno pressum in terram di filueret. Qu*d tamen corpusculum septies quotidie asperrima atterebat disciplina.

Eituabat vir ille sanctus mortem pro Ci perpe tir verum cum iusta ad id causa minime ipsi arrideret,utpote tui ex suorum maiorum obedientia nefas erat adire partes infidelium , nulla patiendi occurrebat in Italia martyri conueniens&aequa ratio, soler tamen inuenit viam qua dolores uvis et in sua ipsus carne praeserret. Egressissnamque una dierum cum socio ad expauendum meditationibus animum , dum per quoddam coenobio contiguum nemus obambularet, vidit fortuito arborem in crucis modum

pene bifurcam Ipsa visa atque notata gaudio gestiens &exiliens tacitus abscessit, nihil omnino sodali communicans suo, atque altissimo noctis silentio exurgens sylvam pe- iij t, arborem succidit,in proprijs ad coenobium detulit huis meris hanc dum desertet, humani generis hostis, canis nigerrimi obtectus specie illi obuius morsuis procacitate in eum insiluit horrendo latratu ipsum territare nisus, moleis stijsque&dura contentione ab arboris dilatione sere compescuit. Verum Robertus fide armatus iamiam hostem adesisse cogitans, signoque Sanctae crucis se communiens phantas, ma hoc in auras evanescere secit, atque arborem detulit in isque cella defixit positis ex utraque brachiorum parte cordularum nodis quibus brachia immiteret, dum in arbore Crucifixi instat se suspenderet, ipsam ergo arborem in dubie omni die ascendens tamdiu deiectois demilio corpore toto in ea pendebat brachijs intra funes emissis, quamdiu Pater noster decies recitaret, atoue ita tracetim moransque, Ut in unoquoque alter decem abloluere quiret, Unde centies Oratio

nis Dominicae spatium adimplens instar Crucifixi pendebat in arb6re. Quantus vero fuerit cruciatus ille, maxime cum nihil pedibus suppositum haberet,quuiis sapiens apud se peris tracter, praeterquam namque, quod in tam horrendo supplicio

426쪽

Christiana p. XXXI. 3esa

plicio seipsum Deo mactabat integrum, in tantum , ut non guttas, edundas eius oculi emit terrent imo profunderent lacrymarum , omnia eius membra ita ludore dissiuebant, ut rivos diceres aquarum i sed, tantis diuinis consolationibus praefundebatur , ut miraculo diuino in corpore sustentatus aegi animam propriam, ne emigraret, detinere posset. Quam Ver grata, quamque accepta tuerit CHRIAT Domino eiusmodi ipsius Passionis imitatio mox post eam patrata,quae deinceps explicabuntur indicant miracula Rideant hetesii luissores sacrarum rerum heretici, Manilia commenta contendant esse sacras historias, aderit tempus cum ipsi sanctis erunt ludibrio in quo sanctorum sponte suscepta derisui habuerant supplicia, empiternis ipsi fiammis cumulate persoluent,quod tamen Deus auertat, commutata mente atque

hauesi abiurata, ad illum pijssimum Patrem conuersi poenitentes, temporalibus potius poenis macerentur quam suppli- cij deputentur aeternis. Sponsionem secerim, inquit Maldo Ine. . natus,neminem unquam, neque Lutneranum,neque Calui Mint. nianum , ex qu a Domino illuminati sunt , cilicio suam fuisse; ego qumue sponsiqnem secerim, mactum eos br cliijs in crucem extensis in honorem crucinxi minquies ora tionem Dominicam, salutationem Angeucam recitauisse, nam nec Deum numerat precandum putant,nec Virginem Dei matrem salutandam, nee eruci uixi, memoriam pie ac sancte retinendam sunt enim homines plane prophani.

427쪽

CAPUT XXXII. De conrisontiat abstinentia Ethnicor: quida Chriuiana disserat.

Uri hactenus recensita sunt veterum exen pla, qui ultra biduum triduum, quatriduum, imo, octiduum ieiunia produxere non modo magis admiranda, quam imitanda; verum, speciali quodam instinctu diuino suseepta, quis vere dixerit ad nostram tepiditatem exeirandam visi ad ea extrema non atringeremus,in med inscerte ossicijs consisteremus.

De ijs veteribuli Anachoretis diei posset, quod de Stoicis Catoni Tullius; etenim videntur vestri praeceptores, virtutis in gistri fines Eesorum paulo longius, quam natura velis let, protulisse, ut cum ad ultimum animo contendissemus, ibi tamen , ubi oporteret, consisteremus. Narrat non absimilia D. Hieronym. antiquorum aEpypti sacerdotum aliorumque ethnicorum abstinentias, ac continentiae perquam

admiranda exempla, quibus non Epicurei modo eonianis dantur haeretici, sedis probi Orthodoxi, de sua quamuis exacta, ac rigida non tantum non glorientur, verum&humilientur abstinentia Adijci postent ex Romana historia, consimiliaci nam prisci illi Romani adeo erant contineniatiae attenti, inquit Valerius, ut frequentior apud eos pul-mvsus quam panis esset, ideoque in sacrificijsmoIa quae vocabatur

428쪽

Christiana Cap. XXXII. 337

eabatur. ex sarre, sale constat, exta farre sparguntur, pullis, quibus auspicia petuntur, ut ob ij eitur, primitus ex libamentis victus sui Deos eo essicacius, quo simplicius pla

cabant.

Verum cum virtutes non tam osseijs, quam finibus distinguantur , ob quas earum virtutum officia suscipiuntur, longissime distat omnis externorum continentia quamuis honesta ex honesto fine suscepta, a Christianorum hominum continentia. Quantum discriminis inter naturam gratiam est, statum naturae congruentem humanae, & diurnum supernaturalem, qui limites&vires eius transgreditur e tantum interest inter utramque continentiam moralem, christianam acquisitam an fusam , nihil dico plerumque viti tam fuisse peruerso fine Philosophorum continentiam , ut inanis glomet&superbiet, ut idololatriae, unerstitiosi cultus, mali daemonis, qui dictus a veteribus Dei simius multas ex legitimo Dei cultu, ad suum pestiferum imitatione tradu

xit res acceremonias.

Triplex iti nobis spectari potest vitae ratio animalis latio natis, Christiana pro triplici lumine quo potest ea dirigi atq;

institui, Iensuum externorum, rationis ac fidei Ac prima quidem animalis ii continentiam aliquam seruat, tacito instin et inaturae, non est ea tamen laude ac preim ijs digna neque multum brutis pecudibus antecellemus , ii sensuum ducta quae sunt eis iucunda consectemur, noxiaque macerba repellamus si voluptates appetamus, si dolores fugiamus, omniaque ad corpus referamus, ex Epicuraeorum disti plina. Deteriores erimus brutis si ratione atque iudicio in persequendis voluptatibus doloribusque fugiendis abutamur. At si prout prescribit reota ratio honestasque virtutum, sensuum, appetitus moderemur ad eamque regulam continentire studia rei eramus nihil admittamus indignum atque alienum ab honestate quae est ipsa ratio, vitam vivemus hominum thi

losophorum non pecudum. At superior longe gradus atque bici ordo

429쪽

3s L. II. Decistinenti sordo virtutis a nobis exigitur, vitam agamus Christianam ex fidei diuinitus insust lumine, ex praescripta nobis a CHRISTO Domino norata ac regula, adfinem maxime sublimem promerendae beatitudinis sempiternae, ad claram Dei visionem fruitionemque in coelis aliquando comparandam. In hac ipsa Christiana vita gradus sunt re ordines diuersi laicorum Ecclesiasticorum sacris ordinibus initiatorum, Presbyterorum, Episcoporum. Religiosorum,quibus sua retponis det austerior&seuerior eontinentiae ratio pro cuiusque oris dinis ae gradus dignitate. Et quidem Ecclesiasticos, qui diuinis Eucharisti: sacrosancta mysterijs crebrius peris fruuntur exactior quaedam decet continentia, abstinentia, ieiuniorum , ad quam hortatur Ambros Indictum est ieiunium caue ne negligas, etsi te fames quotidianum urget ad prandium, ut intemperantia declinet ieiunium tamen cessest magis te Geruato conuiuio, non epulei paratae extorqueant, ut coelestibus sis vacuus sacramentis, differ aliquantulum non longe finis est diei. Caeterum comis mune est vinculum Christianae Religionis , quo omnes ad continentiae studium obitringimur, ut Christianis praeceptis institutis consentaneam vitam traducamus. Non igitur spectat continentia nostra solius istius virtutis honestatem quod ita congruat homini recta ratione utenti, quod hominem deceat, atque oporteat moderate agere, neque tantum

ad carnem edomandam spirituique subij ciendam refertur. aut ad vacandum contemplationi & sapientiae animo libericiis

Sed preteipve ad ipsius veri Dei cultum religiosius exhibendum , ad eius supremi numinis gratiam beneuolentiam que promerendam, ad praestandos dignos poenitentiae fructus, ad obedientiam exercendam aduersus Deum, Iu- periores eius in Ecclesia vicarios voluntatis interpretes, adeaelestia dona gratiarum impetranda, sempiternamque caelestem haereditatem promerendam Eadem enim est, fili Q -

430쪽

Him haereditas, & tamen ex Dei gratia bene operantium mer--ces amplissima. De quibus exim ijs fructibus totidem finis bus continentiae iam antea dictum est. Igitur continentiam moralem, honestam Philosophorum, Christiana progreditur immenso quodam spatio Minteruallo, quod sit continentia filiorum Semicorum Dei, qui in eo virtutis genere voluntati atque honori obsequantur amantissimi Patris, seruorum fidelissimorum , qui praeceptum traditumis promissum a

Deo liberalistimo praemium attendunt. Negotiatorum caelestium, qui maxime gratiarum lucra ac compendia faciunt hoc abstinentiae poenitentiae mercatu peregrinorum aspirantium

adcfestem patriam, magnis ieiuni poenitentietque passibus

incedentium militum in arcempugna aduersus hostes ca- eo daemones his eisdem armis potissimum dimicantium , quae defensiva sint&offfensiua,quibus nos tueamur,&ipsos hostes impetamus&prosternamus. AEgrorum male habentium qui hactenui diera salutaribus ieiuniorum pharmacis percurentur. Reorum qui mortis sententiam praematurcauertant

ac deprecentur apud aequissimum eumdem,in modo tu dulgentissimum iudicem. Denique uno verbo continentia sit iiii Ira et I discipulorum4 sectatorum, qui ad eius monita Minstituta continentiae suae rationes dirigant, qui eius exempla sectari studeant imitando, qui passionibus eius aliqua ex

parte consormare se nituntur, qui iter hoc idem, quod ille prepuit a defeste regnum crucis re mortificationis, inire per gant. Nam quisunt CRRIs T carnem suam erum erunt A Gaι

cum viti ris concupscentiys ron in commessationibus ct ebrietatibus monebat Apollo ius, sed induim in Dominum I EAE V M in Ad o. carnis curam ne feceritis in desideriys Christiana continentia est eorum qui BRIs To capiti tanqua viva membra co ''

haerentin ne quid indignum tali capite corpore committant elaborant, qui viva sunt Dei templa in quibus inhabitat Minambulat Deus quem decet omnis sanctitudo, a quibus longissime debet abesse omnis labes & lues incontinenciae. In

SEARCH

MENU NAVIGATION