Andreae Mauroceni, senatoris, Historia Veneta ab anno 1521 usque ad annum 1615, in tres tomos tributa

발행: 1719년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

i 323 tentiae facultas erat , in diversas partes scindebantur . Cum enim maxima ex Regis Gallorum captivitate commoda comparare sibi in animum induxissent ri nempe , ut Burgundionum provinciam opulentissimam, atque in visceribus Galliae sitam, quae olim Cassiaris majoribus obtemperasset, illius imperio adiicerent ; ac Italiae, cujus Principes prisci decoris, & libertatis

memores exterorum nomen semper invisuin habuerant, fraena

injicerent, ut nullo reluctante, in ea dominari possent di his potissimum Pontificis, Reipublicaeque societatem , quorum auctoritatem, Vircsque reliqui Principes sequuturi erant , adversari intelligebant: neque enim Gallos Principibus Italis suffulatos a suis rebus alienis conditionibus assensuros ; neque Italos in ipsorum perniciem Regis potentiam imminui passuros. Quae res dissicultatis plurimum consulentium animis offuderant, ut non satis sese explicare possent , cum prasertim Francis in Regem dixisse ferretur, trium optionem Carolo facere ; aut se aeterno carcere vinctum teneret; aest insigni liberalitate pristina libertate donaret, se tanti beneficii memorem , ac gratum in omni vita futurum; aut , si tanta Burgundiae potiundae animum Caesaris cupiditas invaserit , ut e vinculis se eximat , Concesturum s amicitiam nulla ratione initurum ; sed omnia hostilitatis signa editurum. Verum cum, ut morem Regi mater gereret, filiumque misera detentum captivitate solare-ν--;ρ; sur, una cum duobus legatis Parisiensi Praeside, ac Ombruni Σ Epistopo, Margaretam filiam Francisci sororem , nuper Carolo Alciaconio Duce defuncto, viduam, mittere in Hispaniam decrevisset; ejus adventu amicitiae reconciliandae , ac firmandae pacis rationes inveniri posse sperabat . Interim Rex carcere , animique aegritudine consectus in morbum incidit, cujus vi ad interitum pene redactus fuit ; ita ut Caesari Scgobice existemti nuncius advenerit , si Regem videre , atque alloqui vellet, quam celerrime Mad ritum proficisceretur : qui , licet jam

animo statuisici, Franciscuin non nisi amicum allocuturum; rei tamen novitate perculsus statim eo convolavit, atque Cubiculum,m quo Rex aegrotabat, ingressus , cum ad lectulum propius a cessisset, humanissimis verbis usiis, illum ad pristinam sanitatem, ceteris sepositis curis, recuperandam est adhortatus. Ex eo colloquio plurimum Regem recreatum, medicos in spem suae fa-lutis

212쪽

M AURO CENI LIB. II. I 43

Iutis erexisse. Die crastino rursus invisente Carolo , Rcgem

dixisse serunt, se jam nibus animam expiasse ; μυλ m Eucharsiae Sacramentum percepisse ,r se jam omnium momeritam fini pro pinquum esse intelligere qua propter Caesari μίSos mirum is modum commendare; isitas esse magnanimitaris tueri ipses, ac fovere ir rogare, ne is iis praterquam 1ina ,

ε honesta postulet . Carolus Regem consolatus ad bene sperandum benigne ererit.

Interea virgareta Regis soror ex Galliis per Valentiae fines Madritum supervenit, Caesaremque obvium habuit, atque illam ingentem animi dolorem lachrymis, & ejulatu testantem cum humanissime excepisset, ad Regem perduxit, Toletumque

reversus est. Rege vero, licet varie vi morbi conflictato, modo ad interitum, modo ad salutem vergente, pristinam Valetudinem tandem adepto, ut quamprimum de pacis conditi nibus a legatis, ac Margareta ageretur , Caesaris praxonsultGres laborabant, veriti, ne humano aliquo casu victoriae fructus, captivique Regis occaso e manibus eriperetur ; Davato praesertim suspecta omnia in Italia esse scribente , novaque Comillia quotidie adversus Caesaris dignitatem, imperiumque moliri significante . Verum res summis obvoluta dissicultatibus erat, multaque a Caesareanis petebantur , quae a Gallis non nisi summo cum dedecore , ac detrimento concedi possent zin iis , ut Burgundionum provinciam libere Caesari restitu Tent . Carolo in Italiam ad coronam de more suscipiendam cum exercitu proficiscenti, dimidiam stipendiorum partem persolverent, & cum classe praesto essent et copiis, quae Gallis mutitabant , Imperator in Italia, aut Germania, aut adversus quos sibi, aut fratri tardinando collibuisset, uteretur et ab iiS, quibus nunc amicitiis, ac foederibus adstrictius esset , Rex abstuneret 3 neque in posterum nova inire, nisi arbitratu Caesaris, posset. His indignissimis conditionibus Galli nulla ratione assentiebantur r nam quod ad Burgundiones attinet , remittere Carolo non abnuebant; dummodo Gallorum , & Caesaris inca provincia jura dispicerentur , ac lege ad quemnam spe staret, disceptaretur. Sed nihil aeque commovit , quam illud , quo amicos , foederatosque suos Regem deserere praecipiebatur et hoc uno Gallorum gentem in larvitutem conjici ; hoc

213쪽

t ιι HISTORIAE VENETAE

tue1s nobilissimum, ac potentissimum regnum , quod egregia omni aetate pro amicis, foederatisque suis facinora susceperit, aeteris .no dedecore affectum maculari : in Cunctos semper beneficum, ac munificentissimum Principem ingrati animi aspergi nota scum ab iis, a quibus in omni sortuna adjutus, cultusque sit, turpiter desciscere cogatur, brevi ex amicis hostes evasuros . Re itaque insecta, Regis soror in Galliam revertitur. Sed duo potistimum hac tempestate acciderunt , quae Gallorum maxime rebus favere visa sunt e primum , quod Henricus Angliae Rex, licet Carolum ingentibus promtulis onerasi sit, se, exercitu trajecto mari in media Galliae viscera immis se, cuncta devastaturum, ac praesenti occasione, qua Omnia in pavore, & fluctuatione consiliorum versabantur , ad suum , Imperatorisque imperium augendum usurum; attamen, ut sunt incerta Regum consilia, & plerumque magis ad propriam uti litatem, quam ad fidei conitantiam exigi solita, nimia Caesa ris selicitate commotus, veritus, ne Gallorum fractis Viribus,

ac imperio debilitato, gradum sibi ad totius reipublicae Chri

stianae principatum strueret , clam cum regina pepigerat , M Imperatore relicto, ad amicitiam cum Gallo redierat et quae res summopere Caesareanis molesta suit . Alterum vero , quod

tiotidie nuncii in Hispaniam perserebantur, Italis Principibususpecta omnia consilia Caesaris esse ; inter illos societates ini tas ruisse ; militum delectus haberi s comparari exercitus 3 es. hil praetermitti, quo minui potentia Caesaris, viresque in Italia fiangi possent. In priinisque Davatus Carolum monebat ,

ne diutius ancipiti consilio tempus tereret ; hoc rerum statu in dies copias evanescere ; auctoritatem, dignitatemque Imp ratoriam Contemptui esse; cuncta denique in pejus labi ; suspensos Italorum animos suspicari, haesitare; in agro Romano quatuor peditum millia ab Anguillariae Comite coacta ; Helvetios in procinctu esse, ut in Galliae Cisalpinae plana descenderent, ut, si quid humani Francisco Ssortiae, qui tum gravi morbo distinebatur, accidisset , Maxilniliano ejus fratri Ins

brum imperium deserretur : cum Republica nondum foedus percussum fuisse ; copias illi & numero , & virtute non pam Vas , neque contemnendas esse; petere, ut quam maxima sibi argenti, aurique vis mitteretur, ut milites continere, ac si ita

214쪽

' MAURO CENI LIB. II. r 3

occasio serret, exercitum augere posset . Constans fama fuit, iuersFerdinanduin Davatum animo erga. Italos infensum, Hieron

mo Morono callide in suam amicitiam illecto, solerter ab eo Italorum Principum consilia exquisivisse, atque ob id alienum se a Carolo animum gerere simulasse s multa cum illo colloquia adversus Caesarem sevisse : hoc astu multa Caesari significasse, ex quibus postea ea subsequuta sunt , quae majoribus periculis Italiam, totamque Christianam rempublicam implica

runt .

His acciderat, ut qui Caesari a consiliis essent , in diversas

sententias distracti jam eo omnium rerum summam rede Lsent, ut s vel cum Gallo aliqua concordiae ratio inveniretur, ut mox Italiam subigere, ac suo arbitratu moderari Caesar posset; vel ex Italorum Principum animis omni suspicionum nube discussa, illos in societatem reciperet, Gallosque Cogered , ut si Regis libertatem vellent, a Carolo leges amicitiae , &pacis acciperent . Priori sententiae Carolus Lanojus Prorex , atque Ugo Moncata praecipue favebant , quod absque Gali rum societate nihil egregii a Caesare agi posse contcnderent IRege amico, reliquorum Principum potentiam , ac Vires minime pertimescendas, vel bi lii impetu, vel pacis torpore totam Italiam demum in sui potestatem Casuram I provinciam,

urbium nobilitate , populorum numero, omnium rerum Copia , ac situs praesertim opportunitate , cunctis non Europae modo verum totius orbis regionibus praeserendam, qua Romani rerum domini, priscique Imperatores gradum ad terrarum orbem subigendum, monarchiamque statuendam struxerunt. Quae cum

ea tempestate fere omnis Caesari pareret , & quod reliquum in ea esset, ex plurimorum Principum finibus, viribusque penderet ; quis ambigat, inquiunt, Gallis vel faventibus, vel non repugnantibus, brevi Caelaris imperio adjectum iri ξ Ssortiane beneficiarius Caesaris imperata facere recusabit Is vero si, ut sertur, reliquis Italis adnaesit, ut omnem errati a se culpam amoveat, maculamque, si qua infectus est, detergat , ac d leat , a Caesaris majestate, nutuque pendebit. Quis vero nesciat, Pontificem pecunia, copiis parum posse ; urbes factionibus divisas 3 subditos male animatos ; oppida minime munita , nullum Caesari negotium facturum Superesse tantum VoE 4 netam

215쪽

is1s netam Rempublicam, quae licet terra, marique satis amplum imperium obtineat, unde pedestres, equestresque copias comis parare , & classes instruere possit, Imperatori , ac Regi comjunctis obsistere qui poterit ξ Cuncta idcirco Caroli fortunae , ac felicitati prospera cVentura: neque Vero ambigi posse, Regem ab hoc Consilio non aversum sere; cum nullo sui regni detrimento, quod maxime concupivit, sed aliorum damno libertatem consequuturus sit 3 qua insigni Caesaris magnanimulate , ne ingrati nomen subeat , devinctum Perpetuo futu

rum .

Alii, in quorum numero magnus Scriba, Sc Magister, ambo Italia orti; ambo odia , & simultates cum Prorege exemcentes , Gallisque natura infensi , Imperatori suadebant , ut Italos Principcs sibi benevolentia , arctoque foederis vinculo IMcteret : Regem spe, atque auxiliis Italorum destitutum imperata Caesaris facere coactum iri , qui hucusque nobilissimae provinciae humeris sustentatus flectere animum ad Caroli postulata renuerit et non alia re magis aut Burgundiones in Poetestatem redigere , aut firmioribus radicibus suam potentiam Coalescere posse, quam si Italos benigne complectatur, Gallos vi cogat, illorum societate firmum in Italia imperium, tutumque ab hostibus habiturum . Contra a Gallorum gente semper sibi pertimescendum, quae natura impatienS, noVaruinque rerum appetens, bellae bellis serere solita sit; atque Hispan rum aemula, ac fortunae Caroli adversa , nunquam quietura sit, donec cuncta sanguine, caede , excidiis urbium , ct cladibus populorum redundarim ; Rege pnesertim, tot viris suae gentis amisiis debilitato, recenti victoria si acto, captivitate, diuturnoque carcere sesso , cujus rei memoriam nunquam sibi ex animo elapsuram, Cunctaque ad ultionem consilia, vires amucos Paraturum. In hanc sententiam vergere Cassiar , praeconsultores sere omnes, uti tutiori adhaerere, eo actioneS omnes dirigere.

Itaque Michaciem Herreram, Alcantarat ordinis Equitem , in Italiam mittunt, virum & Italicarum rerum peritia probatum , & disciplinae militaris gnarum. Mandant , ut Caesarea nos duces Davatum, Vastium, Levam adeat, mentemque Imperatoris fgnificet: Romam deinde ad Clementem proficiscatur ἱDiuili so by Cooste

216쪽

M AURO CENI LIB. II. I 47

tur ; quae in Hispania cum Laurentio Salviato Legato acta, pactaque sint, exponat; ut iis assentiatur, a Pontifice postulet . Eidemque in mandatis dant, ut Cae saris sententiam de

foedere cum Venetis ineundo Hieronymo Cara toto patefaciat : hac ratione ex Italorum Principum animis dubitationem omnem eximere , fluctuantcmque Italiae statum firmare rati. Pontifici suadere nitebantur 3 numquam aversum Imperatoris

animum a pace Italiae fuisse ; statim commisso ad Ticinum

prassio, clatum victoria CXercitum, robore , numeroque miliatum praestantem, ne bellorum facibus florentissima provincia aestuaret, cohibuiise ; eamdem illi insidere mentem, pacatam Italiam, selicemquc exoptare. Quod vero nonnulli ipsus adventum ad Coronam ex vetere truti tuto suscipiendam reformident , vereanturque, ne si armatus Italiam ingrediatur, novas res moliri, praesentiaque turbare velit ; pellere se e mentibus omnium vanos hosce timores velle profitetur: non ingentibus copiis, classibusque ; sed exiguo comitatu in Italiam venturum, ut more majorum inauguretur, nemini molestiam illaturus. Tum si, ut maxime cupit, cum Italiae Principibus pacem , societatemque sanciverit, concordiam cum Rege iniverit , Hispanos milites omnes ex Italia amoturum pollicetur,& ad verius religionis hostes in Africam missurum . Ad haec

perficienda ducentorum aureorum millia exposcere , quae , non nisi conscensa classe, militibus quinque portionibus persolvantur, a Caesare una, a Pontifice altera , tertia a Republica, quarta a Mediolanensi Duce, aC Florentinis, quinta a Lucensibus , Genuensibus , ac Senensibus : Venetis abnuentibus, pro quarta parte a reliquis portio Reipublicae pendatur : atrue ut omnis dissensionum 1eges amputaretur , qu.E EX MC-iolanensi ducatu sepius orta , potentissimos Principes ad arma incitaverat, atque in Insubrum provincia, veluti campo, Cede, sanguine , ingentibusque cladibuS certanteS exercuerat, si fato Francisco Ssortiar modo aegrotanti aliquid contigerit, Carolus Borbonius Dux constituatur , qui a foederatis communibus armis, ac viribus tueatur : verum pristinae saluti, atque incolumitati Ssortia restituto, quam sibi videbitur, uxorem Carolus assignet. Tandem de Regiolepido, Ruberiaque oppido cum intcr Pontificem , ac Canarem jam diu contrin

217쪽

1 8 HISTORIAE VENETAE

is: s. versa suerit, ut iis amicorum decreto finis imponatur, utrinisque assensum est et & quadraginta interim nummorum millibus Clementi oppignerentur. Haec illorum summa fuit, quae Caesaris nomine cum Pontifice agebantur. Hieronymum vero Caracciolum, qui de novo cum Venetis foedere incundo sedulo agitabat, acriter urgent, ut omnibus amotis impedimentis, rem perficiat. Tribus porro capitibus, quae in controversia erant, contineri videbantur : primum, cum ex priori foedere ad Franciscum Ssortiam in Me diolanensi ditione retinendum , & conservandum Senatus cum csstingentis cataphractis equitibus, sex mille peditibus, cert que tormentorum bellicorum numero teneretur ue petebant Caesareani , ut copiarum loco pecuniae vim certam penderet. Eam rem plurimis de causis probare Patres non poterant: neque enim e dignitate Reipublicae censebant, ut quae superioribus bellis suis copiis, Ducibusque praeclara multa egisset, illius nunc societas pecuniae tantum cruendae Causa requirereis tur ; plurima semper obtentui Caesareanis sutura, quibus ad illorum exercitus alendos, ac sustentandos aurum, argentumque flagitarent. Belli rumoribus, ac suspicione emittere exercitus , duces, legatos, imperatores pro finibus , pro agris, urbibus, oppidis tuendis oportere, quae fieri absque pecunia nequeant e ea cum maxime indigeas, aliis suppeditare qui possis e Alterum vero de exulibus, & eorum , qui superioribus annis a Republica desecerant , Maximrlianoque adhaeserant, bonis restituendis, erat s quae Caesareani in eorum gratiam Conincedi petebant , neque a Republica facile admitti poterant, cum fisco adjudicata , & sub hasta a magistratibus venumdata ad aliorum manus pervenissent . Tertio capite petitiones pecuniae continebantur, quam Prorex a Republica postulaverat , quod illius copiae Ticinensi praelio non interfuissent . Verum, ut amputatis dissicultatibus, neque copiarum loco ρο- Cunias exigeret, neque de extorrum bonis restituendis verba saceret, Caracciolo mandatur, illam tantummodo, quam vellet Mnatus, aureorum summam Caesari persolveret.. , Eodem die, quo per Herreram haec in Italiam perlata sunt, H, μι -- qui fuit iiij. nonas novembris , nuntii de Hieronymi Moroni captivitate, ac magna rerum apud Insubres mutatione super-

218쪽

- MAURO CENI LIB. II. i 3

venere. Dum enim ea, quae diximus, in Hispania agebantur, cunctaque in Italia suspicionis plena essent, Ferdinandus Davatus exercitum, qui aestate in Taurinis stativa habuerat, in Mediolanensem agrum duxit; cumque Novariam perventia sit, statim Hieronymum Moronum per literas vocavit , qui licet novitate rei permotus plura animo volvere , & agitare coepisset; nunquam tamen adduci poterat, ut aliquid adversus se moliri eum arbitraretur, quem amicum semper expetatus fuerat. Itaque etsi initio moras nectere , ac diserre statuisset , illius adventum denuo flagitante, & si qua in Moronianimo haestatio orta fuisset , depellere Davaso adnitente, Novariam se contulit; atque hilariter exceptus, variis de rebus cum illo loquutus , cum discedere vellet , a militibus, Antonii Levae jussu , comprehenditur. Hujus rei nuncio ad Franciscum Ssortiam delato , vix dici potest , quanto animi moerore , ac Consternatione repente dejectus sit . Tamen ut suis prostratis momento rebus opem ferret , illico Iacobum Philippum Saccum ad Davatum proficisci jubet; illum a Coeptis desistere suadeat; suum erga Caesarem obnixum studium, animique observantiam testetur ue mirari , quod Moronum, virum de se optime meritum , cujus opera bello , paceque usus sit, in carcerem conjectum detineat . His auditis , re. spondet Davatus, se Ssortiam hortari, ut Civitates, muniti raque Insubrum Oppida Caesaris nomine suae Custodiae committat 3 sc enim qua ipse ajebat mente erga Carolum fuerit , cognita , a justissimo Principe illius fide, ac propensa voluntate , sedatisque Pontificis, & Reipublicae Venetae suspicio.

nibus, quae non obscuris rumoribus undique serebantur, fore , ut egregio auctus foenore, cuncta Caesaris munificcntiae, ac liberalitati accepta referat : ni id faciat, vi illum, & atamis ad rationem redacturum minatur. Repentino, ac inopinato eventu commotus Franciscus Ssortia, cum neque consilio , neque viribus par Davato ad obitendum foret , qui exercitum in Insubrum visceribus habebat , Italosque Principes ad tantam belli molem , quae jam Italiae impendere videbatur , sustinendam impares esse intelligeret, satius tempori Cedere, quam mecipiti consilio adverse sortunae aleam subire existimavit. Itaque Insubrum cuncta oppida, civitatesque.

219쪽

13o . MISTORIAE VENETAE

s Mediolani, Cremonaeque arcibus exceptis, quas ad sui cormaris tutelam retinere aflirmabat, Davato permisit et hac ratione illius mentem lenire, ac si qua Caesaris animo de illius fide suspicio haeserat, delere arbitratus. Fefellit Principem opinio: nam illius vel facilitate, vel imbecillitate, vel, quemadmodum ipse praeseserebat Davatus, ob auctam suspicionem , mas

jora postulare , ac omni imperio exuere Ssortiam statuerat; ut tandem ab adhortationibus ad vim, atque arma deventum sit. Nam Ticino egressus cum ducentis cataphractis, trium millium peditum numero, magna leviorum equitum manu, decem & octo meis machinis, Mediolanum Davatus ingrediatur , Ducique, qui se intra arcem e gravissimo morbo convalescens continebat, significat, eo se animo urbem introiisse, copias immisisse, ut arcem nomine Ca aris recipiat : quocimo quamprimum sibi illam, uti Caroli personam gerenti, tra. dat , extrema alioqui omnia, nisi obtemperet, passurum. Indigna res, ac intoleranda videbatur, Principi, tota adnitente Italia, in avitum dominatum restituto, indicta Causa, imperium, ac libertatem eripi : erumpere jam , ac in lucem prodire Ca sareanorum consilia, qui opportunum augendae potentiae tempus nacti, modo Gallos , modo Italos eludendo, cunctationibus distentos eo adegerint, ut veteris gloriae, militarisque virtutis obliti, impune grassantes Hispanos, & per omne nefas ruentes perserant, nobilissimae provinciae cervicibus jugum imposituros . Verum Franciscus Ssortia tot rerum angustiis undique circumseptus Davali postulatis nulla ratione obtemperare statuit ue ac ne mentem insolentis viri obfirmatam ad majora, & periculi plena facinora impelleret, modeste respondet; suam erga Imperatorem observantiam, nullis aut praemiis , aut metu concustam fidem commemorat: duas sibi tantum Mediolani, Cremonaeque arces reservasse s reliqua illi pe misisse, non ut hoc facto Ca saris commodis, gloriaeque ossiceret ; sed ut vitam aliquando pro ipso objiciendam incolumem tueretur. Non preces, non ossicia, aut obsequia apud Davatum valuere, quominus in sententia obstinate permaneret majora etiam, atque intolerabiliora flagitaret: arcem nempe Cremonensem dederet s Mediolanensem quamprimum traditurum polliceretur , Ioannem Angelum, primarium a secre-

220쪽

M AURO CENI LIB. II. III

tis virum , ea de causa obsidem traderet. Ad haec Ssortia arces nullo firmiori praesidio , quam suae erga Caesarem fidei inniti posse ; Ioannem vero Angelum ab se discedere non permissurum respondet: petit, ut sibi certos ad Carolum homines ad illius exquirendam sententiam mittere liceat ; in ejus postea voluntate futurum, ac quodcumque illi libuerit, libenti animo lacturum. His auditis, Davatus, ne Ssortiam desperatione actum in praeceps aliquod consilium impelleret, a priori severitate specie tenus deflexit e postulat , ut Cremonensem arcem jurejurando Imperatori obstringat , eodem sacramenti genere Mediolani civitas adigatur ; ipse arcem Caesaris nomine retineat, ab illa minime recessurus ; haec nisi prae stet, quod illi onus, fides, dignitasque imperatoria imposuerit, continuo facturum . Interea Franciscus Siortia, quae a Davato agerentur, Pontifici , Senatuique Veneto significaveratrsumma cum indignitate, ac periculo foederatum Ducem obsuderi ; nullis precibus , ac promissis flecti Caesarea nos posse , cuncta Insubrum oppida Davali libidini exposita esse ; quod unum ad retinendam speciem aliquam Principatus superesset, Mediolani nempe, ac Cremonae arces poposcisse , urgeri milite , equite, tormentis militaribus, & ne vitam quidem trahere , niti cum summo dedecore, ac periculo posse: jam servitutem totius Italiae portendi : in se ipsum modo tela conversa; mox cunctos Italos Principes petitura : subveniant itaque socio, quemque auctoritate, ac viribus in imperium evexere, non modo imperio, sed libertate, fortunis omnibus, vita denique ipsa exui non patiantur : id Pontificem in primis, qui

magnam inter mortales auctoritatem obtineat , neC minus

Venetam Rempublicam decore , quae amicos , foederatosque suos nullo unquam tempore deseruerit ; sed praeclaro liberalitatis , & magnanimitatis exemplo adjuverit, ac sustentaverit. Eventibus his rerum novarum periclitantis Italiae permotus Senatus, Henricum Angliae Regem, quem nuper Gallis foedere junctum auctoritate , ac potentia plurimum posse Constabat, nimiamque vel Gallicae, vel Hispanicae gentis in Italia potem tum aeque suspectam habebat ,' de iis, quae in Insubribus aciciderant , certiorem iacit; quantumque non modo Italia, Verum universa Christiana Respublica his dissidiorum facibus in-

SEARCH

MENU NAVIGATION