Andreae Mauroceni, senatoris, Historia Veneta ab anno 1521 usque ad annum 1615, in tres tomos tributa

발행: 1719년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

111 HISTORIAE VENETAE

1 2s bus summoverent, ne incursionibus ipsorum facile paterent . Ea in re Senatus sententiam exquirit, qui, illius confilio pro. bato , dissicillimis, ac turbulentissimis temporibus a Clementis auctoritate, atque sententia se nunquam recessurum testatur. Sulpitio Verulano Episcopo id munus a Pontifice mandatur . Eodem tempore summo, animi ardore Senatus Clementem hortabatur, ut paci publicae consuleret, atque ea auctoritate usus , quae summam in terris dignitatem deceret, dissentientium Cnristianorum Principum voluntates, intestina odia mitigaret; iras molliret ; certis concordiae propositis conditionibus , a conserendo praelio revocaret. Cum enim per eos dies Henricus Angliae Rex fortunae Gallorum invidens, Gregorium Calatium equitem in Caesareanorum castra misisset, ut mentes illorum ad bellum gerendum , acrioribus admotis stimulis accenderet, & Hieronymum Paccum Venetias proficisci jussisset , ut ad socia cum Caesareanis arma ex praescripto foederis jungenda Senatum adhortaretur ; ingens suspicio animos invaserat, ne Caesar, cum Anglo adversus Galliarum Regem percusso foedere , ex inferiori Germania , atque ex Britannia terra, marique Gallias aggressi, Regem cum exercitu ab Italia revocarent, Carolusque armatus, quas vellet,

singulis leges diceret. Γ et Dum haec geruntur, & Varia in utramque partem consti rum momenta expenduntur ; Davatus, qui res Caesaris fide, virtute , ac disciplinae militaris usu prae ceteris sustinebat, sempcr aliquid novi moliri, agitare, quo Regem a Ticini o

sidione abduceret, aut renuentem in aleam martis alliceret. Ac ne quid sibi a tergo relinqueret, cum omnibus fere C

piis Cassianum, ad Abduae fluminis ripam stum, atque belli

initio a Gallis occupatum profectus, admotis tormentis , in potestatem recepit I praesidioque arci imposito, Laudem reve ius est. Et quoniam Cunctos conatus retardari , ac impediri posse pecuniae inopia novcrat , in id omnes consilii nervos, mentisque aciem intendebat , ut qua ratione Cogi milites, continerique sub signis possent, sedulo perquireret et cum praecipue ex Antonii Levae literis admonitus esset , Germanos Ticini obsessos, seditiones, ac tumultus ciere; ni stipendia persolverentur , civitatem hosti tradituros minari . Huic tam gravi

192쪽

M AURO CENI LIB. I. I 23

gravi incommodo militari astu obviam itum est r duobus fiadis , & industriis viris , ut cum equis vino onustis in Galli

in castra progrederentur, praecipitur ; tribus aureorum milli Leva ea de re extemplo ab eabus vasto consilio in vas vinarium immissis per litteras occultis notis exaratas edoctus parte, qua significatum fuerat, exire ad leve certamen ineun

dum milites jubet. Tumultu in castris orto , statim undique ad arma conclamatur ; misceri pugna incipit ; alter ex iis, cui deserendae pecuniae munus injunctum fuerat, e medio elapsus, stacto vase, arrepta pecunia, urbem ingressus ad Antonium Levam sistitur 3 quae res adeo Germanos permovit, ut compressa seditione , se solertiores in tuenda urbe, quam in pecunia petenda insolentiores ostenderint. Non minor in equitatu ex hybernis deducendo , ob pecuniae inopiam dissicultas aderat, cui Hieronymi Moroni opera valde tuit opportuna. Is enim Cremona in mensem equitatui suffecturam argenti vim attulit , quantaque ad tormentorum apparatus, & cetera belli instrumenta usui esse posset Pedites, quia facultas persolvendi stipendii non erat, Davatus pollicitationibus, adhortationibus , prece flexit; atque Laude exercitu coacto , in quo septingentos cataphractos , totidem leviores equites , pedites Italos mille , Hispanos , a Germanos ad sena & dena millia censeri serebatur , kal. februarii motis castris , Melenianum , quod Mediolano passuum decem millibus abest, Caesareani proficiscuntur, tanquam Mediolano exercitum admovere statuerent ; eo consilio, ut, si periclitanti urbi Rex subvenire vellet, a Ticino

exercitum abduceret, vel metu perterriti hostes urbem ultro desererent . Verum consiliis eventus dispar fuit . Lambrum amnem Caesareani trajiciunt , oppidumque Sancti Angeli medio ferme inter Laudem , & Ticinum itinere aggrediuntur, ne hostes commeatus , qui a Laude ad exercitum ConVehendi erant, opportunitate loci impedirent , aut interciperent .

Quod Rex veritus, ut Italis peditibus octingentis , equitibus ducentis, qui Pyrrhi GonZagae auspiciis oppido se tenebant, prospiceret, simulque an satis munitum, hostiumque ad impetum excipiendum validum esset, intelligeret, Iacobum Cataneum Magistrum equitum , & Fcdericum GonZagam Py

193쪽

rhi fiatrem misit; qui egregie defendi posse retulere. Re ta. men ipse aliter compertum fuit ; nam Ferdinandus Davatus dispositis, admotisque ad moenia tormentis, ac prostratis pinis nis, e quibus propugnatores tecti telis, seloppi seue hostes ab

oppidi ingressu arcebant , adeo strenue rem gessit, ut metu oborto, milites , moenibus relictis, in arcem se receperint, neque hostium impetu expectato, ultro Davato se dederint. Pyrrho Gonraga , aliisque ducibus detentis , reliquos equis tantum , armisque mulctatos incolumes abire ea conditione permisit, ut Abduam trajicerent , neque illis arma adversus Cisarem capere, nisi exacto mense, jus esset. Rex cum primum copias Cogere, atque exercitum movere Caesareanos cognovisset, consilia de belli gerendi ratione agitare coeperat. In diversas partes, ut plerumque arduis in rebus solet, consilia ducum scindebantur. Tramolii, ac Pali- Ciae ea erat sententia , quamprimum a Ticino exercitum abduci oportere ; ad Carthusianas aedes, vel ad Binaseum, aut si quis alius aquis, quarum regio ad agros irrigandos copiosa .est, tutior esset locus, in eo castra statuenda : haud dubia hoc facto de hostibus regem victoria absque sanguine, ac suorum caede potiturum e copias Caesaris pecuniae in pia premi, ingentibus promissis vix ex hybernis eductas, in praelio , si cito Committeretur, spes omnes reposuisse et cunctaretur Rex , moram traheret, hostem cito sponte abiturum; non ducum auctoritate , non vi milites sistendos r Ticino obsidione liberato , statim Germanos stipendia flagitaturos, ac momento temporiS cuncta tumultu , minis , seaitionibus exarsura : praeclaros duoes , quorum memoria adhuc viget, ad praelium nunquam, nisi vi coactos descendere Consuevisse, summam militiae laudem prudentia, non temeritate adeptoSe incertos praeliorum exitus esse , in quibus nonnunquam somtunae potius, quam Virtuti locus fuerit. At Nuria inquiunt Galgiei nominis, Regis constantia, cun que mortalium Oc iis , tanquam in amplissimo orbis theatro unctanda virtus, p. gnam suadent. Au non E suadet sinus ξ dum ex uno latere exercitus desperatione inius, ex altero vero obsessa urbs, cum Germanorum mi Dum robore hinc, atque inde circumire, iamque aggredi copias nostras poterunt ρ quod sane militarium re

rum Disitiroo by Corale

194쪽

M AURO CENI LIB. I. ras

rum scientissmi semper coenaeum sunt opinati . Λἰon auda- is ascia, non incertis, ac pericul, plenis consilaris , sed pruintia

captae rerum praeclare gerendarum απ'rtzritates , prosperos mentus solidae , veraeque glyiae fructum parismi. Sed contra maris Praesectus speciosa tutis anteferre solitus , atque vulgi opinione, ac vocibus, non rei Veritate consilia metiri , m ximam illius famam in omnem Posteritatem notam dedecoris subituram arbitrabatur , si constantiae , invictique animi existimationem , quam apud cunctos mortales concitaverat, Ticinensem obsidionem solvendo, Corrumperet, Certamque obtinendae jamdiu obses is urbis spem sponte amitteret et hostes rerum omnium penuria, atque egestate adactos ', loco munito, atque ad obsistendum Caesareanis opportuno castra esse regregio hoc facto debellari hostes, totam Italiam subjici Gallorum imperio haud difficulter posse: audendum, dum omnia

regiae felicitati faverent , ac fortunam benigne afflantem , dum tempus esset, excipiendam.

Consilium illius Rex amplexus, cum Sancti Angeli oppidum captum ab hostibus allatum esset , copias omnes padivo militum numero excepto , quos trans Ticinum amnem

ad continendos in officio incolas illius regionis reliquit in unum contrahit . Italorum peditum duo millia , qui aestate superiore Rentii Ceritis auspiciis militaverant , nuper Μassilia Savonam profectos ad castra vocat. Ioanni Ludovico Palavicino , cui quinquaginta equitum praesecturam , tribunatumque peditum concesserat , mandat , ut Cremonam auxiliis aestitutam occupare conetur I commeatus , qui inde ad castra hostium convehebantur, intercludat. Nihil, quod viares exercitus augere , Vel hostes detrimento afficere queat, praetermittitur. Qui Massilia moverant milites , cum in Alexandrinum agrum prope Urbam fluvium pervenissent, a Ga- sparo Mayno Mediolanensi , qui cum mille ac septingentis peditibus Alexandriae praeerat, parva manu , cum ex itinere defessi , ac rei novitate perculsi non diu substitissent , sorde in fugam Vertuntur , atque in Castellotum oppidum se recupiunt et nonnulli caesi , ceteri cum oppido in hostium pol statem concessere. Palavicinus, duobus peditum millibus , ac quadringentis equitibus Pado traiecis , Casale majus nullis

195쪽

116 HISTORIAE VENEΤAE

praecinctum moenibus oppidum ingressus , tumultuario opere aggere , & cratibus circumambit ; depopulari, grassari, deterrere undique populos, & agricolas jubetur. Franciscus SANtia mille quadringentos pedites cum exiguo equitatu ductu Rodulphi Varani Camertis , nec non leviores equites nonnullos Alexandri Bentivoli Bononiensis auspiciis exire praecipit . Ea re audita, Palavicinus, licet Franciscum Rangonium Mutinensem cum peditatu , equitatuque sibi praesto iuturum intellexi lset, morae impatiens, numero seorum confidens , paucitatem hostium Contemnens, ad pugnam egreditur . Equites Bentivoli initio in fugam vertuntur 3 sed Sfortianorum mnium adventu re cominus agi coepta, Palavicini Copiae re- serre pedem ; dux frustra animos addere, in confertos hostes impetum facere; donec equo excussiis, Bentivoli, Ssortianorumque prosperum certaminis eventum sua captivitate cumulavit et quo facinore erecti Cesareanorum animi de totius belli exitu felicia omina accipere , alacriori animo pugnam appetere ; cum etiam eodem sere tempore Rhaetorum sex

millia 1nopinato ex regiis castris callido Ioannis Iacobi M dicti facto recessissent. Erat is Mussiae arcis , quae iuxta Larium lacum sita est ,

praesectus 3 cumque mente secum reputaret , qua ratione Clavenna Rhaetorum oppido , non longe a lacu summo potiretur , sors consiliis aditum struxit et nam cum per

eos dies Clavennae Praefectus nihil hujusmodi suspicatus , arce , quae juxta collem oppido imminet , egressus esset , a militibus , quos Medi us inter quasdam rupes in insidiis non longe ab arce disposuerat , Comprehenditur I atque uxore ad voci serationem , tumultumque commota , & quidnam illud rei esset , ad portam sciscitante , milites strictis

ensibus eidem minamur ; ni statim arx traderetur , Conjugem intersecturos . Itaque reclusa porta , Caesareani a cem occupant . Confestim Mediceus Cum trecentis peditibus arce egressus , oppido potitus est. Qua re ad Rhaetos delata , cuncti ad arma concurrunt 3 qui in regiis castris erant per literas Vocati, mox proscriptionis poena dete riti reditum in patriam moliuntur . His accensi Caesaris Duces , ac in primis Davatus , in cujus auctoritate , con

196쪽

M AUROCE NI LIB. I. in .

silio , ae virtute belli totius administratio sita erat , nihil , nisi de manu cum hoste conserenda , ac justo Congredi marte, cogitare ; quique levioribus praeliis semper superiores fuerant, si tota acie decerneretur , amplissimam de rege sibi victoriam pollicebantur . Davatus castra Gallorum undique inspicere , situm diligenter observare, loca notare, quo insisterent Helvetii, quo Italicus peditatus stationem haberet , ubi locati equites, qua parte vormenta disposita; agro. rum fossas, vias, ingressus, exitusque illarum optime nou rat ; nocte intempesta ad arma hostem excitare, fossas pro gnacula, vineasque propius agere, levioribus certaminibus acessere, victricia signa nonnunquam in castra reportare. Neque vero obsessi Antonio Levae minus parebant ; ex obsessa enim urbe saepe exibant, improvisi hostes adoriebantur . I annes Mediceus, cui rex paulo ante trium millium peditum, ac trecentorum equitum praefecturam tribuerat , vir bellica virtute, ac militari ausu illustris, glande plumbea juxta pedis talum transfixus est , atque ob id Placentiam delatus praelio interesse non potuit. Rex, ut appropinquantes Caesareanos exciperet, in valle, quam Vernacula, rivus ex Parco fluens, praeterlabitur, castra locat; a fronte, a tergo, atque a sinistro latere vallo , ac praealtis fossis circumcingit; a dextro in Parci Ticinensis muro satis sibi esse munimenti arbitratus 3 Mirabello praecipue, quod olim venationi operam daturi Mediolani Duces incolere Consueverant, nonnullis equitum turmis, ac manipulis peditum firmato. Davatus ex aq rso, sex instructis acierum ordinibus, quarum duae equitum, quatuor peditum erant, eXercitum disponit e peditum primam ex duobus Germanorum. totidemque Hispanorum millibus, admixtis Italis, constituit; huic Vastium Marchionem praeficit : secundae ex solo Hispano peditatu ipse Davatus praeerat e tertia, & quarta, quae ex Germanis constabant , Proregi , Caroloque Borbonio parebant . Rebus omnibus ad pugnam ineundam comparatis, de omnium Ducum sententia vi. kalen. martias, intempesta n cte , Castra movet et ante solis exortum per fabros lapidarios, adjuvante milite, passibus sexaginta muri solo aequatis , per ruinas Parcum ingreditur. Prima peditum acies Μirabellum,

197쪽

captivitas.

reliquae ad regia castra contendunt , statimque ad arma umdique conclamatio in exercitu Gallico fit . Rex Parcum ingressos hostes certior factus , suis opem ferre : milites arma capere, Caesareanis obviam ire, castrorumque relicta muniti ne , hosti aequo loco pugnandi potestatem lacere . Primum Hispanorum agmen pugnam Capessit , emissoque summo impetu globorum sermorum turbine, multos ex Gallis vulneribbus , Languine, taede affectos retrocedere cogit. Gallicus equitatus cum Helvetiis peditibus insita ferocia a latere urgens Hispanos loco movet ; Verum subsequuti Germani cuneata acie Helvetios adorti , ingenti caede illata , prosternunt, aCprofligant. Tum equitum hastatorum numero , in quibus mnem victoriae spem collocaverat, rex stipatus eximia viri te , infracto animi vigore, & corporis robore in certamen prodit i ac dum suos labantes , atque in fugam Versos Compe, stere, & redintegrare pugnam nititur, inter Consertas hostium acies acriter dimicando sauciatus, equo, cui insidebat, graviter icto , excussus , densissima undique militum confluentium turba circumseptus, vivus in potestatem hostium venit rcorporis proceritate , armorum rutilanti splendore insignem virum Prorex, qui eo accurrerat, conspicatus, ipsum jam quicnam esset palam ferentem, manu deosculata, summo honore nomine Cisaris excepit. Eodem momento Alphonius Davatus Gallicos equites , qui Mirabello insederant, dejicit , ac

conficit , atque Antonius Leva cum Germanis Ticino egressus, Gallos a tergo invadit. Tunc undique in fugam versi, nemo consistere , nullus hosti qrontem objicere, Cuncta pavoris , ac trepidationis plena et jam non pro dignitate, & pro Regis salute certare ; led saevienti fortunae cedere , ab hostibus vitam deprecari r ut ex tanto exercitu, prostrema equitum excepta acie , cui Carolus Alenconii Dux , Resis sororius , praesectus aderat, statimque conserto praelio se subduxerat, pauci hostium vel serrum, vel manus evaserint. Gallorum supra octo millia aut occisi , aut Ticini amnis aquis hausti : ex Caesareanis septingenti circiter desiderati sunt. Ad hax e Gallis proceribus multi occubuere , litter quoS Gulielmus Gauserius , maris Praesectus , qui superiore anno improspero exitu in Insubribus dimicaverat , auctorque ine-

198쪽

MAURO CENI LIB. L ins

undi praelii Regi fuerat ; Scudus Lautrechii frater ; Iacobus- 132sque Cabancus equitum Magistri, Maresch v a Gallis voca ti , aliique summi nominis viri. Regis sortunam reliqui fere duces subiere. Hic eventus Ticinensis pugnae fuit, qui sicuti non minus Regi, totique Galliae , quam Italiae luctuosus fuit,

quae acriores bellorum tempestates inde perpessa est; ita Cae- larem , ejusque Duces e gravissimis periculis ereptos ingenti gloria, ac laetitia cumulavit, tantumque praedae e totius exercitus , castrorumque direptione, e manubiis, captivisque accessit, ut exantlatos labores , ac pericula opulentissima mercede supra vota compensarint . Atque in eodem die deletae Gallorum copiae, rex captus, Mediolanense imperium a Caesare recuperatum est.

Finis Libri Primi.

199쪽

bus, Italorum Principum animi ob tuendum Italiae devitatem, ac Bbertatem in υarias curas districti sunt. Primum in cremmune consuere , ac UAres in unum conferre singuli animum induxere 3 at statim Clemens Pontifex ad Caesaris partes pertractus est. Franciscus Rex ex Italia in Hispaniam de Hus , ob captivitatis

taedium irais morbo tentatus tandem con fuit . Dum nomiinter Caesarem, Italique Principes foederis conditiones scribebantur , Da lus pranciscum Mortiam tota I ubria, praeterquam Mediolanensi , ac Cremonensi arcibus exutum, Mediolani ob sedit, ainaque custodia adstrinxit. Gadiae Rex niquis conditionibus e carcere dimissus est . IA Coniaci oppido foedus luter Galgiae Re em , Pontificem , Venetos , ac Mediolanensium Ducem est percussum . Dum Caesar Italos Principes lenire, ac sibi conciliare nitebatur ; Veneti min me isterea cessandum rati, Laudem-Pompejam occuparunt ;mox Mediolanum aggressi, incepto absistere coacti sunt. Taed re Conjacensi vulgato, dum, Maeonia capta, ad Meditamnum inter faederatos de oppugnanda urbe consulitur, I fortia' necessitate adactus arcem Hispanis tradidis . Cremoniam a Baleonio circumsessam Urbini Dux in Venetorum fidem recepit.

200쪽

HISTORIARUM

VENETARUM

ANDREAE MAURO CENI

LIBER SECUNDUS.

R AE LIO ad Ticinum inito, Gallorum prinfligatis copiis , Rege capto , proceribus in Caesaris potestatem redactis, Alenconio Duom ex Italia quam citatissimo gradu abeunte, Μediolano recuperato, incredibile dictu est , quantum Caroli Imperatoris felicitas omnium Christianorum principum , Italoerumque prasertim animis terroris incusserit , populorum omnium oculis prospectantibus, quonam haec ingens Gallorum clades , victriciaque Caesaris arma essent evasura . Permovebant Imperatoris aetas , animus, occasio, magnam apud Cunctos mortales , maximam apud principes vim habere solita: neque facile sibi suadere poterant ; res ad eximias principem a prima juVenta aspirantem, tantam sui nominis illustrandi , imperiique

SEARCH

MENU NAVIGATION