장음표시 사용
231쪽
dnandoque ejus fratri perbonorificus locus , si ipsis libueriti
nec non reliquis Christianis Proceribus relinquatur. Quae ut esset absque dissicultate queant, exercitus in halia communiis bus sumptibus alatur ue triginta nempe milva peditum: cataphra-ki duo milva quingenti leviores equites ter misie cum tormenistis aeneis quae omnia quamcelerrime in promptu sint; tum ad foederatos tutandos ; tum ad coercendos, c reprimendos , si qui
pari pubisse hostes se esse profitebuntur . Ad quae singuli foe
derati tenentur, haec sunto. Pontifex inraugentos cataphractos, septingentos leviores eguntes , peditum octo milva in armis habeat. Gallimum rex quingentos gravioris armaturae, in quibus more Galgiso misie kωoris armatu a comprehenduntuν : ad haec quadraginta aureorum
milva singulis mensibus pro militum sipendiis pendat. Respublica Veneta mine, υes octingentos catapbractos, milli leurores equites, peditum octo mugia sub signis babeat. Ac demum M Holani Dux cata rarios quadringentos, leviores equites tr centos , peditum quatuor milva quamprimum parat s quae omnia praediriam summam conficiunt. Copiae usque ad patratum Hlgum sub ducibus contineantur 3 donec pristina libertas armis 3am tu concussa , Italiae digni-sas restituatur , atque auctores disdiorum, publicae pacis hostes , qui foederatos laeserint, a resus decreta, o sanctiones jurejurando firmatas, egerint; is, ct armis alienus ditiones occupaverint; ac demum in foedus hoc consentire noluerint, penitus retundantur, ac prosilentur et quod tum 1 Mum esse imtesilatur, cum justas copias alere non potuerim , qua Dis tunc aBquo oppido potirentur. Quaecumque ad alendos milues erunt necessaria, singuli pro sua portione conferant. Eodem tempore GAD, 9 Angli, ut ab Italia arma a r- tantur , adversus foederis hostes insurgant. Helistia communibus stipendiis vocentur. ni sudis contendant foederati , precibusque nitantur, ut Imperator captivos regis filios patra restituat ; pacem confirmet: ni id fecerit, intententur mina, bellam induatur. Confectis in Italia rebus, duodecim milva peditum, cataphractorum mille, totidem leviorum equitum, aut pecuniae tantumdem
232쪽
ῶm Myi Principes Bais praebeant, quousque filii obsides a tam 1 31 6sare aemittantur. - Atque ut perpetuo Italiam GHU , Bais Galvas tueantur . decem peduum milva, eat bractorum milD, semoris armaturae totidem, cum opus fuerit, emittere teneantur et classisque viginti quinque triremium, ac onerariarum navium praesto sit ;quarum triremium duoderam Rex, tredecim Reo Bra instru re teneatur. Si Provincia armis petatur, classem Rex alao
- Franciscum Gortiam in quieta Medistini ducatus possessione relicturum e cum faederatorum exercitu adversus Impermiorem , ac Per mandum ejus fratrem defensurum 3 ex sanctissime spondeat. Dux e contra auribis Galbas juvare , si opus fuerit, teneatur z numerus copiarum consimilis sit : quotannis pro ruribus , expensi que remis Agam auri summam pendat, quae Pontifici, Anglia fregi , V enetoque Senatui videbitur i atque ea non minar quinquaginta aureorum mistibus esse queat : Miximilianumque ejus fratrem pro familiae dignitate , pr priaque
Quibus ob sequutas Regis partes bona fisco M Hrata, quique patria privati sint, omnia libere restituantur . Ex cognatione regia uxorem Ffortiae se praebiturum , Dicio Henrici meliae I exis, promittat ; daturumque operam , ut metis faedere cum Duce ad Insubres tutandos conjungam
Si Dux fato Muresserit , Maximibanum ejus fratrem ejus Leo habiturum; pacta, promissaque praestaturum. ensis Comitatus, utpote a Mediolanensi ducatu sejunctus, in Aurelianensis Duris haere aetate sit : Regi, aut Duri ejus ,
lio restituatur, qui quo que adolescentiae annos excesserit, ad faederatorum nutum admini nur. Et quoniam Genuae emitas, vel situs opportunitate, via portuum copia, max um semper a Italiam perturbandam mmmemtum afferre visa es, si ita steti piacuerit, via Antonio Adurno duce ad foederatos declinante, summa Reipublicae isii potestas, quam modo retinet, relinquatur ; aut Genuensis 3 e Glisae statu immutato, leges paci, securitati Italiae non adversae H n- ur, Rege Iupremum jus in civitate obtinente.
233쪽
is 6 Praesentem Neapoluani re vi flarum Ga dirum Rex neque
immutaturum, neque pertur turum spontarat, nisi ex praescripto, voluntateque Summi Pontificis, ut altioribus initiis tramquAstas habae coalescat, pacisque hostes in ordinem cogantur .
Quod si evenerit , aut Franciscum de faederatorum consensu pontifex Regem Hret; aut non sine Asorum voluntate de Nempolitano regno satura et utrumvis contigerit , Ecclesie iura smprema ferventur, avo que census a minus quinquaginta amreorum mignum. Regi autem pro Iuribus, quae in praedicto regno possidet, ex Summi Pontificis arbitrio, abo Rege declarm to , non minus septui inta quinque aureorum miEM , wI in Ecclesiae iuuionem redicto , aureorum sexaginta milva persoL
Fuedus sane hoc, 2 focistas ad posteros pertranseat, foede
ratique Meaeream familiam sub tutela recipiant; aeunitatem, statumque prHentem tueantur . Tummo spodente Pontifice , Florentinos n)hil foederi a Dersum acturos , in suaque υHuutate futuros. Verum, cum neque m ori , neque graviori auctoritate sim cita societas inniti queat, quam Henrico potenti s o Angliae Rege ; protector is, ac conser tor foederis declaratur , saeta ratorumque sponsor appetiatur , Agique, ves ejus sitio nubo ἀ-tio ducatus, vel principatus nomine insignisa, cum annuo triaginta m. Fum aureorum censu assignetur et idem jus, ac impertam cum decem amreorum militum annua re tu Cardinali Eboracensi tribuatur.
Si qua societati huic ad Ga foedera sint, omnino aboleam tur ; neque alia, insciis sociis , ac praesertim ad statum Italiae pertinentia iniri possiut . Foederatorum amicis, ac sociis, ut moris est , ante sub mgnationem nomina sua sue geri adscribere liceat ; dummodo nuiatius hostes sim : quae submsiatio intra mensem fiat ; cui sis fortia in Mediolanensi arce obsessus subscribere non poterat,
Pontifex, ac Tenatus id ejus nominae facturos posticeantur. Nuntius initi, ac firmati cum Rege foederis v. nonas junii per literas Andreae Rubel Venetias advenit, qui significavit, Henrico Angliae Regi trimestre tempus, ut in foedus reciperetur, datum fuisse. Ac pridie nonas a Senatu foedus Coniacens
234쪽
se approbatum est, cui Andreas Gritus Dux Reipublicae no
mine subscripsi r ac syngraphae illico in Galliam ad l ubeum mittuntur ; cui, si ita Regi placeret, subscribendi facultas Rei.
publicae Venetae nomine a Senatu permittitur. Postera vero die ad Gasparem vinellum, qui ob Laurentii Aurii Doctoris obitum Reipublicae negotia in Anglia gerebat, litetae perscribuntur, quibus mandatur, ut Regi, Eboracensique Cardinali in gentes gratias agat, quod pro Coniacensi foedere omni ossi. ciorum genere laborastet; Senatusque nomine enixe hortetur, ut in societatem adscribi velit, quippe qui cum potentia, auctoritate, consilio, magnanimitate antiquitatis memoriam aequaverit, nulli dubium esse, quin, coeptis ipsius voluntate adspirante , prospera cuncta , ac felicia sint eventura; Rempublicam una cum Clemente Summo Pontifice , nihil pro Ssortiae libertate , pro Italiae dignitate omissuram : auctoritasque eadem , quae Rubeo, G pari Spinello firmandi foederis impertita est. Eodem tempore Senatui, ac Pontifici Copias augere, quamvis nondum a Gallorum Rege foederi subscriptum esset , visum fuit; praesertim cum quotidie nuntii secreto a Franci sco Ssortia mitterentur, qui summas dissicultates, maximas, quibus ille undique premebatur, angustias significabant: septem jam menses in arce inclusum teneri ; quae ad victum necessaria sint, omnia sere exhausta fuisse; vix annonam menstruam habere, qua se, familiam, milites alere queat: ni illius necessitati obviam catur, cito succisa spe , vel ad deditionem faciendam quod pro sua dignitate, societatisque foedere nunquam sit facturus vel extrema omnia ab hostibus passurum. Nam Antonius Leva, Alphonsusque Davatus , qui in Insubribus
Caesaris nomine, defuncto Ferdinando DaValo, res gerebant, licet multis undique dissicultatibus pressi; ac praesertim pecuniae , omnia potius vel intoleranda pati, quam obsesso S sortiae suppetias serri sinerent, in animum induxerant; Cunctos civitatis ordines ad crogandum argentum, aurumque Compellentes et qui si aut recusare, aut excusare, aut moraS ncctere auderent , pignoribus ablatis, in teterrimos carceres conjiciebantur ζ ac una vox tantum Mediolanensum civium exaudiebatur ; villas, oppida diuturnis militum sumptibus exhauriri ;agros deseri; urbem, civesque ipsos miserrime assici , ac tanquam II 6
235쪽
t 2 6 quam sontes in carceres trudi, & Cruciatibus torqueri. Itaque populus justo dolore fremens, ac furens, cum in fabri cujusdam aedes satellites ad aureos quingentos exquirendos missi
essent, totam urbem, tumultu excitato, Vehementissime commoverunt , fabroque repente, arreptis armis, opem implorante , vicinis ad auxilium convolantibus, abire ministri publici coacti sunt ri illisque rursus, Antonii Levae jussu , aliis adjunctis, portas domus perfringere conantibus, ad arma statim a
populo Conclamari Coeptum, per totam urbem tumultuS, tu
binis instar, citissime sertur. Ea tamen die furentis populi impetus non repressus 3 sed vis tantum repulsa et nam Leva e curia per infrequentes urbis vias ad loca arci propinqua descendit, militibusque nonnullis repente coactis , Gaspare Mavno summae auctoritatis cive comitante, ubi conserta multitudo , ac densior turba objici videbatur, se immittit ; hortatur, atama abjiciant, inani tumultu abstineant; civitatis quietem importuno impetu non misceant. Davatus adhortationibus auctoritate pondus addebat; quippe qui apud populum invidia s
Periorem gratiam nondum corruperat. Tandem iis conditionibus ab armis discedere voluit , ut Cassareani privata pecunia abstinentes vectigalibus tantummodo contenti forent 3 neque novos milites in civitatem introducerent. Verum cum sequeoti die nonnullos ex Hispanis ducibus adventare cernerent , Crebrisque admonerentur nuntiis, peditum cohortes, turmasque
equestres citato gradu ad urbem subsequi, oriri tumultuS, amgerique mirum in modum coepit s ut hi ardenti, ac prope lymphatae menti, magnisque ausibus vis, ac prudentia respondisset, statim insolito motu conflagrare civitatem , dissiparique Hispanos milites visum esset. Constansque fama est, tum de relinquenda urbe Caesareanos consilium inivisse . Verum incondita multitudo, absque duce suas vires haud aestimare assueta, ab armis ad veterem curiam diripiendam magno cum impetu progreditur : quo viso, Caesareani ad arma redire, Vias trabibus, ac impedimentis obsepere, relictaque arcis custodia, adversus populares serri r quae res ingentem , diuque Optatam opportunitatem obsessis objicere visa est ex arce exeundi, hostium munitiones occupandi, egregioque facto immortalem gloriam comparandi. At
236쪽
At Ssortia, licet emissa manu militum uno momento mu- i526nitiones cepisset ; ubi tamen qui opem sibi, aut Commeatum serrent , nullos inspexit , auxiliorum spe destitutus , cum hostibus incertum fortunae exitum haud experiri satius arbitratus , suos intra arcem coegit. Interea multi e direptione curiae praeda onusti abire, alii Hispanorum domos diripere, plerique signa deserere si ita ut Caesareani S, praeter Germanos tunc arcem obsidentes, reliquos milites non modo ex urbe , sed ex agro Mediolanensi amovere pollicentibus, tumultus sedari coeperit; cum a solis occasu usque ad ortum incerto, obscvroque eventu mars dubius utrimque fluctuasset , Mediolano est restituta quies. Sed nonnullis, qui majore auctoritate, &gratia favorem plebis collegerant , praecipueque Ssortiano nomini addicti erant, ablegari, amoveri ab urbe coeptis, POpulo reluctante, plerique Cuncta rursus misceri , ac turbari cupientes , arreptis armis, Hispanos milites passim trucidare 'i noratos spoliare; injuriis contumelias addere et a quo licet primores , quibus civitatis salus cordi erat, maxime abhorrerent, centurionesque ad temeritatem, audaciamque populi Compescendam per portas disposuissent; tamen rabies commotae multitudinis vix cohiberi potuit. Inde Antonius Leva , Alphon-susque Davatus cum fide, qua se Mediolanensibus obstrinxerant, se solutos existimarent, signo Hispanis Ducibus dato ,
quibus cum militibus ad urbem accedere imperaverant , ipsi munitionibus, valloque ea parte, qua suorum statio Continebatur, nocte munita, agmine militum coacto , alia ex parte
inopinato egressi, prius quodam, qui ex infima plebe caput
honoris cau1a aperire renuerat, occiso, certaminis initium faciunt , ignibusque ex turrium cacuminibus reliquos ad urbem vocant . Indigna caede perculsi cives, nemo adeo pacato animo extitit, qui licet cum vitae discrimine tantum facinus vindicandum non censeret. Caesareani vero , qui urbem recenti milite muniverant, loca. editiora occupaverant, e quibuS e
cuti in Mediolanenses plumbea tempestas poterat, popularem impetum stegerant, ut cives, spe victoriae abjecta, Ducum antimos mulcere, iramque lenire satius putarent . Verum frustra tentata clementia, emittique suspectos cives jubentibus , pugna redintegratur, miserabili taede cuncta foedantur ; Germani
237쪽
tectis ignem injiciunt; dum Mediolanenses e senestris, .& speculis missilibus diversi generis milites interficiunt: e turriculis illi balistis serreis cives prosternere s nulli parcere ; Vulneribus,
incendiis, caedibus omnia miscere r ut una die nobilis1ma , atque inter praecipuas Italiae civitas ad internecionem usque deleta seret, ni sit Duces nondum ingressas Hispanorum cohortes urbe prohibuissent I ac populus , qui arma frustra induerat, sessus non modo Caesareanorum voluntati non adversari; verum etiam migrare domo, patriamque deserere decrevisset Hunc in modum summo civium Mediolanensium exitio alereuexercitum, pecuniam Conquirere Leva, ac Davatus malo uno alteri mederi cogebantur.
Quae res Clementem , Venetosque impellebant ; ut licet nondum a Francisco Galliarum Rege foederi subscriptum esset ;attamen augeri copias, novos militum delectus haberi , nihil ex iis, quae ad bellum necessaria forent, praetermittere statuerent ; Petroque Pesareo Legato SenatusconsuIto mandatur, ut sex peditum millia veteribus copiis adjungatis Ponti sex Placenistiam Guidum Rangonium cum totidem peditum millibus proficisci jubet, ut suas copias, si occasio tulerit , cum Venetis conjungat. Ad haec cum ad incrementa , roburque exercituuHelvetiorum gentem maximum momentum in proeliis afferre compertum esset ς praesertimque Franciscus Maria Urbini Dux, ac copiarum Reipublicae Imperator suaderet , a1 debellandos hostes duodecim Helvetiorum peditum millia necessaria esse ;ut virtute militari conspicua gens , illustriumque victoriarum fama percelebris stipendia Veneta, & Pontificia mereret, e re communi visum est: . Itaque cum hac in re Ioannes Iacobus Medictus Mediolanenss Mussianae arcis Praesectuς , ac Octa vianus Ssortia Laudensis Epistopus suam operam Senatui orutulissent, citoque sex millia ex Helvetiorum gente. in Galliam Cisalpinam exscensium pollicerentur, Pontifex decem aureorum millia, quinque senatus Μumano Prauecta aiu id peragendum mittit. Interim a Petro Pesareo Legato litem sum veniunt , quibus Ssortiam maximis undique circumseptum periculis Senatui significat, cunctarum rerum inopia pressimi ς vix paucis diebus victum suppetere ; Celeritate opus ede, ne spe auxili rum dejectus, Meceps consilia ne vitati accommodare CAEM
238쪽
tur . Igitur quatuor peditum millium meter sex delectum haι 1316bendum esse decernitur ; idque Legato mandatur , ut idem Guido Rangonio suadeat, Pontificias copias totidem peditum
numero augeat, ac cum Ennio Verulano summae apud Ponti.
ficem auctoritatis viro omnia communicet ; id enim Pontifex a Republica postulaverat et Cataphractos insuper equites ad flucminis Abduat ripas obequitare jubeat. Pontifex, qui Rangmnium copiarum Ecclesim Praesectum cum cataphractorum turismis aliquot, sexque peditum millibus Placentiam miserat, Vi. aellum Vitellium cum novis militibus , Florentinorumque cais taphractis mittit, ac Ioannem Mediceum , quem Italis copiis praefecerat, vicesque in exercitu illius gerentem Franciscum Gui tardinum. Senatus altera ex parte auctis copiis , quibus summa cum auctoritate Imperator, uti diximus, Urbinas p Orat, Legatique munere Petrus Pesareus fungebatur, exercitum
ad Clarium, agri Brixiensis oppidum, ad flumen Ollium c gi jubet; fuere in eo peditum decem millia , praeter milites, . quos e prauidiis Imperator eduxerat : ac propediem Messia. s P ectus duo millia Helvetiorum peditum in armis sere, quorum quingentos lacus Comensis custodiae demandare de-
Erevcrat , mille quingentos ad exercitum accessuros significa-
hat . Ad haec Laudensis Episcopus cum eodem Praesecto e Rimis multos sparsim sub signa venturos . Iis Pontificias , Venetasque copias conjungi Senatui placebat ; qua de re ut cum Rangonio summo Ecclesiae Pra secto ageret , Legato per stripserat s atque ut idem Pontifex Rangonio mandaret , per Reipublicae Oratorem petierat , ut justo exercitu ad liberandum obsidione Franciscum S rtiam proficisci possent , fi ituri que belli prospera jacere fundamenta . Haec erat rerum Itali. Carum conditio ; cum Caesar ob moram in pace a Rege fimmanda, quidnam ille moliretur, quo sua spectarent consilia,
jam tum mente praeviderat. Verum posteaquam apertius omnia
a Carolo Lanrio, quem in Gallias ad jusjurandum Regis accipiendum miserat, intellexit, quamplurimas Regem excusatio nes nectere , regni ordines nullo pacto Burgundiam dimitti passuros ; ingentem auri vim illius vice offerri ; foedus cum Pontifice, Venetisque percussum e licet illi nondum manum
Rex apposuis ti animo vehementet Perturbatus Cuncta novo
239쪽
as 6 rum motuum casibus somitem allatura circumspiciebat ; cum illi, vel Italiae pristinam restituere imperii formam, Francisco Ssortia liberato, necesse csset, eoque fructu Carere, quem ex inita cum Gallis concordia speraverat; vel pactiones illas te nire , quibus pax, ac libertas Regi concessa fuerat e quorum illud minuere Caesaris majestatem, auctoritatemque in nobilicsima orbis terrae provincia videbatur ; hoc aemuli , potentissimique Regis spiritus augere, seque Burgundiae ducatu spolia4re , quem vel situs opportunitate majorum stemmatibus ill strum, posteaquam aci imperii fastigium evectus fuerat, anxia
At plus valuit in Carolo Burgundiae potiundae , ac cogem di Regis desiderium, quam imperii in Italia retinendi spes .
Consilia itaque eo flexit, ut Italos Principes, Pontificem nempe, ac Venetos jam animo aversos quacumque sibi ratione conciliaret, ac Franciscum Ssortiam in veteri majorum suorum Possessione retineret. Propterea Ugonem Mon tam in Italam oelerrime misit ; qui statim Romam prosectus Pontificii se egregiam suam erga Rempublicam Christianam , atque Italiam Voluntatem significaret, seque vel ad pacem cum Pontifice , II 'ς Venetiuiue sanciendam, vel non minus ad bellum alacri ani, is, a nὶΟ suseipiendum paratum esse. In itinere Montata ad Senatum literas dedit, quibus significabat, se ad Italicas res Componendas missum fuisse , ad caque amplissimam facultatem ,
mandataque habere ; Romam ad Pontificem Imperatoris mentem perlaturum, magnis itineribus contendere et petere , ut
eamdem facultatem Oratori apud Clementem Reipublicae n mine Senatus tribuat. Has literas Alphonius Santius in Patrum Collegium detulit, eademque etiam voce significavit ; Caesaris eximiam erga Italos principes benevolentiam 3 propensum erga Commune bonum studium , pacisque inter Chri astianos Principes ingens desiderium extollendo et his addit , Cesaris Duces , qui Μediolano praeerant, sciscitari, quo pacto se gerere erga nostros debeant , cum cataphractos Reipublicae equutes in Insubrum fines proficisci intelligant . Perlectis literis , audito Santio Caesaris Oratore , Patribus de re summi momenti , quae ad omnes foederatos maxime pertineret , nisi prius Legatis illorum consultis, Senatus decreto respondere non pla-
240쪽
cuit . Igitur statim Pontificis, Galliae, Angliaeque Regum, ac is 16
Francisci Ssortiae Oratores in Curiam vocantur, ut illorum exquisitis sententiis Senatusconsultum fieret ; cum enim initum Coniaci foedus nondum vulgatum esset, licet jam per cunctam Europam illius rumor permanasset; ambigebatur , num inter Principes inita societas apertis verbis, atque haud dissimulanter Caesaris Oratori Senatus nomine aperienda estet . Una Omnium suit sententia : absque haesitatione incunctanter Santio respondendum esse, Senatusque consultum foedere inniti oportere ; silentio, quod per omnes Europae tractus fama vulgaverat , tegi non posse ; sin secus fat, conceptae hominum spei de summorum principum societate derogatum iri, atque alienum a publicis rationibus suturum . Itaque Senatui hunc in modum Alphonso Santio responderi visum est. RempubBram nulis unquam tempore de praestanti inperatoris erga concomaeiam , pacemque sudio dubitasse ; idque in primis sum tui esse gratissimum ; digna siquidem optimo Imperatore , aD 'e' que ex uenti principe res semper fuit, omni labore , Ο imaeo niti, ut orbis Christiani principes aes iis aereus, besiisque mutuis exardescentes pacis vinculo connectantur: quod si
ulti unquam tempore, bis potissimum turbulentiissimis, unaeque tempestates, horridasque procedas besiorum minantibus, maxime peroptandum est 3 idque summis istis a Senatu exoptari. Ceterum quod ad postulata inonis Moncatae , Santiaque o Bat, niHI respondere posse , nisi foederatorum principum com sensus, cum quibus a Mepublica societas inita fuit, accesserit. In hujusnodi sententiam Caesaris Oratori decreto Senatus
responsum, eademque per Oratorem Pontifici significantur radditur, caveat Pontifex Maximus, ne summo artificio, mora, ac cunctatione unum id Caesareani intendant, ut obtundere Conatus nostros queant, & interim arce Mediolanensi , quae ad summam rerum omnium egestatem redacta est , potiantur ue vel Galliarum Regem suspicione , ac technis impellant , ut cum Caesare in gratiam redeat, atque Proregi Neapolitano si novas aliquas concordiae rationes excogitaverit , assentiatur e pro certo habere Montatae postulatis ita Pontificem responsurum, ut ille aperte cognoscat, nihil absque reliquorum sociorum consensiu facturum. Quod sane ita evenit ;H. Mauraceni T. I. M nam