장음표시 사용
201쪽
que propagandi opportunitatem elabi per socordiam permissurum. Regem illum in potestate habere, cum quo simultates, odiaque intestina exercuerat , illustrique aemulatione de Imperii dignitate paucis ante annis decertaverat e Gallias nihil non pro sui Regis libertate Caesari concessiiras e p cipuam
Italiae partem illi obtemperare : exercitum Ducum peritia , militum virtute , recenti Victoria exultantem nihil non aus
rum. His fiebat , ut qui potentia principes in Italia eminerent, Pontifex, & Veneti pro illius libertate dies, noctesque excubarent . intuebat sibi Pontifex, quod Regi Gallorum adhaeserat; quod Albaniae Ducem in Neapolitanum regnum bellum inserentem, per suae ditionis fines transeuntem commea
tu, & milite juverat , quod pro Rege in Insubrum possessio
ne retinendo, consilio , auctoritate , viribus enixe laboraverat. SenatuS autem Venetus , quod copias ex foedere Caesareanis flagitantibus conjungere detrectaverat, verebatur , ne ea re permotus Caesar veteres inter Maximiliareum , & Rempublicam inimicitias, ac belIa memoria repetens hostile aliquid moliretur. Quocirca unum illud ad Italiae incolumitatem, de-eusque retinendum hoc tempore superesse videbatur , ut Cet fari , si victoria ad perturbandam quietem, praesentemque re rum statum uti vellet, communibus consilis, ac viribus Clemens , Senatusque Venetus obsisterent . Eam sibi animo haerere sententiam Pontifex, neque societatem absque Republia ea cum Caesare unquam habiturum, Senatui significaverat. Verum Gesareani Pontificem , Venetosque conjunctos esse aegre ferebant ; unum hoc illis, quo minus ad nutum Italiae principibus leges dicerent, pecuniamque, qua marime egerent, ad deducendum exercitum colligerent , esse impedimento rati . Sejungere igitur amicos principes adoriuntur ue Clementem ad suas partes pertrahere, multis propositis commodis , COntendunt ; Senatui, Clementis ratione posthabita , facilia omnia apud Caesarem sere pollicentur e propterea Ioannes. Sarmei tus a Prorege Venetias missus fuerat, qui partam ab Imperatore victoriam Reipublicie gratularetur Senatus vero Andreae Naugerio, ac Laurentio Priolo in Hispanias prosectis, ut eodem ossicii genere uterentur, & de prospero ad Ticinum pra Ilo Caesari gratularentur, injunxit . Antonius autem SurianuS
202쪽
Brixiae Praeto Reipublicae nomine ad Proregem, Carolumque ruedis Borbonium eadem do causa proficisci iussus est. Verum longius prospiciens Senatus cum Pontifice agebat ut communi
consilio imminentia Italiae pericula propulsarentur 3 id fieri absque dubio posse , si Pontifex, Senatus, Florentinaque ReL
publica, quae Clementis auctoritatem sequebatur, foedere inito , tantum Copiarum equestrium, pedestriumque numerum instruerent, qui ad ditiones illorum tuendas , atque ad Caesareanos, si quid hostile aggrederentur, arcendos lassiceret: ab auctoritate, potentiaque foederatorum minores in Italia principes non recessuros. Erant sane tunc Reipublicae cataphracti equites nongenti, levioris armaturae sexcenti, pedites ad decem millia , praeter Classem, quae multis triremibus, magnis , parvisque navibus instructa facillime a Republica maritimis in rebus innutrita augeri poterat. Alphonius Ferrariensis Dux d Centos sexaginta cataphractos, leviores equites quadringentos, non parvam militum manum habebat. Metaurensum vero D US ea erat sententia, duorum cataphractorum millium, mille quingentorum leviorum equitum , peditum triginta millium
exercitu Italiae libertatem , dignitatemque defendi , hostium
impetum repelli, ac pro tempore non minima illis damna timserri posse : celeritate tantum opus esse videbatur e pecuniae desectu , militum tumultu, variis incommodis Cauaris undique pressiS Ducibus, occasone utendum e non alienum ab Italis
Henricum Angi lar Regem futurum , qui licet scedere Caesari vinctus esset, atque ad praelium illius Duces incitandos Gregorium Casalium in Italiam misset , in immensum illius augeri vires, & penes unum leges belli, pacisque esse aequo animo minime laturus erat. His accedebat, quod a Caesareanis pro novo scedere ineundo oblatae conditiones suspicione minime carere Videbantur ; cum praecipue Caesar tunc in Hispania moraretur, neque ex illius consilio , & auctoritate quidquam decerni posset; quaeque tractata de gravissimis rebus f rent, comprobare , aut infringere in illius potestate esset. Cm
saris societati Italiae libertatem , ac salutem praetendere nihil aliud esse, quam acre adversus Gallos bellum , cunctis spectantibus, moliri ; illis subactis, totius Christianae Reipublicae Principatum Carolo deferre.
203쪽
1323 Quibus sane permotus Pontifex a foedere cum Canareanis ineundo animum averterat; Mnatuque suadente, in Helvetios ad peditum delectum habendum Verulano misso , undique copias cogere nitebatur, Iacobo Salviato , qui summa apud Clementem auctoritate pollebat, impellente, eamdemque Florentinae Reipublicae mentem esse suadente , quae Franciscum Victorium ad Pontificem miserat, atque illum, ut paci, dc tranquillitati Italiae prospiceret, omni ossicii genere ruerat Cohomtata . Ad haec Ferrariensis Dux, viribus, pecunia, situs opportunitate maximo Videbatur adjumento futurus. Is Cum Pontifice amicitiae conciliandae, veterumque odiorum memoriae delendae occasione arrepta, oratorem Venetias miserat, qui ducentos Cataphractos, leviores equites quadringentos , de quibus supra diximus, Duces virtute, militarique disciplina insignes ad Pontificis nutum praestaturum polliceretur : Senatus. que cum Clemente agebat , ut Duce in foederis societatem ascito, non minimum roboris exercitui iadjiceret , ac libertarem , dignitatemque publicam firmius tueretur. Neque alienus Clementis animus ab Alphonso videbatur ; atque ut Hemici Isio. γ Angliae Regis auctoritas accederet, suadente Senatu , Hierinnymum Ghinnuccium Senensem in Angliam miserat , ut quo. i. loco res essent, Regi fgnificaret, illumque impelleret,
a L . ut nimiae Caesaris potentiae jam in omnium perniciem redundanti , auctoritate , potentiaque , quibus plurimum posset, Ob- Lais,acis, Viam iret: id ipsum Reipublicae nomine Laurentium Aurium Oratorem ad Henricum designatum significaturum. Dum haec Av- δε- aguntur, Caesareani nihil praetermittendum rati, ut in suas partes Clementem allicerent, pollicitatione , prece , minis agebant ; illum deterrere ab inceptis nitebantur; si id obtinerent, pecuniam militibus non defuturam arbitrati , reliquos Italiae Prindipes, vel Pontificis auctoritatem sequuturos , vel certe cum Gesare Certaminis aleam nulla ratione subituros . Id ut facilius consequerentur , octo peditum Germanorum millia , quadringentos cataphractos, tria Hispanorum vexilla in Camporum ditione sta, in agrum Placentinum, qui una Cum C vitate tunc Pontifici parebat, Prorex immittit e minatur se , sexcentis adjectis levioribus equitibus , copias ad decem millium numerum auctas per Apennini juga in Campaniam trans
204쪽
missurum, Albaniae Ducem oppugnaturum; se vero Cum pari militum exercitu Insubres defensurum. Interea Archiepiscopus Capuanus ex Hispaniensi lcgatione Romam reversus Pontilicis animum nutantem, & in Varias partes districtum ad concordiam cum Caesareanis Ducibus amplectendam flexit 3 atque , ut omnia e finibus Ecclesiae nascentis belli initia tollerentur, Ursinique, & Columcnses diversis factionis homines, qui milites , & arma ad res novandas comparabant, reprimerentur, Albaniae Duci Clemens auctor fuit, ut majori copiarum Pa te dimissa, e regno Neapolitano discederet: quo facto Caesareani quidquid militum in agro Romano haberent, flatim missuros ; Columnenses ab armis rccessuros polliciti sunt. Dux vero Sinuessanus Caesaris apud Pontificem legatus, ut penitus ad Caesareanos Clementem traheret, Pror is nomine de foedere adversus Gallos ineundo, atque de sociis in illos armis vertendis, maximis propositis conditionibus, agebat s a quibus sane consiliis cum illius animum non parum abhorrere intelligeret, de praesenti rerum statu in Italia , inita societate, retinendo agi coeptum est. Clemens Senatui significat, necessitate adductum , ut rebus suis prospiceret, quas quamplurimis bellorum periculis, ac ruinis objectas , non sine populorum clade, ac ditionis Ecclesiae detrimento, jam tum mente intueretur , praeterita consilia deserere coactum : non Italorum principum societatem , non copiarum incrementa probare 3 sed cum Caesareanis certis conditionibus in gratiam redire statuisse: enixurum, si ita Senatui visum fuerit, ut eodem foedere , ac societate Rempublicam complectantur. Ad haec Senatus, ne in re summi momenti, ex qua totius Italiae libertas, ac dignitas penderet, aliquid perturbato animo agat , vel nimio timore
permotus decernat, hortatur et non eo loco res Caesaris esse, ut properanter, ac praecipiti consultatione in illius sinum ruendum sit: imminutas Caesareanorum vires , octingentos Cata
phractos, totidem, vel paulo amplius leviores equites, pedites quatuordecim millia illis adeste, quos pecuniae inopia subfgnis vix contineri posse, ne dum novi aliquid hoc tempore moliri queant di summis laudibus efferre Pontificem, quod se dus adversus Gallos non modo Italiam, sed universum Christianum orbem incendiis bellorum , ac cladibus inflammatru
205쪽
rum, sorti animo repulerit; suadere, ne aliquid de societate pro praesenti Italiae statu retinendo statuat, priusquam Caesaris voluntas, ac mandata ex Hispaniis perserantur. Verum Pontifex, quem praesentia potius , quam futura umtabant , consilium amplexus, quo se , resque luas in tuto cotilocaret , & Caesareanorum stimulis, & suorum adhortationibus impulsus, non expectata Caesaris sententia , kal. aprilis cum Prorege foedus iis conditionibus sanxit. Primum, ut communibus armis , atque auctoritate Franciscus Ffortia Caesaris auspiciis in Insubrum posse ne retineatur. Deinde, ut Caesar Histiseiae ditionis imperium a resus hostium injurias tueatur. Tum, ut in suam chentelam Florentinorum Rempublicam rer piat ; Mediceae familiae dignitatem, atque a istu Mem nulti unquam de causa imminui in patria permittat: qui intra E elsae fines detinentur milites, Min amoveantur I centum amisistim mistia Florentini Caesaris Ducibus pendam . Quadrumestre spatium, ut haec Caroli decreto firmentur, praefinitur. Venetae Reipublicae , ceterisque Italiae principibus viginti dies assignantur, ut aequis, honestisque conditionibus, si ita libuerit, in foederis societatem coire possint . Atque his diebus
Albaniae Dux classe regia cum Rentio Cerite ad Centumcellas exceptus, majori parte suorum amissa, in Gallias rerersus est. Patres, cum Pontificem Caesari accessisse, minorisque a ctoritatis principes eadem veluti tempestate jactatos, in eumdem portum delatos animadverterent; multa secum animo volvere , maximis curis agitari s Galliae Viribus consopitis, ac labefactatis, nulli rei, nisi Regis libertati aspirantibus ; Ponti fice adversus omnium opinionem in Caesaris partes protracto, quot superesse, qui illius potentiae , aut adversari , aut rei ctari queant ξ Uni Senatui, & Reipublicae libertatis , inces mitatisque Italiae onus incumbere. Miserat sane per eos dies Ludovica Francisci mater, cui ob Regis Captivitatem totius regni administratio obtigerat, Venetias Gasparem Sormanum cum literis, quibus Senatui significabat, omnia in Galliis tuta esse , neque ex adverso praelio , Regisque captivitate quidquam , quod vires amplissimi regni imminuere, potentiam, ac majestatem possit , pertimescere : gare, ut quae semper scit erga Venetam Rempublicam Re
206쪽
gis benevolentia , ac nobilissimae gentis in Venetum nomen propensio, pro eadem officio, auctoritate, Viribus nitatur, ut Regi de Republica , ac de toto Christiano orbe optime merito ex indignisi ima servitute erepto libertas restituatur , qua salus, atque incolumitas rerum , filiorum, ac totius Galliae regni , veluti fulcimento, sustentatur. Ad haec rescripsere Patres, aegerrime Regis casum Rempublicam tulisse, nihilque accidere
illi molestius potuisse, quam Regem illum , quem semper summa observantia coluerat, in has aerumnas incidisse . Ceterum tela ictusque sortunae, qua varie humanae res Commoventur ,
ac veluti fluctibus agitantur , sortiter perserre id demum esse animi vere regii ; cum praecipue res eo loco sint , ut omnia sperare sortunatum exitum jubeant ; atque incredibili providentia totius regni incolumitati, sapientissimis reginae consiliis, prospectum fuerit: nihil magis Senatui cordi esse , quam ut
celerrime rex pristinam libertatem consequatur 3, in eo omnem operam, studium, curam, quantum in 1e erit, adhibiturum . Verum magnas res saepius prudentia, & Cunctatione mortales assequi ; quocirca cum opportunitas affulserit, nihil ad tantam rem consequendam Senatum praetermissiirum . Eodem serine tempore Hieronymus Gracciolus, & Alphonius Santius , ut novum foedus a Republica cum Caesare iniretur , a Senatu flagitabant. Patres minime de nova agere societate, cum priors cere videretur, necessarium arbitrabantur; cum acrius instarent , ne difficillimis temporibus prorsus pacis consilia aspernari Viderentur, Senatus decreto responsum est. Si in ea sententia permaneant , novique foederis Pontificem caput , ac Principem esse velint, non recusaturos . Verum cum in dies mora negotium protraheretur , & Pontifex Cum Caesareanis
Concordiam, pacemque firmasset , Mediolani Dux , Prorege non dissentiente, Equitem Bilium Venetias misit , qui Colle- tum ingrcssiis Ducis nomine significavit, mentem Pror is es, ut novi foederis mentione praeterita, Vetus confirmaretur:
cum copiae . Reipublicae Ticinenti praelio non interfuerint , &ob id, ut militum numero pares hostibus essent, ingentes impensas eruere Caesareani coacti fuerint ; aequum censere , ut ea vis pecuniae, quam ratio exposteret , a Republica persol-Veretur: petere idcirco aureorum millia centum, & viginti . II 23
207쪽
Ea re in consultationem adhibita, placuit, ut Petrus Pesareus legatus Mediolanum renovandi s deris causa proficisceretur , cui perampla a Senatu cum Pror e paciscendi auctoritas impertita suit ; dummodo mandata, quae ad negotium peragendum requiri solent, non desiderarentur . Verum Cum nullam Prorex a Caesare tanta in re conficienda auctoritatem haberet, mora, aC novis eventibus nihil perfici potuit. Interea Franciscus Galliarum rex qui post Ticinensem captivitatem Pisleonem perductus, regio cultu exceptus, & honori
ficentissime habitus fuerat , summo studio , ac diligentia in
arce servabatur . Is cum primum eo post praesium perductus fuisset, literas aia matrem dederat, ut nuntiis Caesareanis in Hispaniam proficiscentibus, tutum per Gallias iter agere lic ret , eo gratiam Caroli Lanini Proregis sbi conciliatum iri sperans, auctoritateque illius libertatem a Caesare adepturum. Id non modo ultro a Regina concessum est ; sed etiam percumdem, qui victoriae nuntium ad Qesarem serebat, literae additae, quibus illum enixe obsecrabat, ne in tanta victoria, tam secundis rerum eventibus humanae sortis oblivisceretur , Regemque sibi amnitate conjunctum, in illius manus prolapsum, clementia, & mansuetudine , quae vere imperatoriae VirtuteS sunt, erigeret, aC recrearet : tempus affore, quo illi pro immortali beneficio non inferior gratia redderetur . Cae- Iarem tantae Victoriae nuntio accepto, fama fuit, nullum laeti
tiae signum , ne vultu quidem , dedisse; sed immobili, quam
in utraque fortuna gerenat , animi constantia gestientis gam dii stimulos cohibuisse & ne publica, quae assolent, a P pulis victoriae argumenta ignium , aeris Campani , ludorum, spectaculorumque ederentur, penitus prohibuisse : supplicationibus tantum Deo optimo Maximo Caelitibusque decretis, qui sua illum providentia complexi aditum perhonorificum ad pacem Italiae, atque totius Reipublicae Christianae firmanodam aperui sent . Ceterum rex morae impatiens , Cum varia ob impedimenta, & dissicultates libertatem sibi aut differri, aut negari animadverteret , in dies animi , mentisque curis contabescebat; nunquam e captivitate solutum iri arbitratus . nisi Carolum alloquendi sibi potestas permitteretur et quamobrem ut in Hispaniam ad Caesarem perduceretur, a Prorege
208쪽
enixe flagitabat. Postulatis Prorex tandem assensit , atque ut iter a Gallis tutum in Hispaniam foret, Annas Momorantius ad Ludovicam Regis matrem citato itinere profectus est, ejusque jussu sex e Massiliensi portu deductis triremibus, Regem, Lanojo comitante, ad Delphini portum quod viginti passuum
millibus in orientali tractus Genuensis parte a Genua distat offendit; inde mutato itinere, Cum suis, sexque Gallorum triremibus ad occidentem Hispanias versus flexit, ac Barcinonem delatus, mox Madritum Franciscus perductus est. Rege ex Italia in Hispanias advecto, magna Principum Italorum immutatio subsequuta est, jactaque suspicionum semina in dies augeri coepere e Italiae totius ad imperium Carolum aspirare. Cur enim, si id illi, ut maxime praedicabat, cordi erat, ut bellorum procellis agitatam provinciam , Christianamque rempublicam stabili , firmaque pace sublevaret , non statim aequis conditionibus Rex de Ecclesia optime meritus magnantimo consilio libertate donatus cur tot itineribus emensis, in penitiora Hispaniae loca adductus ; nisi ex illius libertate ingemtem auri vim, Galliarum partem, Italiae principatum adipisci in animo habeat ξ ac Regis aerumnis, & calamitate ad res suas amplificandas, extollendasque sortunas usurus si Iam enim fama pervulgatum erat, in sequentem annum, ut de more Augustali corona insigneretur, Caesarem in Italiam venturum, a
que nobilissimae provinciae statum ad libitum compositurum. ILque haud difficile Carolo sere plerique arbitrabantur ; utpote qui Neapolitanum regnum obtineret, Insubres subegisset, intra viscera Italiae exercitum victoriae assuetum haberet; cujus nutum,aC potentiam minores Italiae Principes sequuturos ; urbes , &oppida multa in suam potestatem redacturum; in iis milites,
cxercitumque distributurum; pecuniae vim ingentem comparaturum , qua dc copias Veteres continere, & novos delectus h bere posset. Denuo itaque a Clemente, atque a Senatu Consillitur , quanam potissimum ratione ab imminentium mal rum sermidine Italiam liberarent, metuque Italos solverent . Licet enim concordiam cum Caesareanis Pontifex nuper inii set I attamen rerum praeteritarum memor , quas alte menti Imperatoris infixas esse non ab re verebatur, plus timendum
ob instam Regum, ac Principum ambitionem , dominandi-
209쪽
que libidinem, quam pactis fidendum esse censebat . Senatus vero Venetus, qui tanquam ex specula libertati Reipublicae , atque Italiae semper prospexerat, minime tutum arbitrabatur,
res tam magnaS, tam ingentes fortunae , Casuique committere, atque iis Italos Principes praesidiis nudatos esse , quibus se, resque suas tueri, ac Ca aris vastis , quae serebantur, consiliis obsisti posset. Huic rei duo praesertim conducere 3 priamum si inter omnes Italiae Principes societas iniretur 3 deinde si Ludovica Francisci mater , quae pro filii libertate solicita nihil non factura esset, Italorum conjunctis animis , ac viribus, in spem Regis liberandi , quem adhuc arcta Caesar
detinebat custodia, erigeretur : non alienum ab his consiliis Franciscum Ssortiam futurum; cum praecipue post tot labores, ac vigilias , quas pro avito retinendo imperio exantiaverat , spes tantum incertas, inanesque Captaret: Suamvis enim Pro- rex Mediolanensis ducatus diploma penes se esse palam assitamaret duodecies tamen Centena aureorum millia a Ssertia prius persolvi petebat, ut justis Insubrum titulis imperatoria auctoritate fiui liceret ; quae res tantum ejus animo desper tionis injecerat , ut nunquam se Mediolano potiturum put rei ; ad retinendamque illius possessionem omnia haec a Caesareanis inventa esse crederet . Itaque Reginae matri incredibili filii amore aestuanti, neque diutius captivum ab Imperatore detineri aequo animo serenti, suadent ; nulla ratione i cilius voti compotem evasuram, quam si cum Italis Principibus arcto societatis vinculo jungatur ; una hac re moras Ο-mnes abrumpi posse: Galliis Rege amisso, Italorum disjunctis animis, victoria elatos Caesaris spiritus nihil non mente min
i iri , aut sibi polliceri ; qui si Italos Principes cum potenti ib
mo regno, sortissimaque gente in Regis libertatem conspirare senserit, tum demum consilia , ac conatus emolliturum . His de robus cum Alberio Carpensi, qui Regis nomine apud Clementem legati munere fungebatur, agi coeptum est, a quo Laurentius Hetruscus in Gallias per dispositos equos missus est, ut quae mens Italorum esset Principum , Reginae significaret; atque ad foedus percutiendum mandata in Itanam afferret. Interea Franciscus S rtia Dominicum Saulum Romam miserat, ut Clementi patefaceret, nihil vehementius se cupere ,
210쪽
quam ut foedus pro communi libertate, & incolumitate san- 13 et sciretur, inconcussaque societate Pontifex, Senatusque Venetus cum Gallis jungerentur: illorum consilia, atque arma sequuturum. Cum vero quae ad negotium hoC Conficiendum auctoritas requirebatur, a Laurentio Hetrusco allata non fuisset, ab Alberio Gallorum Oratore secreto Sigisnundus , horum Consiliorum particeps, ad Reginam mittitur, atque eodem tempo- his, te Episcopus Bajucensis, qui Reginae nomine Orator VenetiaS B triens, venerat , una cum Ambrosio Florentio ordinario legationis munere fungente , omni studio a Senatu contendebat, ut quam
primum Sigismundo e Galliis regresso, in foedus , & societatem cum Italis, Gallisque descenderet. Ad haec Patres, Pontifice cum Florentina republica ac Francisco Ssortia consentientibus, ab iisdem consiliis non discessuros pollicebantur . Ea mirum in modum a Pontifice probabantur , veteribusque cum Ferrariensi Duce disi id iis, recentibusque injuriis compositis, eadem adstringi societate non renuebat, atque his praesidiis Italiam conservari posse censebat. Ferunt, Ferdinandum invalum auctoritate, & disciplina militari conspicuum , tot egregie in Italia pro Caesare gestis, ac recenti victoria prisc rum ducum laudo aequata , cuin sibi parem gratiam minime re- serri aegre serret, palam de Carolo conquestum : id Hieronymo Morono, in quo viro Franciscus S rtia omnia consilia , mentemque reposuerat , aditum a Caesare Davatum alienandi
aperuisse, magnisque illi propositis praemiis, ut Italis Principibus accederet, suasisse idi ab his ingentia virtutis decora expectari posse, totius exercitus imperatorem futurum , Neapolitanumque regnum adepturum: ab ea re , modo absque dedecore , & proditionis nota confici posset, non abhorrere Davatum praesetulisse, juris civilis, pontificiique doctores consului se s liceretne Neapolitano homini, de Caesari subjecto , Pontifici , qui supremum sus in Neapolitano regno obtineret, absque dedecore, fideique labe, adhaerere r illos Vero , non modo .licere, Verum Pontificiis mandatis parere , civili , pontificioque jure cogi, respondisse iaRerum, quae in Italia agerentur, incertis rumoribus in Hispaniam perlatis, Caesar, quid de captivo Rege agendum esset, si ut frequentia consita habere coepit ; atque ii, quibus dicendae sen- ι '