Andreae Mauroceni, senatoris, Historia Veneta ab anno 1521 usque ad annum 1615, in tres tomos tributa

발행: 1719년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

I 326 que inopiae redacti erant, ut pane furfure admixto vitam se

tinere cogerentur. Quocirca, cum alios timor occupasset, alios

auxiliorum dubius exitus instantis necessitatis horrida facies tranLvcrsos ageret, ad deditionem omnia vergere videbantur. AN tamen ut cuncta prius S rtia, quam holitum Clementiam e periretur i simul, ut aliquot hominum , ac mulierum , quae fruges reliquas absumebant, numero levarentur, Placuit ad quingentos ex arce emittere, qui noctu per oppositas munitiones

resIi , qua negligentius custodiae habebantur, erumperent. His Pasquinus militum ductor cum centum quinquaginta cataphractis adequitare jussus, ut tuto per angustos calles penetrare possent s quam rem prospere eventus est subsequutus e nam per medios hostium aggeres incolumes, ut edocti fuerant, Μ lenianum ad exercitum se recepere e Vcncto imperatori, legatis Pesareo , & Guicciardino obsessorum casum significant; suci ci fas omnes tuendae arcis spes s hominum umbras, luridas fa- Cies , macie , tabc'ue confecta hominum corpora, ad arma jam

induenda non sufficere: ad furfusem , horridosque hominibus cibos ventum esse ; si auxilium, quod in nostrorum dextris situm est, diutius protrahatur , ne, malorum omnium eXtremo,

fame contabescat, invito licet, ac reluctante animo, deditionem hostibus facturum. Permovit miserorum, & infimae plebis conditio animos du- n. .,ώ a Cis , ac legatorum. Itaque Duci obsesso suppetias ferre, & ar- in rostra cem, si qua ratione queant, obsidione solvere decernunt 3 cum praesertim quinque Helvetiorum millium numero , aC robore auctus csset exercitus. Recta igitur ad arcem proficisci, & ad 2.- Mediolanum castrametari statuunt, Melenianoque digressi quatuor dierum itinere xj. kal. augusti inter Casaretum, & Lambrum flumen ad Lambram perveniunt , atque inter Laurentiam , Tonsamque portas castra locantur , statimque militum parva manu ad expugnandam Modoetiam missa, quae dediti ne in nostronim potestatem eadem die pervenit : postera vero aeneis machinis arx, cui Neapolitani pedite S centum praeerant, expugnatur. Interim autem dissidentibus sententiis in exercitu de subsidio arci inferendo agebatur 3, nonnullis ad munitiones statim cum robore exercitus Contendendum, vi transeundum , si hostes obsistant, dimicandum sentientibus; aliam

252쪽

MAURO CENI LIB. II. 183

ssortiae succurrendi viam non esse s nec rem dedecoris nota carere, si exercitus ex Italicae juventutis flore collectus, Hel-vctiae gentis robore suffultus in omnium oculis dedi Hispanis Ssortiam foederatum patiatur. Aliis contra , non absque ingenti periculo oppugnari munitiones hostium posse e loci opportunitate , pugnandi securitate, veteris militiae praeceptorum firmitate superiores nostris futuros. Ac dum tempus consulendoteritur, obsessi jam non fame confligati , sed mortem ipsam haerentem in faucibus adspicientes, extremo adacti necessitatis telo, hosti arcem tradere quam optima possint pactione decemnunt : Philippusque Saccus ad Carolum Borbonium mittitur, qui multa primum de Caesareanorum odio adversus S rtiam graviter conquestus, quodque Principem candore animi, & innocentia praemitentem , nominisque, & amplitudinis C esaris studiosissimum, aemulorum obtrectationibus, & calumniis ci

cumventum per tot menses obsessum , & vinctum tenerent, a cem reddere non iniquis conditionibus paratum esse assirmat,

quousque Caesar de omnibus certior factus mentem suam patefaceret . His libenter a Caesarcanis auditis, quibus nihil aeque cordi haeserat, quam arcis potiundae desderium, vij. kal. augusti ad arcis Mediolanensis deditionem his conditionibus deventum est ; ut I fortiae cum suis ommbus , eorumque farcinis, supenectile tuto abire t eat. Comum civitas, quam Caesareani cum praestabo tenebant, I Jortiae cum triginta aureorum milvum annuo reditu tradatur; donec Caesar de criminibus, quae a Dersus Ducem jactabantur, ac de toto Insubrum. imp

rio statuat. Caesareani que postulantibus 'annes Angelus πι-

cius I fortiae a secretis , qui omnium consiborum Ducis pari,c pi 1uerat, tradisur, a quo acta, agitataque a Syonia inte figerent, fide oppignerata, se Etam tuto abire permissuros. St, penta militum, qui arci praefuerant, reliqua usque ad id tempus non sotata Caesareani per siserent, quorum summa a υλginti infla aureorum erat. Cupiebat Borbonius Cremonensem tibi arcem tradi, idque Caesaris rebus firmandis opportunum esse Censebat, adversus quem Italia cum Gallorum, & Helveti rum gente conspiraverat. Ac Ssortia necessitate ad extrema quaere compulsus sacco mandaverat, ut si melior ab hoste conitio reportari non posset, Cremonensi etiam arce cederet ; sed

253쪽

mo in eo

ex sermone , vultuque hostrum laetitiam recipiendae Mediolanensis arcis conjectans, constanter negavit Ssortiam Cremonensem traditurum . Iis, quas diximus, conditionibus arx a Borabonio, Cesarcanisque ducibus recepta est, illamque Hispanimi lites explicatis signis laetabundi ingressi sunt. Dux vero cum

sitis egressus, Gajaci Comite cum ducentiS cataphractis equitiabus , turmisque militum comitante, statim a Venetorum imperatore , ac legatiS in foederatorum castris moerore consectus , diuturnaque aegritudine imbecillus e Sceptus cst ; nullaque intem jecta mora, initae cum Caesareanis deditionis conditiones imo

peratori Veueto , ac legatis ostendit ; qui omni studio licet niteretur Sfortiae animum ab hostibus avertere, neque, si sine dignitatis, commodique rationem habere Velit, iniquis pacis conditionibus, quas illi invitod expresiissent, assentiendum eL se ; attamen Dux saevientis fortunae impetum diu expertus, tutius putabat Caesaris liberalitati, voluntatique se credere , quam in pnetcritas sirtes, ac scopulos denuo impingere. Quapropter Ssorcinum Comum praemisit, qui de illius adventu Caesarea- nos certiores faceret, Hispanorumque militum n esidium amovendum curaret. Verum Caesareanis, Comum s fortiae tradituros, non mis es ablaturos, pactos se esse, dicentibus, Dux Hispanas calliditates, artesque agnoscens cito a superiori consilio, speque dejectus, totum se foederatorum voluntati permi

sit, & foedus Conjaci ictum amploxus est . in Gallia Cisalpina quindecim dierum spatio, nempe ab viij. idus julii usque ad xj. kalen. augusti gesta fuerant, Conin

ceptae ab omnibus de belli successu egregiae siHi cum non respondissent, diuturnum, variisque utrinque cladibus bellum re portendebant. Foederatorum diversi fines, dubiae montes, incerta auxilia, non idem animus erat. Ponti sex, qui neque res magnas animo sustinere, neque difficultatibus vi, ac magnanimitate mentis obsistere assueverat, jam labam animo, CDniternari ; neque se fatis ad tanti belli molcm subeundam paratum esse animadvertere ; cum in primis pecunia maxime laboraret , ac in toto ferme illius imperio novi motus suborirentur , quibus vel retundendis , vel avertendis impar esse videbatur . In Carporum oppido trecenti Hispani pedites cum parva equitum manu ditionis Ecclesiae agros assiduis excursonibus

254쪽

nibus vastare, cursorum itinera impedire. Ugo Moncata, ac a 326 Suessanus Dux, qui a Romana legatione discesserat, cum Ascanio, Vespasianoque Columna, illius familiae oppida propinqua urbi ingressi bellum ab ea parte Pontifici non obscure minabantur ; ac nonnulli illius factionis homines Anagniam, Caiu-paniae oppidum , muniverant ; quorum motuS non mediocriter . Pontificibus pertimescendi Clementem mirum in modum affuciebant . His accedebat, quod cum Rcipublicae Senensis statum immutare in animo habuisset, praesenti opportunitate sibi adutum rei confici cndae patefieri ratus , licet multis dissuadentibus, qui non frangendas vires, sed omnes ad socios mittendas ajebant et attamen ad Senarum civitatem animum adjecerat , ac extorres in patriam rellituere decreverat : cui rei cum

Virginium Ursnum , Anguillari e Comitem , praeffecisset, mille ducentis equitibus, novemque aeneis machinis, & ferme octo mille peditum numero, quorum delectus in ditionibus Ecclesiae , Florentinoque imperio habitus suerat, xiiij. kalen. julii ad

Senarum moenia accessere ; eodemque tempore Cum triremibus, ac millium peditum numero Senensum portus invasserat. Vcrum cum exulum amici, & propinqui nullum tumultus cdendi , ut Pontificii speraverant, signum dedissent ue quamvis quatere tormentis moenia coeptum cilci; si tu S tamen natura, urbis

circuitu, cui praecingendo copiae Pontificiae non sufficerent, ac Praesertim popularium constantia reS ad exitum perduci non potuit . At licet Ponti sex diris execrationibus Cardinalem, C lumnensesque devovisset, cum difficultates in dies majores ori. ri , spes imminui , pecuniae inopia contineri sub signis collectitios milites non posse cerneret , Ducis Suessani nuntium, Ugonemque Moncatam pacis conditiones proponentes libenter audivit et quibus rebus agendis Romam Vespasianum Columnam Clementi veteri amicitia conjunctum inherant. Is dum ea de re tractare inciperet, exercitus pontificius , Senis relictis , Palatus , arrepta fuga , sarcinis , tormentisque bellicis desertis , lumino cum dedecore abiit. His rerum oventibus Clementis jactatum animum Senatus Venetus saepius confirmare, ac Marci Foscari oratoris prudentia , & eloquentia ad spem meliorem erigere conabatur; nunquam Rempublicam ab officio recesiuram , terra , marique,

255쪽

186 HISTORIAE VENETAE

x326 exercitu, classe , licet immensis sumptibus , quibuscumque viribus polleat, enixuram . Cum vero Gallorum Rex Cataphractos equites in Galliam Cisalpinam Marchionis Salassiorum ductu mitisset, atque codem tempore , Helvetiorum peditum decem millia foederatis copiis conjungere decrevissct, ut justo p ditatus numero Salast 1i equitatus fulciretur, Pontificem, Senatumque , ut quatuor peditum millium novum delectum habercnt , hortabatur ; quibus ille duas stipendiorum partes persoluturum pollicebatur, reliquam a Pontifice, Senatuque petasolvi petebat ; quod Senatus emcere alacri animo spondebat, idemque Clementi, ut faceret, auctor erat. Ad haec Eboracensis Henrici Angliae Regis nomine, licet foederi subscribere

distulisset, a bello nulla ratione cessanduin ajebat, doneC a sar Gallorum Regi satisfaciat; neque Henricum a foedere cum reliquis Principibus incundo abhorrere 3 petere , ut triginta a reorum millia, quae ex scedere annuatim Regi in Neapolita- .no regno persolvenda essent, eadem ex Insubrum ditione percipere liceat. His ut Pontifex assentirctur, Senatus nitebatur, omnique studio contenderet, ut quamprimum Henricus foedus Conjacense ampleclaretur. Quocirca Pontifex Ioannem Baptistam Sangam a secretis in Galliam, & Britanniam misit, qui Gallorum Regem hortaretur, ut nulla interposita mora, Gallicum equitatum Alpes transgredi juberet, omnique auxiliorum genere socios, amicosque juvaret; viginti millia peditum Clementem , Senatumque Venetum in armis habere ue cataphractos, leViores equites, magnam tormentorum vim 3 Laudem Pompe-jam initio belli captam, Mediolanum usque signa protulisse ;Praecipiti eventui tantarum rerum summam credere noluisse,

praestolari copiarum adventum invicti regis, qui nonnunquam1olus cum Caesareanos in Italia fresisset, Mediolanum, belli arcem, cepisset, verendum non esse, ne Italorum Principum auxiliis subnixo prospera illi cuncta non evenirent. In Britan-- .his, nia Vero Cardinalem Eboracensem omni studio, ut foederi subscriberet, Henricum impelleret, illum societatis auctorem , &z2 2,ta, adhortatorem suisse, a sociis foederis conservatorem, vadem. Te . clue nuncupatum . Quae officiorum genera per Sangam obiri aὰ ca his Pontifex jusserat, eadem Veneti per nuntios, oratoresque suos praestari mandaverant, Sebastianumque Iustinianum, ac La

256쪽

MAURO CENI LIB. II. III

rentium Bragadenum designatos ad Regem legatos, ut quamprimum in Gallias iter maturarent, decrevero, & post gratulationis ossicia , ut Gallicis armis foederi adesset, enixe suaderent. Atque ut plerumque accidit, ambiguos, nutantesque in consiliis capiundis animos levi momento huc, atque illuc impelli , neque diutius in coepta semel sententia consistere ; Clemens cum belli impetum reformidaret, cujus adVentantia signa tota Ecclesiasticit ditione apparebant, ac Draesertim Romae faucibus haerere videbantur ; neque finem belli in Gallia Cisalpiana speraret, nisi alio Caesaris vires averterentur; Senatui cupere se significavit, ut maritimis viribus Neapolitanum regnum, ac praecipue mari adjacentia Apuliae Ioca classe invaderentur: non docile fore, vel populorum erga Caesareanos odio, &in foederatos , praesertimque Venetum nomen benevolentia. vel virium magnitudine, Hispanis imparatis, tota Apulia potiri . Ad hax Senatus respondet, Rempublicam, ut foederi s tisfaceret, tredecim triremium classem, Aloysio Armerio Prae secto, in Tyrrhenum mare misisse ; Corcyrae duodecim ad sinus Adriatici custodiam relictas esse , praeter eas, quas ad Cypri , Cretaeque regna, & alias in Oriente insulas tutandas habere moris esset: scire magnis copiis, classe militibus,' tormentis meis apprime instructa opus esse, si adversus Neapolitanum regnum, Apuliamque cienda sim arma . Attamen si in ea mente Clemens permaneat, remque serio agi velit, ingenti impetu Apuliam aggredi non recusaturum. Ab hoc consilio Lucas Tr

nus, Franciscusque Mauro nus continentis praeconsultores a horrebant 3 neque hoc tempore adversus Apuliam movenda arma eensebant, omnia auxilia in Mediolanense bellum congerenda assirmantes, in Insubribus victores Italiam universam ammis , victoriisque peragraturos ; Rempublicam hoc tempore immensam auri vim in stipendia militum erogare, praeter Mediolanenses copias, decem Helvetiorum millia suis sumptibus alere, duorum Germanorum millium delectum haberi jussum : in Carnis totidem peditum millia ad motus Ferdinandi Austriae Archiducis reprimendos, si sorte aliquid novi in Reipublicae finibus moliretur, contineri et classem praeterea, si bellum in

Apuliam cietur, instructilsimam rebus Omnibus, milite, pec Mia, numero, habere necesse erk : quocirca in alvid tempus

257쪽

i88 HISTORIAE VENETAE

,31 6 consilia haec reiicienda osse, summa vi contendebant. Verum Senatus veritus, ne Clemens, qui non parum prioris constantiae, ardorisque remiserat, & restinxerat , paulatim ad Caesi, rem transiret, ita , ut diximus, per Marcum Foscarum orat rem responderi Pontifici jussit. Per eos dies Nicolaus Fulgosus Venetias venit, Patribusque significavit; se quamprimum Genuam profecturum, omnique officio, & auctoritate, qua plurimum apud multos pollebat, enixurum , ut Civitas in foederis partes concedat, a Gallorumque regis nutu , & potestate pendeat; non ignorare quantum ponderis illius accessio sthabitura, utpote quae situs opportunitate, viribus Italicas e peditiones omni tempore juverit. Haec erant consilia , ex qunbus magni rerum e nius pendebant : Cum interea Rex, qui Conjacense foedus summopere concupiverat, non eumdem animi ardorem in exequendis rebus ostenderet ; nam quadraginta. aureorum millia , duorum mensium elapso tempore, petasolvere omiserat ue Salassiorum Marchionem in Italiam destinatum nondum arripere iter jusserat; Petrum Navarrum classis praefectum declaratum mora , ac cunctatione distinebat: ita retrum gerendarum occasiones elabebantur, & praecipue Genuae CiVitatis expeditio, quam, appropinquante clatse , haud dubius rumor asserebat, statim in nostrorum potestatem venturam. Intere mi jam inclinante aestate, praeter Laudem Pompe-jam , & Modoetiam oppida, nulla foederatorum rebus facta fuisset accessio, ne exercitus, qui Mediolanum obsidere Coeperat, opul summe difficultatis, vel propter civitatis amplitudinem , vel propter Hispanorum constantiam, qui sepe levi

ribus praeliis moenia egressi nostros lacessebant; ne sine aliquo egregii facinoris Periculo tempus tereretur, placuit, Malatestam in Balconium Perusinum, cujus virtus, famaque ex Laudis P . . Priae eveDtu non parum audia fuerat, cum octo peditum millibus ad urbem Cremonam expugnandam mittere 3 cui Germani mille pedites cum quingentis Hispanis, equitibus ducentis , Corradino Duce, praeerant. Malalesta , per aliquot dies urbe circumsessa, aggeribus, fossis , propugnaculis, aenearum machinarum impetu tentata, ac per arcem, quae Ssortiae ninmine tenebatur, urbem ingredi adortus , cum suorum supra

mille pedites amisisset, Franciscus Urbini Dux cum omnibus

258쪽

M AURO CENI LIB. II. I 89

Venetorum copiis eo Contepdere decrevit s qui, patefacto per vim usque ad mutationes aditu, quibus Caesareani urbem ex opposito arcis muniverant, fortissimos quosque militum scuatis Obiectos vallum ascendere jubens , vulnerare ferreis glandibus eminus propugnatores nitebatur; ex quibus multi saucii, plerique ictibus perculsi concidebant. Ad his ex arcis turri bus crebras ejaculari pilas serreas, quae cum Caesarea nos perte- ruissent, suorumquς interitu minus alacres ad ictus excipiendos redderentur, tandem Civitatem nostris dedere, nisi intra de cem dies auxilia a suis acceperint, paciscuntur , Germanis trans Alpes redire jussis, Hispanis ne, nisi evoluto anno, in Ins bribus militare liccrct, jurejurando adactis. Dum haec geruntur , apud Helvetios, ut ea gens arma arripiat, ac in Cisalpinam Galliam descendat, summopere laboratur . At suborta dissicultas ex inopinato Mumani Praesecti ab exercitu discesse , impedimento fuit; is cnun Cum Ssortiam a nostris exceptum in castris vidisset, statim , nulli consilio communicato, discessit,& cum in Mussianam arcem sic recepisset, Oratores Venetos Sebastianum Iustinianum , & Laurentium Bragadenum in Galliam proficiscentes contra fas, atque gentium jus captivos fecit, idque ob eam cautan, quod adhuc sibi quinque aureorum millia pro Holvetiorum delectu a Pontifice , Senatuque Veneto deberentur . Tulit sane hanc injuriam gravissime Respublica, cum Clemente, ac Francisco Rege conquesta; qui graviter Mumanum Praefectum, ut oratores per summum scelus captivitate affectos libcraret, admonuere , ni fecisset, Vi coacturos. Uerum Respublica rationes temporum optime pernoscens, & quantum illius opera , atque auctoritas apud Helvetios, Rhaetosque posset, intelligens, & Mussianam arcem, quae lacui Comensi imminet, vel ad hostes avertendos, vel ad praesidia militum excipi cnda , magni momenti esse ; rem per Pesareum legatum, Franciscumque Gui tardinum cum Pnefecto componere non recusavit. Itaque quinque aureorum millibus Praesecto solutis, oratores liberati sunt.

Cremonam

260쪽

HISTORIARUM

VENETARUM

ANDREAE MAURO CENI

LIBER TERTIUS.

Uamvis ex Conjacensi foedere, quo Fran- 1 - 16 cistus Galliae rex, Clemens Pontifex Maximus ac Respublica Veneta , s latis armis , Italiae libertatem tueri, ac nimiae C. saris potentiae obsistere decreverant , nullus initio esset, qui tot virium, copiarum terra , marique apparatu brevi Italiam in pristinum restitui statum non arbitraretur; re tamen, atque eXperientia Compertum est, foedera plus auctoritate , & fama , quam viribus plerumque posse. Nam praeter Laudem Pompcjam occupatam, Cremonam deditione receptam , nil aliud memoratu dignum terra, marique gestum est; clapsae quinimmo praeclarae egregie gerendarum rerum occasilinnes, dum auxiliorum dilatione nihil satis tuto tentari poterat. Verum pene momento versa rerum facies, immutataque foed ris consilia ; nam Pontifex, qui nimiam Columnensium poteu-H. Maurorem T. I. N 3 tiam

SEARCH

MENU NAVIGATION