장음표시 사용
301쪽
ptivo, perficeretur, omni studio' contenderet; ne Parmae, &Placentiae urbes in Caesareanorum potestatem redigerentur sexercitus , qui in Cremensi agro castrametabatur, Abdua flumine trajecto, ut Cremonae praesidium augeret , deditionem urbium impediret, Μediolanensem, & Ticinensem agrum va staret , atque diriperet ; cum propediem Lautrechius Italiae fines magno cum exercitu ingressurus ellet, quo Duce , ac Viribus foederatorum res in primis nitebantur. Cui Italiae appropinquanti Petrus Pesareus orator designatus Senatus decreto Venetiis discessit , ut illum ad iter quamcelerrime conficiendum impelleret, ne hostes, qui pestilentia laborabant, atque aliis incommodis amictabantur, spiritus sumerent; cum Romae nuntii perferrentur, post direpta Interamnae , Harniaeque Oppida, ut vires augerent, novos delectus militum habere : in eo totam rei prospere gerendae opportunitatem stam essem, si citisi me cum exercitu Italiam emensus hostes imparatos offenderet. Lautrechius igitur Alpes transgressus , mense julio Hastam cum exercitu venit, in quo erant octo Helvetiorum, tria Guasconum, & decem Italorum peditum millia , qui sub Duce Petro Navarro militabant . Neque vero administrandi bellis omnium eadem erat sententia , nonnullis suadentibus, ut quam primum citatis itineribus Gallorum copiae cum foederato exercitu jungerentur : tot collectis viribus hostes perterritos , qui quotidie funeribus absumebantur, atque aegre sub signis a Ca sareanis ducibus contineri poterant , palantesque per urbem pestifera luc squalentem, ac vicinos agros vagabantur, opprimmi , & Roma pelli possc : quo facto , statim Pontifice a captivitate vindicato , ingens, atque apud omnes nationes perhonorificus victoriae fluctus colligeretur. Aliis magis e re essae
dicentibus, si in Insubribus sedes belli foret , statimque ad
moveretur exercitus: impressione in Mediolanenses facta, haud . dubie urbes, atque oppida foederatis accessura , tum ob imminutas Cauaris copias, tum ob populorum ingens adversus Hispanos odium, quorum servitute pressi miserrime discruciabantur : conatibus favente fortuna , cum pares hostes sced ratis copias non haberent, ut suis rebus Opem ferrent , R ma Caelarea nos Duces Cum exercitu discessuros, longitudine ,
atque itinerum dissicultate praepeditos, foederatos a Prospero
302쪽
rerum cursu prope manu victoriam tenentes, non aversuros.
Potior haec sententia visa est et itaque Lautrechius, motis castris, Alexandriam contendit, ibi initia belli facturus , quod a Bosco, agri Alexandrini oppido, coeptum est. Nam Lud vicus Lodronii Comes cum in co oppido Germanorum manu septus, pecuniam ad stipendia militibus solvenda , qui Alexandriae praesidio erant, colligeret, Lautrechius, equite, atque Helvetiis peditibus properare ad oppidum jussis, Germanis ad suos Alexandriae redcundi facultatem abstulit r mox toto exercitu insequutus admoveri machinas , moenia quati praecepit . Oppidani, atque Germani milites, qui mille circiter in oppi-Jm erant, aliquot dies tormentorum vim , Gallorumque impetum susti nuere ; tandem expugnatum oppidum, ac direptum, igne absumptae domus, cives fuga salutem quaesi vere; reliquimcunia libertatem redemere et Germani , qui caedi superbuerant, Gallicis stipendiis pugnaturi, Lautremio adhaesere. Auspicato feliciter in Insubribus bello, Andreas Auria , regiae classis Praefectus, e Massiliensi portu cum decem & septem triremibus solvens, Ligusticamque oram legens , Sav nam appulerat, quo in loco Veneta illi classis jungenda erat: nam Senatus Petro Lando imperatori mandaverat , ut quindecim ex universa classe triremibus selectis , in quibus nothae octo essent, unum ex legatis Corcyra dimittoret , qui in Tyrrheno mari Andream Auriam, Gallicae clastis Praesectis m, conveniret , eique praesto esset, & in quamcumque Rex expeditionem decrevisset, omni studio niteretur o Magnum Porro momentum ad foederatorum res firmandas, si Genuae accessio fieret, videbatur. Itaque rei bene gerendae, priusquam Veneta classiis adventaret, oblata est et cum enim sex Genuensium onerariae naves, quae frumenti vim haud exiguam in urbem convehebant , in Delphini portum pervenissent, civesque ut tutas in urbem perducerent, octo triremes praemisissent, quae in eumdem portum se contulerant, Auria intercipere conatus , eX-scensione militum facta, actis vineis, portu potiri, hosti subsidia intercludere , atque in sui potestatem naves , triremesque angustiis septas redigere nitebatur. Eodem tempore Caesar Fulgosius, qui Adurnorum adversa factione Genua pulses Venetorum stipendiis militabat, terrestri itinere , Lautrechii Impe
303쪽
ratoris, ac Petri Pesarei legati jussu , Genuam versus cum mille ac ducentis peditibus prosectus est . Nam civitatem sui ma tunc omnium rerum , quae ad victum necessaria erant , egestate laborantem celerius ad deditionem cogi posse serebatur , si qua iter Conficiendum erat, pecora, atque armenta abigerentur ue oppida, & agri stus asperitate, in frugi seroque solo deformes vastarentur, ac nullum ad inopiam urbis sublevandam edulii comportari genus permitteretur . Harum rerum nuntiis Genuam perlatis , trepida civitas , attonitae omnium mentes, terra, marique urbe ab hostibus petita , summaque omnium, quae ad victum pertinent, inopia pressa . Inde curri
omnem li qua superesset ) tuendae salutis spem in navi a
in Delphini portu interceptis sitam esse Conspicerent, armataS sex triremes educunt, nihil non tentandum rati, ut ex angustiis portus navibus creptis , laboranti civitati opitularentur. Vcrum cum terrestres copiae urbi appropinquarent, terrore inmnium defixae mentes; cum haud satis virium ad hostes repellendos urbi inesset ; cum milites, qui robore , ac virtut praestabant , cum classe ad Delphini purium se contulissent , & ob diversa civium studia , ne repente tumultuS eXorirentur, verendum esset; Adurni, penes quos summa auctoritas, princeps urbis dignitas crat , Augustino Spinotae mandaverant , ut statim cum copiis , quibus praeerat , ad urbem tuendam contenderet e quapropter clastis cura omissi, nullo obsistente, septem triremes, atque hostium sex naves in Auriae potestatem concessere.
Interea cum Adurni, popularibus ad arma vocatis, Augustini Spinotae, qui nuper advenerat , aucti militibus , Fulgosum cum parva militum manu adventantem, si ex improviso adorirentur, nullo negotio dissipare posse arbitrarentur; urbe exire , pugna hostem lacessere statuunt: qui cum loco commOdiore , atque situs natura opportuno castra haberet , acriter pugnando non modo impetum Genuensum sustinuit, sed sortius institit, ut primum turbatis ordinibus , mox in fugam conjectos insequi coeperit. Caesi mulii, alii in captivitatem venere , inter quos Spinota copiarum Praesectus, & Gab1ici Martinengus, dum frustra filos revocare, ac sistere niteretur, cola prehensi sunt. Fulgosius adspirantis victoriae curtum prosequu-
304쪽
tus recto itinere Genuam proficiscitur ι quae militum nudata praesidio, cum exclusos suos cerneret , re frumentaria labora
ret, compluresque ob insitum in Fulgosios, & Gallos studium
ad deditionem proclives essent, nullo negotio Fulgosium, ac Venetos milites intra moenia excepit ; magistratuque Adurnis adempto, Genua in Francisci Gallorum Regis potestatem reviacta est . Eo Theodorum Triuitium Prauectum regio nomine cum praesidio militum Lautrechius misit, paucos post dies arce, in quam Adurnus cum Cassiareanis se receperat, per deditionem accepta is ita ut Genuae civitas, & Ligustica ora universa foederatis accesserit. Veneti ut aliquod publicae liberali. tatis testimonium Ducibus, ac militibus, qui strenue in ea re perficienda operam navaverant , largirentur , Caesari Fulgosio quinquaginta cataphractorum ductori alios triginta cataphra
ctos duplicatis stipendiis adjecere s Guidoni Naido , Annibali Fulgosio, Augustino Clusonio, Caesari Martinenghio , Tonso
rojuliensi numerus militum, & publica pecunia aucta. Genua in potestatem Gallorum redacta, magna accessio foederatorum rebus facta fuisse videbatur 3 cum Ligustica ora subacta, maritimas vires Neapolitano regno excipiendas, atque eo belli impetum effundendum esse, non incertis rumoribus perserretur ue cum Lautrechiu S ad Senatum Venetum literas dedisset, Genua recepta, sexdecim triremibus , quae in eam expeditionem designatae fuerant, minime. Opus ei te e itaque petere, ut per Tyrrhenum mare navigatione omissa , Neapolitano regno adnavigent, ibi classem regiam cito adsuturam , ut Communi eonsilio, ac viribus bellum in Neapolitanos fines inferretur . Petro Lando, classis Venetae imperatori Senatusconsulto mandatur, ut quamprimum Siciliae insulae litoribus emensis , ac navibus, si quas frumenti onustas inveniret , ad urbis annonae inopiam sublevandam , soluta pecunia , mitteret ; Ioannem Maurum ex legatis alterum cum sexdecim triremibus Pute las, aut in Aenariam proficisci iuberet, ut ibi classem regiam praestolaretur, conjunctisque animis, ac viribus bellum administraret. Pneterea eidem imperatori praeceptum , ut Adriaticum sinum , quantum fieri posset, a piratis defenderet, ac pra,cipue Epidauri oram, quo, ut e Proximis regionibus frumentum emerent, complures e nostris se contulerant , in sestam-
305쪽
que praedonibus esse constabat. Augustinum vero Amulium legatum cum triremium parte, prout sibi e re csse videretur, ad orientis maria, insulasque Reipublicae subjectas protegendas legaret. Maurus Corcyra solvens, cum nondum regia classis ab Tyrrheni maris oris discessisset , Liburnum usque profectus eu , ubi Auriae triremes, & quatuor ac decem Gallorum invenit sin iis Rentius Ceres tria peditum millia imposuerat . Idibus novembris Liburno egressa classis, ut e Ducum omnium sententia Siciliae insulam invaderet, licet postea consilio mutato, Auriae adhortatione, ut Sardinia primum oppugnaretur , decretum fuerit; cum & facilior illius potiundae, ac tutior spes videretur, illa occupata, gradum ad Siciliam occupandam proximum fore. Itaque cum classis ad Sardi oppidum appulisset, ac nonnulla litori adjacentia loca nullo negotio recepisset , haud similis initio exitus suit; nam ob morbum, qui univem sam ferme classem invaserat, cum quae in eam expeditionem necessaria erant, aegre, ac sero exequi possent , dum sensim insulae litora legeret, subita caeli , marisque tempestate oborta, triremes disJectae, atque varias in partes saevientium procellarum vi compulsae sunt : quatuor ex Venetis aequoris r bie jactatae, Liburnum tandem incolumes pereenere o quatuor aliae huc, atque illuc actae salvae in Cyrnum insulam sunt d latae , quo etiam prius Gallicae appulerant ; duabus ad Sardiniae litora illisis : octo demum Venetae ad eumdem Liburni
portum convenere . Ita improsperos eventus hujus anni conatus maritimi excepere 3, nam autumno Iam senescente , classe aegritudinibus, variisque incommodis affecta, cum nihil , nisi summo periculo, aggredi liceret , Maurus Legatus Corcyram cum Venetorum triremibus reverius est. Dum haec agerentur, Bosco direpto , Genua in potestatem redacta, Lautrechius Alexandriam aggreditur, inferri commeatus prohibet, oppugnationem incipit, admotis machinis tormentorum vi disjicere, ac prostrare moenia. Ob Boschi amissionem fracti Caesareanorum animi, impares ad hostium vim sustinendam erant, ni Albericus Barbianus cum militibus quingentis per colles proximos urbem ingressus , erexisset : nam vallum celerrime intra stratos machinis muros reficiebat, ut absque caede patere aditus non posset. Verum cum a Venetis tormenta,n
306쪽
pyriique pulveris non exigua vis supervenisset, & denuo moenia hac, atque illac concuterentur, Baptista Lodronius urbis tuendae dissicultate deterritus deditionem, conditionibus hisce adjectis, fecit, ut cum Germanis militibus , atque impedimentis sibi, ac Barbiano abire liceret , per sex menses adversus socios, & Gallos bellum non illaturis. Urbi quingentos ex
suis milites praesidio imposuit, tum, ut si quid illi adversi ob
tigisset, tutum ad siros recipiendos locum haberet , tum, ut Gallos exciperet, qui Alpes transgressi in Italiam venturi erant. Sed ea res haud parum Franciscum Ssortiam commovit , ad quem ex foedere ea Civitas spectabat , cum victoriae fructum se nequaquam percipere, sed ad alios transferri videret. N que minus Senatui Veneto hoc molestum erat, quod fractum animo, ac pene ad desperationem adactum Ssortiam cerneret, atque hoc Lautrechii facto suspicionum , & dissensionum seri inter socios aliquando ingentium malorum semina posse, an, madverteret . Quocirca Petro Pesareo praecepit, ut cum Lautre-chio ea de re ageret, adnitereturque, ut urbem DuciS potestati permitteret, quem ob eam rem dejectione, ac moerore animi prope confectum, cuncta questu implere intelligeret , nihil sibi eorum, quae sancte Rex, & mater, adeoque universa Gallia pollicita suisset, praestari. His adjecta sunt, non videri impositi Alexandriae pranidii justam csse causam, ut tutum ultro , citroque commeandi iter suis militibus Lautrechius habeat; cum foederatorum copiae numero, & robore firmae adeo sint, ut intercipi milites posse nulla ratione pertimescendum videatur e deinde cum ipse cis Padum contineatur, semper illi per urbis Novariae agros, Pedemontanamque regionem patens undequaque iter futurum et ex Alexandriae civitate nullum miliatibus , aut venientibus ex Galliis , aut ex Italia redeuntibus impedimentum , Transpadanis, Cispadanisque patentibus itinerubus, in serri posse ; eo Senatum vehementer angi, quod prospere gerendarum rerum momenta praeterlabi inspiceret, atque inutili cunctatione, opportuno anni tempore, debilitatis hostibus,
victoriae cursum remorari animaduerieret.
Eadem, Sebastiano Iustiniano, ut Francisco Galliarum Regi
natus nomine significaret, injunctum est, obnixeque peterer, ut quamprimum tradi urbem Mortiae mandaret; cumptaesertim
307쪽
r 17 per Italiam universam rumor Pervagaretur , inter foederatos contentiones, jurgiaque orta; Franciscum Ssortiam , quae sibi ex scedere loca deberentur, non reddi mirum in modum conqueri ; inde socias infringi, ac debilitari vires , ut si qui nu-- tantes ex foederatis sint, parvo momento ad desectionem impelli possint, in dies Caesareanis adnitentibus, ut quos possinta reliquis secretos ad suas partes pertrahant ; in iis Florentinos esse, quos prece, Pollicitationibus permoVere, atque allicere contendant et & quoniam Lautrechium Bajardum hac de causa missurum in Gallias rumor erat, Regem rogare, ut statim tradi Ssortiae Alexandriam ; neque in posterum ullum impedimentum , quo minus civitates, at3ue oppida , quae in Insubribus foederatis accederent, illi restituerentur, juberet : tandem Lautrechium urgeret, ut celeritatem virtuti Conjungeret ς in qua praesertim victoriam sitam esse constaret , hostibus ad paucitatem redactis, Antonio Leva aegritudine laborante , atque imperatoris muneribus obeundis nequaquam idoneo. Haec Lautreculo, & Regi Senatus significavit. Atque ut Ssortiam in α,..eis fide retineret, Aloysio Sabadino Senatus a Secretis, qui Re,
νην - a publicae nomine apud Ssortiam morabatur, praecipitur , ut Du-υ - Cem bono animo esse jubeat 3 nec ob ea , quae Alexandriae a ciderant, demittere mentem velit, quam per varios fortunae
casus per tot annos exercuerat; sibique persuadeat, infixum id Senatui haerere , ut semel pro Italiae libertate, atque pro ipsus incolumitate arma suscepta nunquam deponat , nisi ipse Al Xandria non modo, verum omnibus suis ditionibus potiatur. Gabrielem quoque Venerium antea desgnatum oratorem ad. Ssortiam misit, ut iis, quae e re Communi serent, consilio Latque ossiciis praesto esse niteretur, cui in primis in mandatis Senatus dedit, summam Reipublicae benevolentiam testaretur, nihilque illi antiquius fore, quam ut Mediolanensem ducatum
integre obtineret et enixurum proinde , atque omnem operam ,& studium, veluti pro Reipublicae filio, insumpturum.
Verum Alexandria occupata, ad debellandos hostes id summopere Veneti conducere arbitrabantur ; si Lautrechius, Pado trajecto Mediolanum versus copias omnes dirigeret I Cum praesertim Antonius Leva, qui exercitum in suburbiis continebat, pecunia laboraret, undique querelis civium circumstrepentibus,
308쪽
virque arduis rebus assuetus adversus hostium vim modico exeta 1 31 citu , sne pecunia , sine auxiliorum spe amplissimam urbem tueri posse dissideret. Itaque Lautrechio suadent , ut statim His,. Padum trajiciat, qui si hostes imparatos, & praeteritis succecsbus dejectos, atque perterritos offenderit , facillime victoria potiri, ac bellum profligare posse . Lautrechius cum universo exercitu iter Romam versus velle se arripere dictitabat , ut Pontificem raptivitate liberaret di, qui licet Concordiae rationes cum Hispanis iniisset, arce tamen adhuc detinebatur, propter varia impedimenta, quae tum ob pollicita militibus stipendia, tum ob oppidorum deditiones eruperant. Verum cum a Pesareo Legato compluribus rationibus, ne Galliae Cisalpinae res magnis periculis expositas desereret, dehortaretur ; tandem copias ad Ticinum oppugnandum admovere statuit et quod eo facilius ad exitum perduci posse videbatur , quod Luciovicus Barbianus paulo ante milites circiter quadringentos Ticino Mediolanum misisset , ad quam urbem obsidendam conatus omnes Lautrechium adhibiturum rumor invaserat. Acriter itaque Ticinum Gallorum, Venetorum, ac Ssortianorum conjunctis viribus oppugnari coeptum . Quatuor diebus magna solo aequata murorum pars, cum ii, qui intra moenia erant, neque ad vallum ducendum , neque ad urbis ambitum tuendum sussic rent; quocirca Cives supplices Barbianum orare, ut ingruenti fortunae cederet, neque irrumpentis hostis vim experiri vellet,
quem Divina, humanaque omnia insolenti victoriar lege viol turum constaret. Ille intrepida mente nihil timide agendum ratus ; mox milites juxta ac cives insuperabili labore sessos , imparesque ad hostes sustinendos inspiciens, tubicinem dedendae urbis nuntium ad Lautrechium mittit et sero id quidem ζ -. .
nam milites mitructa jam acie , qua per muroS Ingenti ruina Laiνὸel io
prostratos patebat aditus , conferti summo impetu urbem ingrediuntur. Barbianus captivus Genuam mittitur, direpta urbs , praedae a militibus actae Galli in primis urbi , ac civibus iniensi, quod acceptam superioribus annis cladem, Rcgisque captivitatem insigni vindictae genere abolere contenderent. Itaque caedes editae, privatorum direptae domus, coenobia , ac templa expilata , cives in servitutem redacti, ad Vitam pecunia redimendam coacti : tandem Vascones, gens sera , igne saevire,
309쪽
per captam urbem incendia miscere ; donec Lautrechius per dies octo debacchantes milites furori temperare jussit. Ticino potitus Lautrechius, cum jam omnia ad Mediolani
oppugnationem foederatos allicere viderentur, hostium ob tot urbium , atque oppidorum amissionem fractis animis, atque ob paucitatem, quod quatuor millium numerum milites non excederent , imminutis viribus, p sertim Mediolanensium civium odio conflagrantibus ; attamen ad priora Consilia reversus, ex Insubribus movere , atque recto Romam itinere contendere si tuerat , suadente in primis, atque impellente Innocentio Cibo Cardinali, Bononiensii legato, qui paulo ante ea de causa ad Lautrechium in castra venerat , atque ne diutius Clementem captivitate prenai sineret, persuaserat. Quibus Cognitis, Senatus licet non minus de Pontificis libertate esset solicitus 3 ta. men hoc Lautrechii consilio omnes prospere gerendarum rerum stes succidi arbitrabatur . Itaque Pesareo mandavit, ut a propolita sententia dimovere Lautrechium omni studio contaretur I neque praeclaram victoriam, quam nullo negotio Conis
sequi posset, praetcrmitteret. Cur enim Genua devicta, Al xandria expugnata, Ticinum in potestatem redactum, tot oppida , atque agri in deditionem accepti, si princeps, & caput Insubrum Mediolani civitas hostibus relinquatur Θ quis ignorat quantum summae totius belli intersit, in universa hac regione dominari, quae per tot annos bellorum sedes, ac veluti theatrum Europae dimicantium inter se gentium institutis, moribus, militari virtute diversarum extiterit ξ Ea parta, reliquias Cauareanorum dissipatum iri, Pontificem libertatem consequuturum, filios Carolum regi traditurum ; pacem denique inae universo Christiano orbi optanti , atque anhelanti reddendam sore. Ni id fiat, quae hucusque celeritate, ac Virtute in foederatorum potestatem concessere, amitti , atque ab limstibus occupari, & hoc incendio Reipublicae quoque imperium absumi posita : inde enim Caesareanos metu solutos pristinum vigorem sumpturos, Antonium Levam tam ingentem sibi oblatam prioris recuperandae gloriae opportunitatem per socordiam , atque ignaviam elabi non passurum ι cum praecipue Germanorum militum haud exiguum subsidium expectaret ,
quos propediem per Tirolensem comitatum in Galliam Cis.
310쪽
MAURO CENI LIB. III. 2 ralpinam transgressuros Veronae magistratus significabat . Id si
accideret, Levae copiis adjunctos , agros omnes direptionet, incendiis, vastitate deformaturos. His quaxumque in Romanam expeditionem molirentur, retardari posset Mediolano in potestatem redacto, Germanos milites ab Italia animos metasuros, nullius studio, ac solicitudine evocatos , nec tutum , quo se reciperent, locum habituros , non equitatum , non commeatus, non tormenta, & alia , quae copiis alendis , &instruendis summopere necessaria sunt; Italiae spes omnes deserturos. Atque his a suscepta sententia Lautrechium amovere Senatus adnitebatur . Eadem in Galliis in Regis consilio agitata orator Senatui significaverat s ac licet Franciscus anceps consilii videretur, in eam tamen propendere praeconsultores sere omnes videbantur; nuntio praesertim de Ticini expugnatione accepto , Pa um numerum hostium , rerum
mnium inopiam, militum aegritudines , Antonii Levat vitam prope ad extremum deductam intelligerent. Attamen Rex , ut quid sibi magis summae totius rei conducere videretur , Lautrechius decerneret , permisit . Lautrechium nihil a proposita sententia remorari poterat ; atque illius consilio jam evulgato, vires cogere Caesareani Romae coepere, Hispanis militibus Germanos adjungere ; neque exiguis subnixuS argumentis sermo ferebatur , Clementem in Neapolitanum regnum abductum iri. Haec animos Patrum summopere solicitabant scum praecipue quotidie de Ferdinandi Caroli Imperatoris fratris Italica expeditione nuntii advenirent, quem post praelium adversus Ioannem Translvaniae Principem feliciter gestuin viginti peditum millium delectum haberi jussisse pro certo haberctur, illosque quamprimum in Italiam missurus diceretur. Tandem decrevit Lautrechius, ut Reipublicae copiae. , quae in Hetruria detinebantur, in Galliam Cisalpinam evocarentur,
ipse in Hetruriam cum reliquo exercitu tranuturuS, Cui trecenti equites levioris armaturae Venetorum stipendiis adjungerentur. Summa vero Lautrechii exercitus haec futura erat s peditum quindecim millia regio aere militantium , sex Florentinae Reipublicae peditum millia , Helvetiorum quantum Conducere videretur, quorum stipendia pro dimidia parte a Ro