장음표시 사용
311쪽
militum, qui Angliae Regis pecunia sustentabantur , ad docem millia . Reipublicae vero aderant in Insubribus , praeter equitatum, quindecim peditum millia , quibus oppida, atque
urbes, quae nueer in potestatem foederatorum venerant, tueretur , omni spe Francisco Sfortiae auxiliorum adempta , quod summa omnium egestate premeretur , amictis , ac pene eversis urbibus , neque ad illas praesidiis militum firmandas idoneo , ne dum ad emittendas ex foedere copias, ut Antonii Levae conatibus obsisteret ; ut totius belli in Gallia Cisalpina pondus Reipublicae incumberet ; quae non minus pro Ssortiae incolumitate , quam pro suis finibus tuendis laborabat, verita , ne vicinis belli facibus imperii fines exara
descerent. Quapropter Senatus censebat , augendas vires e L
se, novos desectus militum habendos ; quae cum perfici , nisi ingenti pecuniae vi, non possent , ab Henrico Angliae Rege flagitabat Senatus, ne difficillimis temporibus Italiae dees.set, cujus dignitatis , ac libertatis semper se patronum fore professus fuerat . Uerum ille arma se in Germania inseriori
adversus Caesarem moturum dictitabat ; eo uno Ca saris ab Italia conatus averti posse : Cardinalis vero Eboracensis suadebat , ut Italorum militum numero imminuto , Germano milite exercitus roboraretur , quod non nisi Cum summa rerum omnium perturbatione fieri posse constans erat sententia ; neque e re communi sore , ut Italae gentis militari virtute, corporis, atque animi robore insignis, fama , & existimatio laederetur, a nostrisque ad Caesareanos transiret ; cum praesertim Italorum militum sertitudinem in urbibus expugnandis expertus esset . Neque vero his deterritus quidquam pra termittebat, quod sumptibus ad alendum, atque retinendum emercitum faciendis conduceret; & jam bellorum diuturnitate ex. haustos Reipublicie thesauros decumis, ac vectigalibus sarciebat; Cum interea cunctorum animos Lautrechii ex Cisalpina Gallia discessus admiratione assecisset, quod victoriam , quam manu tenebat , novo consilio desereret, Mediolanique potiundi, quod semper maxime Galli concupiverant, spes abjiceret, hostes ad extremam prope dcsperationem adactos erigeret, jamque confecti belli reliquias quandoque non absque magno incremento emersuras negligeret:varia namque cunctorum sermonibus serebantur,illumque
312쪽
non tam Pontificis liberandi causa, quam altiori, & prosundiori consilio haec agere, vel quod ex illius animo nondum Ssortite expostulationis pro Alexandriae immissio ptaesidio memoria deleta esset, vel dum arctius de pace inter Gallum, &Imperatorem ageretur, cunctatione uti satius duceret, ne novarum rerum accessionibus perturbatio aliqua oriretur : id ex eo firmiori conjectura elicientibus , quod cum summa celeritate ex Insubribus movisset, in itinere tamen prosequendo ta ditate, ac mora usus putaretur, atque Germano milite, quem p stolabatur , copiis adjuncto, otio tempus terens ad Pammam consedisset. Eadem sere contagione foederatorum tranSApenninum exercituS arreptus fuerat, qui prope Montem Fal- cum sedens nihil moliebatur, neque aut propria Virtute, aut hostium paucitate ad praeclare aliquid agendum accendebatur.
Inde Senatus Ducis Urbinatis vel socordia, vel privato aliquo commodo haec accidere suspicari ; illius fidem prope suspectam
habere, ut conjugem , & filium tunc Muriani commorantcsservari, ac custodia obsepiri juberct et qua re intellecta, ut a Senatu Venetias veniendi facultatem impetraret , Horatium Floridum ad Senatum miserat; qui suo nomine Patres certiores faceret, paratum ad omnium a se gestarum rerum rationem reddendam , fore. Verumtamen illum ab exercitu discedere non permisere, nonnihil temporibus concedendum rati; cum nihil in Rempublicam admissum cognoscerent , suspici ne omni deleta , priorique de eo opinione recepta , ab uxore,& filio Senatusconsulto custodiae amotae fuere.. Haec Lautrechii consilia, hi Venetorum conatus erant, Cum inter bellicorum apparatuum tumultus de pace ageretur , ad quam propensum animum Caesar habere signincabat. Nunc Francisco Galliae Regi ; nunc Venetis concordiae rationes objiciebat s atque ex literis Andreae Naugerii Reipublicae ad Caesarem oratoris xiv. kal. oestobris Paredar in Hispania datis significabatur , de pace cum Angliae, atque Galliae oratoribus actum : Regis filiis libertatem Imperatorem daturum, Burgundia in potestatem recepta, duodecies centenis aureorum mil
libus sibi, quingentis Anglo persolutis, quae illi a Caesare de-hentur ; de reliquis trecentis millibus, nec . de tempore praescripto, nec de obsidibus nondhun convenisse s regni proceres
313쪽
131 Caesare pro obsidibus petente, quos Gallorum Rex ne vicies quidem centenis nummorum millibus traditurus erat. Deinde firmata pace, de dimittendis exercitibus subortas dissicultates fuisse , postulante Caffare , ut statim Lautrechius evocetur , cum de suarum copiarum missione ne verbum quidem faceret : econtra Franciscus nullatenus Lautrechium evocaturum , nisi prius filii ex Hispaniis advenissent, asseveraret. Tum de Cossaris in Italiam prosectione nihil esse, quod modo ageretur, cum ejus rei curam praetermiserit I pedites, atque equites ex opacto Madriti in Italicam prosectionem inito, minime petere ;cum se obtulerit occasio, in Italiam venturum; ut nemini inde aliquid suspicionis, vel metus possit obrepere , tantum clas.sem regiam flagitare : cui rei oratores minime assentiri voluerant. Quod vero ad Francisci Ssortiae res attinet, eas summis, ac dissicillimis implicitas perplexitatibus esse: ni Caesar Ducem in avito imperio retineat, insectum negotium omne fore ; cum Rex, quae in Insubribus jura obtineat, non Imperatori, sed Duci concessurum affirmaret e Caesaris contra ab his valde aversus animus erat, neque ambiguis argumentis Mediolanensis ditionis potiundae cupiditatem praeseserebat : decernendum primo de Ducis actionibus a judicibus esse ; dum causa pertractatur , imperium penes se existere , si judicio insons Franciscus declaratus fuerit, Insubrum ducatum restituturuin ; sin minus , alteri traditurum ; quis Vero futurus is esset, silentio ota volvere 3 nec fratrem, ut antea, nominare. Angli Regis Oratores , nihil, quod ad mentem Caesaris flectendam, atque emga Ssortiam conciliandam spectaret, praetermisere neque judicibus rem permitteret, id illius Regis causa faceret, a quo sibi assinitate conjuncto haud parva emolumenta, & auxilia a ceperat. Verum nec officiis, nec precibus aliquid impetrare potuerunt. Galli oratores Naugerio significant, a Caesare petiisse , ut foederatis Francisci Regis Respublica Veneta , ac Fl rentini adjungerentur , ab hoc primum valde alienam Caesaris' mentem fuisse s mox adjecisse, si in nonnullis, quae jure exposcere videbatur , sibi satisfacerent , pace complectendos
His de rebus cum Anglis, Gallisque Veneti, ac Florentini oratores colloquuti s re maturius expensa , Naugerius Imq
314쪽
peratorem adiit , Senatus mentem uberius exponit; pacis sim dium declarat i propensam in Christianam Rempublicam voluntatem ab honestis concordiae rationibus nunquam recessuram. Ad haec Caesar, controversiis amotis, quae illi cum Venetis intercedebant, non modo a Christianissimo Rege inter foederatos eos censeri se passurum , sed eosdem etiam inter amicos , & socios habiturum et ingenti pacis desiderio totius orbis Christiani flagrantem, omnia bellorum semina radicitus excindere, amovere suspiciones statuisse, ut ubique egregium pacis honum. post praeteritorum bellorum clades, ac sanguinem, percipiatur; neque Cum aliquo seorsum pacem inire . sed omnes vincire concordia decrevisse, expertum, quot technis , ac dolis nonnunquam summum pacis commodum dominandi libidine interturbetur. Quid enim cum Gallorum Rege pace inita, nondum cum Republica firmatis rebus, expe-etari posse, nisi ut receptis filiis, faces Senatui ad bellum pecunia , ac viribus immissis subjiceret, hoc praetexens, quod Qederatos deserere regium minime affirmaret Id si contingat, post paucos menses elapsos acriori , atque acerbiori incendio cuncta exarsura ; ipsum eosdein pro hostibus habiturum, quo nil alienum magis a suis rationibus esse ; quippe qui perpetuam , ac cum singulis Christianorum Principibus pacem peta
piat e quocirca controVersias omnes amputandas, atque tollendas , ut sincera, ac stabili pace Christiana Respublica peta
fruatur , ipse vero tam excellenti fructu, amota omni suspicione , quae de illius animo suboriri posset, laetetur. Adjecit, falli eos, qui illum ad totius Christiani orbis principatum adspirare , ac contendere arbitrarentur ; praeter sua nihil expiscere; aliena non quaerere ; pacem sectari; omnibus amicum se esse cupere 3 praeter ceteros semper Reipublicae amicitiam optasse : illa ut certis rationibus iniri , atque ad Optatum finem perduci posset, petere primum, ut pecuniae viS, quae ex pacto cum Hieronymo Adurno , & Caracciolo Protonotario Regi Hungariae fratri debetur, persolvatur; quae Venetii S anno M. D. XXIII. eodem tempore pacta sunt, exequutioni mandentur: Tum ut centum, & viginti aureorum millia, quae a Senatu Prorex postulaverat, quod copias cum illius exercitu,
dum Francistus Rex Ticini moraretur, non conjunxisset, tri-I 27
315쪽
I 327 buerentur et deinde cum ipse superioribus mensibus ingentes sumptus facere ad res suas tuendas coactus sui siet, aequum videri , ut Respublica , quae acriori illum bello, quam Rex Gallorum lacessiverat, quaeque Franciscum Ssortiam ad urbes, atque oppida Insubrum expugnanda adjuverat, tantarum expensarum portionem aliquam persolveret s ut pace firmata, dimitteret eXercitum , tutamque , ac pacatam Italiam red.
.. . G. Haec Caesar cum Aiadreae Naugerio exposuisset, ita responadit e primum se arbitrari , si quid Senatus Ferdinando fratri deberet, nunquam negaturum s deinde , quod ad reliquas pactiones spectat, non ambigere omnia observaturum, modo a Caesare idem fiat , neque aliquid foederi postea cum Gallo, ac reliquis inito repugnet : quod vero ad centum, & viginti aureorum millia attinet, cum Respublica Proregi, & Carolo Borbonio Octoginta millia obtulisset , se recepturos duxisse , ac tanti satisfactum iri Caesari ostendisse , nil postea
mutatis rebus confectum s adeo immensis sumptibus exhaustas Reipublicae vires, ignorare se, an eadem mens Senatui foret. Meminisse oportere , non paciS coemendae gratia, neque Culpae deprecandae , quod pactis non stetisset s nulla enim in re defuisse, ut a Gaspare Contareno, atque a se ipsb saepius multis rationibus tunc aperte probatum fuerat s verum pecuniae egestate laboranti singulari benevolentia , atque observantia, qua Caesarem semper prosequutus erat, non absque summo incommodo , vim illam auri obtulisse : non voluntatem Reipublicae, sed vires immutatas, terrestribus, maritimisque copiis auri acervos absumptos, publicas, priVatasque pecunias imminutas . Tandem quod ad impensarum partem, quas petebat,
sibi non videri hujus belli occasionem in Venetos rejici possse ;neque insimulare Caesarem velle , cum rectam illius mentem , propensumque in pacem, & totius Reipublicie Christia nae selicitatem animum optime nosset : idem & suis literis 'doctum, & sua sponte Senatum sentire: verum Duces Caesarea-
nos advorsus rectam illius mentem ita egisse, ut maXimam cunctis suspicionem injecerint, non eum , quem prasseserebat, Imperatoris animum esse, qui superbia, crudelitate, avaritia Cunctos ad arma pro sutinet defensione suscipienda coegisse vide
316쪽
retur. Si communis tranquillitatis, ac pacis illi insideat desi- 131 derium, ab iis petitionibus abstineret, quae alienae a pacis strudio prorsus existerent. Ad haec Caesar pauca de sua in bonum publicum propensione praefatus , subjecit s partim invidia , pa tim timore, qui in ipsum arma moverant , impulsos fuisse. His Naugerius et quod ad invidiam spectaret, nihil esse , quod diceret: non dissileri, Rempublicam , Italiamque universam haud injusto timore permotam, cum Caesareanorum insestos animos in Italiae perniciem , ut prope in illius excidium conspirasse
Haec Naugerit literis continebantur, quae licet gravia Senatus existimaret s tamen is erat post tot annorum Curricula , 'quibus assiduis fluctibus agitata, ac sere convulsa Italia fuerat, publicae pacis ardor, & studium, ut neutiquam ab iis Conditionibus , quae ab honestate minime abhorrerent, sibi discedendum censeret. Itaque Naugerio mandatur, Imperatorem adeat , eamdemque erga pacem cum eo Reipublicae mentem Non γνῶι esse significet; nunquam aequas illius conditiones aversaturam . Ad concordiae vero capita, quae a Carolo proponebantur, ita ne .
responsum est. Assiduis bellis non pro augendi imperii finibus , sed pro incolumitate, ac falute susceptis, imminutas Ci-Vium opes , ingentibusque sumptibus publicas vires attritaS, tantaS non futuras, ut quod ex foedere anno M. D. XXIII. deberet, ad unguem expleat. Reliquum ducentorum aurem rum millium persoluturam ; dummodo subditorum bona , quae in ditionibus Ferdinandi sita sunt, restituantur 3 eorum Verosolutionem longe antea futuram fuisse , si eadem illi , quae Reipublicae mens, & voluntas extitisset. Postea de Centum, ει viginti aureorum millibus , quae Ob non conjunctas Caesareanis Venetas copias petebantur: jam nulla alia Causa perminiam , quam sua erga Carolum benevolentia, atque observantia, in ejus militum stipendia octuaginta millia obtulisse , id acceptum , gratumque Carolo Borbonio fuisse , qui cum repente ex Insubribus in Hispaniam prosectus esset , ea de re ad Gasparem Contarenum tunc apud Caesarem Oratorem scripsi se : verum postea immutatis rebus, cum in dies nova in Rem- publicam Caesareani molirentur, bellorum incendia , ac rui- nas imperio Veneto Pararent, ut suis rebus consuleret, alio
317쪽
1e1 se vertere, aliis scederibus niti coactam fuisse. Quocirca peraturbatis rebus, nova caeorta bella, cunctis immutatis, ut alia rerum facies sese objecisse videatur, nihil esse , quod hoc tempore illa postularentur, quae ultro alia tempestate Respublica concessura fuerat. Tertio ad deducendum ex Italia exercitum ducenta aureorum millia Caesare petente, non eo statu Reipublicae opes esse, ut tantam auri summam persolvat, egregiae Senatus volantatis in Carolum majora in praesens assi menta exhiberi non posse. Quarto quod ad Insubres tuendos Communibus viribus , & copiis spectat, quae pacis capitibus anni M. D. XXIII. continebantur: non eadem tempora, maximam omnium immutationem sequutam, solutam pacto Rempublicam esse; nec, si vellet, ob Gallicum foedus illi integrum sere . Inter cetera vero postulantibus Caesareanis, ut quae nuper a Gallicis, ac Venetis copiis Insubrum oppida in potestatem redacta fuerant, traderentur, responsum est; ea Francisco S rtiae Mediolani Duci ex foedere a Lautrectio conoec. si esse . Insuper, ut Ravennae, ac Cerviae urbes Pontifici redderentur, petitum. Responsum est, Roma direpta, Reipublicae auxilium non modo illarum cives, sed Pontificis Nuntium implarasse, ut sarras, tectasque ab hostium injuriis tuerentur; id Rempublicam pro eximia in Apostolicam Sedem reverentia , atque obsereantia ultro prcestitisse e sperare libertati restitutum Pontificem, quae a Republica gesta sunt, aequi, bonique consulturum e nihil enim vehementius cupere , quam ut Clemens tandem servitute ereptus huic novo foederi adesse, priuat suaque auctoritate id tueri possit. Itaque Naugerio facestas tri- o- buitur, ut his conditionibus paci inter Caesarem , Gallorum ma H Regem, Franciscum Ssortiam, ac Florentinos Reipublicae no- Azμης mine subscribat. Haec omnia per Sebastianum Iustinianum Francisco Galliarum Regi significantur, nullisque rerum eVentibus Rempublicam ab inita cum illo societate, & foedere discessiruram, quem ejusdem erga ipsam mentis esse idem Orator S natur declaraverat; nempe a rege se accepisse, sibi a Caesare propositis conditionibus pacis contineri, ut, seclusis Venetis, ac Florentinis, ea fieret , neque Francisco Ssortiat Insubrum restitueretur imperium : hax Regem prorsus rejecisse, cum fimmiter decrevisse assereret , potius filiorum captivitatem pati,
318쪽
adversaque omnia experiri, quam foederatos, ac socios deserere ; pro qua egregia innificatione ingentes illi a Senatu gratiae actae sunt. Verum, Cum ea, quae prius erga pacem totius Christianae Reipublicae propensito in Caesare cernebatur, vel rerum Italicarum novis successibus , vel spe foederatorum dissensionis paulatim refrigesceret, Galli, dc Angli Oratores, ab honestis pacis conditionibus Caesare averso, bellum illi denunciandum , statimque ex Hispaniis diisdendum censebant et idem, ut foederatorum legati emerent, hortabantur. Quid hac in re sibi agendum esset, Naugerius a Senatu petebat ; qui rescripsit, ut ab eorum sententia de belli denunciatione, ac discessu ne latum quidem unguem discederet ; p esertimque Gallo
Oratori adhaereret, & omnia, qua decet prudentia, & graVitate perficeret. In hac rerum, atque animorum immutatione ne quid , quod ad augendas foederatorum vires conduceret , Praeteriretur, e communi re visum est, ut Ferrariensis Dux ,α Marchio Mantuanus societati adjungerentur, omni studio nuti oportere ; id quo facilius perficeretur, Gaspar Contarenus Orator ad Ferrariensem mittitur, qui his conditionibus foederi accessit, ut ducentos cataphractos aere suo copiis foederatis co jungeret 3 in sex menses decem aureorum millia in peditum stupendia persolveret e contra foederati ejus ditionibus tuendis,& servandis se obstringerent. Mantuani vero Principis, quod a Lautrechio summopere urgebatur, negotium haud parvis difficultatibus erat implicitum : nam Lautrectius Senatui signi QCaverat, se quamprimum Laurentium Hetruscum, & Equitem Casilium Mantuam missurum, ut regio nomine cum Marchi ne de novo scedere ageret ; ea in re Reipublicie mentem e quirere . Tria potissimum capita erant ἱ primum, ut Mantuanum imperium in foederatorum clientelam reciperetur; deinde ut, Lautrechio absente, imperatoria dignitate, ac munere Marchio iungeretur ; demum ut duo peditum millia suppeditaret, qui in Venetorum quindecim millibus censerentur . Senatus quemadmodum Marchionis societatem magnopere probabat; tum ob egregias illius Principis virtutes s tum ob situs, locorumque naturam, ac praecipue ut singuli Italiae Principes ad dignitatem , & libertatem illius retinendam conspirarent s atta-
319쪽
men ut Imperator exercitus declararetur, haud facile assentiri poterat, ne Urbinatis auctoritatem, qui universis Reipublicae copiis praeerat, laedere videretur. At re sepius agitata, tandem Marchio, amota ejusmodi conditione, in foedus conces.st, cui subscribendo , ac firmando Ioannes Haimus, Veronae Praetor, Mantuam a Senatu missus est. Haec in Italia gesta sunt. Petrus Landus, clastis imperator, maritimas oras legens, OPpida , urbesque Opportune communiverat ἱ populorum erga Rempublicam animos confirmaverat, frumenti vim Venetias navibus transmiserat, Augustino Amulio legato cum duobus levioribus triremibus, atque Antonio Marcello quatuor notharum Praesecto ad tuenda, purgandaque orientis maria praemissis, cum nunciaretur infesta Tumicis praedonibus omnia esse. Nam Cari lius insignis pirata cum praedae inhians maria ex mreret , non longe a Cythera Aegei insula, Venetam navim Grimana appellabatur ceperat, ac pretiosis mercibus in suas triremes invectis, incendio absumpserat; viros nobiles, seim-nasque ingenuas, nulla sexus, aut conditionis ratione habita , crudeliter obtruncaverat. Cum nautas, ac viatores ad Cotumni cum , quem modo Vocant, portum misisset Marcellus , quitum in Amphimalo portu Cretae cum tribus triremibus detinebatur ; cum ab exploratoribus intellexisset, supra Amphi malum non longe a Bicorna oppido triremem Turcicam navigare, quam pone alias sequi nuntiatum fuerat, vel Cartoglium esse arbitratus , vel Sinanem, qui nuper, ex Numidia comparata classe, in sinu Adriatico, multis inflictis molestiis, cunctis non parum timoris injecerat, injuriarum ulciscendarum generoso impetu actus e portu se proripuerat ; trirememque ingenti conatu adortus parvo intervallo in potcstatem redegit. Verum cum statim cognovisset, non longe septem alias adesse, quibus Alexandriae Maurus praeerat, Byrantiumque recta contendebat , omni studio Marcellus militum, ac remigum furorem in Tu cas sedare, & restinguere conatus, triremem captam , interim nihil adversi veritus, Bicornam adduxit . Inde arrepta Οαasione Maurus triremes suas celerrime collegit ; Marcellus inopinata oppugnatione deterritus fuga saluti consulere nitebatur ;duae ad litus allapsae, quod cum vix tenuissent, remigum tu
mae statim se ex triremibus proripuere , di in Μauri potesta
320쪽
tem Venere, atque Alexandriam adVectae sunt. Ea cum Venetias perlata essent, notharum Praefectus, ut apud Advocatores causam ex vinculis diceret , Senatus decrevit : ille angore animi , & curarum mole obrutus in itinere obiit. Cladoniae magistratui committitur, ut triremem Turcicam , quae in nostrorum manus per Venerat, restituat s legato vero apud Sule imanum, ut totius rei eventum exponat, mandatur; flagitet , ut duae a Mauro triremes Captae cum tormentis red
dantur . Ad haec ne piratis auxilium , vel tutus accessus in Sulcimani ditionibus concedatur, Sinanesque ac Numidici la
trones arcerentur, eniXe Peteret. Sulcimanus, re cognita, Senatusque voluntate Perpensa , statim triremes reddi jussit, magna vi tormentarii pulveris opportune adjecta , cujus inopia cassiduo bello immensa pene matcria absumpta) Respublica premebatur. Nec minora amicitiae, ac benevolentiae argumenta Sulci manus in Venetos dederat , cum Alexandria non modo , verum etiam aliis sui imperii locis avehi frumentum ad ducenta ac viginti millia sextariorum permisisset , & quinque millia praeterea dono dedisset . His praeclaris benevoli in Rempublicam animi significationibus ne parum grati animi notam subiret , perhonorificam legationem, pretiosis muneribus insignem decrevit, illiusque obeundae Thomae Contareno onus injunctum est. Interim Caesar conspirantium in se Christianorum Principum ad Pontificem liberandum conatus veritus, Franciscanae familiae Praesulem cum Verio Miltiao in Italiam miserat , ut cum Prorege de libertate Clementi restituenda agerent ; qui cum per eos dies Cajctae excessisset , cum Ugone Moncata, quem sibi moriens Prorex substituerat, ea de re consilia iniere . Res inter magnas difficultates versabatur , cum nec Pontifici ad stipendia militibus Caesareanis eroganda pecuniae copia adesset , nec Caesareani satis fiderent , promissis Clementem staturum : ex quibus obscure admodum, quem nam tota res exitum habitura esset , perspiciebatur . Clemens , ne sibi aliqua in re deesset, Lautrechium, ut quam celerrime iter conficeret , sibique suppetias ferret , impellebat . Haec dum agerentur, obsides, fuga capta, secreto magna Germanorum, & Hispanorum indignatione, Roma abie-