장음표시 사용
471쪽
Caesar a V notis foedo ris consi
Capellio, Reipublicae apud Franciscum Ssortiam oratore, pluribus egit; multa de Caesaris in Rempublicam propensione,
ac benevolentia loquutus , quo existimationis loco apud C rolum esset, exposuit et illi tranquillitatem, ac pacem Italiae veluti unico , eodemque stabili firmamento niti : quocirca ab ea petere , ut hac nova foederum confirmatione societatis , atque amicitiae inter Caesarem, ac Venctos jura solidiore nexu vincirentur ; inde tria oriri commoda posse et primum quod Cauar certis argumentis propensum in commune Italiae bonum Senatus studium inspiceret, propositumque eundem Communibus Consiliis, ac veluti praenxum finem animadvertetet ede inde Italiae pacem hoc praesidio munitam adeo fore , ut quicumque de illa armis lacessenda cogitarent, Ii spes omnes, N. Consilia abjicere cogerentur et demum hoc facto ita sibi saris animum obstringi posse, ut si res ita tulissent, ex illius amicitia firmum praesidium Veneto nomini in promptu e set. Quae Leva per Capellium Senatui significaverat , eadem petius Soria, Caesaris apud Rempublicam legatus, in Patrum Collegio exposuit. Senatus decreto oratori responsum est : si Caesar e re communi esse existimet , quae superioribus annis Bononiae pacta fuerant, denuo confirmari, ab illius voluntate non recessuros . Id Francisco Ssortiae , & Antonio Levae non modo, verum etiam Caesari pergratum fuit . Sed Pont sex cum a foedere Italico anni M. D. XXXIII. alienus esset, Caesareanorum postulatis respondit, nullam alia ex re majorem Voluptatem Capere, quam Cum Imperatorem , eximiis belli , pacisque artibus instructum , Italicae tranquillitatis studiosum cerneret : nihil magis in votis habere, quam s in illa conser. vanda Principum animos Conspirare intelligeret et ceterum cum in eo se locatum gradu animadverteret, quo communis parentis , ac pastoris munera sibi in primis essent obeunda, id potis anum suarum partium esse, ut neutram in partem propendens, cunctos pari benevolentia, ac studio complecteretur, iuborientiaque dissidiorum, ac bellorum semina, & igniculos obtereret, atque extingueret et id porro ab eo, qui alterutri parti accessisset, quod suspicionis notam contraheret, perfici minime posse et ii, que foederi adhaerere nolle et id vero haud ambigua adseveratione
testari, ac polliceri , nihil sibi antiquius unquam , aut opta
472쪽
M AURO CENI LIB. IIII. 4o3tius, quodque altius praecordiis haereat, Italica pace futurum tu qui serent, qui paci adversum aliquid molirentur, ad ib
iam retinendam cum reliquis Consensurum , Cunctas vires , atque conatus ad illius holles arcendos , ac profligandos adhibiturum .
M. D. XXXV. ΡRaeclara haec novi Pontificatus initia, quae non ad priva
tam utilitatem , sed ad totius reipublicae christianae incrementum, aC decus posita fuisse videbantur, eo magis smspici coepere, quod paucos admodum ad summum illud supremat dignitatis culmen pervenisse memoria homines repeterent , quos non domesticae gloriar, atque opum species insim xisset. Nam Paulus ab indicendo Concilio, ut religionis diosidia tollerentur, minime abhorrebat, & diu optatam, stultra tentatam magni moliminis operam aggrediebatur , ut per legatos in Galliam, & Hispaniam millas Franciscum, & Carolum, obliteratis odiis, pace conjunctos ad socia arma adve sus Turcas impellerct , atque uno consensu religionis studio incensos, cujus amplissimos, atque honestissimos titulos praeseserebant, ad profligandas haereses, quarum pestifera lues nobilissimas Europae provincias invassiet, inflammaret. His de rebus Comes Nassoviensis in Galliam profectus, Caroli nomine cum Francisco egerat , ut illum ad Concilium, quo christianae religionis potissimum incolumitas contineretur, indicendum cohortaretur 9 Viresque praepotentis regni ad rem publicam christianam tuendam , Turcarumque conatus reptimendos adhiberet, qui in dies maritimis viribus aucti omnium Christianorum loca in miserrimam captivitatem, multos momtales abducendo, Vastarent, atque diriperent ι & ad commune pacis studium, ac religionis decus eundem incenderet. Ad haec Galliarum Rex ita respondit et pro evellenda, aC penitus excindenda haeresi, nihil unquam se praetermisisse s eos, qui a recta religione distentirent, variis poenis mulctasse , morte quinque ipsa affecisse ; Concilium modo loco tuto cogeretur non minuS quam Caesarem exoptare : Ceterum Turcicae classis impetus numme Verendo5 esie, cunctos ad suas ditiones de-
473쪽
r33s sendendas promptos esse oportere ἱ si ab ipso pendere christia.
nae rei publicae incolumitatem , ac dignitatem compertum sit, exercitibus suis aditu patefacto , nunquam a Christianissimis suis majoribus, qui in remotissimas provincias Gallica vexilla intulissent , degenerem laturum : quod vero ad Communem pacem spectat, nihil ea sibi optabilius accidere posse; modo ne Caesar impedimento sit , quo minus quae tibi Sabaudiae Dux , ac Franciscus Ssortia per summam injuriam occupant, uti sibi videbitur , recuperare queat et an non magiS de re Galliae Regem viribus , ac potentia clarum , amnem suum, quam egenum, bellique praesidiis nudatum Principem, a quo nihil illi opis, aut emolumenti accedere possit, Insubribus p
tiri ξ cur vero Pontifex, ac Veneti adeo Ssortiae favent, ac ne Insubres in alicujus praepotentis Principis potestatem Concedant, perhorrescunt, nisi, ut oblata opportunitate, per vim .. Σ' aliquando potiantur ad haec supremum in Flandros, atque
--γω. δεν Atrebates se jus petere , quo jurisconsultorum sententia captivitate detentus minime cedere potuisse assimabat r Caesare νουσιν. his adsentiente, Cunctis controversarum, ac dissidiorum causis ablatis, novis nuptiis , atque assinitatibus arctiori vinculo pacis foedera adstringi posse e ni haec fierent , ab iis , qua: proxime pepigisset, non recessurum. Multis haec in Caesarem ruerelis admixta erant, cum ob illius maritimos apparatus Chri-ianorum Principum animos variis solicitari suspicionibus, licet ipse secus crederet, assirmaret. Ad quae Rex cum taesaris responsum minime tulisset, cum illius legato graviter conquestus , multa in Carolum exaggeravit , quod Pontificem , atque Italos Principes ad novum. sanciendum foedus pro Italiae incolumitate invitasset. Quibus permotus Caesar ita per eundem oratorem Francisco re On-r seminis laudibus se Regis pietatem extollere , quod di
Galliae -- gnis, ac justis poenis religionis violatores, ac transfugas assi-- ciat et sbi statutum esse tuto loco Concilium cogi et nulla in re christianae reipublicae opem poscenti defuturum e tempus adesse, quo Rex haud dubiis argumentis propensum in commune bonum studium ostendat, si suas triremes cum ponti ficiis , & Caesareanis conjungat; non enim terrestri exercitu, sed ciasse tantum ad egregia quaeque agenda opus esse 9 no'
474쪽
titque pacem , aut ullis adversus Sabaudiae Ducem querelis, aut Francisci Sfortiae obtentu corrumpere et amice dirimendas cum Duce controversias esse et nihil, si pactis stare velit, in Insubres moveri posse et quis enim ignorat , ad tot bellorum incendia, & vastationes fato quodam ortam provinciam , si novis tumultibus exardescat, aeternas inde smultates, atque intestina malorum omnium initia prosectura ξ Principum It lorum voluntate, qua avitum Francisco Sfortiae imperium resti tuendum consenserant, perspecta, ad pacem Italiae firmandam
eo descendisse; ab eo, quod semel sancte pollicitus fuerat,
nunquam se declinaturum : neque de Venetorum animo ambigendum esse , quod ad Insubrum ditiones occupandas adspirarent , cum id tantum constanter cupere semper signiticaverint , ut Mediolano Franciscus Ssortia restitueretur sid vero summa prudentia, ac ratione, ne potentiores finitumos experiri cogerentur , fecisse et demum cum in Flandros, atque Atrebates nullum Regi jus esset, ea in quaestionem adduci , aut juristonsultorum sententiae subjici non oportere eminime autem vereri Christianos Principes bellicos apparatus, in quos tam acriter incumberet ; immo potius arbitrari, cum omnia ad Chartadenum debellandum comparentur , non regnorum desiderio, & cupidine, sed conservandae, atque amplificandae christianae religionis studio se aestuare et sitis proe inciarum , ac regnorum parere sibi et nemini a suis viribus pertimescendum; id pluribus argumentis compertum, clarius in dies aperturum e nulla alia re adductum Italicos Principes
ad novum pro illius defensione foedus percutiendum solici lasse, nisi ut, omnibus dissensionum causis ablatis, quisque
suis contentus , firmior tranquillitas in ea provincia servaretur, qua christiana religio potissimum inniteretur. Haec inter Caeserem, ac Regem variis agitata sermonibus in speciem publim pacis ostentabantur ; verum acerrima aemulatione Stistem te, animos vehemens gloriae cupido , regnandique infida societas acrioribus stimulis incitabant ; ut dum Caesar instruendis triremibus, omnisque generis navigiis sedulus operam im tendit , Franciscus quoque tota Gallia milites conscriberet, Massiliensem classem augeret, atque eodem tempore, dum C. stris Africana expeditio per omnium ora circumferretur, beblum
475쪽
lum in Italiam moturum Galliae Regem percrebresceret. Inde Antonius Leva Insubrum oppida munire ; Ticinum, fatalem Gallici belli urbem , validioribus propugnaculis cingere, ut Gallorum in Italiam ingredientium impetum sustinere, ac remorari posset. Atque sub id tempus Paulus Pontifex, non absque muli rum admiratione ut sunt hominum, ac praecipue summorum Principum ingenia mutationi obnoxia) ab instituto pacis proeposito pene deflexit, ex Camertium ditione occasionem rerum Italicarum novandarum nactus; cum pontificio interregno Gui-
doni Ubaldo , Francisci Mariae Urbinatis Ducis filio , Iulia
Varana, unica Ioannis Mariae, Camertium Ducis nata, atque heres, nupsisset; & nuntio de pontificatu Pauli accepto, statim veritus, ne id minime gratum Pontifici esset, urbem cum militibus ingressus, civibus sacramento adactis, Camertium Ducis insignia, ac titulos suscepisset. Id primum Pontifex non admodum graviter ferre 3 mox aut aliorum instinctu, aut imsta quadam domesticae fortunae amplificandae cupiditate tactus. minime serendum dictitare, Urbini Ducem ditionem illam ammiS occupasse, quam, mascula stirpe extincta , uti Ecclesiae studi jure spectantem, ad se pertinere arbitraretur. Cathar, nam matrem, Iuliam, di Guidonem Ubaldum in jus vocatos , licet suos procuratores Romam misissent, in eos, uti a sentes, excommunicationis spicula intorsit ; atque Camertium ducatu privatos pronunciavit. Inde obsidione ad deditionem urbem Compellendam ratus , Ioannem Baptistam Sabellium cum valida peditum , atque equitum manu, ad intercludenda itinera, & commeatus impediendos misit. Guido Ubaldus e Piceno frumenta, quaeque ad victum necessaria forent, vi s-bi patefacto itinere, importanda curavit. H. belli haud obscura initia Senatui mirum in modum molesta erant; tum quod exigua e flamma ingentia nonnunquam incendia urbes, ac pro Vincias Consumptura , suborirentur 3 tum quod in Reipublicae clientela Urbinas esset, quem ob egregie pro Republica gesta
maxima cuncti benevolentia prosequerentur. Itaque ut Ponti
ficis animum flecterent, atque a belli consiliis ad pacem de
ducerent , summopere Veneti nitebantur, ut jure disceptare
tur, Francisco Maria, Guidonis Ubaldi patre, flagitante. VO
476쪽
rum Paulus neque ratione permoveri, neque precibus suaderi poterat, quin bello decernendum existimaret ; quasi reliquis quoque reipublicae christianae jactatae casibus id unum deesset, ut rursus in Italiae visceribus bellum conciperetur . Quae nuper accidissent, per Marcum Antonium Contarenum legatum Senatus Caesari significat et suadet , ut nascenti malo occumrat , neu Italicam pacem, cujus studiosissimus semper suerat, levi de causa turbari pateretur. Caesaris auctoritate, atque officiis adductus Ponti sex nonnihil pristini ardoris remisit ; cum praesertim qui Duci , ac Venetis apud Pontificem favebant, operae pretium minime esse dicerent , exigua , ac tantula re otium, tranquillitatemque Italiae corrumpere , cujus servandae, vel ad gloriam propagandam, vel ad majestatem retinendam potiores Pontificis partes essent et egregias ad domestica commoda , atque ornamenta occasiones non defuturas : Petro Alo so filio Piceni urbem , aut ditionem aliquam tradi posse ; V netis Ravennam , ac Cerviam restitui, ut illorum viribus, a, que auctoritate firmius niteretur ; eos hoc beneficio devinctos imperium illius, atque opes haud parvis incrementis sustentaturos. Inde majorum rerum spe illectus Pontifex belli consilia immature suscepta abjecit , atque in Veneti Senatus gratiam , ut in aliud tempus de Camertium controversis disceptaretur , astensus est . Ceterum quae Caesar hoc anno ingenti studio moliebatur, classis ducentorum navigiorum numero insignis , Italorum, Germanorum , atque Hispanorum militum, quae in Europae provinciis scribebantur nomina, ab aliis omnibus averses huc cunctorum animos obverterant. In Africam hoc apparatu proficisci Caesar ad Tunetum expugnandum decreverat, ut Chartadent nimium insolescentes spiritus frangeret, superbumque illius archipiratae fastum , qui Neapolitano regno minabatur, obtunderet ; in id praecipue Hispanorum precibus, ac flagitationibus incensus , qui objecta Hispaniae litora jam tum sibi infausta ob assiduas piratarum excursiones sentiebant. Gloriae quoque generosus impetus addebatur, quod dignum imperat ria majestate censeret, illorum minime preces aspernari, atque abjicere, qui perfugium suis perturbatis, atque amictis rebus in illius potentia, ac viribus sbi tutum censerenti egregium que
477쪽
que se iacinus editurum arbitraretur, si Muleassem regno existorrem , supplices ad se manus tendentem exciperet, atque in regio solio, a quo nuper pulsus fuerat, collocaret ; militaris virtutis , atque imperatoriae elementiae haud dubia decora inde relaturus . Harum rerum consilia, intimosque sensus per Lopem Soriam legatum Senatui significavit r his addidit, pro pensum in Rempublicam Venetam suum extare studium , ctuam summo honoris , atque existimationis gradu haberet, ejusdem que amicitiae studiosissimus esset. Quae cum libenter a Patribus exciperentur, quod antea de instaurando Bononiensi scedere polliciti fuerant , praestitere , iisdemque conditionibus, quae anni M. D. XXIX. tabulis continebantur , denuo confirmatum est.
At Byzantii de ingenti Caesaris navali apparatu nuntiis a eeptis , Suleimano in Persidem prosecto, varia non modo in vulgus, sed etiam inter purpuratos jactabantur; cum nondum quo belli faces admovendae serent, promulgatum esset. Nec cessabat Ioannes Forestus, Francisci Regis legatus, quod Veneti Caesaris foederati essent, multa in illos in sermonibus apud primores serere 3 illos nempe Imperatorem assidue hortari, ac
suadere, ut arma insueto numero, ac robore comparata, in Graeciae regiones, quae in Suleimani potestate essent, converisteret : dum Rex Contra Patres per legatum , ut ab Imperatore sibi caverent, admoneret 3 tot undique conquisitas, mcongestas maritimas vires suspectas haberent ; amplissimo Galliae regno, uti illis e Reipublicae dignitate, & utilitate videre. tur , uterentur. Neque vero conjectura assequi difficile erat, haec eo tendere, ut Respublica inter duos potentissimos Principes media, quae justo temperamento pacem tueretur, vel in unius, vel in alterius offensam incurreret, atque haud ambiguo bello implicata Francisci Regis vel auctoritatem ad placandos barbarae gentis animos, vel copiarum, ac virium P sidium ad Caesaris conatus repellendos imploraret. Patres so- Iidam prudentiam edocti, altiori pectore exceptos Principum
astus recondere soliti, de perbenigno in Rempublicam studio Regi gratias agere; de iis, quae a Gallico legato Byzantii fal
so dicebantur, conqueri. Ille culpam in legatum rejicere, licet multa cum Turca, ultro citroque legatis commeantibus,
478쪽
agitare coepisset, ut barbarae gentis ope, atque auxiliis nimium 1 33screscentem Caroli potentiam coerceret, quae, Sulcimano e Perside regresso, maturata exitialium, ac funestarum cladium semina Christianis fuere. Interea omnibus in Africanam expeditionem comparatis,
commeatibus in naves distributis, totoque exercitu, ut conis
scenderet, jusso, Caesar , primoribus Hispaniae, atque Princi-
pe Lusitaniae, qui eo cum octoginta navibus venerat , comi tantibus, Barchinone solvit. Nullam vel ea, vel superioribus tempestatibus classem aut navigiorum numero, aut bellicorum instruinentorum apparatu, & copia, militum nobilitate, vi tute , robore magis insignem vitam fuisse memorabatur; cum
universa trecentis, atque amplius triremibus, ac navibuS constaret ; quadraginta in ea militum millia numerarentur. Cunctorum Europae Principum arrectis animis, quisnam exitus tanta mortalium expectatione suscepti a Caesare egregii conatus so-ret . Dum tota Italia Summi Pontificis edicto supplicationes haberentur , ut Christianorum votis, noxarum expiatione, innumerisque pietatis ossiciis placatum Divinum numen aspiraret, universo confluente populo, per triduum Venetiis concelebratae fuere. Marcus Antonius Contarenus, apud Caesarem legatus , in Africam cum eo proficisci jussiis. Classis Barchinone
discedens, in Magonis minoris insulae Balearis portum Cursum eanis νυ tenuit; mox in Sardiniam ad urbem Caratim pervenit , at- 'que inde in Africam trajecit, ac in Uti e portum , quem nautae Farinam vocant, universa illata est. Ab Utica Carthaginis promontorium, totumque ejus regionis litus, quam Mamtiam vocant, superbae quondam urbis ruinis percelebre, cita invecta, militibus in terram expositis, cum universo exercitu Caesar Guletam circumsedit, ut, ea expugnata, facilior ad Tunetum oppugnandum aditus seret. Namque Guletaeis stus est, ut lateritia turris nonnullis cincta propusnaculis , iis faucibus immineat, per quas sinus Carthaginiensis, mare ad aula ale litus allidens , in stagnum sese insinuat, quod duodecim millia passuum extentum parvis navigiis ad Tunctum iter Vadis praebeat , quae adeo deprcssa , atque humilia sunt, ut nisi medio, eoque profundiori alveo tranari queant. Gulatam Ahenobarbus haud exiguo tormentorum numero in.
479쪽
struxerat, ut classem, quam intra stagnum collocaverat, ab hostibus protegeret. Pugnatum utrinque per aliquot dies acriter , cum tandem ad idus julias Caesar tormentorum muralium omnem apparatum adhiberi imperat . Andreas Auria a mari verberandae munitionis negotium suscepit, tantaque machinarum vi ab aurora usque ad meridiem petita, & quassata est, ut terribili impetu turris prostrata penitus solo aequata fuerit, ac munitiones disjectae gradum militibus ad ascensum pates cercnt ; qui omnis generis tela, & mistiles ignes tenaci flamma armis adhaerentes, quae a Turcis in subeuntes conjiciebam tur , nihil morati, aut territi, summa animorum, ac corporum Contentione in arcem irrupere. Barbari consternati , &perculsi , dum fuga salutem quaerunt, complures caesi, multi in stagnum detrusi periere tormenta omnia , totaque Chariadent classis ad quinquaginta partim triremes , partim biremes, quae intra stagni fauces subducta fuerat, nullo obsistente, in Hispanorum potestatem concessit . Guletae mille, atque amplius, Hispanorum praesidio imposito, iter Gesar ad Tunc tum intendit. Ahenobarbus immenses barbarorum copias, quae supra Centum millia hominum fuisse seruntur, in acie produxit, adversus quos acri adeo impetu Christiani sese intulere , ut excipere , ac sustinere irruentes barbari nequiverint ; sed in fugain ptaecipites versi, tormentis relictis, ingentem stragem subierint, Chartadeno doloris, atque irae aculeis fremente, & cum suis ut Tunetum se reciperet, citato cursu adnitente. Ibi multa Christianorum millia, qui miserrima captivitate detinebantur,
tormentario pulvere Circumposito, in Camere concremare statuerat, nisi barbari pectus mitior insignis piratae sententia ab immani scelere revocasset . Cujus crudelis consilii fama cum in carcerem penetrasset, duo cx ejus libertis pietate adducti, caroere patefacto, ad disjiciendas, ac frangendas catenas instrumenta afflictis piaebuere; qui statim ad libertatem anhelantes, vinculis disruptis, nudi, saxis, aliisque generis mi1Iilibus correptis, in Turcas insiliunt : arcem Turcie deserunt; captivi , nonnullis caesis, repente occupant 3 commeatum, arma , conditos rcgios thesauros intercipiunt ; eX summa arce vexillum ostentant, ut Gesari, atque eaeercitui factum significent. Cham Diuitiaco by Corale
480쪽
Chartadenus supplex Christianos orat, ut ipsum intro cum suis recipiant, praemia libertatis pollicetur illi, saxis, ac telis in eum congestis, suminovent, & repellunt. Is, rebus perditis, ac deploratis, cum septem Turcarum millibus turpiter fugiens, Hipponam se recepit. Arx statim in potestatem Cesaris rediogitur : cum Christiani nuper e servitute erepti, ingenti laetitia per se si, Caesareanos exciperent, milites ex arce in urbem irrumpentes, praedabundi cuncta diripiunt, serro, flammis pacsim nulli neque aetati , neque sexui parcentes debacchantur, donec, poena Capitis proposita, Caesar furentium militum rabiem , atque libidinem compesceret : Christianis barbarorum servitute oppressis libertate restituta. Inter haec ad Caesaris exercitum Muleasses venit, dextramque deosculatus, patrio more in substrato tapete cruribus cotilectis, insidens, supplex restitui sibi paternum regnum imperatoria munificentia a Carolo petiit. Qui victor regia, atque insueta liberalitate Muleassem complexus, illum Tunetano regno donavit, iis adjectis conditionibus, ut honorarii loco sim gulis annis sex Numidas equas, duodecim falcones penderet, atque in mille Hispanorum peditum praesidium, quo Guletam
tueretur, duodecim aureorum millia erogaret. Chartadentis cum Hipponam incolumis pervenisset, quatuordecim triremibus egregie instructis, Algerium se contulit ; deinde e magnis er Plus periculis, Byzantium profectus est; obviusque Sulei-no e Perside cum exercitu redeunti factus , quamvis devictus , amissa Classe , regno exutus , praeterita gesta infami nota foedasset, tamen humaniter a Rege exceptus, qui ingenium hominis, atque implacabile illius in Christianos odium noverat, maritimis rebus cum summo honore praefectus est . His rebus gestis, Caesar cum tota classe ex Astica solvens in Siciliam tendit, multosque dies Panormi , ac Messanae commoratus , populorum plausu , ac laetitia ingenti exceptus , Omnibus sere navigiis dimissis, soluto exercitu, duobus tantum Germanorum millibus ad sat custodiam retentis; inde Neapolim pervenit . Ibi triumphali pompa invectus est, ac regiis honoribus excultus; in omne liberalitatis genus effusa civitate, ut hastiludiis, choreis , scenis, atque spectaculis plures dies absumerentur, & eo majore , ac impensiore Cura,