Andreae Mauroceni, senatoris, Historia Veneta ab anno 1521 usque ad annum 1615, in tres tomos tributa

발행: 1719년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

a a HISTORIAE VENETAE

sectum, ut de pace cum Ferdinando ageret ; quae nisi ad exitum perduceretur , limitaneis praesectis Suleimanus imperaverat, ut statim in fines Ferdinandi procurrerent ; Moesis vero, ac Tartaris, ut iter in Pannoniam arriperent, & classis illius praefecto, quae in Danubii fluminis faucibus detinebatur, ut quamprimum in Austriam Contenderet, mandaverat. Rumoribus his de ingenti Sulcimani apparatu adductus Senatus , ut maritima loca ab omni injuria tuta essent, in id maxime incumbebat, ut classem triremium numero magis auctam, validamque redderet. Cum vero superioribus casibus pecunia ad tot sumptus conficiendos nequaquam suppeteret , intentiore solicitudine , ut quantam posset auri vim undique colligeret, curabat ; privatorumque civium opibus nimiis oneribus, decumis, ac tributis exhaustis, aequum videbatur, ut qui in Venetis ditionibus opulentissima sacerdotia possiderent nonnihil ad sublevandam aerarii inopiam conserreut . Itaque Senatus decreto xj. talem martii Ecclesiasticis viris subsilium sic enim appellabatur quod certo tempore restitueretur, impositum est. Ea re commotus Clemens vehementer excanduit: sua jura a Senatu laesa esse ; imponere decumas, ac subsidia imperare iis non posse, in quos ipse summum jus obtineret; non permisibrum quidquam de Pontificiis rationibus detrahi. Senatus Pontificis iratum animum aegre serebat ; sedare ardentes spiritus, placatioremque in Rempublicam reddere nitebatur et necessitate compulsum decretum illud tulisse ; aequum censere , omnes, qui Venetorum ditionibus Continerentur, ad Reipublicae libertatem, imperiumque servandum, & retinendum conspirare ; jam assiduis bellis debilitatas, ac fractas civium vires, impares ad onera publica subeunda esse. An qui tot divitiis, atque opibus affluerent, otiosi spectatores sumptus, ac laboris aliorum essent λ an piaculum committere, si laboranti patriae opitularentur an hoc pietatem in Rempublicam& humanitatis jura exposcere ρ ut ne mutuo quidem ad publicas impensas sublevandas pecuniae nonnihil persolvant e ab illius sanctissimae Sed is incolumitate, ac dignitate, a religione ipsa Venetae Reipublicae salutem sejunctam esse non posse. His, atque aliis mentem Pontificis flectere Patres connituntur, qui neque rationibus, neque precibus locum dabat. Susceptae sen

442쪽

M AURO CENI LIB. IIII. 373

tentiae insistere, antesignanis religionum Praecipere non cessa hat, ne quidquam in subsidium pecuniae erogarent; quo siebat, ut Clementis acerbitatem, durumque nimis in Rempublicam animum conquererentur. Sed nihil ob id Senatus ani mo frangebatur ; quinimmo majori sedulitate, quae ad sumptus necessaria serent, Comparabat, ne ulla in re Populis, provin- .ciisque sibi subjectis deesse videretur . Itaque Vincentius Capellius imperator declaratur; viginti triremes reliquis adjiciuntur , quas in Dalmatiae provincia, Corcyra, Zacyntho insulis, di Cretae regno instrui Senatus jusserat, ut universa classis sexaginta triremium numero Constaret. Legatus Hieronymus C nalis eligitur ; nam Franciscus Paschalicus tunc alterius legati munere fungebatur . Capellio Senatus mandat, ut maritimis Reipublicae oris, atque oppidis opem serat, ne quid subditis, illorumque rebus detrimenti inseratur, provideat. Verumtamen nulla in re aut Caesareanae, aut Turcicae classi conatibus obsi stat, vel faveat s utrisque se amicum priebeat ; a portubus minime prohibeat, commeatus importari sinat, non arma , cc-teraque alia instrumenta bellica . Haec class1s imperatori in mandatis data fuere. Cum autem Sulcimanus Pannonicae expeditionis consilia, quae diu in animo versaverat, perficere vellet, ut Venetos sibi conciliaret, in illos haud vulgaria benevolentiae signa edidit , cogitationibus iis relictis, quibus antea, ut Byzantii emporium augeret , illuc aromata , atque omnis generis merces convehi jusserat; ex illius ditionibus frumenta, tormentariumque pulverem asportandi concessa facultate . OmnibuLque itineri necessariis comparatis rebus , Byrantio profectus, Hadrianopolim pervenit, bellum Pannonicum indixit s ac quamplurimis undique ad exercitum confluentibus, cum ad Hungariae fines pervenisset , ad centum & quinquaginta millium

Peditum numerum copiae accesserant, quarum robur Praetori,

ni milites, quos Tanimeros Turcae vocant, ad viginti millia erant. His fretus nihil sibi obsistere posse ratus, quin quacumque pervasisset, cuncta victoriis, ac triumphis cumularet ; cum ab Albam Graecam substitisset, cum Caesare acie confligere se Velle per eXercitum vulgaverat, in tumidam spem erectus, si committere praelium vellet, haud dubia se victoria potiturum. Atis32

443쪽

Hippol tis

Cassonus

rator ad Messanam.

HISTORIAE VENETAE

At Caesar, ut adventantis hostis impetum sustineret, priscumque Imperatorum decus sortiter tueretur, ex omnibus sere Europae provinciis quammaximas posset copias robore, ac nume

ro minime Turcis dispares cogebat. Alphonsum Vastium cum Hispanorum , & Italorum militum expeditis cohortibus ex Italia vocaverat ,3 qui per Tridentinos Alpium saltus in Noricum transiturus , cum Franciscum Giddium Venetias missiet , ut per Reipublicae fines transeundi sibi facultas daretur, a Senatu impetravit, atque illius jussu a Reipublicae. magistratibus liberaliter cst cxceptus. Hippolyto quoque Cardinali Mediceo , legato Pontificio, in Germaniam proficiscenti duo Veronae quaestores obviam missi, cunctaque ad victum necessaria suppeditata. E Belgio, ac Burgundia graVis armaturae equites, ex Hispania veteranos militeS complures accersit 9 Germanorum duodecim millia conscribi jubet : his plerique e tota Italia strenui milites voluntarii accessere , quod desidiar sibi inuri notam existimarent, si ad Caesaris exercitum, cum Turcis decertaturi,

non Contendissent. Ceterum in summa mortalium omnium expectatione nil tantis apparatibus, tot assuetis militiae viris egregii est consequutum. Nam Sulei manus, Cassono ad vastandas Carinthiae, &Styriae , quae Valeria antiquitus dicebatur, provincias misso, eodemque a Palatino comite profligato, ac deleto, cum nusquam conatibus eventus responderent, ByZantium reversus est. Carolus vero, qui a Viennae moenibus nunquam discesserat,

de hostium profectione certior factus, non ulterius TurcaS insequutus, copias dimisit ; non sine omnium admiratione , quod insequendi hostis opportunitatem clabi sibi e manibus passus esset , totque labores, ac impensas in conficiendo exercitu, nullo praeclaro edito facinore, irritas reddidisset ; cum in itinere Suleimanus amplius triginta captivorum millia Byzantium perduxistet. Dum haec gererentur , clastis Turcica Hellesponto egressa, Himerale duce , Aegeum mare emensa, in Ionium pervenerat . In ea sexaginta triremes , viginti minora navigia censebantur. Caesarea vero auspiciis Andreae Auriae Genua selvens ad Messanam Siciliae urbem appulerat : quadraginta varii generis navibus, quadraginta duabus triremibus constabat. In Vene-

444쪽

M AURO CENI LI B. IIII. 373

ta tres & sexaginta triremeS numerabantur. Hoc pari, atque Is32scre aequato virium numero conjectura dissicile' erar assequi, iquonam consilia evasura essent, cum rei bene gerendae facultas non ex alio magis', quam ex praefectorum militari scientia ;i ac virtute perideret. Vincentius Capellius, Venetae classis ειν. οὐ

imperator , intcr Corcyrae , & Zacynthi insidas commoraba- Iur, ac ne quid Venetorum loca, & populi detrimenti paterentur, curabat ; in omnes tam Caesareanae, quam Turcicae classis motus intentus, ne utrorumque suspicioIIem incurreret,

illarum congressum studiose devitans. Cum vero Corcyrae esset , Himerali, qui ad Ambratium snum appulerat, Cum triremi certos, qui suo illum nomine inviserent, muneraque deserrent , nuntios misi; quibus ille benigne exceptis, nullas a suis injurias, aut damna Venetorum rebus inferri passurum pollicitus est : quod severe adeo a barbaro servatum est, ut Zacyntho', ac Cephalenia praetervectus , exscensione in terram lacta , praeter morem classiarii nullam incolis noxam intulerint. Andreas vero Auria Messana solvens in Graeciam navigaturus, cum Zacynthi Venetam classem morari intellexisset, ut Capellium alloqueretur, codem contendere statuit, eo consiIio adductus, ut de industria Turcis Venetos suspectos reddendo, i illos ad consociandam cum Caesareanis classem compelleret,

quod Auria non modo, verum etiam Caesar suminopere Concupiverat . Nam illius orator Andreae Auriae literas Genua da- . tas ad Senatum detulerat, quibus pctcbat Capellio manda- . vis Id. ret, ut maritimas Venetorum vires cum Caesareanis conjungeret, magna seliciter gerendarum rerum opportunitate propos- - m M.ta, ut illecti Patrum animi, secundarum rerum spe elati, a λαπώλproposita consiliorum ratione discederent, qua in neutram pena γε H '

dere partem matura consultatione decreverant. SenatuS Vero Guarias ν

decreto Caesareo oratori responsum fuerat : se , quod pacem cum Suleimano coleret , ut Auriae assentiretur , adduci non

posse. Quo responso audito, cum minime sibi, & Auriae satisfactum intelliseret , ad importuniora postulata prolapsus, si forte obtigisset, ut ad praelium Caesareana classis cum Tumcisa desceniret, an Veneta Turcisae a futura esset, quaere- . . bat. Legati petitione admirabundi Patres, prudentiam in eo desiderabant. An non satu cognitam Reipublicae pietatem, acres,

Diuiti so

445쪽

3 6 HISTORIAE UENETAE

1331 rellionem ξ non satis perspectum, quoniam Vnus cogitata omnia gesta respicerent e Reipublicae conducere, potentissLinum Regem suis auxiBis in immensum ewhere , cuia is Christianis Principibus, ac Venetis praesertim formidabundus

non modo, verum etiam terribilis e deret Quapropter legato respondetur : Mirari Senatum, Μι de Republica in animum inducere potuerit : summa adseυeratione test .ri, fixum, atque immotum esse, utroque Principe pacem servare, amicitiae jura in Hata tueri; nibu a Venetae eiussis imperatore projecturum, quod in alterutrius partis gratiam fm

Rum fuisse interpretari possit. His auditis , satisfactum stibi a

Senatu esse orator significavit. Verum crebris petitionibus per tentari suam mentem optime Patres noverant, ut si fieri posset, pollicitatione aliqua obstrictum Caesareani ad suas partes attraherent, atque in Sulcimani suspicionem adductum foederi, ad quod serpius solicitaverant, adjungerent. At praeteritis rerum eventibus edocti, nihil properanter, aut veloci nimium consilio agendum existimabant, sed cunctando, ac pacem Cum praepotentibus Principibus ostentando, ea tempestate administrari Rempublicam optimum, & saluberrimum arbitrabantur. Atque his omnibus de rebus Capellium docuerant , ut siquid hujusmodi ab eo Auria postularet, ex Senatus sententia respondere possit. Ille Corcyram , & Cephalentam legens Zacynthum pervenerat , ubi forte tunc Venetus imperator cum classe aderat, qui de Auriae adventu certior factus , ut maritimas patriae Vires, veteremque majorum disciplinam ostentaret, in altum prodiit.

triremes, ac Cetera navigia, veluti acie certaturus esset, ordinatim instruxit et oneraria ingentis magnitudinis navi num vocant in fronte collocata ; utrinque binae majores triremes , Galeatiae dictae, tormentorum numero, atque apparatu formidabiles , aliquanto ab oneraria intervallo subductae sinter quas tantum spatii relinquebatur, quantum triremibus reliquis ad eruptionem faciendam satis esset. Cornu laevum, dextrumque aequali viginti triremium numero constabant. Postr ma acies, cui imperator praeerat, reliquas viginti triremes Complectebatur, tanquam in omnes certaminis casus, hostiumque incursus opem laborantibus allatura. Ita magnae onerariae na-

446쪽

M AURO CENI LIB. IIII. 37

vi liber a fronte , & a lateribus ad ingentes bellicarum ma chinarum globos excutiendos aditus linquebatur : Galeatiae

vero cornuum latera tuebantur. Cesareanam clatsem tres in

signi velocitate celoces anteibant ipsa tribus acierum ordinibus instructa, in quorum singulis quindecim triremes aderant, cernebatur. Antonius Auria primo agmini praeerat, atque in dextram partem deflexerat ; Salviatus Rhodiorum , ac tertii agminis praesectus laevam tenebat; Andreas vero Auria mediam ductabat aciem . Utrinque honoris Causa , ut assolet, absque pilis, mira ordine, atque insueto strepitu discussa tormenta, navalis certaminis ingens , raroque mortalibus visum smul, chrum exhibere videbantur. Hieronymus Canalis legatus, Auria Capellii nomine consalutato, portus, CommeatuS, ac quidquid in sua facultate esset , benigne , ac peramice obtulit :quod consociare classem non posset, publica Senatus fide praepediri , quia foedus antiquitus cum Ottomanis Principibus ictum , recenti fide renovatum fuisset. Auria, Venetorum imperatori Caesaris nomine actis gratiis , bona spe se esse assirmavit , ad magnas victorias adeo tutum aditum patefacturum, ut Veneti ultro cupidissime, sociis junctis armis, in commune decus, atque imperii incrementum consulturi cssent. Verumtamen variis , atque incertis consiliis tota fere ea aestate tempuS terendo, aequato metu , ac viribus , classes substitere rcum tandem in Turcicam passim varia morborum genera gras.

sari coepi sient , quibus in dies sensim debilior, Sc infirmior redderetur, atque inde Euboeam se reciperet , ut ByZantium reverteretur. Qua ex re Auria majori spe subnixus in Peloponnesum iter direxit , Coronemque oppugnare statuit ; quam adortus, licet primis Caesareanorum Conatibus oppidani , ac praesidiarii milites obstitissent, vi tamen in suam potestatem redegit ; mox Patras deditione recepit. Haec eo anno terra , marique sunt acta. Tu mica vero classe Bosphorum ingressa, propi qua jam hyeme, Capellio imperatori Senatus mandavit, ut triremes extra ordinem in Aegeo, atque Ionio mari instructas mi fas faceret et ac reliqua classe Hieronymo Canali legato tradita , se cum Francisco Paschalico in patriam reverteretur: Ioanni Mauro Corcyrae legato injunctum, ut octingentos milites, qui praesidiariis ad tutandam insulam adjecti fuerant, dimitteret.

447쪽

; 8 HISTORIAE VENETAE

332 Ceterum Caesar, exercitu, qui ad Viennam convenerat, dimisso, in Hispaniam reverti statuit; ad Auriam, qui adhuc mari Ionio detinebatur, datis literis, ut, nulla interposita mora , Genuam contenderet. In itinere Vero Bononiae conventire Clementem decrevit , ut illius animum, quem ob latam nuper in Mutinensi , ac Regiensi causa sententiam offensum persenserat, leniret, sibique conciliaret. Inde enim haud parva sibi adjumenta accessura rebatur , illiusque auctoritate amctiori sibi foederis vinculo Italos Principes, ac praesertim Venetos adstricturum : quod non modo ad praesentem rerum Italicarum statum retinendum opportunum sibi fore videbatur, verum etiam ad Gallicos motus discutiendos , Cum Genuae deo Mama sectionem moliri non exiguis argumentis Regem vulgaretur.e z. - Λ. Quatuor a senatu oratores designati, qui Caesari in Italiam adventanti obviam irent, atque per suos fines deducerent: Mamcus Minius , Hieronymus Pelareus , Laurentius Bragadenus, Marcus Foscarus : decem aureorum millia, quae in eo excipiendo insumerentur decreta. Carolus a Ferdinando fratre Villaccum usque deductus est, qui Oenipontem deflectens, mox in Gemmaniam reversus est. Caesarem, Pontebae Veneti oratores exceptum, usque ad Mantuanorum fines prosequuti sunt. Cum Spit imbergi in Forojulio esset , de Bononiensi Conventu cum iis verba fecit, atque ut facultas de novo agitando foedere a Republica mitteretur , petiit. Ea re Senatorum animi haud

parva molestia afficiebantur, cum inde gravia subire posse pericula Rempublicam animadverterent, vererenturque , ne Sulei-

manus, cui illius consilia suspecta esse coeperant, hostile aliquid

moliretur , efferamque Turcarum gentem in se concitarent... -- Nam Alba Graeca discedens Suleimanus, Ianusbrium legatum L f. Venetias misit , ut pro ere , ac seliciter in Pannonia ab eo gesta Senatui signi hcaret ; qui graviter admodum

conquestus fuerat, nostros cum Caesareanis ad Salonam Dalmatiae oppidum expugnandum se contulisse : hujus vero rei indicem Byzantium perductum. Senatus decreto Ianu*brio responsum fuerat, Rempublicam cum Sulcimano pacem conseris Vare, eamque diuturnam Optare I Cum ea mente sit, haud quaquam vero simile esse , quod illi repugnet, quidquam agitare. Verum Sici Comitem literas ea de re ad Senatum dedisse, qui-

448쪽

MAURO CENI LIB. IIII. 379

bus significaret, malevolos homines, inter Sulci manum, ac Venetos dissidia quaerentes, tormentis hominem illum indigne ade gisse , ut gua cumque illis Visa fuissent, enunciaret, atque tota ea de re ad legatum Byzantii scripsit. Ianusbejus quingentis aureis nummis, & veste donatus: atque ut, si quae in Sulcimano obortae de Republica suspiciones fultant, excuterentur, paribusque ossiciis erga illum ageret, Thomas Contarentis legatus By-Zantium missus est . Ponti sex vj. idus decembris cum multis Cardinalibus Bononiam pervenit : Caeser cum vij. idus Mam tuam prosecturus esset, idibus eodem se contulit.

M. D. XXXII LATque anni sequentis initio de gravissimis rebus a Clemen

te , & Carolo agi coeptum est , quae ad duo potissimum capita redigebantur ue alterum ad religionem spectabat, quam in dies in Germania labantem , atque in aliis Europae regionibus divulsam sustentare, & fulcire necessarium videbatur ;alterum vero ad pacem christianae reipublicie ac praesertim Italiae firmandam, praesentemque in ea statum retinendum attunebat : qt a in re praecipuum censebatur, ut Veneti, quorum animos anica Irrito conatu Exploraverant, novo, atque arctimri foedere obstringerentur. Itaque cum reliqui Italiae Principes suos oratorcs Bononiam misissent , Marco Antonio Venerio,& Marco Antonio Contarcno , altero apud Pontificem , altero

apud Caesarem legato , ad se vocatis, nil antiquius sibi esse a Lfirmant , quam pacem publicam , & praecipue Italiae incolumitatem , ac decus servare e scire se eadem mente Rempublicam csse et quapropter petere , ne ab iis consiliis abhorreat, quae communi huic sententiae conducere possint : Senatui minime ignotum esse, quae de Genua occupanda superioribus mensibus

prodita fuerint : statu illius Reipublicae immutato , haud dubia

bellorum incendia in hac provincia exarsura e quapropter lambum percuti foedus oportere, ut communibus viribus Civitas, quae tantum omni tempore momenti ad res Italicas attulit,

defendi pollit. Caesaris, ac Pontificis postulatis in hanc sentet tiam Senatusconsulto, uti alias quoque, responsum est. Quae in bonum publicum, & Italiae pacem Reipublicie voluntas sit, H. M mrocem T. L B b cogni. IIIa

449쪽

38o HISTORIAE VENEΤAE

I 33, cognitum , ac perspectum esse et constare sibi quae anno ld. D. XXIX. pacta fuerint, ea constantissime servare, nec quidquam in iis praestandis, quae Bononiensi foedere continerentur, desiderari passurum : pro Insubrum imperio , ac pro Neapolitano regno tuendo quidquid teneretur prostaturum : nova inire foedera , neque opportunum, neque necessarium censere:

Ianusbejum Suleimani legatum Venetus adhuc esse ; quae agantur, solerter exquirere ue irarum plenum animum Byzantii in Rempublicam estusurum : nosse e Genua praefectum, ac trir mes exisse, a quibus multa Turcis damna illata, Corone , &Patrae captae fuerint. His Pontificis , ac Caesaris animum a novi percutiendi sorderis consiliis avertere Patres contendebant. Illi vero Reipublicae cxcusationes non admittere, acrius instare , per literas, atque oratores eadem Postulare pergebant. Robertus Majus a Clemente Venetias mittitur, qui cum Roderico Nino Caroli legato , ut Venetos ad Qedus renovandum

Uri casa- allicerent, nihil omisere : quae ex eo emolumenta manare pos-.-riiset sent, exposuere : in illo incolumitatem Italiae, ac quietem con- tineri : id pro munitissimo aggere iis, qui novas res ambiti ne , aut libidine dominandi ducti appeterent, objiciendum esse rhaud parva inde Reipublicae commoda obventura ; Suleimanu

mariti, reis que ipsum nova inter Praepotentes Principes societate perculsum,

nihil adversus illam ausurum . At Senatum, ut in sententia maneret, multa permovebant ἱ quippe qui praetcritis bellorum cladibus edoctus, in se immensam Turcarum potentiam provocare minime tutum censebat . Quocirca legatis responsum est : plurimis , iisdemque gravissimis causis a novo ineundo edere Rempublicam abstinere, neque satis prospicere, aliqua ex hac societate vel ad utilitatem, vel ad decus proficisci posse, quae non itidem ex conditionibus anni M. D. XXIX.

promanare queant. At veretur Caesar, ne Genua a Gallis o

cupata , tota Italia bellorum tumultibus misceatur. Mari ne Genuam invadent Galli Quis ignorat maritimas Caesaris vires Gallicis longe superiores esse ξ Neque pertimescendum , ut a paucis illorum triremibus imperatoriae potentissimae Caroli classi obsisti possit. An terra λ Por Insubrum fines duci exercitum oportere et id si accidat, Consociatis viribus, ex foederis praescripto, hostibus occurrendum erit. Quid igitur his vinc

450쪽

M AURO CENI LIB. IIiL agilis agitur ; nisi ut amica Respublica belli Turcici suspicione im

plicetur, atque immanibus sumptibus publicas , privatasque tunas exhauriat Quae loca in Ionio, Aegeo, ac Syriaco mari possidet, cuncta pene in faucibus hostium sunt; ceteris in rebus cum adest calamitas, tunc aerumnae sentiuntur; in bellis metus quoque ipse affert calamitatem. An vero quae in univer Turcico imperio negotiatorum amplissime opes reperiuntur, negligendae sunt I quibus amissis, quantum Venetis detrimenti , tantum illis lucri, ac roboris accederet Quod si in consiliis capiundis opportunitates spectandae sunt, quid minus huic tempori consentaneum , dum quotidie novis suspicionibus Turcarum animi urgentur Clistam Dalmatiar oppidum a Petro Crucichio nostrorum auxiliis in potestatem redactam , Salonam occupatam et Caesareanam Classem Commeatibus, quamplurimisque aliis rebus adjutam ; Coronem non sine Reipublicae subditorum ope expugnatam . Cur igitur Venetorum damna , veluti fundamenta , novo huic foederi jacere amicus Reipublicae Imperator velit Z Cum hoc response, atque Senatus ad Pontificem literis legati dimissi sunt . Id vero peropportune accidit, ut per eos dies duo Francisci Regis nomine Cardinales Bononiam accederent, qui optimam sui Regis propensa

que in Commune bonum, ac pacem voluntatem Clementi significarent ἰ peterentque , ne vanis malevolorum hominum dissipatis rumoribus aures praeberet, neque ob eam rem novis conssiliis animum adjiceret. Itaque Pontifex , aC Caesar, iis, quae Senatus nomine adducebantur, perpensis , tandem acquievere e id unum petebant, ut, Bononiensis scederis conditi nibus diligentius explicatis, militaribus priefectis mandaretur, ut ad omnes Insubrum motus in armis essent. Id vero minime necessarium Patres rebantur, cum ad primos bellorum tumuItus, quae ad illam provinciam tuendam ex foedere deberent, statim curaturos suos duces constantillime assererent.

Cum igitur de societate cum Republica innovanda a Pontifice , ac Caesare consilia abjecta essent, februario mense exeunte, foedus inter Clementem , Carolum, ac reliquos Italiae Principes , nempe Insubrum Ducem, Genuensem Rempublicam, Ferrariae Ducem, Senenses, & Lucenses percussum, ac vulgatum est, quo Italiam communibus viribus defenderent. B b 1 De-

SEARCH

MENU NAVIGATION