장음표시 사용
461쪽
sa, nihil de veteri illius amicitiae jure in Venetos imminuearet . His, atque aliis purgare Canalem, quae CVenerant, eXc fare contendit et addita quoque Regi , & purpuratis munera, ut praeteritam, si qua in illorum animis haesisset , molestiam facilius depelleret ; quibus facile placato Suleimani animo, belli impetus, quem erupturum Patres in Rempublicam pertimescebant , sedatus , atque alio aversus est : inde haud parva Venetis gloria accessit, quod summa cum dignitate tot dissicultatibus implicitum negotium felici exitu consecissent . Canalis quoque nomen celebriori, ac cumulatiori fama elatum. Maurus diutino vuInerum languore vexatus , pristinam valetudinem tandem adeptus, Canale permittente, in Aegyptum prosectus est; paucisque interjectis diebus, animi angore , &curis confectus Alexandriae interiit. Canalis vero non multo post cum in morbum incidisset, cunctis artis humanae auxiliis frustra adhibitis, Zacynthi , cum adhuc in magistratu esset , excessit e vita: vir maritimis artibus insignis, quibus a puero assuefactus, omnem vitae cursum in iis exercendis exegerat ;ac nobili generosi animi ausu ardua quaeque aggressus, Virtuti parem sertunam sertitus fuerat. Cujus memoriam ut posteritati commendaret, Antonius patriae virtutis aemulus , in Gemellorum cedo monumentum statuit; atque, ut sortii Iimi viri meritis ad parem in civium pectoribus flammam alandam gratum aliquod publicae liberalitatis testimonium Senatus penderet ,. Antonio eidem, ac posteris perpetuus ex Corcyrensi qua, stura census est constitutus. Decretum Cum ad majora Comitia ex lege Consiliarii, & quadraginta virum capitalium praesides tulissent, Ioannes Donatus, Bernardi filius , excellentis spei juvenis, viginti quatuor nondum agens aetatis annoS, exsuggestu summa dicendi vi, & copia cives , qui trecenti atque amplius supra mille in curia aderant, dicendo ita flexit , ac permovit, ut ex iis nongenti decreto suffragati fuerint. Interea Clemens Pontifex de Catharina Laurentii Medicis nepotis filia Henrico Aurelianensi Duci connubio jungenda secreto cum Francisto Galliarum Rege agebat, qui ob id, ut
Clementem alloqueretur, Niceam, Provinciae urbem , se Venturum vulgaverat . Hujus Colloquii Causa cum nondum emanasset, vehemcnter Italorum Principum , ac Venetorum prae-
462쪽
sertim animi commovebantur 9 Cum praecipue Carolum quoque
Imperatorem eo Conventurum ambiguis rumoribus afferretur ;verebanturque, ne amictae, atque vastatae Italiae pax , atque otium ingenti labore partum, ambitione Principum , ac domunandi cupidine corrumperetur ; praeteritisque rerum casibus ed cti, nullum fixum adeo in Principum mentibus recta ratione decretum esse, quod impotens regnandi libido, atque immensus sese supra ceteros efferendi ardor non perstingerent . Verum mora injecta , cum nuptiarum causa colloquium illud Pontificem appetivisse constitisset, ea suspicione , ac metu Recpublica soluta est. Niceam Faventinus Antistes , ac magnus Galliae Magister, alter Pontificis, alter Francisci nomine , ut de tempore, & loco colloquii ineundi statuerent , Convenere . His de rebus Clemens Senatum certiorem fecit: non coadductum, ut privatis suis rebus prospiceret, sed sua consilia assiduis volventem cogitationibus in commune bonum intem disse: Gesaris pariter, & Francisci Regis amicitia, atque aequatis summorum Principum viribus reipublicae christianae, atque Italiae libertatem, & incolumitatem niti r id ex veteri, ac sem-Per in magnis rebus versata Senatus prudentia hausisse: Pomtificiae dignitatis, atque aequitatis esse , communem se parem rem prohieri r ea mente in Galliam proficisci, ut pacem , &concordiam firmiori Principum Christianorum nexu stabiliret,& confirmaret r quid enim praestantius, quid christianae reipublicae praestabilius, quam Francisci Regis animum pace , aCfoedere Bononiensi ab Italis Principibus aversum iisdem conciliare , ne taesaris potentia aliquando in aliorum Principum perniciem Verteretur ξ neque ad pristinum nitorem , ac decus
magis religionem restitui posse , quam si summi Orbis terrarum Principes consilia, ac vires cum Pontifice, ac Republica consociarent e proinde qui Qesaris filiam Alexandro nepoti junxisset, regiae quoque, ac nobilissimae stirpi Catharinam neptem inserere voluisse . Haec sane Clemens Senatui sgnificabat.
Ioannes Stuardus, Albaniae Regulus, cum triremibus viginti e Massilia ad Portum Veneris prosectus , sponsam ad N Ceam perduxit, ut inde terrestri itinere Massiliam contenderet. Clemens per Hetruriam Pisas veniens triremibus Gallicis ad
463쪽
is 33 ad Herculis Monoeci portum hodie Visia ranea dicitur
devectus, biduo post Mastiliam pervenit. Postridie Franciscus cum Eteonora Regina, ac liberis, atque universa fere Galliae nobilitate adsuit; itatimque Pontificis exosculatis pedibus, postero die, qui fuit idibus octobris , publice in Cardinalium
Senatu exceptus , Henricum filium, Aurelianensem Ducem, in spem regiae sobolis, connubio jungendum Clementi obtulit ;mox nuptiae splendido, ac regio apparatu Concelebratae fuere. Massiliae vero multis diebus ludis, atque spectaculis insumptis, Pontifex , jam prope hyemem tempestatibus mari clauso, circiter idus novembris, conscensis Auriae triremibus , cum Cen- TIM tumcellas pervenisset , inde terrestri itinere Romam regressus ', nondum ea suspicione penitus sedata , ac deleta , quae - - - . Principum animos perplexa ambiguitate detinuerat, ne amnitate Pontificis sibi ad Italiam invadendam Rex gradum faceret s cum infenso in Ssortiam animo Franciscus esset , Insubrumque imperii recuperandi nunquam spes abjecisset. Ob idne Helvetii cum Caesare foedere jungerentur, curabat , atquCΡ- νψ Uidericum Viterbergensium Ducem quibus poterat viribus j zus, vabat, ut, Germanis adnitentibus Principibus, in imperium ,
- ' a quo pulsus fuerat, restitueretur. Verum Germanis intestinis dissensionibus laborantibus, partibusque ob religionis dissidia in arma praecipiti concilici ruentibus , eadem pelle in Helvetiis grassante, alio curas, & cogitationes intendere Principes C ..gebantur. Italica autem pax in dies altiori tranquillitatis, a que otii dulcedine quassatam superioribus annis provinciam , praeteritis revocatis artibus, pristino decore exornabat.
Um in spem certae successionis nuptiae inter Christiernam, eι δ, M. Daniae Regis , & Caroli sororis filiam , ac Franciscum T. ρ - Ssortiam concelebratae Mediolani forent, quibus Christophorus Uiniam Capellius Venetus apud Ducem orator interfuit , Respublica ' terrestris belli suspicionibus soluta , obcas, quae annuatim Hellesponto classes deducebantur, maritimarum rerum cura , & licitudine involvebatur; vehementerque angebantur PatreS , quod ad tutelam tantummodo, non ad incrementa imperii ,
464쪽
tot sumptus in augenda , atque adornanda Classe absumeren- is34tur. In ea vero hoc anno majus studium impendere nitebantur, quod Byzantio afferebatur , centum triremeS , omnibus rebus instructas adesse s praesectum summum antea memoratum
Chartadenum illum Ahenobarbum delignatum fuisse, cujus in maritimis rebus eximia disciplina magnam illi apud cunctos
mortales famam concitaverat . Hunc enim ab infimis abject sortis initiis ad summam non minus virtus, quam fortuna selicitatem extulerant. Nam in Lesbo insula Cnariadenus , atque Horutius fiatres, patre Graxo orti, Camali archipiratae se adjunxere; maritimisque excursionibus praedas agendo , debutiores quosque opprimendo, ad tantum opum, & divitiarum fastigium se evexere, ut Horutius natu major , justa ex piratis classe confecta, in Mauritaniam profectus, ex Numidarum dissidiis egregiam occasionem nactus, Algerii regno potiretur. Sed fines latius amplificare conantem Mauri , atque Hispani oppressere. Eo intersecto, Chariadcnus imperium suscepit, nec minus quam stater bellico spiritu, praestanti ingenio promptus, pari quoque regnandi libidine, atque divitiarum cupiditate incensus, brevi, multis in Numidia rebus terra , marique gestis, clarum adeo maritimae scientiae sibi nomen comparaverat, ut, quod superius retulimus, Suleimanus , missis nuntiis , illum Byzantium Vocaret , marisque praefecturam Committeret . ut notam illam elueret, quam Himerales in Peloponneso tuta
pi fuga contraxerat ; a viro industrio, atque a prima iuventa in maritimis rebus versato fieri posse ratus, ut Turcarum gens, cujus in terrestribus praeliis summus vigor , M Virtus esset , mari quoque priscorum gloriam aemularetur . Hoc magistro maritimis praeliis minime assueta gens , tantum profecit , ut acriori, ac severiori disciplina imbutam ad mari quoque militaria munera obeunda non inferiorem se praestiterit . Huius illud inventum extitit, mancipia, & captivos ad transtra Co Pellem , atque ad remigum ossicia pravianda opportune instrucire ; quod quidem Christianorum rebus haud parva detrimenta attulisse Compertum est.
Bellici apparatus fama cum in dies augeretur, nec non ad Sinistimani classem centum quoque piratica navigia Chartadenum ad- ζ' i fiditurum, nuntiaretur, novas adjicere triremes superioris anni
465쪽
classi Senatus decrevit. Duodecim in Creta insula instructae sum re t Venetiis vero fabri, ac ceteri opifices veteres reficere, no. vas compingere, Cuncta, quae in usus rei navalis essent, parare sunt jussi; ut si ita res poscerent, instructior, ac validior classis redderetur. Atque ut haec quamprimum perficerentur, multo studio undique pecuniae conquirebantur, civibus supra debilitatas assiduis impensis privatas fortunas in Rempublicam animi ardo. re sese efferentibus. Ecclesiastici quoque viri ad eandem sublevandam suas opes congessere ; cum Pontifex Senatui petenti concessisset, ut qui terrestri imperio Venetorum continerentur, cenis tum aureorum millia ; qui in maritimis essent, sexdecim millia ad subsidium bellicorum apparatuum persolverent. Mari vero proxima loca praesidiariis militibus augebantur, annona undique convehebatur, atque intentiori cura quae ad tuendas Venetas oraS spectarent, agebantur et cum reliqui quoque Principes ad Turcicae classis famam sedulo, ac praeter morem maritimis cominparandis viribus insisterent. Caesar admodum veritus, ne Sulei- manus, acerrimus hostis, universum belli impetum in suos λneS converteret, undique triremes, ac navigia cogebat, ut Ch riadenum multis sibi causis insensum repelleret. Galliarum qu que Rex summo studio curabat, ut Massiliae viginti quatuor triremibus sex adjungerentur. Clemens, ut Tyrrheni maris litora a piratis custodiret, decem triremes instrui jusserat. Dum haec gererentur, Hispani, qui Corone in praesidio erant, multarum rerum inopia premi coepere , Turcis arcta adeo o sidione urbem circumsidentibus , ut nullus inde egressus propugnatoribus tutus relinqueretur, atque ii , qui ad annonam colligendam nonnunquam prodibant , insidiosis incursibus interciperentur. Itaque milites cum otio tempus teri , absumi sensim cuncta famis subsidia, paulatim restingui animorum impetum , corpora gravioribus grassantibus morbis , contabescere animadverterent , aliauo potius egregio facinore , certiS quoque periculis vitam objectare , quam turpiter fame , aCmorbo enecari malebant . Igitur a p secto flagitant , ut facultas sibi ex oppido erumpendi , atque hostes aggrediendi detur et id cum ab eo , qui militari prudentia funestum rei
exitum mente praesagiebat, aegre impetratum esset, impressione facta, cum viribus hostibus impares essent, nullum, praeter inanis ,
466쪽
nis, ac desperatae sortitudinis laudem, fruJum retulere : nam 433 complures coili, inter quos Macacaus praelectus; multi vulnerati s reliqui in oppidum sese recipientes salutem quaesivere enec multo post pestilentia oborta, funeribus exhauriri propugnatorum reliquiae coepere . His de causis Hispani rerum omnium desperatione adacti cum navigia, quae frumentum e Sicilia ad levandam inopiam importaverant . Coronen appuliLsent asportatis tormentis, cum Graecis naves ingressi, vacuam,
ac desolatam urbem hostibus reliquere . Constans opinio fuit, Caesaris jussu Hispanos Corone di lcessit se; cum tanti eam ur- --bem esse non arbitraretur, ut magnos, ac perpetuos summus,
qui, undique circumsepta ab hostibus regione, insumendi s
rent, aequare posset. Chartadeno interim cum classe circiter centum triremium ,
aliisque compluribus navigiis Hellesponto egresso, cum adhuc
incertum esset , quonam suae navigatioisis cursum intenderet, Senatus Vincentio Capellio, clastis imperatori, qui nuper urbe exierat, mandavit, ut si Turcae sinui Adriatico appropinquarent, Ciariariri ipse cum classe in intima se recipiens, custodiendo unui inteΠ- τ, 2 tius vacaret. At Chartadenus in mare Tyrrhenum deflectens, Messanae fretum trajiciens, Mamertinos inopinato adventu adeo Perterresecit, ut ad arma undique Conclamantes suis rebus magnopere diffiderent : mox Hipponiatem sinum praetervectus, in Brutiorum litoribus Sancti Lucidii oppidum adortus, omnium incolarum caede facta, barbara crudelitate diripuit. Cum vero Capreas supra Neapolim pervenisset, univeris maritimae orae in stato aspectu tantum terrorem injecit, ut plerique affirmarint, Chartadenum, militibus in terram expositis, consternatione dejectos, ac pavore prostratos Neapolitanos haud difficulter op. primere potuisse. Eodem cursu Prochyten, inde Cajetam dela. tus , Fundis, Tarracina, atque eo litorum tractu taedibus, incendiis , captivitatibus deformato, cum barbarorum civientium stra S aucta , agrestium ingenti trepidatione , Romam delata fuisset, urbem insolitus adeo timor invasit, ut neque ad expodienda consilia, neque ad arma capienda satis animi, aut robo- - - , .ris in incondita multitudine, vel in paucis militibus, qui urbis μή custodiae praeerant, superesset, Clemente ea tempestate morbo implicito, Cardinalibus inusitato pavore perculus, ut vix tan-C c a tam
467쪽
tam ex aerario pecuniam expromerent , quanta ad nonnullas militum cohortes conficiendas Hippolyto Mediceo Cardinali tradenda sussiceret. Verum Chartadenus in Pontiam insulam aquandi causa diveratens , in Africam navigationis iter arripiens, summa celeritate confecit, ut diversa velificatione deceptum Muleassem, Tuneti Regem, imparatum offenderet. Primo appulsu Uticam occupavit, deinde Tunetum aggressus, ostentato Boscetis Regis nomine, quem per summam injuriam Μuleasses frater regno ejecerat , & in quem Tunetanorum studia , tyrannidem illius perta, si, propensissima erant, nullo negotio urbe potitus est ; oppidanosque in verba Sulcimani jurare compulit. Quo facto, cum reliqua minora Numidiae oppida in illius potestatem concessissent, brevi compositis rebus , universam illam Asticae oram otiomanico imperio adjunxit. Suleimani vero maritimis viribus ad Africae urbes expugnandas conversis, nihil annalibus inserendum in Europa mari gestum est; praeter legati Venetae classis facinus, qui Philippi MaZZae, Hier solymitani equitis, Melitensium navigiorum ducis, perVicacem audaciam se it, ac nefariorum scelerum meritas ab eo poenas eXe-git . Is enim cum praedae avidus Ionicum, atque Aegeum mare excursionibus peragrasset, in Adriaticumque penetrasset sinum, Turcarum non modo, verum etiam Christianorum navigiis, atque opibus insensus, a sinus Adriatici prae secto captus, aC Venetias transmissus suerat. Qui cum reus causam ex vinculis diceret , a Senatu ad quadraginta Viros capitales injectus , datis vadibus , e carcere emissus , judicio fuga se subtraxerat. Inde tribus instructis omni bellico apparatu biremibus, huc, atque illuc in omne stelus proruens, Veneto nomini per ludibrium insem sus , praedabundus serebatur. Legatus impatiens animi, cum ad justam anhelaret vindictam, de illius navigatione per explorat res certior factus, improviso ptaedatorias biremes cum ipso Phi
lippo cepit; captas spoliavit ; Philippo caput praecidi jussit ;
captivis Turcis libertate restituta, Byzantium missis idi biremi , qua infaustus praesectus vehebatur , incensa , binas reliquas Caesari petenti transmisit e is enim , licet Hieroselymitanis militibus in sua tutela , ac patrocinio quiescentibus , factum aegre animo laturm videretur, attamen de Philippi nefariis cri-
468쪽
1vinibus edoctus, cum causas , quae legatum ad id agendum 133 impulerant, intellexisset, gesta probavit. Magnus quoque Hi rololymitanae religionis Magister Philippi facinora detestatus , non modo suo injussu, verum etiam adversus decreta ad pia raticam exercendam biremes illas eduxisse, fassus est. His peractis, quae extra ordinem triremes deductae fuerant, a Senatu subduci iusis; Capellius classis impcrator Venetias reVOCatus est. His is Eodem ferme tempore, quo Chartadenus Asticanam expeditionem moliebatur, Suleimanus Abraimi , qui magna apud illum gratia atque auctoritate pollebat , Crebris adhortationibus incitatus, bellum adversus Tammasum Ismaelis Sophi fi- πή--Iium, cui Magni ob egregia facta cognomen inditum fuerat . bellum suscepit ; & evocatis undique militibus, Ulamane Persarum tranSfuga itineris duce , Iconii Lycaoniae oppido lustr tis copiis, in Armeniam contendit et ubi, cum Cnoim pervenisset, nullosque obvios Persas haberet , per loca penitiora Progressus, ut cum Tammaso acie certaret , qui , relictis urbibus , montes pelicrat, donec Hiberi, atque Albani , qui leviori equitatu plurimum valent, Persasque cataphractos praeire F Consuevissent, accederent, in itinere Taurisium praedivitem um
bςm, Regisque sedem cepit. Mox Sullaniam petiit , ibi ali 'quamdiu moratus, semitima oborta tempestate ex vicinis pra altis montibus nivium perpetuis rigoribus obsessis . cum immani procella Turcarum lcntoria disjicerentur , ingentem jumentorum numerum, militesque permultos extingueret. Deinde receptis viribus, atque aliquantisper recreato exercitu , in
Assyriam prosectus, Babylonia , quam Bagaduum hodie dicunt,
Potitus est; circumjectarum regionum incolis ad victoris Impera- μυθοι- toris nomen famamque ultro voluntaria deditione confluentibus. Cum iter in Persidem pararet, Aloysum Gritum, Andreae Venetiarum Ducis filium, magna cum auctoritate, ac manda- αἰ
eis Sulcimanus in Pannoniam miserat ; qui Byrantio prosectus, Danubio superato, in Moesiam superiorem venit. Valachiam a recentioribus dictam, quae hodie in Moldaviam, & Transalpinam dividitur; inde Petro Moldavorum Principe sibi com Apis' ciliato , in Daciam , quae Transi ania modo nuncupatur , deflexit . Americus Cibachus , Episcopus Varadincnsis , eaumpestate Daciae praffecturam gerebat ; vir illustri nobilita- '
469쪽
te, eximia virtute, magnaque auctoritate a Rege proximus ris, quod Turcas altiores aliquanto radices in iis regionibus age re aegre admodum ferret, Gritum oderat; quocirca cum Gritus in suum Caput quandoque evasuram pestem avertere cogitaret, Hungari cujuldam opera opprimendum curavit ; caput detruncatum illi allatum est. Americi caede vulgata, cuncti in vindictam adversus Gritum exarsere et intra paucos dies , duce Mailato , Americi studiosissimo , quadraginta millia peditum , atque equitum in armis fuere . Gritus ab amicis desti. tutus, morbo insuper correptus, tutum sibi ad Moldavos peti fugium fore sperans, in itinere Circumventus, vulneribus Conis fossus interiit e caput a cervicibus amputatum , funesti exitus sinis fuit. Eluxere in hoc viro mira ingenii dexteritas, ac Iertia, quibus Suleimanum Turcarum Imperatorem adeo in sui benevolentiam illexerat, ut supra privatas fortunas evectus , magnum nomen, ingentes divitias comparaverit. Res Venetas quantum potuit omni officiorum genere juvare, ac promovere apud Suleimanum conatus est et inde multa in illum a SNnatu ornamenta, atque honoris insignia fluxere, ut in literis
illi Serenissimi nomen praefigeretur ; cujus obitu constantissimi in omni vita patris Principis animi robur flecti , ac fere prosterni visum est e quod ingens illius virtus, atque ardens in egregia quaeque animus effigiem quandam paternae imaginis exprimere videretur.
Sub id tempus Clemens Pontifex diuturno morbo consectus vj. kal. Octobris, cum undecim annos pontificatum gessisset , ex humanis excessit; magni ingenii vir, summa opinione vi
tutis ad eam dignitatem evectus, quam turbulentissimis temporibus sortitus, adversam, ac prosperam sortunam miro exemplo sustinuit ; nutantis, atque in diversas partes parvo momento inclinantis animi varietate saepius haud parva incommoda expertus. Arduis in rebus, cum Venetis consilia , ac vires consociavit, licet his ad proprium commodum , non ad illorum augendam, aut amplificandam dignitatem uteretur. Illius obitus eo tempore accidit, quo variis jactatum casibus, ac periculis felicior fortuna renidenti sinu excepisse videbatur ; quippe qui summorum Principum affinitate fretus, extollere domesticos ad sublimia quaeque coeperat. Verum ut illi inopportunum, ita
470쪽
minime Italiae luctuosum plerique prudentes viri existimabant; quod si diutius vixisset, multa, quae de invadenda Italia consilia
a Gallis concoquebantur, perfici potuisse censebant: Franciscum cum exercitu Alpes transgressurum; in Insubres arma moturum copias pontificias eodem tempore Urbini Ducis ditiones invasuras, ut Dux, qui Venetorum copiis praeerat, ad suas res defendendas coactus, Reipublicae suam operam navare non posset; atque interea classiis Turcitae terror, Chartadent acerrimi Christianorum hostis auspiciis, cunctis incuteretur. Clementi Alexander Farnesius, qui inter ceteros virtute, doctrina, atque aetate eminebat, quadraginta atque amplius annos antea in Cardinalium collegium cooptatus, tunc illius prin
ceps , suffectus est, ac Pauli III. nomen suscepit. Ad illum de
more quatuor oratores a Senatu irassi , Marcus Minius, Thomas Mocenicus, Nicolaus Theupolus , Federicus Raynerius e multa sane , atque ea eZimia in eo viro enituere, quae ad supremae dignitatis fastigium extulerant, praeclarae majorum imagines, multarum rerum usu comparata prudentia , a se ipso tantum pendens animus, cum nulli summorum Principum devinctus,
aut addictus, cunctorum benevolentiam, & gratiam mire sibi conciliasset ; quibus omnes sibi pollicebantur fore, ut publicae pacis, ac praesertim Italicae studiosus, saluberrimis consiliis, atrue egregiis actionibus, senesta praeteritarum cladium memoria
eleta, suum pontificatum illustraret. Caesar, de Pontificis cre tione nuntio accepto, tum primum illius mentem, & consilia explorare statuit; cum plurimum suis rebus Conducere arbitra
retur , si percussim superiori anno foedus cum Italis Principibus
confirmaret, quo uno Gallorum ardentes in Italicam expediti nem animos obtundi posse existimabat. Quamobrem equitem Ciconiam in Italiam misit, qui Antonio Levae mandata deferret, ut cum Italis Principibus de instaurando, & arctius adstringendoscedere ageret, atque ut Pontifex in id destenderet, enixe cur ret et ni impetrare posset, facultate iciendi relicta , cum reliquis pacisceretur : tunc vero Antonium Levam, non socialis foederis imperatorem, sed summum illius in Italia praefectum designat. Eodem tempore a Senatu Bononiense foedus anno M. D. XXIX. ictum, quo Italica pax firmius coalesceret, confirmari petebat. Ea de re Antonius Leva cum Christophoro