Andreae Mauroceni, senatoris, Historia Veneta ab anno 1521 usque ad annum 1615, in tres tomos tributa

발행: 1719년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

3 a HISTORIAE VENETAE

1 33; Gallico sermone , ordinario legato interprete , Regis nomine eadem est proloquutus . Princeps, illorum advenis tum pergratum Reipublice fuisse, denuo humanissimis verbis testatus, ut moris est, quae ea in Republica sententia esset, Senatum declaraturum. Tum Vincentius Capellius, divi Marci procurator, consilii, ac Franciscus Superantius , continentis Sapientes, praeconsultorum sui ordinis ea hebdomada praesides, interrogarunt , quo loco pacis negotium quae leges concordiae inter Reges serent quinam bellici apparatus quove tempore in promptu omnia, atque instructa haberent Ad haec

Vastius, arcto adeo amicorum Regum voluntates vinculo ad-- stringi, inquit, ut jam pax pro consecta haberetur : de bellico apparatu nihil a Caesare in mandatis habere 3 verum quod toties citctum suerat, id repetiturum, Vel inferendo, vel exiscipiendo bellum administrari posse : si de inferendo ageretur,

cum tempus usque eo processisset, dissicile admodum, ut hostium fines iuvaderentur, censere. Ceterum ad desensionem quamprimum omnia comparari atque urgeri oportere ; classes instruere , pecunias cogere , militum delectum haberi r demum ad conserendas cum hoste manus certa, atque haud dissicili victoriae spe accingi: nam, Republica una Cum foederatis in id incumbente, cuncta prospera, ac felicia procul dubio eventura . In eandem sententiam Hanebaldus de mutua

Principum benevolentia disseruit : nihil sibi de iis , quae ad

bellum a Rege pararentur, in mandatis datum e ut Reipublicae mentem, atque ea, quae in expeditionem Turcicam moliretur , intelligeret, Venetias proficisci jussum. Ex his, quo Principum consilia tenderent, quibusve dissicillimi, ac periculossismi belli fundamenta viribus, quave spe subnixa essent, haud obscure intelligebatur pacem ostentare : ad bellum Rempublicam inflammare : spes ingentes objicere ue cum interim

obstinata animorum contentione de Insubrum imperio disce. Ptarent, atque in propinquum ver nulla auxilia, nullos militares apparatus edidissent s regnandique artibus se, atque alios eluderent , ac deciperent : inde Franciseus nunc benevolentiae , ac necessitudinis ossiciis Carolum demulcere adortus, in Belgium proficiscentem, ut Lutetia iter haberet, secumque Congrederetur , invitare : nunc Suleimani amicitia ad illius

642쪽

MAURO CENI LIB. VI. 373

conatus avertendos, nimiumque sese efierentem dominandi cu piditatem coercendam, ut tandem Mediolani imperio potiretur, uti. Caesar contra, qui pulcherrima, ac altissima provincia cedere nollet, modo Regem spe allicere, & pollicitis distinere ; modo, ne potentissimi hostis solus impetus excipere cogeretur, Rempublicam a Concordia abducere, bcllo implicare, ut ca socia, Turcis acrius obsisteret, atque arma a Suculo , & Neapolitano regno, ceterisque suis ditionibus am veret. Ea vero clarius quoque ex Verbis Davali patuere, ad quem cum publico nomine invisendum Vincentius Fidelis, a denatus secretis, accessisset ue is cum de praesenti rerum statu sermonem haberet, quid ipse sentiret, inquit, exuta ministri Cesaris persona, dicturum r aequum sibi, ut attente suis rebus Respublica prospiceret, Videri ; cum a praepotenti ac prinpinquo hoste premeretur ue neque adhuc quidquam, quoa in tanti belli usus necessarium foret , a foederatis expeditum, ac in promptu esset et quindecim vero dierum spatio impetrato , Certum ad Caesarem hominem cum literis missurum ; mox ejus mentem , cunctaque illius consilia patefacturum, ea lubenti animo Senatum auditurum, sperare. Haec Vastii verba mirum in modum Patres Commovere 3 cum ea speciosa legatione, tanta christiani orbis expectatione designata, vel ad concordiam Principum, vel ad instaurandum bellum nihil s

lidum contineretur Dum haec aguntur , Thomas Contarenus legatus ad umbem pervenit. Is statim Senatum adiit, quaeque illi in ea legatione contigerant exposuit et de Sulcimani imperio, potentia, viribus , divitiis disseruit. Pacem complures ob causas cum Republica Turcas exoptare e si nova Senatus mandata ad eam renovanda Ia habuisset , negotium se ad exitum perducturum fuisse; proinde, consalutato Rege, per aliquot dies Byzantii, eo, ac Bassis fere invitis, substitisse ; nullo de Senatus memte nuntio adventante, iter maturare coactum fuisse r demum in ea sententia esse, ut, novo legato ByZantium misso, aequis conditionibus ad pacem deveniri facile possiti neque ob eam rem ullam apud justos rerum aestimatores notam Rempublicam subituram; cum omnibus satis notum esset, quo animi

643쪽

s 4 HISTORIAE VENETAE

quibus periculis scederis plausibili nomine impii Caretur : oc casione utendum , neque aliorum Principum ambiguis consiliis, atque artibus sidendum , qui, Republica terra, marique oppugnata , aut alta pace fruerentur, aut minori sumptu in partem laborum , ac periculorum adseita, suas ditiones, ac regna tuerentur. Eorum, quae a Caesare Petro Mocenico te. gato dicta fuerant, meminisse et biennium cum acerrimo ho. 1te , sarto, ac tuto imperio, pugnatum esse di, quasi vero ea, quae hoc tempore Reipublicae acciderant, nullius momenti censenda serent : an vero haec parvi momenti esse, Corcyram, multis hominum millibus in servitutem abreptis' , crudelibus incendiis deformatam Illyricum, atque Epirum vastata; Na- dinum, & Lauranam amissa; complures in Aegaeo mari insulas ab hoste occupatas ; immanes profusos sumptus 3 Nauplium , & Epidaurum obsidione in summum discrimen adducta λ Et adhuc incerta cunctatione tempus trahi; Certis, ac firmissimis auxiliis , non perhonorificis legationibus opem aD flictis Reipublicae rebus afferri. Haec, atque alia complura Contarenus in Senatu percensuit. Tum ex Senatus decreto Caesaris, ac Regis legatis responsum est : Nihil illorum adventu Reipublicae honorificentius, vel optatius contingere potuisse : summas illorum Principibus, ac ipsis senatum agere gratias; Regum Pietatem, atque mu tuum erga pacem studium paribus laudibus satis extollere non posse, quo christianae reipublicae attritis, atque amictis rebus Opem laturos pollicerentur z quae a Vastio de bello administrando prudenter dicta fuerant, probare, ut temporiS angu stia instante anno pro defensione tantummodo bellum gerere' tur ; ea vero mente esse, ut neque absumpta immensa pecuniae vi, neque insulis in Aegaeo amissis, neque oppidis in Illyrico captis, agris vastatis, complurium mortalium captivita te , civium effuso cruore deterreretur et nihil praetermissurum, alacri , atque infracto animo omnia pericula subiturum , uximperium, libertatemque defenderet : in id classem novo ro' bore aucturum ; novos militum , ac remisum delectus habitu'rum ; quidquid a se proficisci posset, perfecturum. Verumta men eo loco res esse; ingentia adeo potentissimi hostis vires incrementa suscepisse, ut ad tantam sustinendam molem par Res

644쪽

MAURO CENI LIB. VI. 73

publica esse non posset : quapropter mirum in modum Reges

orare , ut Citra moram, re ipla magno conatu , ac viribus Reipublicae subvenirent, omniaque ad bellum expedirent, ut invadenti hosti fortiter obsisteretur; cum praecipue Chariade sin Corinthiaco sinu cum nonaginta egregie instructis navigiis hyemaret, ut veris initio in Reipublicae ditiones impiger belli procellam effunderet. Ex prisco Reipublicae usu, ac lege institutum est, ut Senatus decreta scriptis excepta coram Principe , & Collegii Patribus legatis recitentur et iis neque addi quidpiam, neque minui a quovis potest; exscribendi nulla facultas permittitur; separatim legatis petentibus a Senatus scribis perleguntur; si quid ex se ipsis decerpere velint. non negatur. Perlecto itaque legatis ae more coram Principe Senatusconsulto, in interiorem aulae locum se recepere : ibi . scriba legente, decreto diligenter perspecto. atque excusso, herum Patres adiere 3 quae eo continerentur & sibi placere, a que eadem Reges probaturos pro certo habere affrmarunt. Ceterum petere , ut de pace, nisi prius illorum responso a Cepto , non ageretur I publicam ea in re sententiam exquirere . Senatusconsulto responsum et gravia, ac dissicilia bella per multos annos cum Turca Rempublicam varia sortuna gessisse ; hoc postremo haud exiguas clades , damnaque perpessam, quibus minime deterrita, enixe quae tantum bellum exposceret, Comparaturam : interea nihil foederatis ossicere arbitrari , si hostis mora , varia disceptando, traheretur , ut imminentia Reipublicae pericula propellerentur. Decreto annuere visi; ac mox urbe discessere. Verum incertis rerum eventibus, ambigua quoque consilia , ac responsa Senatus erant, ut neque a bello se aversum ostem deret, neque pacis aequas cum hoste Conditiones aspernaretur.

Igitur eodem tempore belli praesidia sedulo curabat , & de

concordia negotia non intermittebat. Alexander Bondimerius, praesectus maris designatus, navales copias lustrare justiis, cuncta ad discessum comparare; ut quamprimum Cum triremibus

viginti ad classem proficisceretur , ut decem peditum millia conscriberentur, latum. Deinceps de legato Byzantium mittendo , dissentientibus sententiis , agitatum ; inde plerisque Pem motis, quod Canalis literis nuntiaretur, ludos magnificentis

paratus.

645쪽

i 339

sa uarius orator ad Tureat, ermandata ei σνibuta. Antoniur

smos, ac publica spectacula ob Regis filiae cum Rusteno Bassa connubium, duorumque filiorum circumcisionem Byzantii parari ; in iis solemnibus concelebrandis in laetitiam etasa civitate , a Bassis Reipublicae legatum exoptari. Nonnullis mitti Senatus scribam placebat. Nec deerant, qui Ioanni Matthaeo Bembo, Astrivii praetori, quo celerius iter conficeret, id munus tribuerent Tandem. Cum frequens Senatus legatum mittendum censuisset, Aloysius Baduarius designatus est, qui paulo ante in suggestu Patres ad decretum de legato mittendo vehementi oratione fuerat cohortatus; atque suam operam Orando , optima fortunati eventus spe Patrum animis injecta , detulerat. Baduario in mandatis datur, ut quamprimum itineri se committat , ac Byrantium proficiscatur : Cantelinio Gallo communes inaucias non obtinente, de renovanda pace Reipublicae nomine ageret; quam nisi aequioribus legibus paetisci,& quae occupata ab hostibus fuerant, recipere posset , Priscis conditionibus, uti Contareno jussium fuerat, ad concordiam deveniat : pro Nauplio, & Epidauro annuam quinque ad sex aureorum summam, atque in belli impensas, & damna , quae ut sarcirentur, Turcie a Republica flagitabant, a ducentis adtrecenta aureorum millia promittendi facultas permittitur. Eodem tempore ad deliniendos Principum animos duo legati,

creati : Antonius Capellius ad Cailarem , Vincentius Grima. nus ad Regem designati. M. D. XXXX. CAesar interim anno ineunte cum Lutetiam pervenisset, a

Rege honorificentissme exceptus , omnibus necessitudinis, ac benevolentiae ossiciis excultus est, ut obliterata odia, ac simultates prorsus restinctae viderentur, quibus per tot annos Certando, provincias, & populos contriverant, atque afflixerant. Corolus , ut egregium aliquod conciliatae amicitiae argumentum ederet, Delphinum , ac diatrein Aui ctianum Ducem aureo vellere donavit. Christophorus Capellius, Reipublicae legatus, quae Vastio, atque Hanebaldo Senatus decreto responsa suerant, utrisque significavit. Caesar summo se dolore assici, inquit, quod anni tempus eo usque provectum es

646쪽

MAURO CENI LIB. VI. 377

set, ut ea, quae ad Turcicam eXpeditionem necessaria forent, quod summopere concupiverat, comparare non posset ; id morae, & cunctationi Reipublicae se tribuere et quae separatiin depace Byzantii agitata fuerant, quo minus Communes induciae conficerentur, atque, ut hostes ad Neocastrum expugnandum contenderent, in causa fuisse e pecuniae inopia adductum, quia bus opus esset, ca exequi se non potuisse. Auriae in mandatis datum, ut se ad hostium impetus propulsandos compararet , cuncta in id instructa, atque in promptu fore ; ut frumenti in suis ditionibus, ratione habita, iis, quae ad victum necessaria essent, retentis, reliqua Reipublicae libenter impendi jussisse ; bona spe esse, a Rege classe, ac pecunia adjutum iri, ut & propelli, & vinci hostis posset. Rex vero Capellio in hanc sententiam respondit : quod dissicillimum, ac grave bellum Respublica suscepisset, ob eam rem haud exiguam antimo molestiam se tulisse; suam operam eo tempore Reipublicae obtulisse, quo controversiae, quae illi cum Sulcimano imtercedebant , facile admodum dirimi poterant: nunc conditione rerum immutata , eo dcventum, ut, quid potissimum agendum etat, non satis sibi constaret. Ceterum quo animo, a que studio in commune bonum , ac prassertim in Venetam Rempublicam esset, si occasio serret, palam editurum. Cassi rem fidenter adeo suum regnum ingressum ad se visendum accessisse, ut ad conciliandos inter se animos nihil accedere pota videretur et verum eo Lutetiae commorante, de publicis rebus nil acturum ; cuncta in conventum Belgicum rejecturum . Ex his Principum responsis cum nulla magis prospero

rerum gerendarum eventu spes offerretur , ambigua intcr reges pace , nullis certis ad bellum auxiliis, propensius versi cunctorum ad concordiam animis cum praesertim, induciis in Illyrico cum Moesiae presecto pactis, magna fiumenti, & Commeatuum vis in urbes , atque agros Venetorum confluxisset.

Quibus rebus adducti Decemvirum Collegii Patres, penes quos ea tempestate ingens auctoritas, atque in gravissimis rebus d cernenilis summa potestas erat , cum ad res labentes sistendas , Remquepublicam incolumem p estandam nihil necessarium , aut Opportunum magis, quam pacem cognoscerent; xiij. kal. februarii concilio coacto, ampliora Baduario legaro man-

647쪽

data dedere: ut omni ope, ac studio adhibitis, si superiori.

bus conditionibus pacem obtinere non posset, Nauplio, atque Epidauro cederet et decreto Senatui minime Communicato, quo inter paucos res acta sanctiori silentio tegeretur. Baduarius aprili medio cum Byzantium pervenisset, vj. kal. majas de more Regem adiit ; mox cum Bassis de pace agitare coepit , durioresque secus ac putaverat, nactus est ; cum immanem auri vim pro damnis, atque impensis, Nauplii quoque , atque Epidauri urbes peterent: nisi eae traderentur, ni

hil esse, quod de pace quidquam sibi polliceretur. His Tuta

carum postulatis mirum in modum Commotus , ac perculsus Baduarius, haerere , atque id , quod erat , suspicari coepit, nempe, quae in abditis arcanis mandata habuerat, ad Turcasea manasse, Cum, qui legatum toties Byzantium mitti petierant , insolentiores , atque elatiores effectos animadverteret. Verum omnia prius experiri, quam ad extremas conditiones descendere statuens, Galliarum Regis legato ad demulcendos barbarorum animos adhibito, cum nihil profecisset, atque hinc Decemvirum mandata, ac literae urgerent, inde superbia, Sciastu Basia magis eveherentur, cunctatione aliqua, qua suspi- cionem Turcarum animis injiceret, usus est. Id cernens Chartadenus, ad spem legati animum erigere conatur, ne, quod sibi nimium acerba postulata viderentur , ob id deterreretur ecum plura petere, ex iis quaedam subducere , mos gentis esset. Ac licet nonnulla exinde melioris eventus spes oborta Baduasio videretur ; tamen cum mitiores Bassas minime comperisset, immotumque illorum menti insidere, ut absque Nauplio, &Epidauro pax non conficeretur ; tandem iis conditionibus adsentiri coactus est, quibus urbes traderentur, ac trecenta aureorum millia in tres annos penderentur 3 paxque iis demum pactis inter Sule imanum, & Rempublicam sancita est. Hujus rei nuntio ad urbem v. kal. junias allato, quamvis cunctorum civitatis ordinum pacis expectatione erectis animis , cum intellectum esset, iis conditionibus pacem Baduarium sat xisse, quibus Peloponnesi urbes tradebantur acerbus dolor, ac veluti stupor civitatem perculit, cum tanti pacem cum imfido hoste constare animadverterent . Consilia initae conmm

diae improbare ue in Baduarium fremere, Mque atroci invidia

648쪽

M AURO CENI LIB. VI. 379

debacchari ; ut populus in illius nomen aspere Concitatus probra , & convicia jactaret ; donec detecta sceleratorum hominum perfidia, qui infando crimine commaculati Rempublicam hosti prodebant, atque , ut mox dicemus , supplicio meritae necis affectis , oppressum Baduarii nomen tandem emersit . Nondum vero pace per urbem vulgata , iis vocibus Didacus MendoZZius, Caesaris legatus , incitatus , Principem ac Patres adiit, multa gravi, & acerba oratione conquestus , quod inconsultis foederatis ad concordiam cum hoste , ejusmodi praesertim conditionibus, deventum esset. Princeps de iis, quae ad pacem cum hoste ineundam Rempublicam impulerant , vehementi oratione disseruit : consectam triennali bello adversus potentissimi hostis vires, qui longo tractu mariS, ac terrarum Venetae ditioni quamproximus undique immineret , frumentique , atque annonae inopia oppressam sumere non posse s ut si mora , & cunctatio ad eam perficiendam intercessisset, certam subi re perniciem, ingenti quoque totius respublicae christianae detrimento, damnoque oportuisset ; in hoc sapientum exemplum medicorum imitata , qui partis alicujus jactura universi corporis saluti , atque incolumitati prospiciunt . Haec Lamdus . Pace constituta , Mocenicus classis imperator in Peloponnesum prosectus, Epidauriis, ac Naupliis concordiae pactiones , ac mandata Senatus exposuit ; propensum in eos , ac benevolum Reipublicae animum testatus , iis , qui alio commigrare vellent , abeundi facultatem concessit . Incolae , quamvis acerbo animi dolore suas sedes relinquere cogerentur ; confirmatis tamen ab imperatore animis , necessitati parere coacti sunt . Itaque novembri mense Alexander Contarenus, classis legatus, cum varii generis navigiis eo appulit , tormenta, bellicos apparatus , ac milites recepit et omnes sere

Nauplii, ac Epidaurit , relicta patria , conscendentes abiere: illis a Senatu in aliis regionibus sedes datae , publicaeque caritatis , ac benevolentiae ossiciis afflictis illorum sortunis , & inopiae subventum est. Alexandro Contareno , cum in patriam rediisset , seque magistratu abdicasset , Petrus Μ

649쪽

sgo HISTORIAE VENETAE

is o tius collegae intercessissent , atque negotium ad Senatum reo jecissent.

M. D. XXXXI.

a a crimiam eximis.

Eo vero coacto , acerrimis disceptationibus res acta est , atque in pares sententias discedentibus Patribus, ea diere insecta Senatus est dimissus . Postridie Nicolaus Pontius , qui ad civilem prudentiam scientiarum quoque notitiam adisjunxerat, gravitcr admodum, atque eximia dicendi vi pro Contareno verba habuit et ex iis , quae sequuta fuerant, judicio a rogato , nil causae esse cur in jus Contarenus vocaretur; coepto bello, ne classe abscederet, jussum; divi Marci procuratorem , quindecim aureorum millibus in aerarium collatis, creatum , classis legato supremum quoque imperium tributum; quar regiae illius virtuti , atque eximiis in Rempublicam meritis Senatus gratiam conciliare, non obliteratam iracundiam in illum incendere debuissent et ne igitur ingrati animi notam Patres subirent, neu funesta denunciatione , pace confecta , optimi civis animum Conterrerent. Itaque eo Senatus decreto rescisso, Contarenus eo discrimine fuit exemptus . Bellum cum Sulcimano hunc exitum habuit, quorumdam imprudentia , vel casu exortum, magna spe ob Christianorum Principum societatem susceptum , summo periculo, & jactura Reipublicae administratum. Pace inter Venetos , ac Sulcimanum confirmata , quonam potissimum Turcarum arma verterentur , magna Cuncti expectatione tenebantur 3 cum adversus Persas moturum Regem multis rumoribus percrebresceret ; neque adhuc ob concordiam

cum Venetis ictam adversus alios Christianos Principes certi quidquam constituisset, Chartadeno intra Hellespontum se con- 'tinente ; Rinconio Regis legato , ut inducias , quae reliquos Principes complecterentur, obtineret, summa ope adnitente Ia quibus Sulei manus abhorrere minime videbatur. Neque minus pacis inter Gallos, & Hispanos desiderium solicitabat animos, cujus ingens spes ex mutuis Lutetiae Principum congrcs-sbus, ac sermonibus, Sc ex induciis , quae Niceae pepigerant, renovatis concepta fuerat. Post quas Caesar in Belgium prosi

650쪽

M AURO CENI LIB. VI. 38r

ctus Gandavenses coercuerat , atque arce in urbe aedificata , is ine malum pernicioso exemplo serperet , insolescentes eorum spiritus compresserat. Ita se res habebant f cum ex obitu Ioan- --ἡτ nis Hungariae Regis novae bellorum Causae exortae, Turcacum ia.

arma in Pannonias attraxere. Nam cum Ferdinandus, Roma----norum Rex, ad occupandum Pannoniae regnum animum adjecisset, ad Reginam legatum miserat, qui ex recentibus cum Ioanne pactionibus regnum, quod ad se devolveretur, deposceret, atque ut sponte decederet, adhortaretur e id si faceret, ejus filio Sepusianos traditurum. Hieronymum quoque Lascum, kirem Sarmatam, nobilitate generis, rerumque usu praestantem, By- niuei zantium ad Suleimanum mittit, ut beneficiarii juris nomine , - -- quemadmodum Ioanni Valuodae concessum suifici, rcgnum s- et bi permitti contenderet. Regina cum Sigismundo patre, Sarin

tiae Rege , rem omnem communicaturam , neque ab illiuS con- ριν1nisi is

siliis discessuram respondit. Ferdinandus de rerum Hungarica- - 'rum statu edoctus, armis rem gerere statuit ; Strigonium urbem, Vicegradum, Pcstum, Vacciam occupat , Albam Regalem in suam potestatem redigit. . His cognitis, Sulcimanus mirum in modum incensus, vel ob id praesertim, quod, legato ad cum misso , arma in Pannoniam Ferdinandus convertisset, a Reginae legatis solicitatus , di ui magnis coactis copiis, infanti puero opitulatur. DraVuln, Sa- hiam vumque fluvios Turcae trajiciunt ; Hungaris sociis, Vacciam re-

cuperant atque incendunt 3 Pestum frustra oppugnant 3 mox in m. suos se sines recipiunt. Rochandulphus, regiae aulae magister,

novis collectis copiis, in Pannoniam mittitur ; ab oppugnatim mirtum.

ne Budae repulsus, obsidionem aggreditur. Sulcimanus ingentem 2 exErcitum ad opem obsessae Reginae serendam in Pannoniam ci mittit : ex Rochandulphi sententia, inauspicato consilio, mo- υ; Ventur Castra, pugnaturque quotidie minutis praeliis ; hostibus 'ae animus augetur, Germanis frangitur ; adventante Suleimano , II

Buda relicta, Pestum se subducunt : in ea iuga magna caedeo rur

Germanorum editur ; Pestum a Turcis recuperatur. Paulo post cum in Pannoniam Suleimanus perveni siet, ut puerum Rζgςm ae ει-- ad se in castra mittat, Reginae persuadet e cum plerisque Co- B amismmitantibus proceribus allatus csset, inter blanditias , & oblectamenta, Hungarorum cum Ballis convivia , dc compotati

SEARCH

MENU NAVIGATION