Andreae Mauroceni, senatoris, Historia Veneta ab anno 1521 usque ad annum 1615, in tres tomos tributa

발행: 1719년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

651쪽

381 HISTORIAE VENET AE

nes, immissis in urbem militibus , Budam in suam potestatem redigit; cives armis exuit , iij. kalend. septembris urbem ingreditur I Reginam urbe, atque arce excedere , Cum puero ultra Tibiscum amnem Lippam concedere jubet, eaque regione potiri permittit. His mira celeritate peractis, in Thraciam Sulei manus rediit. Dum ea fierent, Antonium Rinconium regredi in Galliam jusserat, ut Regem de iis, quae acciderant, deque mutatis a se induciarum consiliis , atque ad bellum traductis doceret . Is cum in Galliam proficiscens Venetias accederet, omnia S natui significavit; de apparatu, quem in Pannonicum bellum, atque aciversus Cesarem ea tempestate Suleimanus moliebatur, multa disserens, illiusque cum Galliarum Rege amicitiam e tollens , ut Venetos , quibus praepotentis hostis arma semper suspecta erant, arctiori vinculo cum Rege conjungeret. Petenti , qui se per fines Reipublicae iter habentem comitarentur , cum levioris armaturae militum manu Mercurius Bua a Senatu missus, ne per Bergomates , & Volturenam vallem , ad Curiam Rhaetorum transeunti insidiae tenderentur . Qui cum Regem Convenisset, novis acceptis mandatis, Poeninis superatis Alpibus, in Taurinos descenderat, ut inde Venetias accedens, Reipublicae triremibus in Epirum adveheretur. Is Cum C esare Fulgoso itineris socio duoDus navigiis secundo Pado delatus, navigatione ab Hispanis in insidiis excubantibus cognita, cum ad Ticini ostium pervenissent, ab armatis repente prodeuntibus circumventi, capti, interfectique sunt. Ab eo Crudeli, atque atroci facinore Alphonius Vastius incredibili invidia deflagravit, quod, jure gentium violato, inducias inter Reges pactas dissipasset, quamvis ille eam nefariae culpae notam diluere conaretur. Ea re mirum in modum Rex emanis duit, immerentem a Caesare gravissima se contumelia assectum spacis insidioso nomine deceptum, jura amicitiae, ac necessit dinis per summum scelus abrupta ; injuriam non serendam , apud Principes conquestus. Sed intersecto Rinconio , Frantastus, ut institutam legationem prosequeretur , Antonium P linum, solerti ingenio virum, ad Suleimanum legatum mittere decrevit . Is Venetias veniens Senatui ex Regis mandatci justas, quibus in Gesarem inflammaretur, iras exposuit ἔ a

652쪽

M AURO CENI LIB. VI. 383ctoritatem , atque operam sicut Reipublicae usui esse posset , obtulit : inde Veneta triremi Adriatico sinu Epidamnum usque enavigato, transverso itinere per Illyricos in Moesiam ad

Sulcimanum Buda revertentem pervenit.

Interea Caesar, dum bello Pannonia conflagraret, Rati sponae comitiis habitis , in quibus multis , quae ad religionem attinebant , agitatis , nihil definitum fuerat , se ad iter in Italiam comparabat, fama per omnium ora sese ferente , Asricanam illum expeditionem meditari , atque ad expugnandum Algerium, Iuliam Caesaream olim dictum, infame piratarum

domicilium , ex quo infesta continenter Hispanis maria redderentur , profecturum 3 non sine multorum admiratione , quod Pannoniae regnum, validissimum totius Germaniae propugnaculum , desereret ; fratrem, undique Turcicis armis cita inseptum , ingenti periculo cum ferocissima gente dimicantem negligeret ; Austriacae domus dignitatem , atque Imperium parvi laceret , ut inde cuncta jam ausuris in christianae reipublicae perniciem barbaris nullus satis munitus , ac tutuS aditus Videretur , atque inter se acriter dimicantibus Regibus , ad augendam communis hostis potentiam novis incrementis firmiora praesidia adjungerentur. Caesar itaque , Ratisponensibus comitiis dimissis , in Italiam magnis itineribus contendit , in Africam cum classe, & cxercitu trajecturus ; neque ab ea expeditione vel Ferdinandi fratris periculo; vel suorum ducum consiliis, qui autumni tempestates , procellosum mare , aridum, ac desertum solum oculis objicerent , deterrebatur . Atque ut quammaxime posset adversus hostem tutus, & firmus evaderet, Venetos sibi novo scedere adjungere, ut Italiam aharbarorum metu solveret, nitebatur; in id Ferdinando fratre, Pontifice, atque aliis Principibus consensuris. Senatum , ne n vis se societatibus implicaret, quae nuper acciderant, permovc-bant ; & eo magis, quod Ponti sex aversus esse videretur, vel difficilem rei exitum inveterata prudentia prospiciens, Vel ne in nova ineunda societate Ascanium Columnam , quem nuper uti Sedis Apostolicae hostem suis ditionibus exuerat , ingratiam recipere , atque adempta, uti de Caesare optime merito , Italicaeque sectionis Principi, restituere cogeretur. HuC ac

cedebat , quod Regum neutri favendo, in spem adducebatur, s

Nos novo

653쪽

re, ut Insubres Octavio Farnesio nepoti, donec Ceriis condiationibus Reges paciscerentur , pensione Constituta, tradere tur ; qua in re Venetorum sibi auxilium, atque opem pollicebatur. Caesari Tridentinis in Alpibus Octavius Farnesius gener cum insigni comitatu obvius ruit. Legationem Senatus decrevit, legati quatuor designati, Ioannes Antonius Venerius , Nicolaus Theupolus, Marcus Antonius Coiitarenus, Vincentius Grimanus divi Marci procurator: ad Veronensium fines sumismis honoribus venientem excepere; gratuitos CommeatuS, aC

munera Senatus nomine praebuere; biduum per Venetas ditiones comitati. Nam a Pischeria , Reipublicae oppido, Mantuanorum fines ingressus, Mediolanum, inde Genuam contendit ;mox Lucae Pontificem sextili mense convenit. Ibi aliquantiu per commoratus, Moninii Regis legati de Rincone, & Fulgosio intersectis querelas audivit; ac licet, omni spe cum Gallo pacis abjecta , nullis neque rationibus , neque precibus, ne in Ahicam trajiceret, adduci potuit. Itaque in annum sequentem Concilio rejecto, cum Italicis cohortibus, ac sex Germanorum millibus, quibus per Reipublicae fines transeundi a Senatu facultas permissa suerat, in oneis rarias naves distributis, cum trigintaquinque triremibus e portu Lunensi solvit. Ubi in Ahicam ventum est; e navi milites in litus exponit et omnia ad urbem oppugnandam egregie imstruit , dum tormenta expectantur, repente imber tota nocte in exercitum effusus, ctvissima tempestate classis mire jactata est rMauri equites, ac Turcae magno impetu in Caesareanos irruunt; novae atque insuetae militiae genere opera disturbant; denuo immanissima procella oborta , Cum in anchoris naves Vento. rum vi consistere non possent, complures collita, & constactae demerguntur ; aliae ad litora impactae periere. Caesar cum tot difficultatibus premeretur, multis navigiis amissis, classe quassata, ab Africae litoribus in Hispaniam regredi compulsus est ue magni animi, atque imperterriti laudem consequutus, quod tot undique periculis septus, adverta, ac minantis fortunae faciem non exhorruerit, sed vultus aequabilitate, & constantia instacti pectoris robur praesetulerit. Insignes in ea expeditione

Viri complures, gravitate caeli, atque aliis consecti incomm dis , obiere, quos infausta militia , aut rerum noVarum Vi

sendi

654쪽

M AURO CENI LIB. VI. 383

sendi cupido attraxerat. Marinus Iustinianus, Reipublicae legatus , qui Caesarem in Africam sequutus fuerat, fato concessi ; Nicolaus Pontius, Doctor, qui tum Urini magistratum gerebat , suffectus est. Veneti interea superiori bello perculsi, quae Τurcarum animis suspicionem incutere possent , ea sibi, ne illorum arma in se provocarent, sedulo vitanda ducebant. Hinc, ne Vicetiae Concilium haberetur, quod antea decretum fuerat, Senatus censuit, ne in Veneta urbe tot Principibus, ac proceribus coactis, ad foedus in illos sanciendum incitare, facesque ad sacrum bellum admovere videretur et cum per eos dies illud quoque accidisset, ut duae rostratae triremes e Numidia Byzantium contendentes , Veneta conspecta classe, se fugae dedissent; praefectus piraticas esse suspicatus, Turcis scire omnibus intersectis, Christianis ad transtra ablegatis libertate restituta, in suam potestatam redegisset et qua ex re Chartadenus magnopere iratus vindictam minabatur. Patres factum jure tuebantur, reque varie agitata, cunctatione, ossiciis , pecunia ex pacis conditionibus, qua illata detrimenta sarciren

tur , adhibita, discussa molestia est. M. D. XXXXII. ΡOlinus interea cum Byzantium pervenisset , ut Classem,

Chartadeno duce, ad oram Provinciae, Galliae portubus excipiendam, ineunte aestate mitteret, a Suleimano petebat, Venetosque, ut Galliarum Regi novo scedere se adjungerent, &socia in Caesarem arma verterent, adhortaretur. Ianusbejum, saepe antea legationis ad Venetos munere perfunctum, firmandae pacis causa ad Senatum Sule imanus designaverat, cui in mandatis dederat, ut nihil amplius a Patribus postularet, quam, ut amicitiam, quae illis cum Gallorum gente intercedebat, novis otificiis , ac propensiore studio excultam augerent. Ianusbejus Venetias delatus, publica aede exceptus, ac honorifice habitus, sui Regis mandata Senatui exponit. Renovati foederis conditiones, uti publico nomine Baduarius pepigerat, jurejurando interposito, de more Princeps, ac Senatus confirmant: quod ad Gallos attinet, pacem, atque amicitiam cum Rege colerer verum ad ea descendere, quibus ad bellum traheretur, Rempublicam nolle. Isor

Concinum mentis baberetur s

655쪽

386 HISTORIAE VENETAE

Polinus, qui summa celeritate in Gallias redierat, atque ad Bellaqueum sontem Rogem conveniens , de inserendis armis secum egerat , eadem festinatione Byzantium reverti jussus, Venetias cum accessisset, & una cum Mompoterio Epiicopo, Regis ordinario legato , Collegii Patres coram Decemvirum lsraesidibus adiisset, Francisci Regis causam graviter, aC luc enter egit . Quae nuper a Caesare, atque a Rege acta sint, uti sinceros rerum judices decet, intuentes, dignoscere haud dissiculter posse , utri illorum chistianae reipublicae incolumitas , ac dignitas cordi sit, uterve minime Contectis , atque aviumbratis consiliis ad veram , ac solidam gloriam niteretur: Regem armatum, victoriae haud ambiguum fructum, dum per Subalpinos, nullo obsistente, decurreret, Pontificis suasioni-hus adductum, sibi intercepisse ; Caesarem , justae pacis legibus rejectis, ditiones Gallicas bello petiisse, per mediam Galliam in Belgium proficiscentem summis honoribus exceptum, spe de tradendis Insubribus injecta, decepisse r Regem Gandavenses a Caesare desciscentes, atque suam opem implorantes rejecisse, nihil, quod ad suam in eum benevolentiam declarandam attineret, unquam praetermissum; Caesarem contra

pollicitis non stare , implacabili odio tavientem , jure gemitum, quod apud barbaros quoque sanctum haberetur, violato , suos legatos per insidias , ac dolos adversus pactas imducias interfici jussisse : qua ille in cunctos mente sit, testari Cisalpinae Galliae urbes militari licentia crudeliter direptas , atque immanibus tributis exhaustas; Hetruriae occupatas arces ISenenses civili dissensone laborantes in servitutem adductos; Lucenses pecunia quotannis Rempublicam redimentes; Siciliae, atque Neapolis opulentistima regna fortunis omnibus exuta:

ipsam adeo Venulam Rempublicam illius fidei documento esse , quae ejus artibus pernicioso implicata bello prope di

crimen rerum suarum subiverit. Secum igitur reputarent, utrum amicum , ac scederatum Reipublicae adstiscerent: an eum,

qui fuco , ac fallaciis dissimulanter cunctis praegrave jugum

imponere niteretur ι an qui potius vera virtute, atque animi magnitudine cum eximiis Regibus praeclara aemulatione certaret : illumne , qui in Italia, Neapolitano regno, & Insubribus occupati , nullo sibi obsistente,leges dicturus esset ue an qui nullum

656쪽

M AURO CENI LIB. VI. 387

laborum praemium exposceret, amplam, ac florentem Rempublicam vellet, illiusque imperium extendi, ac proferri cuperet Regem pro vindicandis injuriis adversus Caesarem bellum parare ; Venetos veteres socios , Gallicique nominis amicos orare, ut praesto sibi esse vellent, egregiae Victoriae praemia laaturos ; vires Regi vel proprias, vel externas non deesse; mi. his , equite, Pecunia esse Gallias refertas; Suleimanum socia arma adjuncturum, qui recentibus lacessitus injuriis, terrestribus copiis in Pannoniam prosecturus, Chartadenum cum prete. potenti classe eodem tempore adversus Cesarem missurus esset. Certius ex iis, quae Ianusbejus Sulcimani nomine detulerat , ea intelligi posse et prudentiae Senatus esse , praxiarain occasionem oblatam non negligere, amico Regi non deesse, Su-leimano petenti quod e Republica futurum sit , gratificari rjam tum quid inter Caesaris suspectam, ac fluxam amicitiam,& Regis nulla unquam commodorum spe labefactandam societatem intersit, perspecturum . Ad haec Senatus graviter respondit; amicitiam Galliarum Regis , quem mirifice coleret, Reipublicae pergratam esse , constanter, ac summa cum fide in ea perseveraturam et eandem cum Caesare, atque aliis Primcipibus servare, nec quidquam, quod pacem nuper partam interturbaret , aggredi velle ; multa dissicillimis illis temporibus incommoda perpessam, quae Pristino tranquillitatis otio, vel sero etiam sarciri possint. Eo audito Senatustonsulto, Potinus Reipublicae triremibus Epidamnum devectus, inde magnis itineribus Byrantium Contendit ; ibi cuncta ea spe, qua Omnia expedita, ac prompta

sibi pollicebatur, duriora, ct dissiciliora invenit; sive quod

serius quam oportuerat, Sulei manum adiisset, temporis ad na

vigandum idonei tribus jam mensibus elapsis 3 sive quod Tu

carum Rex in Pannonicum bellum intentus, ad id nervos im- Perii ι omniumque apparatuum pondus adhiberet. Dum haec geruntur, Franciscus Rex bellum adversus Cati rem moturus, rebus Omnibus comparatis, diversis e locis illum aggreditur. Henricum filium Delphinum citeriorem Hispaniam a Pireneis montibus, ac Perpinianum Gallorum olim oppidum, quod a Carolo in Italiam veniente, Ferdinando Aragonum Regi traditum fuerat, adoriri jubet et Carolum vero Λurelianum Du-

657쪽

Maranum

ue 88 HISTORIAE VENETAE

cena in Lucemburgenses, ac Sequanos impetum facere et Vindocinensem Principem in Atrebates, ac Morinos cum alio exeriscitu mittit. Henricus, frustra Perpiniano tentato, cum militum praesidio, ac munitione tutum aegre expugnari posse animadverteret, re insecta, discedit. Carolus aliquot Lucembu gi oppida occupat, agros foede diripit, ac vastat. Verum uno dempto Ivosio, omnia a taesareanis recuperantur . Vindocinentis aliquot in Atrebatibus, ac Morinis castella capit. --que in Subalpinis Galli, Gulielmo tangeo duce , quievere. In Gallia quoque Cisalpina occulto varia agitata, ut per insidias oppidum aliquod in ea provincia taesari eriperetur, cum Gallicae in iis ditionibus factionis princeps Petrus StroZZiusquam maximam posset militum manum Colligeret , ac quotidie aliquid novi moliretur , ut ad Venetos quoque ea mali

tabes pervenerit.

Nam Maranum, Forijulii oppidum Veneta aestuaria attingens , quod Ferdinandi Romanorum Regis ditionis erat, Bel-

trandus Sacchia Utinensis, Turchetto centurione Brixiense socio, astu furtim occupaVit. Mercatores enim ementiti, quores facilius perfici pollet, ad merces, quae parvo navigio Veherentur , servandas conduxere apothecas 3 eo accedente, portuque angusto excepto, statim lexaginta, qui armati conis tegebantur , prodiere; oppidi porta, ac maritima mole insessa, Germanis circiter triginta cum eorum praesecto ejectis, nul

la oppidanis injuria, aut damno allato, in suam potestatem redegere. Μox sublato Gallico vexillo , Petrum StroZZium,

Florentinorum exulum ducem, evocarunt : is, in Venetorum ditionibus tumultuaria militum collecta manu, in oppidum introductus , Galliarum Regis nomine se Maranum tenere professus est. Moleste tulerat Senatus tam propinquas urbi, haud dissiculter in bellum, ni compescerentur, exarsuras, faces adinmotas esse : ne in Ferdinandi animo de illius voluntate suspicio oboriret ire , quod ea res per Reipublicae subjectos homines patrata foret : aegre serebat, Gallos sedem eo in loco sibi constituisse, ex qua & finitimas regiones excurrerent, icvirium incrementa sumerent, aequo animo pati non poterat. Huc accedebat, quod ab iis aperte vulgaretur, Venetis Regis amicitiam, & societatem abnuentibus, ut oppidum rursus in

658쪽

MAURO CENI LIB. VI. 389Ferdinandi potestatem concederet, minime passuros, sed potius Turcae tradituros , quo barbarorum clallibus illic tutus

receptus esset.

Nihil vero molestius, ac perniciosius Venetis contingere potis erat s quam e Venetiarum prope portubus, a quibus Maranum octoginta tantum passuum millia distat , barbaram gentem cum classe cernere, quae praedonibus admista, navigati num cursus interciperet, atque Adriaticum sinum non modo Venetorum, sed totius reipublice christianae incommodo, ac detrimento infestum haberet . Itaque ne malum latius serperet, gravissimis indictis poenis, sanxit Senatus, ne quis Venetarum ditionum oppidum ingrederetur , neu commeatus, aut subsidia importaret. Belirandi patrem, atque uxorem Custodiae publicae tradi jussit, ut hoc veluti pignore a perditis,& exitialibus consiliis revocaretur. Oppidanis haud exigua cum illorum utilitate rationem aliquam concordiae iniri polle spem snjecit, ne Ferdinandi apparatu deterriti barbaros introducerent . Atque cum per eos dies Fordinandus Tridentinum Episcopum, qui navigia, ac milites ad Maranum recuperandum peteret, ad Senatum misisset, responsum est, oppidum ab eo recipi Senatum cupere gi in id commeatus, atque iter per Reipublicae fincs ejus militi daturum; sperare absque armis ea de re decerni posse. Gallico vero oratori consilium a Senatu Francisci nomine petenti, neque de oppido, nisi eo consulto, Regem quidquam statuere velle assirmanti , Senatus dicendum censuit et eximiam Regis prudentiam alienis monitis non egere ; verumtamen id consilium, quo publica pax, & quies se varetur, probaturum. Dum haec fiunt, Germani praefecti uxor ad virum captivitate redimendum, ut pecuniam conquireret, prosecta est. Belirando cum illa egresso, qui Maranum occupaverant , oppidi aditum intercludunt, atque ad Lignani portum: abest is quindecim passuum millibus munitionem erigere contendunt, quo sic se recipere, ac praeda S convehere tuto possent. Rem indigne Senatus serens eo statim Bernardum Sagredum ad opera dcmolienda misit, qui una cum Philippo Bragadeno, S militum manu, cui armorum ductor Iulius ex Monte veteri imperabat, profectus, fabris, atque opificibus in fugam versis, tormentis munitiones disjecit, ac solo aequa-

659쪽

vit ; & ne institutum rursus opus aggrederentur , alio mat riam convehi jussit. Ferdinandus , nonnullis instructis triremibus, oppidi maritimam expugnationem instituere decreverat. Rex Galliarum ea de re certior factus, maritimis viribus opem Maranensibus ferre statuit. Senatus , ne prope in conspectu civitatis arma miscerentur, atque ut aliorum Principum classes ab Adriatico sinu averteret, nitebatur ; idque non minus apud Reges ossiciis, quam animi constantia nihil Reim. blicae rationibus adversum passurus , obtinuit . Interea inter Regem, ac Ferdinandum de componendis controversiis irrito eventu actum est.Eodem tempore cum Venetis de finium dissicultatibus tollendis Ferdinandus agebat, duobus legatis ad Rempublicam missis, qui Tridenti superioribus annis pacta perficienda Curarent. Negotium id Francisco Contareno, & Francisco S nuto a Senatu commissum est , Caesaris legato uti amico ea in re operam navante . Iamque a1 calcem ventum fuerat,

nisi Neocastrum, ac Belgradum , Forijulii oppida, quae ab Austriacis Cisaribus Saxonum Ducibus oppignerata fuerant, obstitissent , quo effectum est, ut nihilo seliciori eventu,

quam alias acciderat. , res Cesserit.

Sub id quoque tempus sceleratorum civium proditio dete

cta est, qui superiori bello cum Senatus, ac Decemvirum a cana nefarie detexissent, ingentis Reipublicie cladis auctorcssuerant e patefactis namque Baduarii mandatis, ut Nauplium,& Epidaurum in Turcarum potestatem concederent , esse xant . Quae res Cunctorum animis ita infixa erat , ut maledictis Baduarius laceraretur , quod iniquis adeo conditionibus pacem mercatus esset , omnesque ingenti in eundem odio tarcbantur , atque acerbius accusabant. Is vero ut se universae

civitatis invidiae subtraheret , enixe laborabat , Cum P, Iam dictitaret , detecta a patriae hostibus secretiora Decemviarum consilia, proditam Rempublicam fuisse . Tandem a Hier nymo Mart Iio , Veronens , crimen ad Decemvirum primcipes delatum est. Is Augustini Abundii uxoris amore captus, cum ad ejus sepe domum ventitaret, sorte quibusdam sch dis Nicolai Cavacii. senatus scribae, in secretiori cubiculo in. ventis , Cum nonnulla Rempublicam attingentia in iis animad. vertisset , ad Decemvirum Praesides retulit . Ea ratione pro-

660쪽

MAURO CENI LIB. VI. 39r

ditio in apertum prodiit, in qua fuere Constantinus, & Nicolaus Cavacii, alter Decemvirum, alter Senatus scribas Ma-phaeus Leonius, qui triumvir rerum capitalium fuerat, ac tunc Sapientis continentis magistratum gerebat; Augustinus Abundius ; ac Ioannes Franciscus Valerius nothus : hi omnes pecunia Galliarum Regis, & muneribus corrupti erant et Cava-cii , ac Leonius, annua mercede accepta, Abundio, & V lerio ministris adhibitis , graviora decreta Regi aperiebant. Nicolaus Cavacius, Augustinus Abundius , ac Ioannes Franciscus Valerius, re paulo ante cognita, ad aedes Mompoterii Episcopi, Gallici oratoris, sese recepere. Id cum ad Decemviros pervenisset, apparitores, ac ministros misere, qui supremi magistratus jussis eos extraherent. Obstitit legatus, viique a suis illata est, neque reos , quod tutum singulis ad illius domum jure gentium perfugium diceret, abduci permisit. Tum Bernardus Georgius, unus ex Triumviris Advocatoribus , eo Decemvirum jussu accessit, qui licet amplissimi magistratus dignitatem , atque auctoritatem praeseserret, sontes, ut sibi traderentur , impetrare non potuit ; Gallis ex legati comitatu Triumviri auctoritatem spernentibus, ac vim parantibus. Tam insigni audacia vehementer commota civitate , triremis Cum duobus muralibus tormentis ex adverso legati aedium dirigitur , armatis forum impletur, ad Mompoterii domum in divi Moysis vico sitam accurritur 3 minis undique, ac probris circumstrepentibus, fremens turba advolat. Vincentius quoque Gri manus, divi Marci Procurator, fabrorum navalium multitudine septus accedit ; cunctorum animi ira incredibili aguntur. Vis, ni rei producerentur, in promptu erat. Tum legatus se obstastere non posse animadvertens , atque impetum furentis po

puli veritus, sontes Triumviro tradi jubet. Ii statim severae ruaestioni subjiciuntur, crimen fassi, dum acriter, ut socios

releris detegerent , torquerentur , Maphaeum Leonium , ScConstantinum Caracium nominarunt, a quibus Senatus, Decemvirumque arcana edocti, occultioribus notis , internuntiisque Gallorum Regi fgnificabant. Decemvirum decreto Nic laus Cavacius, Augustinus Abundius, & Ioannes Franciscus Valerius geminas inter columnas meritae necis poenas laqueo suspensi dedere ; Maphaeus Leonius , & Constantinus inva-

Η. Mauraceni T. L Pp 3 cius

SEARCH

MENU NAVIGATION