Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

vi miseram,& infelicem illorum conditionem, qui diuinae cognitionis lumine orbati,per uaria sectarum, opinionum ,religionumq; mostra errant,

considerate perpedunt, facile intelligunt,quanto illi Dei beneficio deuinacti sunt,quibus ueritatis praeclara lux ita affulsit, ut omnibus ignorationis tenebris expulsis,libere eius usura frui possint;neque ulla erroris uel minima nebula relinquatur,quae iucundum illis ueritatis aspectum praeripiat. Quocirca cum filii Israel infinitis Dei beneficiis essent cumulati, hoc unum ueluti omni u caput David saepius praedicauit; atque seipsum ad Dei laudes celebrandas,maximorum benefici rum recordatione incitans, hoc in primis comm VH Q morat, cum ait, Notas secit uias suas Mos,filijs Israel uoluntates suas. Miserator & misericors Dominus, longanimis & multum misericors. Siue, ut Hebraea uerba sonant,ad uindictam tardus & segnis, admiserandum uero ualde propensus& cocitatus. Quos enim Deus tantopere dilexit charosq; habuit, ut illos prae caeteris gentibus in obscura impietatis nocte

62쪽

nocte coelestiumq; rerum ignoratione uersantibus, deligeret, quibus illustre sui cognitione exhiberennuqua sane nouis miserationum generibus cumulare intermittit est enim hoc unu ueluti omnium coelestium beneficiorum sons, atque origo. Quem diuina numinis in suos amorem rursus idem sanctissimus uates praedicavi Notus inquit in Iudaea Deus, Psal. s. in Israel magnum nomen eius;& factus est in pace,siue in Salem locus eius,& habitatio eius in Syon. Quae Prophetae uerba ego sic interpretor, Cum per . . uniuersum terrarum Orbem diuinae uoluntatis igno ratio simul cum nefario cultu & impietate peruadeta . rct,omniumq; animi impia religione inuolueretur, ' . Deus tame filios Israel elegit, quibus sese indicaret, diuinaeq; uoluntatis suae arcana patefaceret . Quae Dei certa cognitio ita intra terminos Israelis coclusa est, ut in eius regionis urbibus,domicilium collocasse uideatur. Quam si diuini numinis, diuinaeq; uoluntatis cognitionem quibusdam inuolucris,&quasi uelis tecta,tam studiose iactat sanctissimus Dauid .

quid si perspicua illa omniq; obscuritate uacua frui Israelitica gens potuisset,quae Christi Iesu beneficio

ac opera,Apostolorum uero, ministerio, uniuersum

terrarum Orbe illustrauit quo studio animiq; ardore cunctos ad Deum amandum & obseruandum prouocaret ξ qua alacritate ad diuinas laudes concinendas omnes alliceret,& incitaretὸ Fuit enim Dei notitia, quam uetus lex suppeditabat, ucra quidem omniSq; expers erroris,minime tanten clara & perspicua,sed quae tot ac tantis figurarum inuolucris Chri . O .esti dignitatem occultabat utrariadmodum fuerint,

63쪽

ORTHODOX.i EXPLIC.&ij non modo literarum cognitione praediti, sed e tiam singulari quodam Dei spiritu donati, qui ex illis latebris occultam,&abditam ueritatem eruere

potuerint. Quas omnes nebulas paternae gloriae spledor Christus Iesus fugauit,ignorationis caligine pepulit,abdita reseraui ueritatemq; dilucidam & pem . spicuam omnium oculis obiecit. Fuit enim ipsius,

dum inter homines degeret, potissimum munus, te stimonium perhibere ueritati,quam non modo non Ioann. e. inuidit nobis,sed eadem docuit, quae a patre in aeter 18. nitate acceperat, ut ipse saepius testatur. Quae cum x.ad Cori multis in locis explicauerit Diuus Paulus',tum myxime in posteriori epistola ad Corinthios, cum ad splendentem Mosis faciem alludit, in quam filij Israel fulgore obruti, fixis luminibus intueri non poterant. Non sicut Moses inquit ponebat uelainen super faciem suam ut non intenderent filii Israel in faciem eius, quod euacuatur. siue ut gluca habent,

Me PM G ο ρ νυγώνου, id est,in finem illius,quod aboletur. Quibus uerbis existimo, Diuum Paulum aperire allegoriam,qua utebatur,de splendore, quo Mosis facies enitebat.cum enim dixisset,gloriam uultus Mosis no tantam fuisse,quae oculoru aciem hebetare ui sua potuisset, cum finem paulo post habitura esset: Nunc iam inquit non temere,sed diuino con. stio factum fuisse, ut splendens Mosis facies ullo obduceretur; ut gloria uultus promulgantis legem,

si ij Israel illecti diuina iussa in precio haberent; illorum tamen interitu,ueli tegumento praepediti, ce α.ad cor. nere nequaquam possent. Quod ipsum magis explic.3. cax cum mox addit, Sed obtusi sunt sensus eorum.

64쪽

lectione ueteris testamenti manet non reuelatum,

quod in Christo euacuatur: sed usque in hodiernsidiem,cum legitur Moses,uelamen positum est super

Cor eorum. Quare,te quaeso Paule,tanta, obscuritas& obnubilatio,omnium qui legem studiose legunt, mentes occupat Audi iam quantam lucem secum Christus orbi inuexerit, ut intelligas unde perspicuae u eritatis tanta ignoratio exoriatur. Cum authinquit, conuersi fuerint ad Dominum Iudaeos, de quibus sermo est,intellige auferetur uelamen. D minus autem, spiritus est: ubi autem spiritus Domini, ibi libertas. Nos uero gloriam Domini reuelata . . facie speculantes,in eandem imaginem transssirinsemur, a claritate, in claritatem, tanquam a Domini spiritu.Cum enim Christus Iesus aeterni Patris sapietia,hominum mentes c crassis ignorationis tenebris in jucem solus euocare possit; illum prophetarum omnium oracula, legis statae solennesq; cerimoniae atque scita potissimum intueantur,fieri certe non potest,ut claram illi ueritatis lucem aspiciant,qui in diuinarum literarum meditatione ita incumbunt, ut a

Christo mentis oculos aliqua ratione avertant. S

persedeo innumeris alijs locis, quibus Paulus idem aperte significat . ad Κemnicii enim calumnias ita properat oratio ut illius cursum cotinere uix possim. v A N D i vis igitur Dei populus expressam utaritatem intueri minime poterat, sed soli adumbratae adhaerescebat, neque legis spiritum. sed inte mortuam literam complectebatur , atque terrenis quibusdam pollicitationibus in officio contineb G a tur,

65쪽

Ierem. c. 3 Ia

m He

ΟRT H. Ο Ο Ο π TIE T P L I C. tur, tabulis lapideis comptaehensam legem habere

aequum fuit: quarum intuitu, & labentium rerum recordatione, saxeum illorum pectus emolliretur. Tanta est enim Dei optimi Maximi in humanarum rerum administratione prouidentia, tantoq; nostrae salutis amore et desiderio tenetur, ut se ad omnium infirmitates blandissime accommodet. Cum uero Dei filius humanam naturam induit, doctorisq; h minum munere fungi, humanas mentes terrenis rebus immersas, ad coelestes euocare ; ab inani expectatione ad diuinam& sempiternam erigere; atique diuina mysteria, quae crassis occultata, &ici .cumfusa tenebris latebant, patefacere uoluit, lapideis tabulis simul cum carnali sensu reiectis, in hominum mentibus intimisq; praecordiis legem exarauit, non calamo aut atramento, sed spiritu suo diuino: id quod est foedus illud nouum quod cum filijs Israel ferire pollicetur Deus apud Ieremiam, uel re, quod cum gente Israelitica ex Aegypti ergastulo diuina bonitate educta icerat , antiquato & reiecto Moc est inquit pactum , quod feriam cum domo Israel. Post dies illos , dicit Dominus, dabo Ie - gelia meam in uisceribus eorum , & in corde corumiscribam eam; & ero eis in Deum, & ipsi eruntanilii in populum. Quibus, uerbis clim Paulus utitur, in .ea, quam ad Hebrieos scribit ,epistola, diserte ad- .modum S: ueterem legem deprimit,& nouam ex-

ni igitur Euangelicae legi proposituni& u luti scopus, in quem omnes Christi actiones atque consilia reseruntur,sit, humana meat a sensibus,

66쪽

I V LIBER II. y a nefarijsq; cupiditatibus abducere, & cum Deo tam arcto charitatis uinculo coniungere, & conglutinare , ut unus atque idem spiritus diuinus humanusq; quoad eius fieri potest essiciatur r chartam aliam quaerere .praeter hominum animos, in qua Euangemitu ueluti suo digito depingeret, minime opus fuit. Quare Christus Iesus humani generis Doctor, non quidem spectauit,ut Euangelium literis descriptum,

aut in membranis exaratum lataret,sed ut uerbis explicatum, Omni creaturae promulgaretur. Nam ad M G patrem iamiam ascensurus, saepe suos admonuit, ut ς' 6

Euangelium intimis hominum sensibus &praecom dijs infigendum curarent. Atque ideo potissimum Euangelij Doctore futurum dixit Spiritum sanctu, Ioann. λqui omnem ueritatem patefaceret, illamq; humanis Iq. et Ioanimis instulperet.Nulla enim esse potest tanta in genij uis tanta ue dicendi facultas quae diuini uerbi uim,quam piarum mentium recessus Spiritus sancti opera experiuntur,conscqni oratione possit. Saepe γtiam fit ut permulti in sacraru literarum studiis,ma .gnis ac assiduis laboribus defucti, abdita aliqua Spiritus sancti mysteria consequi nunquam potuerint, quae in piorum hominum uita graphice delineata in lucri liceat. Nam ctim piae mentes promptuaria sint,diuini uerbi, factiq; Spiritus magisterio familiariter utantur,clarius quidem in illorum moribus est Eu gelium expressum,quam literarum monimentis c&praelicii sui h a Quocirra Diuus Paulus, Corinthios a.q Or

non modo suam sed & Christi epistolam appellat, a ς 3 'de quidem ministratam & scriptam, non atramcnto,

sed Spiritu Dei uiui:1non in tabulis lapideis,sed in

67쪽

ORTHODO T. EXPLIC. tabulis cordis carnalibus r ex quarum uita diuinae legis integritatem jolidam & expressam iustitiae, uirtutumque omnium sermam discere omnes potuissent. Quod si Ecclesiae annales euoluas, facile intelliges,barbaras & indomitas gentes, nullo Euange lio scripto, uerbi uero perquam exiguo ministerio, Christianarum autem uirtutum admiratione,& quasi miraculo perculsas,idolorum cultum repudiasse,

Christiq; Euangelium sponte amplexatas fuisse.Tanta est enim religionis pulchritudo, ut mirabiles sui

amores in agrestibus etiam animis excitare soleat. Rufiu. Cuius praeclarum extat documentum apud Rufinu, lib. I. qui non modo narrat, sed uerissimis etiam testibus confirmat, Iberorum gentem, Christianam religi nem suscepisse, uirtutum pietatisque splendore mulierculae cuiusdam captiuae illectam, & excitatam.

Quare cum tanto studio Apostoli, Christi praecepto in Euagelij praedicatione obsequeretur, atq; per uniuersum Orbem dispersi, Christi nomen barbaris hominibus, a Deoque alienatis inueherent, nihil tameoperae & studii posuere, ut illam, quam denuncia'

bat,nouam fidem,literis cosignarent,sed cum uerbo, tum insolitae uirtutis specie, barbaras gentes docebant : & ut Christus mente potius quam chartis, ab

eis exciperetur quantum maxime poterant. Conte

debant atque elaborabant.Quod si nascentis Ecclesiae primordia memoria repetas, facile reperies, ut

ginti annis,aut plus, scripto Euangelio, Ecclesia c mi sse. Sed Orbe prope terrarum ad fidem pietatemque traducto,diuina mysteria ab Ecclesiae principis bus per manus longe lateque propagata fuisse. Cum enim

68쪽

LIBER II. enim ex Hieronymi Eusebij Epiphanij Theophil cti,multorum ii aliorum grauissimis testimonijs conistet, Diuum Mattham in omnium primum, Euange lium literis mandasse: illum tamen non antea quam Petrus,& Paulus Romae, Nerone imperante Christi legem promulgassent, ex Irenaeo Eusebius grauis&uerax Ecclesiasticarum rerum cum primis auctor, constanter asserit. Inter annum uero I8.Tyberii,quo Christus humani generis peccata morte expiauit, &initium imperij Neronis, anni intercessere unus&uiginti O menses undecim. nisi malueris illorii sententiae inhaerere, qui Claudij imperio tribuunt menses nouem supra annos tredecim. tunc enim ante Matthaei Euangelium supputabis annos duos &uiginti,& menses septem. Quem non alio consilio scripsisse testatur Eusebius ex Irenaeo, nisi ut apud Hebraeos,quos pri mos Apostolus docuerat, ad gentes diuino impulsu profecturus, testatum suum amore relinqueret, atque quos uerbo non poterat, scripto saltem in fide erga Christum, & officio contineret. quare patria ipsorum lingua, hoc est, Hebraice scripsit. Non tamen sum nescius , Theophilactum arbiatrari , Matthaeum scripsisse, anno octauo post Christi in coelos ascensum; Nicephorum uero anno quintodecimo: at quibus coniecturis ducti, Irenaei, qui temporibus Apostolorum uixit, & Eusebij grauissi mis testimoniis restagentur, non satis uideo Neque mirum est, in hoc falli Theophilaetiim, sicut & in tempore, quo reliqui Euangelistae scripserunt: quod non magno negocio docere possem, nisi longius mi

hi esset I meo instituto digrediendum. AD

c. 13.

Theophia lin. i pro

oemio in Euanges. Matth.ei.

69쪽

AD quod ut reuertamur, tam fuit soIenne, nascentis Ecclesiae temporibus, solo uerbo Euangeliutradere, atque uisceribus magis, quam chartis commendare, ut Diuus Ioannes Euangelista, cum longo tempore in Asia uersatus esset, atque in instruenda plebe, tantum operae atque laboris posuissct, ut Euangelium per uniuersam sere Asiam breui tempore disseminasset: non ramen prius ad scribendum

animum admouit, quam nonagesimum annum attigisset: idq; fecit magis Hebionitarum scelere impulsus, quam sponte sua: quippe que humilitas sut D. ἡ, ahis Epipi' nius auctor est a tanto munere retardabat,ireses lib. tamen ardens in Christum amor superauit; a. barr.3i cuius diuinitatem ab Hebionitarum impietate uin- agens con dicare oportebat. Quare si aetatis Ioannis annos ad ira rationem reuocemus, facile uidebimus, illum scri- α' ' psisse Euangelium ante suum obitum anno Octauo:

post uero Christi mortem plusquam sexagesimo. l, Quae igitur leuissimorti, pcrditi morul quorunda hominum tanta est insolentia, atque impudentia, quae leges nobis per manus traditas,prae scriptis contemnitὸ Quae tanta temeritas, quae hanc tradendiu Euangelium rationem, qua Christi Ecclesia nata & educata est, qua longe lateq; propagata, diu l: conseruata fuit, inanem ac leuem existimat ξ Qualis per Deum immortalem, & quanta haec est uesania. quae leges, quas Ecclesia intimis animi sensibus, uisceri- . busq; infixas semper retinuit, & conseruauit, a diuinarum legum consortio ablegat, neque in coetum

institutionum Christi admittit Θ nat tamen si contemnendae sunt, miserrimum iuud certe suit nascen

70쪽

LIBER II. tis Ecclesiae sarculuna, cui tam inane Euangelium congit: tardi sane & imperiti admodu ij Apostoli exibierunt, qui insculpenda hominum mentibus diuina .

lege,inanem operam posuerunt, literarum uero monimentis contignanda minime insudarunt. Quinimmo si istoruin hominum sententiam diligentius ex

pendamus, facile uidebimus, & ipsum etiam Chri- sium Dei filium, patrisq; sapientiam, segnem illos &improuidum facere,qui talem amplificandi ,& con seruandi Euangelium,quod illi tantis laboribus co stitit, rationem inij t. Quod si hos nouos Euangelii sui oppugnatores,uerius quam propugnatores in ci3 ., slium adhibuisset, nihil unquam humanis animis commisisset, sed consilium quidem diuinitatis mutasset, Ieremiaeq; vaticinio contemplo,omnem indu Ierem. striam, atque laborem ad scribendum comparasset. ς ῖ Qui tamen horum hominum consilio destitutus, nimum hominis potissimam suae legis atque consiliorum sedem,praecipuamq; chartam, in qua scrib retur, elegit. Cum uero fragilitati memoriar Euangelio scripto succurrendum putauit, ita breue sua rum rerum compendium literis tradi uoluit,ut pars maxima, tanquam magni precij thesaurum, homianum mentibus inclusa, relicta suerit, ut uel inde constaret, potissimum Christiani hominis ossicium esse, diuinae legis diuinorumq; beneficiorum memoriam

studiose conseruare. Quam uero multa sint Christianae religionis instituta,quae chartis comprehensa non habemus, aperte Diuus Lucas testatur; cum ait

Christum post resurrectionem per dies quadraginta

apparuissediscipulis,di de regno Dei permulta fui&r H se

SEARCH

MENU NAVIGATION