Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

LIBERI. δ' ne facete ludit, illudq; uarie interpretatur. Nam &Iebusitas,&,dempta priori syllaba Suitas,COS uocat. Nulla tamen ei interpretatio magis arrisit ea, quae ex Romanorum historijs desumpta est, Sicut inquit

olim Romanorum Imperatores dicebantur Africani, Germanici,

siatici , non quod amici oesioci, essent illorum populorum, ita dicti sunt Iesuuitae, quasi prosis coniurasi hostes Iesu. Illius scilicet, ut ego interpretor qui Issebij quam uos in Illabia Lutheri gratiam, nouam Bethlem appellatis) natus L*tberi est, illiusq; Euangelij, quo ipse uerum Christi Euan φρή

gelium scelerate corrupit &deprauauit. Sed age' dum uitae eorum instituta cum Christi Euangelio conferamus, ut de illis sententiam ferre aeque & l gitime possimus. Nam si fidem aliquam Christo es.se habendam existimas, ueros a falsis prophetis ex operibus esse internoscendos confiteberis Diuinae legis summam in charitate positam esse, omnium est Euangelistarum & Apostolorum monimentis consignatum . nouum nanque mandatum suumq; praece- Ioan.e. 3.ptum, idest, legi Euangelicae quam maxime peculiare uocauit Christus, sese mutuo diligere ,& D. Ioannes, eos dixit plene & cumulate legem obse uare, qui diligunt fratres, non quidem lingua &uerbo , sed opere & ueritate; hoc est, qui charitatis Christi aemuli atque imitatores , sese in apertum discrimen pro fratrum salute conijciunt, quemadmodum Christus pro humano genere seipsum truculentissimae morti deuouit. Paulus uero hac oratione stideles omnes ad charitatis ossicia incitat &allectat, Alter alterius onera portate, nam sic adimplebitis Gala. e.6

legem Christi. Cum igitur Iesu haec societas ad chaeritatis

52쪽

x ORTHODOX. EXPLIC. itatis ossicia uniuerso humano generi praestanda, sit potissimum comparata , nullumque tam molestum ac dissicile ossicium excogitari possit, quod sibi praetermittendum esse uiri isti arbitrentur, nono ideo quid tibi in hoc uitae genere cum Iesu sanctissimo nomine atque gloria pugnare uideatur. Esse

uero in charitatis muneribus uitae huius rationem

potissimum positam, satis uiri illi sanctissimae huius

societatis primi institutores explicarunt, cum uitae atque consiliorum suorum rationem his uerbis PauIn bulla lo Tertio Pont. Max. expresserunt. Quicunque in soni ς' cietate nostra quam Iesu nomine insigniri cupimus, iq uult crucis uexillo Deo militare,& soli Domino 'f' atque Romano Pontifici eius in terris Vicario seruire, posHolenne perpetuae castitatis uotum, proponat sibi in animo, se partem esse societatis ad hoc potissim sim institutae, ut ad prosectum animarum in uita & doctrina Christiana, & ad fidei propagatio- nem,per publicas praedicationes & uerbi Dei ministerium, spiritualia exercitia & charitatis opera, &nominatim per puerorum ac rudium in Christianismo institutionem, ac Christi fidelium in confessionibus audiendis spiritualem consolationem praecipue intendat, curetq; primo Deum, deinde huius sui instituti rationem,quae uia quaedam est ad illum, semper ante oculos habere,& finem hunc sibi a Deo propositum totis uiribus assequi: unusquisque tamen secundum gratiam sibi a Spiritu sancto subministratam, & uocationis suae proprium gradum nequis forte Zelo utatur, sed non secundum scientiam proprij cuiusque gradus iudicium, & ossici

53쪽

rum discretio, ac distributio tota sit in manu praepositi seu praelati per nos eligendi, ut congruus ordo struetur in omni bene instituta comunitate necessarius&c. plurimisq; alijs demonstrant, esse in potissimis sodalitatis huius legibus, ire in mundit uniuem sum, praedicare Euangelium omni creaturae quotiesicunque illoru quiuis a Romano Pon. aut a supremo ipsorum generatiq; praelato misi iis fuerit, nulla non modo mercede accepta,sed ne itineris quidem subsidio postulato.quippe qui amplissimum esse uiaticuducunt in illius prouidentia conquiescere, qui uolatilia coeli, quae non serunt,neque metunt, neque congregant in horrea , abundantissime pascit . Quae quam praeclare ipsi prae stare soleant, uobis quide, uiri Germani, locupletissimi sane testes sunt,Colonia, Moguntia,Treuere,Ingol stadium Heni pontum, Augusta,Monachium,Trina uia,Tellingua Vienna, Praga plurimaeq; aliae Germaniae urbes, in quibus istorum hominum Collegia diuina prouidentia costructa sunt,qui sceleratis hominibus cum Deo reconciliandis, infirmis in fide suscipiendis collapsis erigendis, nutantibus confirmadis, pueris pie atq; religiose instituendis, atq; omnibus iis ossicijs, Quae ad humanas mentes coelesti amore inflamandas ualent,p andis; uigilantissime , atq; sine ulla cupiditatis significationean cumbunt, usq; adeo ut si in iudiciuuos omnes uocare uellent,recte sane uerbis illis uobiscum agere potuissent,quibus olim Samuel in corruptam suam iustitia atq; aequitatem uniuerso populo Israelitico exprobrauit. Ecce inquid praesto sum, loquimini de me coram Domino & coram Christo

Marc. c. I 6

I. Cum

54쪽

Gallia Hispania Lusitania,Hungaria,Bohemi Bra bantia, atque in omnibus fere terrarum Orbis prouinciis, quae Romanum Pont. tanquam Christi Vicarium colunt &obseruant. Et quod in uiris hisce potissim tim admirari soleo, ita excellentissimis istis charitatis ossicijs addicti sunt, ut nullo patriae amore tangi,nulla parentum solicitudine commoueri, fratrum charitate assici,amicorum ue consuetudine costricti teneri uideantur: quippe qui incertis sempet

'dibus uaganturineque enim ulla ipsis incertior est ea in qua diutissime uiuunt. Nam cum primum sese diuini honoris amplificandi maior quae uis occasio offerre uidetur, ita facile solum omnes, sedesq; im mutant, acii nulli bi nati essent, aut omnem naturae sensum exuissent. Nam qui in Lusitania sunt, in Indias; qui in Indisis, in Germaniam; qui in Germania in Aethiopiam; qui in Aethiopia in Italiam;qui in Italia, in Africam; qui in Hungaria, in Brasilium,

ad inutasq; regiones &sola terrarum ultimarum nihil minus saepe cogitantes proficiscuntur. Atque queadmodum Helias abire continenter solent quo- 3. cunque eos fert uoluntas, non ipsorum quidem propria, sed diuina, praepositorum illis imperio significata, quorum uoluntati quantopere sint mancipati haec eorum lex aperte indicat, Ne qua sinquio pon)- . sit esse inter nos missionum, aut prouinciarum huiu- ti, ut scemodi aut ambitio uel detrectatio, profiteantur eonfirma

singuli se nunqua directe aut in directe de huiusmo Ddi missionibus quidquam cum Romano Pontifice ciet tis curaturos, sed omnem hanc curam Deo & ipsi Pontas P tifici tanquam eius. Vicario & societatis praeposto

F dimissuros. .

55쪽

ORTHODOX. EXPLIC. dimissuros. qui quidem praepositus , scut caeteri, tiam profiteatur, se nihil de sui metipsius missione

in alterutram partem,nisi de societatis consilio cum dicto Pontifice essς curaturum. Quare mirum esse minime debet, si tam praeclare suis muncribus pem

funguntur,quae non ab ipsis quidem conquisita,sed diuino consilio ad cos delata sunt. Qv o D s Indiae oras mente & cogitatione Iustremus, atque quae ab illis ibi suscipiuntur charit

iis ossicia debitis momentis ponderemus,plane eXI

stimabimus, Apostolicum illum spiritum , qui uni uersum Orbem sub fidei iugum olim misit, inobsequium Christi de coelo decidi sie atque istorum hominum mentes illustrasse & informasse ut uero egregios aliorum ordinum uiros, praesertim instituti D. Dominici, atque Francisci, qui in eisdem prouin- cijs Euangelio amplificando summa cum laude i cumbunt , & de Christi Ecclesia perclare admodum merentur , taceam uix sanc dici potest, quot hominum millia, diuina in primis uirtute, cietatis. uero Iesu opera &industria Idolorulimpietate abiecta fideique lumine illustrati, sacro sunt lauacro e piati , adeo ut non semel Goae, quae inter omnes Indiae ciuitates , quae Lusiano imperio subsunt, regia in , atque praecipua, tria circiter hominum millia si uis; mul baptizati fuerint. Et ut ex eorum ducum, qui hominu in India regis locum ac uicem tenent, literis nuper millia im ad Lusitaniae Regem potentissimum dominum m

um missis constat,intra unum aut duos annos ex bar

his, 2 bari s hominibus uiginti fere millia Christi mili, per bapti uae sese sacramento obligarunt. Quos diligenter savii sis. . tutaribus

56쪽

. 3 l LIBER I.

Iutaribus documentis societatis Iesu uiri imbuunt, atqtie pietate & religione instituunt. Quid comm morem eos, qui illorum opera & incredibili diligentia quotidie omnem impietatem abijciunt, & Ω-cro lauacro expiantur ξ in Tana, Cochim, Malacha, Mallicho, Amboim, OrmuZ , Damam, Coulam, Mannar, ubi odiitaginta iam circiter hominum millia in Christi Iesu Euangclijq; dilucidam cognitionem uenerunt. Cum nullus fere sit angulus in latissimis illis Orientis regionibus,quem officiosissimihi uiri praeclara Euangelij luce non aliqua ex parte

illustrauerint. quibus uero ac quantis laboribus his in rebus perfungantur, satis intelliget, qui nauigationum discrimina, in perdiscendis barbaris & incultis linguis diis cultatem, atque in abducendis agrestibus animis ab ea, in qua nati & educati sunt, perfidia & superstitione negocium secum perpenderit. Inter egregios uero sancitissimae huius soci tatis uiros, qui de Christi Ecclesia perclare admodum in Orientis regionibus promeriti sunt, fuit Franciscus ille Xauier uaticinandi spiritu ut ex Lusitanis hominibus , qui cum eo familiariter uix

runt, accepimus acum primis eXOrnatuS, quem o

mnes Indiae incolae ueluti alterum Franciscum Minoritarum parentem habent, & illius corpus quod integrum huc usque non sine miraculo coseruatur religiosissime colunt & uenerantur: qui cum crebris aliquorum sermonibus Iapanicae gentis ingenium, morumq; suauitatem intellexisset, in magnamque

spem uenisset soro, ut Iapanici innumerabilibus 'dijs, quibus maxima cum superstitione sacra facere F a solent,

57쪽

ta ORTHODOX. EX PII C. solent, abiectis & repudiatis, ueram Christi fidem complecterentur, Christiani que nominis gloriam conscctarentur; illo nauigaui Christianaeq; religionis ibi prima sundamenta iecit, quam alij deindex iusdem secietatis uiri, nouem iam templis exaedificatis , maiorem in modum auxerunt & amplisic runt . quanquam temporum iniuria, bellorumque, quibus ea prouincia diutissime conflagrauit, tumultus , eorum uotis admodum obstiterint. Nunc uero cum genti illi Dei prouidentia pax restituta sit, speramus, ut breui egregia illa atque amplissima prouincia, Euangelij luce splendescat. cum praesem tim societatis Iesu uiri neque praeteritis laboribus. atque aerumnis stangi, neque sacrilegorum sacerdotum, qui omnes suos conatus in eorum perniciem comparare solent, perfidia & impietate deterreri unquam potuerint. quin immo continenter noui doctores illo proficiscantur,qui miserorum animos maxumarum uirtutum exemplo & admiratione diuinimuerbi ui ab impietate,ad pietatem & ueram religionem traducunt. - INFINITUM ' quide esset numerando percensere quot huius sodalitatis uiri in hoc docendi Euansulit atque Indicos homines ab impietate avocandi munere, uerberibus caesi fuerint, quot uinculis Obstricti, quot in carceres misere contrusi, quot inedia stre consumpti,quot denique ob Christi nomen ua 6ρος li riis cruciatuum generibus interierint. Vt uero caetere.ε,-γ'raceam,silentio sane praeterire non possum Gon-0fium. cali de Siluctra Lusitani, uiri cum primis nobilis,

mihil quondam charissimi,nunc uero martyrii flan

58쪽

LIBERI. arctissimi mortem,cuius & reces memoria in omnium

animis adhuc uersatur,&sanguis quasi feruescere atque ebullire uidetur. qui postquam diligenter in

animo pietate uirtutum 'omnium ornamentis ex coledo magna cum omnium admiratione incubuit, plurimosq; ac maximos labores in Evangelio at

nunciando suscepisset,ardentissima quadam charitate accensus,sanctoq; spiritu incitatus,ascito sibi fide. Ii quodam interprete, una cum septem Lusitanis, qui oras illas sepius lustrauerant,ex civitate Mocambique mercatorum frequentia florentissima, in a plissimum Manamotapiae regnii proficiscitur. in maignam nanque spem egregius uir uenerat,posse Impetratorem iuuenem,una cum matre anu,ad Euangelii γIucem adduci. 1Quanta uero cum dissicultate illuc peruenerit, uerbis sane explicarii uix potest. Nam

cum regio illa plurimis aquis inundet, quam saepissi

me sacratis uestibus, quibus sacra facere debebat,capiti impositis,maxima flumina nauit, quandoq; u ris ingenti olla inclusus atque Indorum manibus e ductus rapidissimos amnes traiecit, quibus omni bus dissicultatibus superatis, Manamotapam ciuit rem amplissimam tandem appulit, anno a Christolnato I 3 6 I.ubi a Rege&ipsius matre liberaliter atq; humanissime exceptus, Christi Euangelium quod Dei uirtutem: continet in salutem omni eicdentibi': e. ilis tanta cum dexteritate annunclauit, ut breui ipsi, atque ex primoribus regni quadringenti, omni impietatis significatione abiecta, sacro lauacro fuerin expiati ; quorumiexemplo tantopere uniuersa plebs

fuit prouocata,utin magnam spem salutis amplista

59쪽

ORTHODOX. EXPLIC. e illius prouinciae sanctissimus uir adduceretur. quae nequaquam eum sesellisset, nisi daemonis astu ita qui tuae iam ditioni summopere timebat, imp diretur. Nam Maurorum quorundam, qui Christianae religionis capitales hostes,&Lusitano nomini infestissimi esse solent animos incitavit,qui iuueni Imperatori diuinarum rerum inscio, humanarumque inexperto persuaserunt, sanctissimum uirum praestis giatorem esse,omnesq; illas ceremonias, quibus in baptismo uti Eccles a solet, nefarias esse artes, quibus regium ipsius animum a regni curis & administratione auertere, atque ita in Lusitanorum potestatem latissimum Imperium tradere facile posset . qua

oratione ita commotus est iuuenilis animus, ut religionem una cum sanctissimi uiri amore abiecerit,pristinasq; amicitias in graues inimicitias conuerterit, atque decreuerit,accepta beneficia sacrilega morte remunerare. A quibus nefarijs conatibus cum abduci nulla unquam ratione potuerit, en sceleratissimi quatuor satellites multa de nocte sanctissimum uirum, qui Diuino spiritu admonitus, praesentem

mortem iam socijs antea eXposuerat, atquei mam

tyrij palmam summa cum alacritate praestolab tur, inuadunt,& crudelissime strangulatum in fluuium conij ciunt. Cuius sanguis cum maximis ci moribus a Deo misericordiam genti illi deposcat, atque deprecetur, non dubitamus, quin eam alia quando tandem sit impetraturus . Nam societatis Usu uiri sanctissima hac&illustrissima martyris fra trisq; eoru charissimi morte,ita animati sunt,ut nihil

ardentius exoptent quam aut pari mortis genere occumbere,

60쪽

LIBERI. a cumbere, aut praereptam miseris hominibus Euan- gelij lucem restituere, fratrisq; semen quoad eius fieri poterit resuscitare .Haeccine ,Κemnici, Euangelij Christi b hostium munera esse existimas λ haec Iebusitarum ossicia ξ Nisi sorte Petrum ipsum, Iuda orum apostolum,Paulum gentium, Thomam Ind rum, Iacobum Hispanorum, Ioannem Asianorum, caeterosq, Apostolos omnes coniuratos Christili stes esse ducis, aut certe Euangelij leges ita inue iis, ut praedicare Euangelium omni creaturae, sese omnibus periculis pro Christi gloria obi j cere, procius nomine innumeras contumelias pati,pro eo illustrando & amplificando mortem oppetere, atque Ecclesiae amplitudinem & splendorem omnibus commodis, uoluptatibus, fortunis, uitareb anteponere,hostium Christi ossicia esse arbitreris. Sed iam uideo quid tam petulanti oratione sgnificare uolueris, Euangelium scilicet a societatis Iesu uirisco rumpi , fidem peruerti , diuinati; iura uiolari. Quocirca omnia, quae in Coloniensi censura, quam ab illis compositain esse ais, reprehensione digna esse

censes, perpendamus, ut compertum fiat, non minus eorum doctrinam, quam uitae institutum cuna

Euangelio, Christiq; institutis conuenire.

SEARCH

MENU NAVIGATION