Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

LIBER T. 3 4 filios genuit. Et haud multo post, candide de se ip--deso fatetur, quod facilius non uteretur nuptijs, qui- βρ' . ρ'bus usus est Abrahamus, quam sic illis uti quemad modu Abrahamus usus est. Quid igitur illis faciendum esse existimas, qui quannis matrimonio coluncti sint, uagae tamen, ac dissolutae libidinis ardore aestuant, egregioq; illo continentiae dono,quo foedar

omnes cupiditates coercentur,se carere i ntelligunt

quo, quaeso, se uertent quid capient confiij λ An quia diuini illi doni sunt prorsus expertes, nefariis cupiditatibus habenas laxabunt, & in omne se turpitudinis genus ingurgitabunt ξ Quod si maxima spe recreatus ad coelestia illa praesidia impetranda se adiungere,&ad praestantissimum continentiae donum

exornandum omnes animi, ac corporis uires compaare debet, quid est, quod existimes, eum, qui Deo coelibatum uouit, non posse eadem subsidia imp trare ξ an quia plura sibi de diuina misericordia pollicetur, maioraq; propter Christum praestare cupit,

minora a Deo beneficia consequeturξ aut quia maiori Deum charitate complectitur, seueriorem,& immaniorem illum experieturξQuae si te parum mouet, agedum uideamus, quid tuis faciendum esse cestas, cum coniugum alter graui & assiduo morbo uehemeter afflictatur; si per id temporis dono se continentiae carere,atque ad domandum libidines uires deficere intelligant si tibi constas, secundam ac tertiam coniugem permittas, necesse est; atque sensim ad effrenatam Mahometi turpitudine accedas: quin etiam

si mulier a uiro fuerit logissimis locorum spatijs dis.

iuncta, quippe qui in Indiam iusta decausa nauiga-

642쪽

ueri moech uni ne introducere,aut alteri se colloc re licebit Nam ut omnes in matrimonia promiscue impellas, constanter affirmas castitatis donum saepe ad tempus tantum tribui. quare necesse est, ut tunc matrimonia omnes ineant, cum se coelesti illo dono

destitutos esse intelligunt. Quare nisi confitearis eos, qui castitatis dono carent,illud posse a Deo precibus & Oiscijs exorare, omnia certe sacrilegis turpirudinibus ex plebis, nefariisq; libidinibus pollues. Quod ut apertius uideas, audi qua illos oratione ad g castimoniam Augustinus inducit, qui uxorem ob a- , , , is dulteri u repudiarunt. Hos igitur alloquor, ut quod

iQ.tib. iacere deberent, si haberent coniuges, diuturno lana.c. I9. guore marcescentes, uel loco sibi inaccessibili absentes, uel animositate illicita continciates , hoc faciant si habuerint coniuges adulterina inquinatione somdentes, & propter hoc a suo consortio diuortiantes, non alia quaerant coniugia, quia no erunt coniugia, sed adulteria. & haud multo post, Non eos terreat

sarcina continentiar, leuis erit, si Christi crit; Christierit, si fides aderit, quae impetrat a iubente, quod

iusserit. non cos frangat quod uidetur eorum continentia necessitatis esse, non uoluntatis, quia & illi, qui eam uoluntatem delegcrunt, fecerunt eam esse necessitatis, quoniam uani sine damnatione ab illa deuiare non possunt, et qui in eam neccssitate contrusi sunt, faciunt eam esse uoluntatis, si non de se ipsis, sed de illo, a quo est bonum omne, confidunt . Illi ad eam conscenderunt causa maioris gloriar, ut aliquid amplius inuenirent; isti ad eam coniugerunt, cura salutis nouissimae, ne perirent: utrique permaneant,

643쪽

nean utrique in quod peruenerunt, ambulent usq; in finem; serviant studiis, supplicent uotis, quia & illis salus cogitanda est, ut ab eo, quod uoluntas arripuit, cadere timeant, & istis gloria desperanda non est, si in eo, quod necessitas intulit, persistere diligant. fieri enim potest, ut Deo terrente & hortante, conuertente& impellente, humanus in melius mutetur affectus, atque ita uoueant sine coniugio & sine ullo cocubitu,atque immunda libidinis attrectatione perseuerantissime uiuere, ut etiam si separata coniugia locum ducedi alias moriendo aperuerint claudatur ex uoto, quod pateret ex licito, &quod erat necessitate coeptum, fiat charitate perfectum. Hactenus Augustinus. Et paulo inferius incontinentium hominum turpitudinem, in hunc modum reprehendit, quae uerba diligenter, quaeso Caluine,expende ; neque enim fieri potest, quin tuae te impietatis ualde pudeat, nisi forte ostiu nefariis adulteriis foedisq; libidinibus de industria aperire optas,Cum a foeminis inquid habentibus carnem,tantam flagi --etant mariti castitatem , ut quando ab uxoribus diu- rinis contissime peregrinantur, uelint eas ab adulterino concubitu incontaminatas seruorem transigere iuuenta μ'

tutis, ut plurimae pudicissimae transigunt,& maxime '' Syrae, quarum mariti negociandi quaestibus occupati, iuuenes adolescentulas deserunt,&uix aliquan- do senes ad aniculas reuertutur, eo ipso euidentius

conuincunt, non esse impossibile quod se non posse causantur . si enim hoc non posset infirmitas hominum, multo minus id posset sexus infirmior foeminarum. Quid uero de sacerdotum continentia idem ι Mmmm Au-

644쪽

ORTHODOX. EXPLIC. Augustinus sentiat,& quibus eam praesidiis munire, atque tutari debeant, paulo post aperuit, cum impuris, impudicisq; hominibus sacerdotes his uerbis obiicit, Solemus inquit eis proponere etiam contunentiam clericorum, qui plerunque ad eandem sarcinam subeundam capiuntur inulti, eamq; suscepta usque ad debitum finem,Domino adiuuante perducunt dicimus ergo eis, quid si & uos ad hoc subeundum populorum uiolentia caperemini Θ nonne susceptum caste custodiretis ossicium, repente conuersi ad impetrandas uires a Domino, de quibus nunquam antea cogitastis sed illos inquiunt, honor plurimum consolatur.Respondemus,& uobis timor amplius moderetur. si enim hoc multi Dei ministri repente atq; inopinanter impositum susceperunt, spe rantes se illustrius in Christi haereditate fulgere,quato magis uos adulteria cauendo uiuere continenter debetis, metuentes non in regno Dei minus lucere,

sed in gehennae ignibus ardere ξ Quod si sanctorum

res gestas accurate, Caluine, euoluas, perspicies sane, plurimos ardentes libidinis flammas precibus &austera poenitentia restinxisse, illustreii; illud continentiae donum , quo diutissime caruerant, a diuina tandem bonitate impetrasse. ne uero a D. Aug. cuius testimonia plurimum apud te momenti habere debent, recedamus, is ingenue fatetur, tam ardenti libidine diutissime deflagrasse, ut uix tres integros dies contineri potuerit. quod tamen malum non nuptiis, sed precibus, atque uigiliis curauit. quod uero ad Christi uerba attinet,Non omnes capiunt sic

bum istud sed quibus datum est. aperte sanc D.Augustinus

645쪽

Iis demon mari tantam ii esse liberi nostri arbitrii in i si it , firmitatem, ut nisi diuinis auxiliis muniatur, atque DF .

confirmetur, minime possit lasciuientis carnis impetus comprimcre. Nam quan uis PauluS nemini nu- i .ad bendi necessitatem asserat, sed unum quenque dicat rint.c. . habere potestatem suae uoluntatis,licereq; aut uirginem suam in matrimonium collocare, aut uirginem perpetuo conseruare: non ita tamen a liberi arbitrii

uiribus pendet, quin diuinae gratiae praesidiis egeat. non enim omnes capiunt uerbum istud, sed quibus datum est. At dices, qui nam sunt isti tam beati a que felices, quibus egregium hoc, planeq; diuinum donum a Deo conceditur ξ. Aperte respondet Augustinus, Quibus inquit non datum est, aut nolunt, aut non implent, quod uolunt ; quibus autem datuest, sic uolunt, ut impleant,quod uolunt. Quare,qui omnem conatum ad foedas cupiditates propulsandas adhibent, qui precibus inuigilant, diuinaque subsidia omni animi colentione deposciit, nec quidquam eorum praetermittunt, quae sunt ad castimoniam comparandam necessaria, dissicile illud ac a duum uerbum capiunt, ipsis ii coeleste continentiae donum a Deo conceditur, quo feliciter conseruare queant, quae pie & sancte uouerunt. SED ad sanctissimae societatis Iesu aduersarium Kemnicium reuertamur,qui audacissime Coloniensibus Graecae Ecclesiae morem obijcit, quae &si deprauata, multis b erroribus deformata, atque turpificata sit, hac tamen in re gloriatur, se a ueteribus decretis, maiorumqi institutis minime discedere. Nam

646쪽

ORTHODOX. EXPLIC. cum Tridenti ipse agerem, & per literas Zachariam

Cara pharam Cretensem Patriarchae Constantinopolitani Venetijs Vicarium rogarem, ut omnem mihi Ecclesiae suae de sacerdotum matrimonio morem significaret, ueteres Conciliorum canones ad me misit, quos a suis sacerdotibus sancte conseruari affr-mabat. Quare ueteris Ecclesiae ritum ab ipsis Apostolorum temporibus paucis inquiramus, ut quaestionis huius penetralia illustrius pateant. Vt uero Paulum praetermittam, qui unicam uxorem Episcopis permittit neque enim bigamos sacerdotes Ecclesia unquam passa est principio ex antiquitatis muni mentis satis constat, Ecclesiam ab Apostolis accepis. se, ne quis sacris iam initiatus, matrimonium contracan. - heret. In canonibus enim Apostolorum decretum pG. 36. est, ut ex illis, qui coelibes ad Ecelesiasticum ordi- ρης βμ nem conscendissent solis Lectoribus,atqueCantoribus liceret uxores ducere . cum quo Neocaesariense G. .. COcilium,&sexta Synodus mirabiliter consenti ut.

Synodus. quae decreta tam religiose perpetuo conseruariit sanco. o. cti illi patres ut plurimis in locis, neque Cantoribus quidem atqueLectoribus integrum fuerit uxores ductabi cere, ut eX Concilio Calcedones constat. Nam cum, calced. Rix, quibusdam in prouinciis licere psalmistis, & Iec .i3. ctoribus uxores ducere, atque illis interdicit, ne uxores a Christiana religione alienas ducant, satis significat, plurimis etiam in locis id illis fas minime fuis. se. Quin etiam pii,& religiosi Imperatores, qui Ecclesiae decreta legibus confirmare soliti erant,s,pius

decreuerunt, ut qui uxorum expertes ordinandos su

stepissent, diligenter inquirerent, an uellent coetibε

647쪽

' LIBER x. 3 et atque castam uitam perpetuo degere, ut qui continere non posse affirmarent, uxores prius duceret quam ad Diaconatus dignitatem conscenderent. Quare Episcopos, qui Diaconum matrimonium inire per miterent, Episcopalibus priuandos esse decernebat. Quinimmo Diaconissae, quae quanquam inter Eccles asticos gradus a ueteribus Conciliis enumeratae fuerint , infimum tamen in Ecclesia locum semper obtinuerunt, nam aegris mulieribus curandis,earuq; corporibus lauandis uacabant, cum presbyteri ad quos pauperum cura ac prouidentia spectat id praecipiebant,ut D. Epiphanius auctor est. Atque item in Orientis Ecclesiis baptismati mulierum ministraban illasq; fidei nostrae mysteria priuatim domi docebant, ut auctor commentariorum in epistolam ad Romanos, quae Hieronymo ascribuntur, asserit. Illae inquam, Diaconissae extremo supplicio afficiebatur,s matrimonium cotrahebant. Concilium enim Calcedonese Diaconissam una cum marito anathemate percellit, quia iniuriam inquit) assert gratiae Dei. Imperatorum uero scita, eas mortis reas faciebant illarumq; bona omnia proscribebant,& in Ecclesias

ac monasteria transferebant, maritos uero capitis condemnabant, quorum etiam fortunas omnes fiscus inuadebat . quippe quia summam dedecoris ac turpitudinis notam sancto ordini inusserant. Quibus accedit sanctissimi atque continentissimi uiri Paphnutii auctoritas, qui cum in Concilio Niceno prohibuisset, ne aliqua de sacerdotum coelibatu noua lex rogaretur, dixit,satis esse ut qui clericatu ante nuptias potiti cilcnt,stcundum antiquam Ecclesiae tra- . ditionem,

lib. 3. res. 79.

et eo

dem lib.

pediaria doctrina fidei.

c. II.

648쪽

lib. I. bares. 13.

lib. 3. in

diaria doctrina dii catho

ditionem ad nuptias amplius non accederent. Qua uerba Caluinus, ac caeteri, qui egregium Paphnutiuimpietatis suae patronum adoptare solent,s lentio uafre & ueteratorie praetermittunt. D A I N D E , qui Ecclesiae annales diligenter euoluerit, luculenter intelliget, Ecclesiam plurimi semper coelibes sacerdotes secisse,magnaeq; apud omnes existimationis atq; caeteris omnibus antelatos fuisse. Epiphanius cum de perditissimo Nicolao Diacono agit, qui Ecclesiae temporibus,ab Ecclesiae fide defecit, inquit, quod ciun haberet spectatae formae uxorem,ab illius tamen consuetudine se aliquandiu abstinuit, ad eorum imitationem, quos Deo dicatos uidebat. ad quod Apostolorum magis cosilio, quam lege inductos fuisse, ex posterioribus Conciliis constat: quemadmodum & bona omnia uendere,atque ante Apostolorum pedes abiicere soliti erant. Quae multo apertius alibi idem Epiphanius edocet. nam cum de creandis Ecclesiae ministris agit, & affirmat, Ecclesiastici ordinis ueluti fundamentum esse sanctam uirginitatem, quam multi inquid sancte & magna cum laude perpetuo conseruant,ad huc modum scribit, Sacerdotium ut plurimum quidem ex uirginibus procedens,si uero non ex uirginibus,at ex solitariam uitam degentibus: si uero hi non sufficiant administerium de illis, qui continent a propriis uxoribus, aut ab unis nuptijs uiduitatem seruantibus. Nam eius, qui secundas nuptias contraxit, non licet sacerdotium susciperc. At quoniam saepe rari erant, qui *b uxoribus abstinere uellent,Ecclesia ut plebis necessitatibus consuleret, atque prospiceret, illos e-

649쪽

L r B E R X. I m 318tiam ad sacerdotii dignitatem admittere selita erat, qui unius essent uxoris uiri cum coelibes non reperiebantur. Quod D. Epiphanius contra Catharosa, Epiph. gens, explicate demonstrat, Adhuc si in quid uiuentem & liberos gignentem unius uxoris uirum Eca γ' γ' clesia non suscipit, sed eum,qui se ab una continuit, aut in uiduitate uixit Diaconum, & presbyterum, &Episcopum,& hypodiaconum, maxime ubi sinceri sunt Canones Ecclesiastici. At dices mihi, omnino in quibusdam locis liberos adhuc gignere presbyteros, & Diaconos, & hypodiaconos. At hoc non est

iuxta canonem, sed iuxta hominum mentem, quae per tempus elanguit,& propter multitudinem cum non inueniretur ministerium. ut uero Ecclesiae mentem, sanctissimaq; instituta apertius declararet, addit, Nam quod decentius est, id seinper Ecclesia per Spiritum sanctum bene disposita uidens, statuit apparere, ut cultus diuini in distracti Deo perficerentur, & spirituales necessitates cum omni beniuola conscientia peragerent. Dico autem quod decorum estptopter repentina ministeria, ac necessitates, ut presbyter,& Diaconus,&Episcopus Deo dicatus sit. Haec Epiphanius. Socrates uero scholasticus praeci- Socruei puos inquit maiorisq; au ctoritatis clericos in Oriete muXOrum consuetudinem prorsus abiecisse, non ne- Τ'

cessitate legis, sed sponte suar quae castimonia tanto- ipere Thessalonicensibus Macedoniis & Helledis pia icuit, ut illos tantum sacra facere permitterent, qui coelibem uitam degerent. quam consuetudinem uniuersam postea Graeciam usurpasse testatur Nicephorus: quae tamen temporum iniuria, hominum ii in- Gel. lib.

650쪽

continentia antiquata fuisse uidetur. QV o D uero attinet ad aliam quaestionem an scilicet fuerit sacerdotibus olim integrum uxoribus uti, in qua uideo diuersas esse doctorum hominum sententias, satis puto ex ueteribus Conciliis constare, non eundem fuisse Orientis & Occidentis morem. Nam cum nulla extet a primis illis uniuersalibus Synodis ea de re lex lata, diuinosi, praecepto uxorum usus sacerdotibus non sit prohibitus licuit sane prouincialibus Synodis uarias ac diuersas leges condore, ex quibus regionum mores, atque instituta luculentissime aucupari licebit. Quae si euoluas, perspicuum sane fiet, Ecclesiae occidentali, quae ut Petri cathedra coelesti beneficio exornata, atque illustrata est, ita fidei integritatem, pietatis candorem, religionis sinceritatem, disciplinae praestantiam cumulatius semper conseruauit, familiarem, atque sacrosanctum fuisse sacerdotum, Diaconorumq; coelibatum; Ecelesiam uero orienta lem suis sacerdotibus uxoruusum permisisse. quod tamen tantum discrimen in

fide consensionem mutuamd; conuinctionem non disrumpebat.Vt uero ab Apostolorum canonibus or '' diamur, Presbyteros illos excommunicant,& ab Ecclesiae corpore abscindunt, qui uxores obtentu religionis abiiciunt,atque repudiant; cuius canoni S uecari. A- rum sensum ab illo eorundem Apostolorum cano-mn. can. ne petendum esse existimo, qui in illos Episcopos, ψ Presbyteros,& Diaconos seuere animaduertenduesse decernit, qui nuptiis, carnibus & uino abstinet,

non ut mens ad cultum pietatis reddatur exercitatior, sed propter abominationem. quem sensum sa-

SEARCH

MENU NAVIGATION