장음표시 사용
611쪽
potius, quam creatori ii seruiunt, qui Deum in aliqua corporea imagine colunt,& uenerantur. Quare, etsi filii Israel cum aureo uitulo diuinos honores de Exo. 33. tulerunt, Deum , illum appellarunt, qui ipsos de terra Aegypti eduxerat, non aurum ipsum colerent, sed numen, quod uitulo repraesentari arbitrabantur, idololatriae tamen damnati sunt, quippe qui non Deum, sed bovem re ipsa uenerabantur. Cum enim bouis imago nisi bovem reser re possit; qui ita insaniebant, ut illum adorarent,quem aureus uitulus repraesentare poterat, boues sanc diuinis honorib. afficiebat. Quare David sanctissimus, eos divit mutasse gloria sua in similitudine uituli comedetis scenum. Cum .n.Deus sit in c6praehesus,illiusq; formam qua rilis sit,ne suspectione quide attingere ualeamus, d testabilis amentiae est, opere uelle,atq; artificio uim illius numinis sempiternam imitari, illud et, uelle similitudine exprimere, cuius nullum cxcplum sit, ad quod manum,atq; artem dirigere possis. quo spectat illa Iesaiae uerba, Cui simile facietis Deum, aut qua Ies 4 imagine ponetis eiΘNunquid sculptile conflabit faber,aut artifex auro figurabit illud,&laminis argenteis argentarius Quocirca id potissimum Deus prohibebat filiis Israel, qui ad Idololatria ualde procliues erant, atq; propensi, ne ullum diuina maiestatissmulacrum sormarent, sed ante tabernaculu, quod Dei gloriam ipsis repraesentabat, omnes pauerent. Quod satis quidem declarauit, cum praecepti huius Deis. causam reddens, ait, Non uidistis aliquam similitudinem in die,: qua locutus est nobis Dominus in Horeb de medio ignis. Ne sorte decepti faciatis uobis,
612쪽
ORTHODOX. EXPLIC. sculptam similitudinem, aut imaginem masculi, aut eminae. Quinimmo scriptura ait, Dominum ad Q
tios Israel de medio caliginis locutum suisse, nihilq;
eos praeter ignem, nubem,atque caliginem inspectare unquam potuisse. ut intelligerent, non eum esse Deum,qui humana arte atque ingenio figurari pos.set. Nam si alicuius rei similitudine cum Deus eos alloquebatur, uidissent, cam existimarent Dei esse effigem, tali j; forma Diuinum numen praeditum esse se arbitrarentur, quale illius imago praeses erret. Et D .Paulus eorum insaniam reprehendit,qui mutauerunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, di volucrum & quadrupedum, &serpentium . illi enim, ut Iustinus martyr auctor est,diuinitatis se sormam exprimere talim D cum effigie, praeditum esse arbitrabantur, qualem spectra ipsa praeseserebant.Aqua impietate cum nos
absimus quam longissime, non est, quod diuina illa
praecepta quis nobis obiiciat, quin immo summae es.se dementiae, extremaeq; impietatis, cum Damasceno ducimus, diuinitatem, quam nulla ratio nullum acumen, nullumq; ingcnium consequi potest, cringere, atque figurare, & tales imagines Deo in Christiano templo collocare, nefas cum Augustino ducimus. De quo imaginum genere Concilium Elibertinum agcre mihi sane uidetur, cum decreuit, ne pieturae in Ecclesae parietibus fierent, ne id, quod colitur, aut adoratur, in parietibus depingatur. At
postquam Dei filius humana se firma induit, & ho minis naturam sibi arctissime copulauit;multa b ges sit, ac Pzrpessus est, quae animo concipi,& estingi manibus
613쪽
i LIBER X r. 3ro manibus possun nullum certe impietatis specimen habet, Christi Iesu personam resq; ab illo gestas figurare, illiusq; imaginibus ad eum colendum,atq; uenerandum induci. neque est, mutare Dei veritatem in mendacium, talem Dei filium figurare, qualem se essicere propter nos homines, & propter nostram salutern uoluit. Quinimmo cum Pater, ac Spiritus sanctus a Iiquando se ueluti in praesentia, atque ante hominum oculos ponere, sub aspectabilibus aliquibus formis uoluerint, nullum certe is scelus suscipere uidetur, qui cas formas atque species finxerit, illisq; debiturn cultum & uenerationem exhibuerit;
quatenus res illas a Deo gestas reserunt,ac repraesentant; quemadmodum cum columbae,aut ingnearum
linguarum specie Spiritum sanctum effingimus;chmvenerandi cuiusdam senis specie, Dei Patris personam significamus, qui, ut suam aeternitatem declararet, sub ea forma a Daniele uideri uoluit. Quantopere uero illi insaniant,qui dicunt,per antiquum dieruapud Danielem, non magis Patris quam Spiritus sancti personam significari, satis intelliget,qui ad reliquum uisionis Prophetae animum aduerteri Aspi M. . ciebam inquit in ego in uisione noctis, & ecce cum nubibus coeli quasi filius hominis ueniebat,& usq; ad antiquum dierum peruenit:& in conspectu eius obtulerunt,& dedit ei potestatem,& honorem,®num, & omnes populi, tribus, & linguae ipsi se
utent: potestas eius,potestas aeterna,quae non auferetur,& regnu eius,quod non corrumpituriatis autem
ex plurimis scripturae locis constat,Christo traditam esse a Patre omnem potestatem in coelo, & in terra.
614쪽
c ORTHODOX. EXPLIC. Ita enim David Christum loquutem inducit Dominus dixit ad me, filius meus es tu, ego hodie hoc Psal. 1.l est secundum Hebraicae linguae proprietatem uere& haud dubie genui te: postula a me,& dabo tibi getes haereditatem tuam, & possessionem tuam terminos terrae. nisi forte una cum imaginibus, diuinaruetiam personarum distinctionem isti auferre cupiui. Cum .igitur sapientissimus Dominus his se formis, sub hominis aspectum ponere uoluerit,' nemo sane uitio uertere potest, si illius nos sapietiam atque uolutatem imitati cisdem cum speciebus cringamus , - Τηρ atque exprimamus. Neq; enim sexta synodus da in miliab, nare, aut Omnino improbare ausa est illam pingen-can. 8, . di rationem, qua agnus, qui Christum refert, praecursoris digito monstratur, quanquam consultiuS dixit, Christum humana specie figurare cum agnus ad umbram, ueteremq; legem magis quam ad noua Eusebius spectaret. At Κemnicius Eusebij nobis Caesarien-ra sis auctoritatem obijcit, qui clim ait,Christi, sancto- rumq; imagines in usu apud ueteres fuisse, assirmat ex Ethnica id consuetudine prosectum fuisse. unde concludit, a pietate ac religione illarum usum abesse quam longissime. aduertere tamen debuisset Κemnicius non omnia, quae in Ethnicorum more ac consuetudine fuerunt, a sanctis Patribus abiecta fuisse& repudiata; sed sapienter instituisse, ut quae illi impie usurpabant, Christiani homines pie & religiose conseruarent. Nam Dominus eisdem sacrificiis a filijs Israel coli uoluit quae Ethnici idolis faciebant, ut eisiem signis, quibus isti impietatem significaue-
615쪽
L I B BR. NIXrant, suam illi aduersus Deum religionem testata in apud omnium animos relinquerent. Quocirca oni Basiliarnes, qui ueram Ecclesiae fidem confitemur, una ciuit Anciris Basilio Ancirae episcopo, palam & aperte dicimus, γ' imaginum confractoribus, Anathema: his, cui, quod sicut ad Deos Christiani ad illas accedui, Anathema: his, qui spernunt magisteria sanctorum Patrum , & traditionem catholicae Ecclesiae praetendentes & assumentes uoces Arrii, Nestorii, Eutichetis, Dioscori, Lutheri, Caluini, Zuinglii, Kemnicii atque perhibentes,quod nisi de ueteri,ac nouo testamento euidenter luerimus edocti, non sequimur doctrinas sanctorum Patrum, atque tradictionem catholicae Ecclesiae,Anathema: his, qui praesumunt dicere catholicam Ecclesiam aliquando idola susce- pisse, Anathema . '.
616쪽
V M princeps mudi huius, cuius nos crudeli ac superbissimo dominatu Christus Iesus liberauit, nihil ardentius optet, quam a Christo instituta sacramenta, in quibus potissima saltilis nostrae praesidia posita esse intelligit, euertere atque demoliri, nulla se id ratione comodius efficere posse existimauit, quam si sacerdotes, quibus illorum dispensatio commissa est, de medio tolleret,&Ecclesiasticum ordinem funditus deleret, atque extingueret. Quare in ipsa humanae naturae infirmitate insidias parauit, & in ipsa imbecilla carne laqueos proposuit, quibus mortales deterriti egregium hunc, ac plane diuinum statum,tanquam saluti uehementissime nociturum, fugerent, ac declinarent. Lutheruin enim caeterosq; perditos & sceleratos homines, qui illius impietatem imitati, ab Ecclesia se Romana his teporibus praeciderunt,ex Herebi scdibus excitauit, qui clericorum coelibatum omni ratione detestarentur hominibusq; persuaderent, paucissimis solum Deo in primis charis, possibile esse
617쪽
LIBER X. 313 esse coelibem uitam degere, sibi j; a scedis uoluptati bus temperare. Quare tyrannicam esse Ecclesiae is: gem,quae nuptiis, Ecclesiasticis uiris interdicit. quippe quae miseros homines in aeterna impiorum supplicia, imasq; inferorum sedes praecipitet. Cum enim Satan meminerit quantu sibi unius Heuar opera contulerit, ut uniuersum genus humanum ab altissimo iustitiae gradu deiectum, in has miserias & angustias coniiceret, atque deprimeret ; omnium sibi foeminarum ueluti auxilia nunc adiunxit, magnoq; impetu in Ecclesiasticum ordinem inuast, ut & illi pudicitiae, castimoniaeque splendorem eriperet, & uniue
sum tandem ordinem obrueret, atque extingueret.
Quod ab aliis iam haereticis factum esse, D.Hieronymus auctor est, qui procacissimas sceminas sibi asci cis bisuerunt, illarum 4; opera in hominibus persuadedis tem, ad-
utebantur, ut miseros homines uoluptatum illece- ver. Pe-bris delibutos, facilius deciperent, &in sua castra υς ηομminori cum negocio pellicerent. Simon Magus inquit haeresim condidit Helenae meretricis adiutus auxilio. Nicolaus Antiochenus omnium immunditiarum repertor, choros duxit foemineos. Marcion Romam praemisit mulierem, quae decipiendos sibi amicos praepararet. Apelles Philomenem suarum comitem habuit doctrinarum. Montanus immundi spiritus praedicator, multas Ecclesias per Priscam ct Maxillam nobiles,& opulentas foeminas, primum auro corrupit, deinde haeresi polluit. Quantum uero Luthero horum mutatio contulerit, cumulatissime quide testantur Germania Ungaria Boemia amplis
simaeq;aliae prouinciae hac pestifera labe infestae,quae
618쪽
tanta sacerdotum inopia laborant, ut non modo E clesiarum multitu dinem non exaequent, sed uix unu S sacerdos reperiatur, qui praefici decem Ecclesis possit, quae uel potissima causa est ut a grauissimis uiris saepius audiui quod plurimi tandiu in tantis illis haeresum miserijs uolutentur. Nam ctim homines a natura sint ad effrenatam licentiam corporisq; uoluptates procliues, nihil mirum, si honesto nuptiarum nomine, honoratiq; conubij simulatione quam plurimos circumuenire, & in omne turpitudinis genus inducere facile potuerit. Neque enim ulla esse potest maior turpitudo, nulla tetrior foeditas, quam perfidam,&sacrilegam obscoenitatem fucatiS. titulis cohonestare. Quod si ad diuina oracula sacris literi S consignata animum aduertamus, facile uidebimus, quantum a nobis Deus exigat, ut fidem illi semel datam liberemus, quantumque illi scelus suscipiant, qui promissam Deo corporis castimonia in foedissimarum nuptiarum simulatione uiolare audent. Cum uotum inquid uoueris Domino Deo tuo non tardabis reddere:quia requiret illud DominusDeus tuus, & si moratus fueris, reputabitur tibi in pecca tum : si nolueris polliceri absque peccato eris.Quod
autem semel egressum est de labijs tuis, obseruabis,& facies, sicut promisisti Domino Deo,& propria uoluntate, & ore tuo locutus es. Praetermitto Prophetiam Dauidem quam saepissime inculcantem, nihil se antiquius habere, quam, quae semel Deo promisit
summa cum fidelitate praestare. Iesaias certe inter Ecclesiae, quam Christus ex Aegypto conuocaturia Serat, signa, atque notas enumerat, quod uotis damnati ,
619쪽
LIBER T. hati. ea cum singulari pietate, atque sanissitate pem. soluerent. Cognoscent inquid Aegyptii dominum
in die illa, & colent eum in muneribus, & uota uΟ-uent Domino,& soluent.Quare si Iesaiae fides habenda est, illa sane Christi Ecclesia esse non potest, quae& uouendi morem atque pietatem damnat, & pe soluendi uota studium irridet. At Andreas Fricius, Andrea
qui hac nostra aetate clericorum, monachorumque coelibatum summa cum procacitate oppugnat, om- nia haec scripturae loca, sola plurimorum clericorum impudicitiae exaggeratione eludi posse arbitratur. Nam cum uota,quae in deteriorem exitum vergunt, seruanda non sint, in tam corruptis presbyterorum moribus, in tam effrenata libidine,minime quidem obligari incontinentes clericos coelibatus uoto arbitratur. Quod probat ex sententia Isidori decernentisne ea quis praeitet, quae contra Domini praecepta pro Oes misit. Neque tamen aduertit homo callidus, quan- liquid.eatum intersit inter incommoda,quae ex re promissa,& demq.m quae ex corrupto atque deprauato uouentis animo Dibere oriuntur. Natu si incommoda ita sunt cum re ipsa 'γ' coniuncta, ut illam ueluti necessitate quadam consequantur, atque uitari a uouente commode non pos. sint, minime quidem uoto constringitur. Nam cum nuncupata uota in Dei cultum atque honorem p
tissimum dirigantur, minime quidem praestanda, sunt, si cum diuina lege atque uoluntate aliqua ex parte pugnent ; ueluti si qui ieiunium uouit, in eam aegritudinem incidat, ut non possit sine maximo si Iutis dispendio ieiunare. At incommoda, quae ex deprauato animo, cupiditatibusq; imbuto proficiscun-
620쪽
ORTHODOX. EXPLIC. tur, minime quidem revellunt obligationis uiatu
lum . Nam qui se sponte aliquo uoto damnarunt, simul etiam se obligarunt ea omnia studiose uitare, quae mentem ab illo praestando abducere atque auo
care possent ; quare quo se quis grauioribus cupiditatum ictibus ab instituto pelli uidet, eo maiorem conatum in coercendis uoluptatibus, nefarijsq; cupiditatibus refrenandis adhibeat, necesse est. Cum praesertim certo constet, nullas esse tam effrenatas cupiditates, nullam tam effusam in omni intemperantia libidinem, quae precationibus atque poenitentia norestinguantur.Quare omnes sancti Patres,qui de conseruanda corporis pudicitia sermonem faciunt, preces, atque ieiunia mirum in modum, tanquam castitatis firmissima praesidia, commendant. Clim igitur profunda plurimorum sacerdotum libido ex deprauatis animis, corruptisq; moribus magis, quam ex uoto oriatur, possint ; intemperante illum animum, si uelint,exuere, non est quod aut coelibatus uotum damnemus,aut illos obligationis uinculo solutos esse arbitremur.nisi forte &diuinam legem,quam omnes nefarie uiolamus,& perquam in peccati co nitionem se deuenisse Paulus ait, damnandam esse Oxistimemus. NON tamen praetermittam admonere lectorem ,
quanta sit corum hominum, qui Centurias conscripserunt, perfidia, & impudentia: quos non pudet a ffirmare P ex Basili j epistola 63. certo constare, tem
pore Gregorii, quem magnum atque τι -- ην appellarunt, non fuisse in usu atque more Ecclesiae, Litaniis Deum precari, neque coelibatum uou TC .