장음표시 사용
621쪽
LIBER X. qqua in epistola cum D. Basilius tueatur monasticum uiuendi genus, atque rationem canendi in Ecclesia Psalmos alternis uersibus, contra Sabellii & Marcelli importunitatem, qui haec Gregorii illius Magni auctoritate oppugnabant, Respondet, demirari se quod illius auitoritatem obiiciant, cuius testimonia afferre nullo modo possent, Quod inquit haec non erant temporibus admirandi illius Gregorii, quae testimonia producere potestis nihil enim illius institutorum, neque ad hoc tempus conseruastis. Et ad finem epistolae inter ea, quae Neocaesariensibus caueda erant, enumerat, Gregorii uoces, ne falso exponi tte.Ex quibus constat, ab illis haereticis aliqua Gregoris uerba conficta aut adulterata fuisse,quibus & monasticae uitae sanctitatem,& psallendi pietatem oppugnabant. Sed non memineram Centuriarum auctores maiorem fortasse Sabellio atque Marcello fidem, quam Basilio habendam esse, arbitrari. inare illorum nobis calumnias pro Basilii sententia obtrudunt. Sed ut institutam disputationem persequamur, si sacerdotalis dignitatis amplitudinem debitis momentis ponderemus, facile uidebimus, nihil
magis sacerdotes, quam corporis castimoniam, atq; coelibatum decere. Vt uero egregiis, & accommo' ad Nepodatissimis D.Hieronymi uerbis rem explicem,si κλη- tiaxium. Ne Graece, sors Latine appellatur, propterea uocantur clerici, uel, quia de serte sunt Domini, uel, quia εἰς ς θ ipse Dominus fers, id est, pars clericorum est. Qui autem uel ipse pars Domini est, uel Dominum par- Psalmo.tem habet,talem se exhibere debet,ut ipset possideat Dominum, di possideatur a Domino,qui Dominum
622쪽
ORTHODOX. Ex LIC. possidet,& eam Propheta dicit, pars mea Dominus, nihil extra Dominum habere potest. si autem ego pars Domini sum, & laniculus haereditatis eius, nec
accipio partem inter caeteras tribus, sed quasi Levita&sacerdos uiuo de decimis, & altari seruiens, ait, ris oblatione sustentor, habens uictum & uestitum, ijs contentus ero: & nudam crucem, nudus sequar. Cum quibus si coniugii incommoda a Paulo enu
merata coniungamus, negare certe non poterimus,
coniugii statum mirum in modum sacerdotes dedo 1.ad cor. cere. Mulier inquit innupta , cuirgo cogitat quae I Domini sunt, ut sit sancta corpore & spiritu: quae autem nupta est, cogitat quae sunt muudi, quomodo placeat uiro. cum qua importuna solicitudine, tribulationem etiam carnis conluctam esse idem Pa lus ait. Cum igitur sacerdotum ossicium sit, Domino addictos citi & consecratos, diuinis rebus perpe tuo uacare, altissimis fidei & religionis mysteriis intentos esse; quo nam quaeso, modo cum hoc coelesti
statu illa uiuendi ratio couenire potest,quae homin Ein contraria saepe studia distrahit, quae animum ina nissimis curis excruciat, & teporalibus rebus immers ad cor, git si coniugali uinculo constrictis praecipit Paulus, ut mutuo consensu aliquandiu a corporis uoluptatibus abstineant, quo uacare orationi commodius possint; illis, quorum uniuersa uita precibus atque sacrificiis est mancipata, qui in diuinarum rerum studio atque meditatione incumbere potis simum debent, quomodo illud uitae genus conuenit, quod sui corporis potestatem non habet, qui P-pe . m omnem gd uxorem transtulisset Quare filiorum
623쪽
.D i I ti O E E R x. 3 is Itorum Levi, qui clericorum ordinem delignabant.& praefigurabant, benedictio, in eo potissimum sita fuit, quod digni essent, qui sacra Domino facerent.
quippe qui omnium rerum curis atque amore abimeto, se totos diuino numini consecrassient. Qui di- Deut . 33xit patri suo,& matri suae,nescio uos,& fratribus suis ignoro illos, & nescierunt filios suos, hi custodieriit
eloquium tuum, & pactum tuum seruauerunt, iudicia tua o Iacob, dc legem tuam o Israel . ponent thymiama in furore tuo, & holocausta super altare tuu . Cuius singularis erga Deum amoris & pietatis, egre Era. 3 a. gium quidem documentum dederunt, cum neque filiorum amore, neque fratrum charitate retardati sunt, quominus Mosi se coniungentes, horribilem stragem ederent,triaq; circiter hominum millia una die interficerent. Cum igitur ecclesiasticos uiros de /ceat, diuinis rebus tantopere addictos esse, ut natum quodam modo sensum exuisse uideantur; nulla sane aequior, atque conuenientior lex ferri ab Ecclesia potuit, quam illis, ne uxores ducerent omni ratione interdicere. Quibus accedit, amplissimo, a
que coelesti statui, coelestes mores maxime conu
nire; si quid uero inhumanis rebus est, quod cCelitum splendorem praeseserre, Angelorum puritate; innocentiam, integritatemque referre uideatur, illa certe cst uiuendi ratio, quae omni se foeda voluptate abdicat, castumq;, atque integrum corpus conse uat. Quare magnus ille Athanasius Alexandrinus, quem fidei & religionis conseruatorem, atque uin
dicem appellare licet, in potissimis Christianae reli- L. missionis insignijs enumerat, quod plurimi in catholi- Hann
624쪽
ORTHODOX. EXPLIC. in Ecclesia coelibem, castam uitam degant Dei iii quid filius Dominus & Saluator noster Iesus Christus, homo propter nos factus, profligata morte, αascito a seruitute & corruptione humano genere,im ter caetera dona, largitus est nobis in uirginitate exeplar Euangelicae sanctitatis . certe puellas ea uirtute
praeditas, i ponsas Christi catholica Ecclesia appellare solita est; quas Ethnici conspectas, ut templum
uerbi admiratione prosequuntur. Nusquam enim alibi sanctu illud &coeleste aeternae uirginitatis man. it. . datum Peliciter adimpletur, nisi duntaxat apud nos Christianos, atque in eo magnum documentum est, plane apud nos esse ueram religionem . Has prie reliquis omnibus beatae memoriae religiosissimus pater
tuus Constantinus Augustus in precio habuit,& tua religiositas saepius east suis scriptis preciosas, & sanctas nominat. Et paulo inserius asserit, uirginum mebr praecipua & propria Christi esse. Quis igitur negare poterit, nihil eos, qui dispensatores sunt ministeriorum Dei, qui ueluti luminaria in excelso loco collocati sunt, ut omnibus in domo existentibus Iucem asserant, qui Euangelicae sanctitatis doctores, atque exemplaria esse debent, qui Christi corpus conficiunt, qui illo familiarissime utuntur, frequentissimeq; sustentantur, magis decere,quam eam uita degere, quae Christianam religionem mirum in morast.bis dum illustrat&comendat ξ cum praesertim ut Phi- ciat a. lo Iudaeus auctor est ueteres illi Esset, qui cultores
' 7' uocabantur, & qui se totos diuinarum rerum mCd rationi tradebant, corporis castitatem prae caeteriS
mnibus uirtutibus colerent . quippe quam sui insti-
625쪽
LIBER X. 3 is tuti ueluti sundamentum, aliarumq, omnium uirtutum firmissimam basim esse arbitrabantur. At Fricius inquit, non se sacerdotum castimoniam,sed incontinentiam damnare, atque adeo cum uideat E
clesiasticos uiros, ab illo natiuo splendore, morumci; integritate, quae illorum ordinem decet, tantopere degenerasse, non posse non iniquam illam legem pronunciare, quae illos ad castitatem, quam plurimi non seruant, astringit. quinimmo Ecclesiasticorum uirorum turpitudine iam abrogatam illam esse,& antiquatam, prae se fert,existimare. Neque animaduertit homo acer & acutus, quantum intersit inter I ges, quae omnes promiscue&communiter obligat,
& quae certum aliquod uitae genus, quod nemo nisi sponte suscipit, instituunt & informant. in illis enim
ferendis maximam morum atque temporum rati
nem habere oportet, in his uero rogadis ita est temporum ratio habenda, ut ea potissimum spectentur, quae uitae illud genus maxime decent, quae , illud exornare, atque illustrare in primis possunt. neque enim iniqua & immanis lex dici potest,qua nemo nis libere & sponte sua constringitur, & cuius uincula nemo sibi nisi ultro iniicit. Cum igitur Ecclesia n
minem in Ecclesiasticum ordinem ui aut necessitate inserat atque in trudat, neque ad uitae huius sanctissimum institutum suscipiendum aliqua ex parte cogat, quinimmo omnibus & legum leueritatem principio exponat,& persuadeat, ne temere & inconsiderate uiuendi illam rationem 3ngrediantur; nulla certe causa est, quare sanctissimam legem calumniari
quis possit, aut illius seueritatem pudoris & mod stiae
626쪽
h ORTHODOX. EXPLIC.stiae inuitamentum regre ferat. Quinimmo minime sane Ecclesia suae dignitati consuluisset, nisi E clesiasticum ordinem ita aequissimis legibus illustrare, clericorumq; mores grauissimis institutis ita con. formare conaretur, ut sanctissima munera, pro dignitate exequi possent. Quod si peccatorum quorunda hominum nefaria turpitudo, sanctissimarum legum splendorem obscurare, auctoritatem ue labefactare potest, omnes sane leges ad rerum publicarum statusconseruandum latas, omniumq; scita ad hominum
mores recte informandOS prudenter excogitata,quae
passim contemnimus & conculcamus, iniqua & D-
QV A N T V M uero Ecclesiae haec de coelibatui I ilex cum sacris literis conueniat, uel ex eo Iesaiae loco aperte constare poterit, Non dicat inquio Eunuchus, ecce ego lignum aridum; quia haec dicit D minus eunuchis; qui custodierint sabbata mea ., &elegerint, quae ego uolui,& tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea & in muris meis locum,& nomen melius a filiis& filiabus, nomen scmpiternum dabo eis, quod non peribit. Quae certe de his sunt eunuchis intelligenda, qui se castrarunt propter regnum coelorum,atque propter excellentioris sanctitatis studium, a mulierum se consortio reuocarunt ,
ut liberi & expediti ardentius in studium religionis incumberent, his inqua pollicetur Deus in domo MEcclesia sua, in qua non adumbrata,sed uera veligio summa sanctitate colitur, ne que quadrupectum, ieci Christi Iesu sanguine litatur, egregium atque Pro CI Imit. 3s puum locum quod notae N quae manum Pro P viet
627쪽
LIRER x. 3r significa uis abunde explicat atque adeo illos quibus templi ingressiis olim interdicebatur, quosque lex execrabiles ducebat, clarioribus dignitatis ornamentis assiciendos esse Propheta ait, quam si multi plicem sobolem genuissent . quae sane in alios quam in clericos,qui propter regnum coeloru degunt quiq; in Christi Ecclesia principem locum obtinent, qua
Qv o D si quam longissimum interuallum est,in ter Euangelium hoc nostrum & Leuiticum sacerdotium interiectum, quis non uidet coelestes hosce ac plane diuinos sacerdotes,illos castimonia & sanctitate quam longissime antecellere debere illorum uero si uitae instituta memoria repetamus, facile uidebimus, tandiu ab uxoribus illis temperandum fulsese,quam diu sacris muneribus fungi,Deoq; litare de buissent. Quare neque Dauidi panes propositionis contingere licuit, nisi a mulieribus mundus effeti quae satis indicant,aliquid inesse in uxorum usu tu pitudinis, quae eos uiros maxime dedecet, qui diuinis rebus uacare debent. At Caluinus homo acutus cala. in- ac callidus, inquit,non eandem esse personam Euan sita. 3.
gelici ministri, quae fuit sacerdoti j Levitici. Nam itili tanquam ανατυποι Christum repraesentabant, qui mediator Dei & hominum sua puritate nobis erat
Patrem reconciliaturus. cum uero omni ex parte e
hibere peccatores typum sanctitatis eius no possent, quibusdam lineamentis ut adumbrarent, iussi sunt, ultra humanum morem se purificare, dum ad sanctuarium accederent, qui tunc Christum proprie si
628쪽
ORTHODOX. EXPLIC. Ecclesiastici pastores, sustra cum illis comparantur.5 inauditum acumen, b singularem solertiam, quis
tam egregium diuinarum rerum aestimatorem non admiretur sacerdotes Levitici, Christi personam re-'praesentabant, Euangelici sustinent: illi reserebant, isti exprimunt: illi Christum praefigurabant, isti eius Io cum tenent, illos tamen Christi puritatem adumbrare quantum maxime possent, oportuit, istis uero eo longius ab illa abesse licet, quo ad illius ossicium atque dignitatem propius accedunt: illi cum agnum immolabant,hostiam a nobis oblata praefigurantem, sibi ab omni libidine item perabant: nobis qui idem sacrificium, quod Christus semel obtulit, continenter offerimus,libidinem perpetuo explere, putidis, manibus diuina illa mysteria contrectare licebit Expende, quaeso Caluine, sacerdoti j Euangelici dignitatem, & amplitudinem;confer illius munia cum ijs, quae Christus dum inter homines uersaretur, in reconciliandis cum Patre hominibus praestititi& perspicies,nostrossacerdotes humanam redemptionem - . ii ii Cluti continuare . nam quod Christus paucis annis
1 - . docuit, illi in omne posteritatem diffundunt: quam Christus iustitiam promeruit,illi quodam modo eX-hibent, dum sacramenta conficiunt, quae iustitiam ,
di sanctitatem continent.quo si ut cooperatores Dei
dicantur. Quare nihil a te, Caluine, magis absurdum agisq; praeposterum dici potuit,quam eos ad Chrisi sanctitatem propius accedere debuisse, qui ab illius muneribus atque excellentia longius aberant. Irebr. e. AT inquis, Paulus uocat honorabile connubiumis. in omnibus, ct thorum immaculatum ι quare nihil
629쪽
. Di l LII B E R X. O sit de sacerdotum'dignitate is detrahit, qui illis uxores
permittendas esse censet . unde, etiam concludis,mirum nos in modum matrimonii honestatem deprimere, dum sacerdotii, atque coelibatus dignitatem amplificare,& illustrare cogitamus. sed quare tam magnificis titulis coniugiu Paulus exornauerit, mox explicat,Fornicatores enim inquit & adulteros iudicabit Deus.ea enim a coniugibus licite,& quando que sancte fiunt, quae ab aliis sine scelere ne cogit ri quidem possunt; tantaq; est matrimonialis thori honestas, ut illa cohonestare possit,quae sine ma&ima ignominia effari, atque ab impuris & mulierosis hominibus, sine summo fiagitio admitti non possunt.si praesertim eas leges coiuges observent,quibus Christianorum matrimonium, ab eorum, qui ignorant Deum, matrimoniis maxime distingui, docet Augustinus, ut scilicet concupiscentiam illam carnis, qua caro concupiscit aduersus spiritum in usum iustitiae, conuertant, habentes animum, non generandi modo,sed generandi regenerandos, ut qui ex iis secuti filii nascuntur, in Dei filios nascantur: & qui hoc animo non concurrunt, carere putat Augustinus uera pudicitia coniugali. in quem sensum interpretatur illa Pauli uerba, Haec est uoluntas Dei sanctificatio uestra, ut abstineatis uos a sornicatione, ut sciat unusquisque uestrum suum uas possidere in sanctificatione & honore, & non in passione desiderii, sicut &Gentes,quae ignorant Deum. mutuam inquit fidem sibi coniuges seruare debere, non mutuam carnem zelantes, sed ne per adulterium a Christo separentur. quando igitur coniugale thorum hisce suerit luKkkk a minibus
630쪽
AU. de gratia et libero arbitrio. c.
quae qui fuerit consecutus, omnis iam libidinis motus tam habet repressos atque extimstos, ut in me diis flammis non uratur. Attamen infra coelibatus splendorem & dignitatem, matrimonium semper positu esse uel ex eo satis patet, quod cu Paulus matrimoniu illis, qui continere nollent, permittit, optare tamen se ait,omnes esse sicut se ipsum .quibus uerbis egregiam suam castimoniam, atque ab omni libidine abstinentiam cum significare, inter caeteros sanctos Patres auctor est D. Augustinus. Cum ite idem Paulus consulit, ut coniuges mutuo consensu sibi ad tempus omnibus uoluptatibus interdicant, quo uacare orationi commodius possint, satis docet tantam esse humanae carnis fragilitatem, ut uix uxore sine la
be atque culpa uti quis possit, atque adeo aliquid
inde animum torporis contrahere, quod coeIestis spiritus impetum retardare, charitatisq; ardorem ali qua ex parte extinguere possit. Quo factum est, ut inueteribus Romanae Ecclesiae moribus positum fuerit, ne quis Ecclesiam ea die, qua uxore usus fuisset, ingrederetur, ante quam se aqua studiose ablueret. quam consuetudinem pietatis plenissimam D. Cregorius renouauit, atque instaurauit, non quidem quod sancti Patres existimarent, in aqua aliquam inesse diuinam uirtutem ad culpam in coniugum admistione susceptam eluendam , ut Petrus Vi retus procacissime calumniatur, sed quod illa ceremonia homines admonitos esse uellent, habere coniuges de admistione sua quod doleant, cum non amor Pr