Orthodoxarum explicationum libri decem, in quibus omnia ferè de religione capita, quae his temporibus ab haereticis in controuersiam vocantur, apertè & dilucidè explicantur; praesertim contra Martini Kemnicij petulantem audaciam, ... Auctore R. D. Di

발행: 1564년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

L I B E R x. 3Iνgorius ait. Quae satis quidem ostendunt,quantum illa officia lacros uiros dedeceant, quae praestari sine peccato uix possunt, &quae diuinarum rerum comtemplationi aduersantur. SED iam uideamus egregia illa argumenta,quibus Lutherus, Caluinus, similesq; ganeones Christi Ecclesiae maximam cladem attulerunt, plurim

rumq; ingenia misere corruperunt, atque deprau runt, quorum capita Κemnicius paucis uerbis complexus est. Norunt, in quit, Iesuuitae, Paulum loqui sinae exce

ptione: qui non continet, matrimonium in Domino contrahat. melius

es enim nubere, quam uri. siciunt quid Curianus lib. I. epist. ii. si μ erit; quid AuguBinus etiam iudicauerit de nuptijs illorum, qui cor tibatum uouerunt, si continere nonpossutit. Qui uero ad orationis Pauli contextum animum aduerterint, satis intelligent , ita licere incontinentibus, matrimonii'. honestate suae intemperantiae mederi, ut possint alia cietiam praestantiora remedia adhibere: quare minime necessarium esse, ut qui non continent, nubanti sed inquit, praestare nubere, quam nefarijs se libidi- nibus contaminare. neque enim urere,significat cupiditatum ictibus pelli atque exagitari, cum ad meritum id augendum plurimum faciat, sed illis cedere atque succumbere, aut ut Augustini uerbis utar ' Dcculta damma concupiscentiae, in ipsa concupiscen εμ πι-- tia uastari. Quinimmo nubere, eorum est medicina, illi ita sunt desides, ut sibi ipsis uim inferre, nefariisq; cupiditatibus repugnare nolint . quam Pau- I .ad lina entem ex superioribus uerbis satis, Kemnici, per Πος ς τ spicere poteris; Nolite inquid fraudare inuicem, nisi fortu ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi.

632쪽

concit.

c de his, qui fre

quenter. 3I .q. I.

ORTHODOX. EXPLIC. Et iterum,reuertimini in idipsum, ne tentet uossa

tanas propter incontinentiam uestram . hoc autem,

dico secundum indulgentiam, non secundum imperium . perspicuum autem est,remedium illud concupiscentiae non in coniugali uinculo, sed in coniuguadmistionc positum esse. Cum igitur matrimonii uinculo iam constrictis non praecipiat, sed permittat Paulus ut reuertantur in idipsum, ne concupiscen. tiae ictibus succumbant, an non satis indicat, non illud esse necessarium concupiscentiae remedium, sed pluribus aliis eos posse libidinis impetus comprimere,qui se castrare uellent propter regnum coelorum Θneque enim secundum indulgentiam, sed secudum imperium dixisset, ut in idipsum reuerterentur, si hoc unicum esse cocupiscentiae remedium existim ret . quo fit, ut D. Ambrosius dica haec Pauli uerba ad non politica, & ad nondum uelatam uirgine pertinere. nam qui se inquit spopondit Christo,& sanctum uelamen accepit, iam nupsit, ia immortali iuncta est uiro, & iam si uoluerit nubere, communi lege coniugii adulterium perpetrat, ancilla mortis efficitur. Quae etiam Pauli uerba, si cum antiquissimis Ecclesiae consultis conseras, plane uidebis, ita licere

propter incontinentiam uxorem ducere, ut praestaret foedas cupiditates egregiis aliis remedijs coercere atque comprimere. Nam clim Paulus non innuptas modo, sed uiduas etiam alloquatur, Ecclesia tamen graui poena eos mulctare lita erat, qui secundo,aut tertio matrimonio coniungebantur.Concilium cnim Neocaesariense, quod magnum illud Nicenum antecessit, aliqua poena mulctandos esse illos

633쪽

L I B E R X. 32. Ios statuit, qui saepius uxores ducunt. Quare pres- Eodem byteris interdixit, ne conuiuiis, quae fiunt nuptaru, quae secundo colunguntur uiro, ulla ratione intem essent. quod s matrimonium, necessarium esse inco, , dtinentiae remedium Paulus existimaret, minime sa- q. . ne sancti Patres Apostolorum temporibus proximi, eos poena aliqua affecissent, qui libidinis stimulis excruciati,diuinaeq; legi obtemperantes,uxorem dudiissent. At cum plurima alia sint in continentiae praestantissima, Christianoq; homine dignissima medicamenta prudentissime existimarunt, intemperantis a- mimi,& qui sibi imperare nesciat,documentum esse, secundo uxorem ducere . quare audentes hoc, inter eos, qui non satis Christiani hominis officia didicearant, collocabant.Nam cum Christiana disciplina in animo maximarum uirtutum luminibus illustrado, atque in prauis cupiditatibus refrenandis potissimum posta sit; qui sbi ipsis uim afferre nesciunt, minimos sane in Christianae religionis institutis progressus secisse uidetur. Quare cum Ecclesia in eos, qui saepius uxores ducunt, animaduertit,non quidesecundas nuptias, sed incontinentem animum improbauit. Vnde fuit, quod lenius cu illis agebatur, qui ex priori coniugio liberos non suscepissentiqui a filiorum desiderio ad matrimonium induci uidebatur: in eos uero, qui filijs abundabant,seuerius animaduerti, solenne erat; quippe,quia corporis uoluptatem, filiorum amori, liberaliq; eorum educationi anteferre uiderentur. Quod quidem lex ab Imperatore Constantino Porphyrogeneia hac de re is

ta, satis indicat, Si illic inquit qui quadragesimum

annum

634쪽

Theodor. annsi excesserit, & nec naturam reueritus, nec hoste Basamo state uitae, quae a Christianis debetur, ullam curam

gerens, sed sola libidinis perturbatione uictus se in

. . tertium matrimonium proiecerit, & cum omni dilb. i getia & obseruatione situsque ad quinquennium sacramenti communionisminime particeps,& nec hoc

tempus illi contrahatur. Qu i autem post quadrages mum sordem in Christi Ecclesia esse, uel dici ambuit, quod melioris uitae argumentum praebebit Et paulo post, Haec autem dicimus, quando ex prioribus matrimonijs non fuerint liberi iis, qui post α

annum tertiam uxorem ducere uoluerint. nam s liberos habuerint, eis nullo modo tertium permittitur matrimonium. est enim ualde iniquum tempestiuae libidini indulgere, priorum autem matrimonio rum liberis non prospicere,& a molestia ac perturbatione remoti . Quod si quis 3o. annos natus & ex prioribus matrimoniis habens liberos, tertiae mulieri coniunctus fuerit, is quoque nulla ei uenia data, ad quartum usque annum communionis sacramen torum sit expers,quia manifestum est,eum sola inte-peratia motum,& quod sit carnalis libidinis seruus, , , ad hoc se matrimonium conserre.quo fit, ut D Chryc.haera s stomus dicat, secundam uxorem accipere, secun-t-α dum p ceptum Apostolicum,licitum esse, secunda autem ueritatis rationem, ueram esse Qrnicatione .sere enim fit, ut qui secundo contrahunt matrimonium,libidine,quam infrenare nesciant, potissimum inducantur. Quare quae ex se honesta connubia sint,magnam quidem turpitudinis speciem gerunt, si ad contrahentis animum aduertas.

635쪽

LIBER x. 3ar AT aperte inquit Κemnicius Cyprianus ait, quod uirgines, quae se ex fide Christo dicarunt, pudice & caste sine ulla fabula perseuerent, ita sortes& stabiles praemium uirginitatis expectent: si autem perseuerare nolunt, uel non possunt, melius est ut nubant, quam in ignem delitiis suis cadant. qua Cypriani sententia ita omnes exultant aduersarii, ac si de uniuersa iam Ecclesia triunt phassent. neque aduertunt, plurima per magistratuum auctoritatem fas esse admittere, quae priuato iudicio suscipi sine nefario scelere non possunt. Cum igitur Martyr sanctissumus non praecipiat, foeminas uoto obstrictas quae induci ad castimoniam non possunt, in matrimonium collocari, sed sol sim dicat, satius esse nubere, quam sempiternas turpitudinis poenas dare, non aliud certe innuit, quam aequum esse, ut illis liberum ac Episcopi auctoritate integrum fieret nubere . quod sane propio arbitrio facere, nullo modo licebat . quippe quae uoto omnem sibi nubendi potestatem praecid rant. Nam clim uir sanctissimus Carthaginensis esset Eccles arantistes,qui inter omnes Africae Episcopos, primas tenebat; quare primae sedis Episcopus dicebatur,ut ex 3. Concilio Carthaginensi constat quod ineptissime quidam de Romano Pontifice intelligendum esse arbitrantur illius sane erat totius Africae rebus consulere, atque prospicere, & Dco facta uota cum aequitatis iustitiaeq; ratio postularet, irrita facere s ue ut dici solet d ispensare. o D uero ad Augustinum attinet, fateor quidem, aperte demonstrare, foeminas, quae castitatis uoto contempto, matrimonio alicui coniunguntur, Llli adulteras p. lib.

636쪽

ΟRTHODOX. EXPLIC. adulteras dici non posse, cum uerum illud, & non sucatum, ac fallax coniugium sit, quod nos minime inficiamur ; nam quamdiu uotum Ecclesiae auctoritate sacrum , religiosum, ac solenne non escitur, matrimonia uera atque solida esse, certo scimus. At uero quantum illi scelus suscipiant, qui uoti sanctitate despecta, fidem Deo datam fallunt, mox idem Au-

Aug. de gustinus his uerbis docet, Non possum inquit di- Βοηομi- cerea proposito meliori lapsas, si nupserint, foemi- - μιθ- nas,adulteria esse non coniugia; sed plane non dubitauerim dicere, lapsus & ruinas a castitate sanctiori, quae uouetur Deo, adulterijs esse peiores. si enim, quod nullo modo dubitandum est, ad offensionem Christi pertinent, cum membrum eius fidem non seruat marito, quanto grauius offenditur, cum illi ipsi non seruatur fides, in eo, quod exigit oblatum, qui non exigeret offerendum ξ Cum enim quisque non reddit, quod non imperio impulsus,sed consilio co- monitus uouit, tanto magis fraudati uoti auget ini. - quitatem, quanto minus habuit uouendi necessitatem. Quare Κemnici,si Augustino credis, si illius iudicio rem diiudicare uelis, coru sane impudentiam detestaberis,qui fidem Deo datam foeda quadam uo

luptate commutarunt, eaq; uota quae minime soluerent, nuncuparunt

ANDREAS uero Fricius decretorum insignis corc.Diaco- ruptor,clericorum coelibatum oppugnat Martini t m . stimonio,quem inquit statuere,ut diacono,qui a ministerio cessare uoluerit, fas sit. contracto matrimonio uti. quippe quia & si in ordinatione castitatis uotum obtulerit,tamen tanta est his in sacramento con

637쪽

LIBER x. Iugii, ut neque ex uiolatione uoti ipsum possit coniugium dissolui. qui nisi temeritate ac perfidia magis,

quam fide aut pietate duceretur, nunquam profecto Gratiani ineptissimam explicationem, pro Martini integerrimo decreto,& quod antiquam illam Eccles asticae disciplinae seueritatem, continentiarq; splendorem non obscure prae se fert, atque declarat,nobis obii ciendam existimasseticuius haec sunt uerba, Diaconus,qui eligitur, s contestatus suerit pro accipiendo matrimonio,& dixerit se in castitate non posse manere, hic non ordinetur. quod si in ordinatione t cuerit' ordinatus fuerit,& postea matrimonium desiderauerit, si alienus a ministerio &uaceta clero. Quae matrimonium a Diacono nefarie initum, non quidem approbant, ut Gratianus delirans somniat, Gratiani sed grauissima illum poena afficiendum esse decem error.

nunt, non solum ut mihi quidem uidetuo si matrimonium contraxerit, sed si significauerit facti eum

uoti poenitere, atque nuptias ardenter CXOptare. Plurimis enim ac magnis argumentis Augustinus Aug.de- probat, uirgines, quae nubere uolunt, ob solam nefa bono uiriam uoluntatem, uiolati uoti reas esse. Continentia

inquid expetita & electa, & uoti debito oblata,iam non solum capessere nuptias, sed etiam si non nubat, nubere uelle, damnabile est. Quod D. Paulus i. Timaperte significauit, cum de adolescentioribus ui- cis. duis agens inquit quod cum luxuriatae erint, in Christo nubere uolunt, habentes damnationem , quia primam fidem irritam secerunt. quanuis enim

nunquam matrimonio coniungantur, fidem tamen

Deo datam fregisse censendae sunt,si matrimonij d

Llli a litias,

638쪽

ORTHODOX. EX LIC. litias, castimoniae, sanctitati, uel solo animo antes rant. Quare nisi Dei timore rursus libidinem uincant, in mortuis deputandos esse idem Augustinus ait, Sive inquit in delitiis agant, siue in laboribus

atque ieiuniis nulla cordis correptione superfluis &magis ostentationi, quam emendationi seruientibus. Quocirca nihil aliud, mea quidem sententia, Martinus Pontifex significare uoluit, quam Diaconos, quos facti uoti poenitet,qui ii prae se ferunt matrimonia se uehementer cupere , non aliter mulctandos fore, quam si re ipsa fidem Deo datam fefellis.

sent . quod aperte sane innuit, cum non in eos animaduerti statuit, qui uxores duxissent, sed qui matrimonium desiderassent . quippe qui in corpore ne cessitate magis,quam uoluntate continenti animum haberent in continentissimum. SED Caluinus omnis turpitudinis patronus ac defensor, tantam hanc perfidiam & impietatem diuinorum beneficiorum necessitate tanquam firmissimis praesidiis munit. in quibus exaggerandis, etsi quandoque summo cum illorum dedecore nimius sit atque profusus, nunc tamen tam angustis ea, atqi breuibus terminis circumscribit, ut maximam immanitatis notam diuinae benignitati inurat. CasH-Glη 9- talem inquit, donum Dei esse no passim omnibus, sed certis quibusdam hominibus tributum, ut apud ' ρ'' O Matthaeum Christus dixit, Non omnes capiunt uer bum istud, sed quibus datum est. Et paulo post.Qui potest capere, capiat. unde concludit eos, qui castitatis dono carent, diuini pnecepti esse uiolatores, nisi matrimonio coniungantur. Ne uero quis diuinae Srauae

639쪽

L I B E R x. 3 3 gratiae uim illi opponeret quae educit montes in convalles,&aspera in uias planas, ut est apud prophetam, nihilq; est tam durum, atque asperum, quod illa non leniat atque emolliat, ait coeleste hoc auxilium illis solum a Deo tribui, qui in viis suis ambulant, hoc est, in sua uocatione, a qua illos omnes se subducere affirmat, qui reiectis Dei subsidiis, necessitates suas superare, eluctariq; inani temeritate contendunt. Quare cum maior hominum pars incontinentiae sit uitio subiecta; qui inquit se a matrimonii uocatione subducit, cum perspectum non habeat donum continentiae, est in Deum ingratus. cum praesertim coeleste illud donum saepe a Deo tribuatur tantum ad tempus. quare cum quis respicit sibi ad domandam libidine uires deficere, intelligat se a Deo uocari ad matrimonium. Haec Caluinus. Ex qua sucata inaniq; oratione aperte sane concludit, diuina auxilia ad lasciisietis carnis impetus coercendos necessaria illis solum tribui, qui iam habent castitatis donum, neque ulla ratione a Deo precibus, atque ossiciis impetrari posse. Nam si illis tantummod5

Deus opem atque auxilium seri, qui aut castitatis donum habere certo sciunt, aut qui ad matrimoniu, cum ardentissima libidine exagitantur, tanquam ad sacram ancoram coniugiunt, sane eos, qui seipsos

propter regnum coelorum castrare animo obfirmato

statuunt, atque ut praestare id possint, sibi ipsis uim

asserunt maximam diuinam opem summis precibus implorant, castitatis donum toto pectorea Christo efflagitat, nullumq; officium praetermittunt,quo omnem a se nefariam turpitudinem propulsare possint, ab

640쪽

quam ingratos repudiari. quae tame ex aduerso cum

Mutib. illis Christi apud Matthaeum uerbis pugnan Petite, ς 7- ec dabitur uobis: quaerite, &inuenietis: pulsate,&aperietur uobis. omnis enim,qui petit accipit;& qui quaerit, inuenit;&pulsanti aperietur. Nam si pessimi, dc scelerati homines solent egregia dona effiagitantibus filiis tribuere, quanto magis Pater noster coelestis dabit bona petentibus se Neminem,Caluine, a certi ssima impetrandi Spiritum suum spe exclusit Christus omnibus haec est promissin communis, Omnibus fidem recepit suam, qui excellentissima fide erecti, certissima uero spe confirmati ad Spiritus sancti dona petenda accedunt. Quare cum tam sint certa diuina subsidia omnibus, qui precibus debitisq; ossici js illa consequi conantur, eorum sane,qui

castitatis uotum nuncuparunt,uocatio est quantumuis cupiditatum ictibus impetanturi fidem Deo d tam praestare, & omnes nermos contendere, ut castitatis donum a Deo impetrent. Nam s rem accurate expendas , facile uidebis, non minus castitatem coniugalem, quam coelibatum, donum Dei esse . quino ui de immo plurimos esse, uel Augustino auctore, qui facitono con lius se abstinent, ne unquam utantur nuptiis, quam t g - Z sbi temperent, ut illis bene utantur. Quare cons rens idem Augustinus continentiam Ioannis Baptista cum matrimonio Abrahami inquit,qubd quemadmodum non impar est meritum patientiae in P tro, qui passus est, & in Ioanne, qui passus non est; sc non est impar meritum continentiae in Ioanne, qui nullas expertus est nuptias,&in Abraham qui filios

SEARCH

MENU NAVIGATION