Ioan. Baptistae Portae Neap. De refractione optices parte libri nouem. ..

발행: 1593년

분량: 226페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

CVR FORIS VID. QUAE INTUS TI. LIB. VII. 11'

Sic & in oculis euenire videmus; affectis enim tunicis', vel humoribus, multa soris conspiciuntur, quae intus habemus. In hyposphagmate suffunditur ceratois sanguine, ut aspicientes cuncta subrubra arbitrentur. Hypochyma, siue glaucosis est in glaucum mutatio crystalloidis humoris prae humiditate, &in morbo quoq; regio oualis humor croceus euadit, ut idola per eosdem humores pertranseuntia crocea, deis dataq; conspiciantur omnia, sic& si alius color eorum perspicuitate interturbet , utpote plumbeus, fumosus, tenebrosusq, , eiusdem coloris spectra refert. In suffusionibus praui humores descendunt in pupilla, vel biliosi vapores sursum ducti,unde langue

tes exiguos culices, aranearum texturas, lauarum vellera ob

oculos versari perperam vident. Et in cornea si alicuius morbosae tabis vestigia subsident, vel vuea tunica quae substernitur ceratoidi, aliquo foramine peruia erit, quae λris spectantur omnia, & perforata, & fenestrata videbuntur,vel cocaua: nam quae videre nequimus, concaua putamus . Vnde quamplurima intus sunt, quae foris opinamur. Splendorum imagines quaedam ante oculos versari apparent, qua intra

Oculumsum. Prop. a.

CO N T r N o i et nobis saepe tussiensibus, aut evomentibus, aut in oculis percussis,ut splendorum imagines quasdam

soris videamus, quae tamen non soris,sed intus habeamus, quorum quidem rationem antequam aperiamus, maiorum placita reserre non pigebit. Empedocles, ut diximus, ignem in oculis esse dicebat, Plato ignis participes oculorum orbes Deos fecisse, qui non ureret, sed illuminaret,lumenq; aliquod oculis inesse, etiam si exiguum; animalia multa,quae noctu vident, argumento esse, quando in tenebris eoru coruscant oculi,& contortis quoq; oculis nostris circulum quendam intus plane intueri. Sed Aristoteles id refellit,hoc non ignis ratione apparere, sed expolitionis, nam quicquid laevigatum, densumq; est,sui natura fulgorem habet, sed non eiusmodi, ut actu medium lucidum efficere valeat, unde quum nigricans illud in oculorum

meditullio Crystallinu existimo politum maxime sit, mirum

152쪽

non esse debet, si splendorem retineat, quod si celerius agatur oculus fulgere percipiatur, in quiete non ita. Hoc ideo euem re, quia celeri, & sestina agitatione , quod unum, simplem; est, quod amodo duplum videatur, in eo enim motu nigricans in alium trans sertur locntia, in quem fulgorem prius emiserat ,& priusquam is deficiat, videt, ut extrinsecus illatum, quo fit,

ut videns, & res visa unum existens , duo quod amodo censean tur: quod si tardior esset motus, prius evanesceret coruscatio,

quam nigricas illud dilaberetur. Et in tenebris hoc praecipia neri, quum interdiu luminis copia splendorem ill uni exiguum absorbeat, evanidumq; reddat. Haec Aristotelis opinio aliqui bus friuola visa est, quum ea pupillae claritas, neq; etiam moto oculo ab opposito vidente unquam visa fuerit, neq; simul esse posse, ut suo existens pecialiari loco sui fulgorem conspici pose sit, tanquam alio loco residentem, &vnum esse videns, &revisa. Quibus Alexander obi j ciens respondit, pupillam magni, tudine non carere, fieri enim posse, ut illius quota pars sit videns, alia vero, quae videatur, idemq; per diuersas sui partes videns sit, & visum, quum fieri non possit, quod unu duo sint.

Sed aliter sensit in sui3 problematibus, existimans & ipse hanc rationem fallacem,& ad visi uos spiritus resert: abductio enim ventris, & pectoris sursum humores, & spiritus compellit, qui

cum ad oculos veniunt, visionem conturbant, deprauantq; , Vesoris illas imagines ementiatur. Vnde si vapor oblongiori dWctu est, imagines etiam hac forma apparere. Item si bilis vaporem illum excitat, aurum imagines imitantur, si pituita albi susipicio occurrit. Ad summum pro figura, caloreq; causae visa imaginamur. Alio etiam problemate causam reddens, cur qui in ston te percutiuntur, igne videant Dicit spiritus visui accommodatus per ictu extenuatus ardet, prosectusq; in aerem, talis videtur, qualis per ictu redditus est. Sic enim est duobus lapidibus, aut serris mutuo attritis aer interueniens letii extenuatus maiorem in modum in ignem conuertitur,quod idem,& in nubibus euenire certum putat. Sed pudet, prosecto pudet insigniores hos naturae interpretes ta puerilia effutire Quod laevigatio in oculo splendorem efficiat, quod res celeriter mo-

te suum splendorem loco, quo discessetat derelictum aspiciat, quod pars una lucida sui partem alteram lucidam conspiciat,

153쪽

quod nigricans siue pupilla) qui non nisi oscitatio,& inanitas

pelliculae v ueae est, lucida sit, quod vapores ex pector i s copresesione, ictu ve accendatur, & spiritus aquei ignescant, quod spiritus, & humores ascendant ad oculos, qui in suis tunicis conclusi sunt, ex cuius ore, nisi mente capti haec possimi excidere Sed veritatem indagare tentandum nobis est. Dicimus igituraqueum humorem a Natura lucidum constitutum, ut lucem asi finem suam extrinsecus insinuante recipiat, & quasi oculi portitor speciem ab extimo lumine adductam ad intimum cry stallinum traiiciat, in quo videndi vis sita est, idq; hoc manifestario argumeto probari potest. Si ad hirquos manu oculos com primas in aduersam partem orbem igneu Iuminosum,& in medio nigrum intueberis, & si canthos teporibus premes, ad hi quos lumen videbis . Inquiete id non conspicimus: nam crystallino directe opponitur pupillae hiatus laxus, praecipuen Otu, quum comprimis oculum, crystallinum humorem illum conspicaberis sub tela uuaeae, & nigrum in medio existentem, rotundum pupillae seramen est. Praeterea quum lucentes selis oculos noctu conspicerem, vidi totum oculum illuminatum intus, eratq; aqueus humor, nam si crystallinus esset, no nisi crystallinum clarum vidissem. Memini etiam quum puer essem, de anatomicis administrationibus nauarem strenuam operam, quum die humanum oculum secuissem, reliquias noctu aqueo humore madefactas quasi lucere vidisse, & causam ignorasse. Auermes libro de sensu,& sensili dicit in oculo esse lumen proprium, sed non declarat quo resideat loco. Augeae micantes oculos celebrat Apolloni j interpres. Augusto adeo nitescebant oculi, ut si intentius aliquem intuitus esset, cogeretur is, ceu splendoris nimietate caligaret,vultum submittere, quod si crystallinus lucidus esset, id non accideret, quum in profundo lateat . Vnde in oculi percussionibus a suo loco dimotus crystaJlinus , vel aqueus humor, quasi igneus scintillat. Idq; dum experirer ipse ex diutina oculi compressione, laesus oculus, si cito casu aliquo reuoluatur oculus, igneu orbem in parietibus oppositis coruscantem video . Sed insequenti haec latius explicabuntur.

154쪽

isa Io. BAPTISTAE. PORTAE

Hodia quaedam foris videri, quae intra oculos adpunt

Prop. 3

TI B E R et v s Caesar praegrandes oculios habuit,& qui quod

mirum esset noctu etiam, & in te nobris viderent , sed ad breue,& quum primum a somno patulissent, demum rursus hebescebant. Haec ex Suetonio. At Plinius. Tiberio Caesari eam mculorum naturam fuisse,ut expergefactus noctu paulisper haud

alio modo,quam luce clara contueretur omnia,paulatim tenebris sese obducentibus: nec alij genitorum mortalium fuisse naturam. Sed quod mirum in T iberio Cae sare dicit Suetonius,nec ulli mortaliu Plinius: hanc ipse oculoru naturam sortitus sum, plerosq; habui amicos. Et complures etiam legi eiusmodi naturae cosortes. Sed in huius disquisitione maiores nostros cosulamus. Aphrodis us qusrit cur per nocte inter dormiendum re- Pente oculos aperiamus,& luce percipimus' redditq; ratione. quia spiritus videdi coactus amplificatusq; in dormiendo uniuersus larga copia erumpit per tenebras, atq; elucet, itaq; specie quanda lucis merito potest conspicari. Et alibi causam reddens cur animalia quaeda noctu cernant, alia minime' etiam ad visi uos spiritus reddit. Inquies . Qui spiritum visuum crassi rem habentiquam ut aerem permeare usq; ad rem videndam v leat, solis absentia refrigeratur,& per noctem crassescit, ut interdiu videre no possit, at interdiu aeris beneficio, qui tenuis,& calidus videt, feles vero hysnae, & vespertiliones spiritu quis dem illum visbriu tenuissimum, & lucidissimum habent, ita ut per noctem modice in crassesces, idoneus ad rerum conspectum reddatur, interdiu vero supra modum extenuatus expanditur, di evanescit. Leones acutiuscula luce prs diti sunt, argumento Pupillae, quae praefulget, atq; humidae partes oculorum, quae dis lucidissima est, humorem aqueum puto) ob id per solem ingredi acriorem non patitur, & ignem etiam interdiu ea ob rem fugiunt. Mihi aute videtur ob pupillae laxitate, re aquei hum ris perspicuitatem euenire. Videmus enim in noctivagis antimalibus , ut fele, noctua, bubone, & caeteris pupillas ultra in dum dilatari, ut sola pupilla sine iride, & albugine conspicua. Oculi pars videatur. Praeterea eorum aqueus humor pellucidissimus est, ut prs senti inspectione patet. Et qui pupillis latis

155쪽

CVR BIN. OCV. REM VN A M. CER. LIB. VI. rsa

Praediti sunt, noct tuto ambulant, ut ferE in tenebris videant, Praecipue in iuuentute, quando humor pellucidior est. Audiui*b amico, qui tribus me sibus obscuris carceribus occlusus fuerat, & post videre coepit in tenebris, paulominus, ac si in lumine es et, quod euenerat, Δ pupillae dilatatione in tenebris, ac carceribus exclusus, per multos dies cscutiebat. Quu ego puer essem nocte intempesta expergefactus interdum cubiculum totum , & que in eo erant supellectilia clarissime conspiciebam ,& id tandiu durabat, quandiu immotas palpebras haberem, in iuuetute crebrius, in senectute rarius, quia aqueus humor crassescens tenebrosior redditur. Sed prsteritis annis, quum id accidisset, animaduerti facie cubili impressa recubuisse, & quum puluinar molle, oculi prominentes, capitis pondere, oculi in

somno vehementer comprimebantur: idq; quum iterum tentarem, & oculos vehementius intus comprimerem, apertis oculis

splendorem quendam maximum, sed supellectilia no videbam. unde animaduerti ex oculorum compressione pupillam dilatari; & pupillam, vel crystallinum a suo loco dimoueri. Hic igitur perspicuus humor vectabulum est specierum rerii in cubiculo existentium ad crystallinum, & hic illuminati aeris vice iungitur, unde quet intra oculum sunt, extra in parietibus mentiuntur .

ra cerebri distillationibus, iris circa lucernam apparet, quae intra

R Is TOTELES in meteorologicis ait circa callelas , ut

plurimum Australibus flantibus hyeme tota iris fit, & maxime manifestam fieri humidos oculos habentibus, nam horum visus propter debilitatem refrangitur: idq; fieri aeris humiditate, & ab evaporatione a fama defluente, rem ista, tunc enim fit speculii,& propter nigredinem, sumosa est enim evaporatio illa. Sed iris lucernat ab ea in hoc differt,ω id lumen non albu, - sed purpureii apparet circulariter,& irinum,non aute puniceu, est enim,& visus paucus,qui refragitur,&nigru speculu. Seneca.In balneis quoq;circa lucerna tale si lila aspici solet, ob aeris densi obscuritate,frequentissime aut Austro, quii cstu maximei X a grauc,

156쪽

iε IO. BAPTISTAE PORTAE

graue, & spissum est. Alexander, &.reliqua Peripateticoru tur ba ab eo eadem. Prosecto huius seculi pluries calamitatem de . ploraui, ut si aliquis primo erret, omnes mox suas captiuantes Opiniones, primum errore sequuntur, sed quomodo id fieri possit, quam plurimis diebus ad uigilaui, tandem multa cotrariari cognoui. Et primo. Si lumen candelae oblongum,vel pyramidale est, cur igitur iris no est oblonga, vel pyramidatis: si ab omni luminis parte aequales lineae proiiciuntur ' Secundo. Si circa

candelam est, cur accedendo minuuntur , recedendo maiores

fiunt i Quod contrarium esse deberet, nam quae longius distat, minora videntur. Tertio papyrum perforando,& opponedo lumini candelae, & papyrus sit media intra oculum , & candelam, tunc non circa candelam videtur iris, sed supra papyrii. inario si Aristotelica causa eueniret, non videretur iris,nisi Austros ante, & aere humido existente, & oculis ophtalmia laborantibus, sed Qtum oculis laborantibus semper videtur iris,vel calido , vel sicco aere, flantibus septentrione, Zephyro, & alijs,

non ergo ex illa euenit causa. Sed veritas est, quod iris non circa candelam fit, sed intra oculum, nam si circa candelam, nonialia ex dictis experientiis, nec in medio aere feri potest, non alibi igitur quam intra oculum, & si intra oculum non alibi, quam in humore aqueo. Rad ij enim lucernae pertranseuntes h morem aqueum, qui non tunc lucidissimus, & pellucidissimus, ut in sanitate, sed in ophtalmia, vel distillatione laborantibus fit roscidus, & quasi guttulis conglaciatus laterales radii pertranseuntes, & se refrangentes intra Oculum colores generant, ut culpis illa tricolor efficiatur, nam primo lumine flatius, postremo, quod crystallinum tangit, purpureuS, vel caeruleuS, viridis in medio,qui omnes ad refractionum loca percurrentericirculum circa candelam rotundum effici ut, quia rotunda pupilla est, & qui primus crystallinum lagit, superior efficitur ha- Iurgus, qui ceratoidem flavus, & lumini proximior. Clarioris

inteli igentiae gratia exemplum apponemus. Sit candela A B,cuius radi j perpendiculares pertranseunt i refracti, obliquus B F, serit pupillam F, refrangitur a cornea in contrariam partem quia eis centricam G N, di accendit ad G, crystallinum, extenditur in D, cathetus ex luminis centro N, &

157쪽

isti ni 2 .: ι - , illi icrystallino caeruleus. Vnde circulus P E D QStruleus. Si enim ex ocul i centro traheretur cathetus, no concurreret cum linza incidentiae. Causa,quod quanto te elonga ueris a lumine,eo ma ior circulus iridis augescit, est . quod pyramidis lineae quanto magis producuntur, latiorem spatium intercipiunt. Quod so lum fustusionibus, dist illationibus, vel ophtalmia laborantibus videatur circa candelam iris,& non Euro,vel Austro stantibus, vel aere humecto existentibus, & candela fuliginosum aere faciente , consulant Medicos, & praecipue Demosthenem medicum, dicentem in suffusionibus, ubi ad pupillam humores descendunt, offundunturq;,aliqui circa lucernam circuli videtur. In vertigine omnia circumuerti videntur, qua firma manent, sed tam

res intra oculos mouentur . Prop. I. .

γων, vel quum spiritus alienus circa caput venerit, vel ab humiditate, vel a circulari capitis motu, hae causae cerebrum inuadentes, vel afficientes afficiunt , itoinhia circumuolui videantur, nil enim in visu differt. Vtrum intrinsecuri aut extrinsecus mouens sit. Aristoteles in phobicinatis rationem reddes, cur ebrijs omnia circumserri videantur, dicit quod visus in uetur a vini calore, & videntur res moueri, nihil enim interest an visus moueatur, an res cospectui obuia. Circular iter moue

videntur,quia res visa conus basis est,& quum visus rem con-

158쪽

spectam no deserat, circumferri videt. Aphrodissus clarios loquitur.Vinum haustum vaporosam spirituum exhalationem ad cerebrum mittit, qui spiritus quu digeri, & consumi nequeant, prius quam teporis spatio concoqnantur per cerebru volvuntur,& perturbati ita per conspectivos neruos ad pupillam profluunt , faciuntq; ut obuiae res tales videantur, quales ipsi sunt: a stum enisui fiteriorem soris esse imaginamur, quo fi* vi ve tigine tantisper tentamur. Mihi vero aliter videturina fieri non potest, ut spiritus ad cerebrum peruenietes per opticum neruit transeant,cuius tam angustus est aditus si vere aditus est,ut vix quicquam admittat, & in oculu intromissus a reti formi tunica,&u crystallino prς peditur, ne in aqueum humore pertranseat, nisi enim illuc peruenerint, non perturtabunt visionem. Neq; res secundum circulu se mouentur,qui basis est vi sionis, ut Aristoteles inquit, quia falsiim est,dores se habet aliter in visu. Nulla res extra videri potest intra oculum i si quq in aqueo humore. au t cornea fuerit. Incalestente igitur cerebro aut vino,aut ali quo symptomate facit, ut vicina quoq; serueant,oculi enim ce rebro maxime propinqui sunt, igitur incalescunt, quς calescue in vaporem soluuntur, qui si libere spatiari datur, in aura abit:

si concluditur, nam ceratoide consepitur, circa eam Vertuntur, ut accidit in bullientis aquq lebete, incalescens enim uno latere circumuertitur aqua, sic vapores ira dialem pyramidem con, mouentes, cit ut res a suo loco moueri videantur, non circulariter, ut dicunt, sed a dextro ad sinistrum, ut se in per pergat ad sinistrum,& nunquam perueniat. Idem acci lit respiciedo Spl-des sub aquis fiduid de haberit ,nam moueri Sericurrere videntur quum suo loco non redeant, & quanto longius res co ecta erit, eo magis circumuolui videtur, proprius vero minus. Γ'

R Is TOT E L Es In problematis rem unam plures videri

posse prob/t, id minui toties vinoletis accidere, atq; euenire, ut quum visus c5moueatur, nunquam quiescat in re conspecta, & quod eo de tempore varie cernitur, aliqua prius, aliqua serius occurrunt. Vilus enim visibilia percipit letore interIO-

159쪽

CVR BIN. OCV. REM UNAM CER. I B. VII. 16

sto, id ergo quii *piissime contineat fieri visum, videbitur res repetita,ut duo sint. Sed obscure admodum Aristoteles loqui tus est, veritatem nacti lucidioribus verbis rem aperiemusa, ximias in prscedenti, quod res circumferri videbatur, quae suo loco man ebat,quia vapores ab humore aqueo eleuati intra ocuIum circumferebantur, nunc cade de causa si vapqres non es cumuoluuntur, sed recta mouentur, vel tumultuarie pulsantes, S commouetes pyramidum latera,res unaquet hoc modo videbatur,eode quasi temporis momento,alibi conspicitur,& quia visio,& discretio,vt Aristoteles dixit, fit in tempore, quia in ea visione citissimus est motus,res una plures videtur. Exemplum habemus in igne, que si aliquis citissime circumuoluet , circulus igneus apparebit in trochis, qui citissime circumuertuntur,punctus in bas, circulus videbitur sic,& in mola pistrini.Vnde ex vehementissima motione vaporum in aqueo humore, duae res videntur una. Averroes in sensu,& sensti dicit visum novidere , nisi habuerit integrum organum, & non perturbatum. Iracundus quoque in hora suae irae ex feruenti corporis, & sanguinis calore visus intercipitur,& simplicem rem duplicem vh debit, nam ut ebrietas, ita ex irae excandescentia vapores ex queo humore suscitantur. Avicenna plures causas affert, praecipua innititur his, quod ubi coeunt optici nerui, ibi duae imagines duorum oculorum videntur una, sed vapores, vel humores ex cerebro descendentes, & neruos concutientes faciunt, ut reS una plures videantur. Pentheus surijs agitatus γε simplicia erant duplicata videbat. Virgilius Eumenidum velatii demens videt agmina Pentheus Et Solem geminum, or duptices ORendere Thebas. Et Aristoteles etiam causam ad opticum neruum refert. Initia conspectus a vino commouentur, & totum caput sollicitatur, &quum initia conspectus mouentur, idem se applicare non quit, sed quasi partem rei obiectae, vis utraq; conspiciendi attingit, merito igitur res una suspicionem recipit geminationis, quod idem & oculo subter oppresso solet euenire, conspectus enim mouetur initium, ut ei coire cum altero non amplius liceat, sed hic motus extrinsecus est, vini autem intrinsecus est, nec

quicquam interest , idem enim sequitur qualitercunque aspectum commoueriS. In

160쪽

. . In deliriis multa simulachra videntur, quae nusquam sunt.

Prop. 7.

AI et Aphrodiseus. Qui per febrem arduam delirant, atq;

insaniunt, ijs de cerebro ipso vapores ad conspectorium spiritum funduntur. Αuerroes in colliget. Quod propter aliquam aegritudinem, aut propter timorem, aut me stitiam Luitur quidam vapor,qui cerebrum pervadit, imprimendo in illud optatae, aut formidatae rei simulachrum, mouet i; una spiritum animalem, & motus ad imaginationem usq; peruenit, d inde eodem spiritu commune sensum mouet, qui particulares unde res, quae intus agitur, soris existimatur. Haec Averroes. Sed humor melancholicus, vel inania vim habet aliquando, ut idola reseruata in memoria in vigilia videantur, quae in somno videnda erant. In somno seruntur idola ad communem sensum, qui est in corde,sic nobis repraesentat praeterita,ac si praesentia

essent. In furore vero, & mania quum organa intus perturbentur, neq; suum seruant ordinem,ea nobis extrinsecus videntur, quae oculis non aspicimus, non enim vcre videntur, sed imaginatione, Philosophi phantasmata vocant,& exteriori sensorio deserri dicunt. Memini quum ipse ardenti febre laborarem,&iam morti propinquus, videbam prope cubile heremitam e sacello egredientem , ac campanas pulsantcm, quumq; eum rogarem ne importuno sonitu cerebrum excruciaret, mihi in ludibrium linguam exerebat, qua de re maxime angebar, neque ea phantasmata ante oculos mihi videre videbantur Oed vel

ti somnium vigilantis . Sic fuit & phantasma Cai Cassiij, quando sibi in medio pugnae in campis Philippicis Caesar apparuit

minabundus, & cuius vultu ob terrorem aufugiens dixit, quid aliud stiperest,si occidere virum parum est. Orestes surijs agitatus semper videbat matrem ab eo occisam, & furias perferre. Vnde inquit apud Euripidem. O mater obsecro te ne mihi immiseris Sanguinolentas puellas, o serpentibus horridus Ipsae enim, ipse iam proprius me impetunt,

o Phaebe necabunt me a pectu canino truces Terribileι inferiorum Sacerdotes tremende Deae.

SEARCH

MENU NAVIGATION