Ioan. Baptistae Portae Neap. De refractione optices parte libri nouem. ..

발행: 1593년

분량: 226페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

optime se habere. Albi enim colores & nigri, viribus suis o ficiunt, at viridi, & med ijs coloribus refocillantur, corroboranturq;. Et quemadmodum quum corpora nostra laborant, deterius se habent, quum mediocriter, optime efficiuntur, ita oculi ad res solidas olfendentes, laborant, ad humidas, quia nil obstat, oberrant, quum vero ad virides, qui a solidae mediocriter sunt, & aliquid humoris continent. faciliter acquiescunt.Bone

Deus, quid commune habet visus cum l olido, & liquido cui lata pupilla sum nodita melius, interdiu hebetius, qui arcta inιerdiu

acutius, noctu caligari. Trop. V IIII.

SV N T qui arcta, & qui lata donati sunt. pupilla, quorum

Physiognomoniam suo loco diximus, sed qui lata sunt pupilla noctu melius, interdiu hebetius, qui vero arcta interdiu acutius, noctu vero nil penitus vident. Noctivaga animalia, ut bubones, noctuae, feles, & lupi lata pupilla donati sunt , ut &Vespertiliones, at gallinae, columbae, & passeres, & eiusmodi nil penitus noctu , interdiu acutissime vident, de illa in die caeci tiunt, &haec paruis pupillis praedita sunt. Aphrodiseus ob id

animalia quaedam interdiu vident, noctu nequeunt, dicit quia spiritum usui visus accoinodatum habent crassiorem, quam ut aerem permeare ad rem usq; videndam valeat, crassescit enim Per noctem, ilium Solis absentia refrigeretur, interdiu extenuatur aeris beneficio, qui tenuis, & calidus est: seles tamen,hyenet di vespertiliones contra se habent, quum enim interdiu, nil fere videant, acute omnia per noctem conspiciunt, spiritum quidem illum viserium, & tenuissimum,& dilucidissimum habent, ita ut per noctem hic modice in crassescens idoneus ad rerum conspectum reddatur, per diem luce praeclara supramodu extenuatus expandatur, & evanescat. Leones per acriorem Solem ingredi non patiuntur, sunt enim oculorum acie acutiuscula,&ignem interdiu eamobrem fugiunt, constat talem Leonis aciem esse argumento pupillae,quq praefulget, atque etiam partis humidae oculorum, quae dilucidissima est. Haec eadem ab eo Rog

rius Bacchon. Sed haec mihi falsa videntur: qui enim lata sunt pupilla inter diu lumine multo, splendoreq; offenduntur, ac nO

ctu ob

72쪽

go Io. BAPTISTAE PORTAEctu ob sui amplitudinem rerum simulachra facile subeunt, & videntur, contra vero qui arcta sunt oculorum acie, quia lumine non offenduntur, acutius vident, noctu rerum simulachra pene

trare nequeunt.

Pupillas ad Uum animalium accommodatas varias esse. Prop. X.

OB id prouida Natura secundum animalium usum, &nece

sitatem pupillas construxit, noctivagis,ut a summo ad ima reserentur, quasi sores, ut citius, & liberius suo fungi munere possint, oportebat enim ut uniuersa pupilla operiretur.& oc Ii senii globus seras prominens undique apertus , & fulgentis mus seret, non enim in eorum oculis albugo est, sed quicquid intra palpebras continetur,id totum pupilla sit. Contra se habent homines, & diurna animalia, columbae, gallinae, & huius modi, nam quu die ab eis res gerendae sint,paruo pupillae hiatu conteolae sunt, nam si laxius aperirentur, hebesceret potius nimia luce visus, & caecutiret. Noctivaga haec, quia sursum, deo sumq; conspiciendi usus erat, ab imo ad summum pupillasti ditur. Contra autem in quibusdam piscibus, quorum usus afflatera erat, a dextris ad sinistra hiatus erat, sic pro uniuscuiusq; ossicio pupilla, de eius scissura animalibus est accommodata. pictam necessario rotundam fuisse, magnitudines sine impedimento oppostas rotundas videri. Prop. XI. PV PILL A nostra rotunda est,de ex omni parte radii exeu-tes,& liberE vagates, rotundum spatium intercipiunt, quod crystallini centrum in medio pupillae sit . Unde si quis humo supinus iacens, de uno oculo caelum contueatur immoto, intuitum

spatium rotundum erit, a puncto enim crystallini exeuntes ra- dij, &oppositam superficiem serientes, non nisi rotundum spatium intercipient. Sed si prope res contuenda erit, hoc experimento te ipsum docebis, ut diximus in 8. huius. In plana tabula fac oculus in centro immotus mapeat, di dextra manu lapillos consti-

73쪽

DE OCULORUM AN ATO ME LIB. III. 2 i

constitues, ubi radii oculares plus cxtendi non possint, sic re' moto oculo, circumactum lapillis spatium reperies. Idq; hoc modo demonstrabimus.

Sit eo stallini centrum I, & pupilla A B C D rotunda, oppor

sita ei superficies E F G H, Linea IM erecta perpendiculariter . super superficiem E F G Η, & transiens per centrum crystallini I. Protrahantur linei a centro crystallini I ad pupillae extremitates ad subiectu planum, & erunt IB F, I C G, IAE,&ID HSunt ergo aequales IB,I A,I D,&IC,&quia subiectum planum aequidistat ei, erunt quoque lineae A E, B F, C G, & D H, aequales, & quoq; simul iunctae I BF, IA E, ID H,& IC G, trahantiae mox a centro plani M,ad linearu extremitates lineae M G, MN, M E, M F, quae quoque aequales erunt, nam anguli omnes ad Mplanum recti, & aequales quoque qui ad I, erunt quoque iam dictae M N,M E,M F,& M G,pares,ergo M centrii circuli E FGH.

74쪽

ix IO: BAPTISTAE PORTAE SEC Vs autem eueniet in plano oblique pupillae opposito,

nam & si lineae I B, IA, I C,&ID aequales erunt, quia planum ex una parte longius distrahitur, ut F E, & altera pars pr prius accedet GH, lineae productae inaequales erunt, unde AC, BF longiores, breuiores vero CG,D H.Sic subtensa latera inq- qualia erunt, nam M H, M H breuiora, M E, M F longiora, igitur M non erit centrum F E G H figurae circularis. Crastallinum humorem praecipimm esse in usu. Prop. XIII.

ARI TOTELES no inessicaciter probauit cor prim

riam esse corporis partem,quod Natura illud in animalis medio locauerit, sic nos crystallinum humorem, quia suam regiam in oculi sere medio habet, non inepte praecipuum visionis instrumentum dicemus. Medius Iocus declarat, quod ab omnibus custoditur, iuuaturq;: aliae circum adsitae partes eius gratia factae sunt, a vitreo namque tanquam gemma continetur, com mitti-

75쪽

mittiturq; in eo, nam sanguis a cerebro veniens ad eius nutrimentum a vitreo excipitur, & in vitru primo conuertitur, mox crystallino ministratur,nam proximior est vitri natura crystallo, quam sanguis, si enim illico in crystallum abiret, eius pelluciditas cruore inficeretur,unde eius colluuias recipit. Aqueus humor eun i humectando prohibet ne calore, aut rigore, vel euambientis araneae siccitate ob laederetur . Ipse humectus est, ut

suscipere possit visibiles formas eximia perspicuitate, di afficia luce possit. Est alicuius spissamenti, ut in eo figi, sistiq; sim lachra queant, aliter evanida aboleretur. Sed verissima ratio est, quod constans & firma est Medicorum opinio visionem in cry stallino fieri: quia si coit, densaturq; humor, que intra corneam, & crystallinum statuunt, illico visus aboletur , sed ubi in alias partes adlabitur, & liber u praestat a pupilla ad ipsum aditum, liberabitur. Sed quoties ipse ex aliqua ita temperie laborat, omnis aboletur oculi lanctio. Tandem Mathematicorum nos admonent rationes,quod ubi lineae non directε μ duenerint, reseactionis ratione illum contingunt, visionem causant. C stallinum humorem extra ο ι ι entrum es.

HVM OR crystallinus extra oculi centrii locatus est, prope pupillam, ut clarior, &vberior fieret visio. Clarior, quia simulachra si profundius mergerentur, obscuriora vide- Tentur, ut ea quaecin aquis mersa videmus. Fit & uberior visio, nam si in centro esset, maior pars eoru non videretur, quae nunc

videtur.Huius rei exemptu erit. Sit oculi pupilla AB, cadat punctus Cin B, prodibit directE ad E, lex refractionis facit, ut crystallinum tangat F Κ, qui prope est.

76쪽

i un

os lac u p . nPraeterea si in centro esset, & dissicilius lineae illue perlieni irent, de maior pars visionum amitteretur. Punctus H perueniat ad pupillam B, t ex refractionis cogit eum in O, satis loge a cry stallino F K. Concedamus ut tangat eum in puncto F, relabitur in G, totum spatium G H non videbitur. Sic eorum maior PM. non videretur. praeterea si in centro crystallinus esset, pyramidales Iineae ad euperuenientes perpendiculariter,& in centro se decussantes dextra vluerentur sinistra, & sinistra dextra,& quae sursum deorsum, quae deorsum sursum, & demu omnis visio conturbaretur. Rei P εἰ P r punctus B, pta uenient ad centrii C, laberetur ad D,&A ad Ε, sic destra sinistra videretur. Sed Vessalius suis in anatomicis administrationibus,& pleriq; medicorii humorem crystallinu an centro oculi locatu dicut,putates, ut nil reserat Medicis, Ma Mathematicis, vel aliis artificibus:quod est valde erronem . Utramq;

77쪽

DE OCULORUM ANATO ME LIB. III.

Vtram ; corneae s perficiem, humorem albugineum, aqueum, Pueam, Tc illinum concentricos esse omnes. D op. XV.

DIX IM Vs utrasq; corneae superficies mutuo aequidistantes esse, unde & si extima circularis, quoque interior ci cularis er it, nam eiusdem soliditatis orbis perpetuus est. Continet interior cornea albugineum humorem, contenti pars cum suo continente eandem superficiem habet, impletque oculum usque ad cry stallinum, sic vitreus humor concauam quoq; co ne ana replet, ut una sphaera cum albugineo sit. Sic virea quae interiorem etiam tunicam corneae conuestit, sequitur eius se mam , & illa quoque concentrica, nisi tantum ea pars, quae a lucida corneae parte se subducit, ubi senestratur. Crystallinus etiam humor, & si longe a centro abest, eius tamen suprema superficies oculo est concentrica, oportebat enim de concentris Caria esse, & prope viteam, ob id summa Dei prouidentia iacturnest fatis viriq; , ut & concentrica, & longe a centro absit. Pyr mis igitur visiva per corneam, & pupillam, per aqueum hum

rem usque ad cry stallinum instacta peruenit i hoc modo. Esto visiva pyramis quadrilatera C B A D, dirigens se ad cereuoculi M. transit corneam G H,pupillam E F,& aqueum humore L F, sic usq; ad crystallinum IL, unde tota pyramis irrefracta,dein columis peruenit, S rem, ut est,repraesentat,non conturbatur visio, seruatur in ea partium ordo ,& concinnitas, sine cons

78쪽

86 IO. BAPTISTAE PORTAE

paret.Vnde me nescire fateor qua insania , vel suror sit Athar 'ni,Vitellionis, & reliquorum perspectivorii, inquientium virea sphaeram eccentricam esse, eiusq; centru ad auterius oculi plus accedere,sic vitreum eccentricum, & centrum eius ad anterius oculi plus adhaerere, ut Astrologi no tot eccentricos ti epic clos in magno mundo confinxerint, quot isti in tam paruo oculi corpusculo. Cur in re tam clara, & perspicua tot ambages ut potius ad puerorum terriculamenta, quam ad veritatem ii, dagandam conficta esse videantur , ut tyrones scientiam prius odisse, quam amasse incipiant In custallino risionem non feri nisi aliqua rei latitudine intercepta. Prop. XVI.

OC V L V S nunquam rem visam comprehendit in suo e , nisi quum pyramidis cuspis ad eum peruenies depingit in

eius superficie rem, ut est ordinata in suo esse. Igitur ut crystallinus recte diiudicare possit, oportet, vi pyramidis conus alicuius sit in eius superficie quantitatis, aliter enim nil videret, aut satis perturbate. Quomodo autem id animaduertere possimus, instrumento, quod in sexta huius propositione descripsi

mus utemur.

Assumatur regula decem, vel octo pedum, quae sit A B, sint duo cylindri inaequales CD minor, E F maior, erigatur minor circa

oculum, regulae pars, quae oculo accommodabitur, excavetur, ut commode oculum excipiat, sc tandiu cylindrum accedes,&remouebis, quousq; pyramidales oculi lineae per cius latera excurrant, tunc amove regulam aboculo, & per extrema cylindrorum lineae protrahantur, & videbis circa oculum tantae latitudinis, quantae ad crystallinum productae super eius supersciem ad rem depingen dam sint suilecturae.

79쪽

LIBER QUARTUS

Osiqua oculum confisuximus , singulares eius partes, mpartium munia exequuti sumus. Ingerit si nunc in hoc ordine d monmatio, an fiat visus per intromissi nem, optime quidem fecerimus una misionempartim oblique, partim resiacte fieri declars muri m mera loca, in quibus res iideantur demon' mus, quae maiorum intentata, o ob ra fuere, sicpasi . sim ad alia progrediendo uniuersam iidendi formam absiluemus.

Visionem feriper imaginem receptionem. Prop. I.

INTER vetustiores,&recentiores Philosophorum, de M dicorumproceres ad facietatem usque de videndi ratione 'exagitata quistio est,nuna radiorum ex oculis emissione, vel il- Iatione fieri contingeret. Res adeo ambagiosae difficultatis, ut plerique rerum scientia no incelebres, sigillatim rationes res dere non sunt ausi, pos ab alijs praetermissas mathematicas ramtiones

80쪽

tiones afferre, & alia ad veritatem indagati dam . quantulacunque fuerint, referre iam tentabimus. Democritus ,& Epicurus ex Macrobi j recensione) e corpore opinati sunt simulachra quaepiam iugi fluore manare, quae quasi corporum exuviae ad nostros oculos veluti receptacula, di deputatas a Natura sedes remeare. Argumento, ut Aristoteles resert, quia rei visae simulachra in oculo apparent: nam quum pupilla sit corpus laeve, teri .m, terminatumq; ab aqueo profundo, potest idolum reprae 1entare . Sed hi falsi sunt, ut posteriores probauere. Putabant enim sicut vox ad aures vltro venit, odor in nares influit, & Ω-ῖo palato ingeritur, sic imagines rerum in oculos penetrare. Sed res aliter se habet, nam facies nostra oculo obiecta, recto meatu profluit, unde posteriorem sui partem respicere deberemus. Histrio persona sibi detractam ea parte videt, qua induit, scilicet non faciem, sed posteriorem cauernam, sed nos adue sana videmus in speculo imaginem. Alia ratio. Si imagines,quia Inspicimus,e rebus euolant,vel undiq; nullo inspiciente simul chra emicant, si quis tencat, quum inspicit, quaero cuius imp rio limulachra praesto sint intuenti l Si perpetuo suore rerum manant simulachra, quaero quo vinculo ad permanendum vis cta permanent φ&quomodo spectra colorem retinent, si colore non nisi corpora retinere pomunt Tertia ratio. Quomodo tot

rerum imaginςs, coeli,montium, maris, pecudu, quas viro ocu

Jorum iactu oppidoquam paruo videre possumus Alij sunt,qui

dixerunt, per radios ab oculis egressos res contueri, sed posteriores tanquam falsissimum redarguerunt. Nam vel illi radij corporei, vel corporis expertes sunt, fi corporei sunt, si lumen ex oculo ad rem obiectam egreditur, homo ad astra aspi ciens, lumen ad astra usq; pertingeret, si corporei essent,vniuersa oculi quantitas quantacunque exinaniretur, nec ad ea pertingere posset. Praeterea si per aera transeundum esset, daretur corporis penetratio , si absque corpore sunt, radij non sentirent rem visam, quia no n sunt sensus nisi in corpore, neq; corporeus Oc Ius Incorporeas res contuetur. Subsequentes aetates Philosophi utraq, opinione coacti sunt usi, putantes has ambages euadere. Dem ocritus, & Epicurus, Plutarcho referente, per quosdam radios ex oculis exertos subiectam rem ferientes,rursusque re-cleuntes , & in eosdem resilientes, per hos incursus visualem p

tentiam

SEARCH

MENU NAVIGATION