Leges prudentiæ episcopalis ad optimum ecclesiæ regimen indictæ a Iosepho Maria Marauiglia episcopo Nouariensi, &c. atque beatissimo patri Innocentio 11. ... dicatae

발행: 1678년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

his casibus sententia punitionis sistit

tantum in exilio, nec se extendit ad prohibendam Missam . Igitur ea doctrina claudendus est termo de hac re, quod non quodcumque crimen causat infamiam, sed debet esse ex illis, quiς specialiter recensentur in Iure , & talia sunt ex communi qstimatiqne; quia dato etiam, quod crimen vere esset ex illis, que generant infamiam, cum tamen possit non eme notorium in loco, ubi exul degit, ibi non poterit infamiam causare, & sic ibi Sacerdos exul poterit celebrare, neque erit censendus Irregularis; sola enim infamia Iuris annexa delicto , & per Sententia Condemnatoriam expressa ad summuilla est , quς inducit Irregularitatem, non infamia facti, iuxta id quod tra.dunt communiter Doctores apud Couuar, in Clement.FFu risu apud Ga ziam de benes pari. II. cap. 3. apud Gi-halli. de Irregularitat. ix apud Suare Zdisp. 3. de Cens .

LEX CLXXVII.

Canonicis excommunicatis non semper per mittenda ab Episcopis optiones pratendarum .

Non eadem omnino lege deuincti

censendi sunt a Prudentia Episcopali incapaces beneficiorum, & in- Capaces Praebendarum Canonicalium, licet enim excommunicatus sit incapax beneficii, & collatio illi facta sit

irrita, ut tradunt communiter Cano-nistae in cap. Postulastu g. cerum de Aneiatat. O cap. Postulastis de Cieris. excom. mi

nis. propterea deducitur,quod sit incapax optionis Praebedae Canonicalis. loquimur aute ubi est consuetudo optandi iuxta cap. Cum in tua de conseiud. in

6. idque etiam pro certo habendum, Es quasdam esse praebendas quae sunt inseparabiliter annexae titulis , & can nicatibus, alias vero, quae sunt omniano separabiles, & de vinique non eodem modo resoluendum est: quapropter statuendum est, non posse Episcopos permittere Canonicis excommunicatis optionem praebendarum, quae sint inseparabiles a suis titulis , dc ratio est, quia sic praebendae acceptae inducunt rationem benefici j, cuius excommunicati sunt incapaces, ut dictum est, & hoc nolunt intelligere Suarendio. 13. de crasse Z. I. num. I9. & Fili luc.

tradi. I 2. cap. s. n. ZI. Iom. 3. cum docent

excommunicatis Canonicis non competere optionem , quia optio est quaedam beneficij permutatio, quando enim sirinal cum praebendis sunt m tandi tituli beneficiorum, tunc praebendae vere induunt rationem benefici j, & ideo non possunt optari ab excommunicatis . Quid vero dicendum sit de praebendis separatis a titulis, in le-quenti lege resoluetur; eo enim ipso, uod praebenda exuat rationem ben cij, nulla ratio adest in contrarium, cur non possit optari etiam ab excommunicatis .

LEX, XXVIII.

Opiis praetendarum quan que permittenda ab Episeopis etiam Canonicis

excommunicatis.

Ex praehabitis satis constare potest Episcopali Prudentiae, quid ipsi

agendum sit in optionibus, ubi praebedae a titulis, & canonicatibus sunt omnino seiunctae, in his namque praebendis cessat ratio, quod ab excommunicatis non possint optari beneficia, &tituli beneficiorum . cum praebendae separatae non induant hoc nomen, ut

dictum

222쪽

PRUDENTIAE

dictum est . Permittendar igitur sunt optiones etiam Canonicis excommunicatis, si praebendae sint omnino a ibtulis , & canonicatibus separatae, aut separabiles; sic enim praebendae non important titulum, neque spiritualit rem beneficij, sed tantum temporalitatem reddituum, dc fluctuum, qui pose sunt semper percipi etiam ab excom- . municatis, & illa permutatio, quae fit est solum rei temporalis, non spiritualis , & ideo potest fieri etiam non ob

stantae excommunicatione. Quod voro praebendae separatae , vel separabiles sint res pure temporales ad effectum optandi, constat ex hoc, quia acquiruntur ab optante absque noua prouisone, quod lane fieri non posset, si secum traherent titulos, beneficia, dc Carionicatus , sic enim esset necessaria noua prouisio pro acquirendo nouo ibtulo , iuxta ea, quae habemus in Rota

coram Monedario deris a. de consuetud. dc coram Puteo decis I96. M. a. oc cora Martinez. Andrea deos 99. n. a. Neque

obstat quod licet praebendae sint separabiles ab hoc, vel illo titulo , sint tamen semper annexae alicui titulo Canonicali, atque ex hac parte sint se per quid spirituale ratione talis ann xionis , quae doctrina videtur colligi ex Rot. de ben6. lib. a. q. 2 3. n. . & ex Rota in Mediolanensi Canonicatus . Iuli j I 636. coram Chisterio, ct derisI38. num. I part. 8. recem. Dico enim, quod stante separabilitate, quae est inter titulum,

praebendam, fit etiam, quod sit si parabile spirituale a temporali, & famnac separatione praebenda nihil retinet in se , quod sit spirituale, nisi cum de

nouo coniungitur cum nouo titulo.

In optione igitur, ubi fit adquisitio solius praebendς, non acquiritur nisi aliquid temporale, licet sit semper adneam cum aliquo titulo spirituali, oc

haec est doctrina Cardin ore P. I 26. n.

tur etiam in Rota coram Cassidoti de cis II. . m. de praend.

Ade Ponti ia meante, beneficia quacumque PVa reseruata ab Episcopis

locoruo conferenda.

ponitur tamquam doctrina cera O timma in Iure Canonico Obi depraebend. ubi de eua. ubi de consuetud. er Qbi daprascript. quod beneficia quaeq; reserinuata Sum. Pontifici per regulas Can cellariae Sede ipsa Pontificia vacante redeant ad Ius primaevum, donec deinnuo reseruentur, Iusque prim uum esse tantum Episcoporum priuatiue quoad alios, ex quo ipsi dicuntur propriε , dc velut antonomastice ordinarii collatores, cum Capitulum gaudeat hoc nomine,tantum vacante Sede Episcoeali propter ea, in quibus siuccedit Episcopo, inter que tamen non sunt, beneficia , quς sunt liberς collationis , dc quς sipectant ad Episcopum. Reliqui vero Collatores, cum non sint tales 1 Iure ordinario non dicuntur Ομdinarij , sed Collatores ex Indulto , ex priuilegio, vel ex consuetudine , quς

tamen, ut faciat ius conserendi, multa requirit, ut patet ex textu de Gusuetis. ωQuibus suppositis,certum est beneficia relaruata Pari Sede Pontificia vacante esse a solis Episcopis locorum conseruis da, in ipsi soli veniant in iure nomine Ordinari j Collatoris; dc dispositio Iuris communis sit semper pro Episcopis,nis adsit consuetudo immemorabilis in contrariu, quae dissicillime probari potest, ut asserunt plures Doctores in cap. vi Consuetudis. ubi plura requiruntur, ac Prae ceteris,quod nunquam suerit con-

Y tradicta

223쪽

tradicta, vel nunquam habuerit actus contrarios, Ut contigit in Episcopatu Nouariensi, ubi Capitulum, absque aliqua fundata intentione, Canonicatus contulit prς sumpta immemorabili consuetudine, quam non probat, cum potius ex tribus cassibus, qui proseruntur sub tribus Episcopis luccessive diauersiis annorum temporibus , consuetudo sit pro Episcopis, & directe ipsi

Capitulo contraria, ut aperte ego ipse demonstraui in quadam responsione lacta Allegationi typis exaratae pro Nouarie n. Capitulo ι hancque meam

doctrinam tamquam certistimam, tenent plures Canonistς ex textu ipso Canonico locis citatis, prςsertim Lessi

benes. reservat. & alij plures Neotherici in fauorem Episcopi consulentes in suis manuscriptis. Nec obstant textus

in contrarium , qui afferuntur ex cap. de eleἱ1. ct cap. de praebend. nam illi textus

valde ambigui sunt, & egent interpretatione , quam demonstraui in supra- citata refrensione ad allegata pro Catalo potius esse Episcopis fauorabi-

. Nec valet doctrina Io: Baptistae de Lucca fauens Cardinali Indutiario, si antea extitit Episcopus talis Dioeceis sis, ex eo quod Ius conserendi sempermaneat radicatum in habito Episcopa. tu , nam hoc gratis dicitur, α pure speculatiue, ut ipse de Lucca fatetur, α hoc esset in duplici Episcopo Ius c5έetendi beneficia adstruere in eodem

Episcopatu, quod est absurdum.

L EX CLXXX.

Sede Pontificia Gae te beneficia Papa reser

nata a Capitula ex sela consuem dine, Oel immemorabili pr scriptione conferenda.

Concordant textus omnes Caninici, Ius antiquum, & longissimi temporis fluxu iam deletum,excludentes beneficiorum collationem itide Canonicatuum, & praebendarum, V cante sede Pontificia, ad solos Episc Pos, tamquam ad Ordinarios Coli tores sipectare; cum ipsi in propria Diq-cesi gerant vices Pontificis, etiam quando vivit Pontifex, exceptis iis, quae praeciSe reseruantur ipsi Pontifici, quae reseruatio cessat in morte, &sic nihil in morte dicitur reseruatum Episcopis de iis, quae spectant ad ipsos, inter quς est sane omnium beneficiorum collatio in suis locis. Vnde licet ex Iure antiquo iam abolito posset Capitulum , tamquam ordinarius Collator conferre Canonicatus , & praebendas, nunc temporis titulo Ordinarii Coli toris nullo modo potest, sed ad summum hoc potest ex priuilegio, consuetudine, vel praescriptiona, quae t ciunt Ius non absolutum, & Ordin rium , sed qualificatum , scilicet taliter adquisitum, nimirum titulo priuil gij, consuetudinis, vel praescriptionis ;& sic dicendum, quod stante qualitate alicuius ex his titulis, potest Capit tum conserre beneficia, Canonicatus,& praebendas. Quotiescumque tamen esset facta ab Episcopis contradictio collationis Capituli, tenentur Cari nici docere de tali Iure adquisito Per priuilegium , consuetudinem, α Praescriptionem, atque ijsdem incumbit

onus probandi tale Ius adquisitum , cum

224쪽

in ipsis nunquam supponatur Ius Ordinarium , sicut siupponitur in Episcopis:& caeteris paribus non lacta tali probatione , in qua etiam debent exhiberi omnia requisita legitimae consuetudinis, seu praescriptionis a Ius conferendi beneficia in solis Episcopis priuatiue ad Canonicos, & Capitulum supponi debet, cum soli Episcopi habeant Iuris Oidinarij assistentiam. Nqc valent in

contrarium plures textus Canonici, oui asseruntur a Doctoribus, tamquam Ioli Laentes Capitulo priuatiue ad Episcopos, quos praesertim assert Lotaster. debenes nam eiusmodi textus, ut notaui in lege praecedente, sunt ambiguae, re non elarae interpretationis, omnes supponunt consuetudinem, vel

praesicriptionem exhibendam , & probandam a Capitulo per actus legitimos , non contradictos dcc. in quo casu , α nos fatemur, posse Capitulum beneficia, Canonicatus, & praebendas conferre vacante Sede Pontificia, etiapriuatiue, quoad Episcopos. In Episcopatu vero Nouarien ., in quo supponit Capitulum hoc Ius habere, nondum apparet, ubi fundetur, dc sic rationabiliter eoncluditur,tale Ius potius

spectare ad Epilcopum, quam ad Capitulum .

LEX CLXXXI.

ea publica osscia, oe miniseria nunquam cligendi ab Episcopis Clerici omnino

laborantes auditu.

SAne non implerentur numeri Pru dentiae Episcopalis, si ad publicaministeria obeunda deligerentur ab Episcopis viri, omni prorsus auditu destitutii Quomodo enim Reipublicae Ecclesiasticae utilitas consisteret, si modus patrocinandi cocruciet injjs, qui, ut bene praesideant publicis egestatibus , necesse est , Ut illas obaudiant. cum nequeant semper easdem intueri.

Dissicillima semper fuit cum surdis

negotiorum tractatio, cum saepe saepius, quae tractanda sunt, aut minimcipercipiant, aut in eorum intelligentia, dc perceptione fallantur; Vnde etiam in iure ciuili optime prouisium est l. D. F. de legis. tui. O in ι.penui. sub eodem tit. quod tardus non possit esse tutor, ea potissimum ratione . quod tutor incidebeat, qui tantum possit esse utilis. Ex qua doctrina deducitur , surdum omnino nunquam posse esse utilem , de

sic ad publica munera, dc ossicia, in quibus semper quaeritur Reipublicae

utilitas, non esse eligendum. Additur surditate totali laborantem, ex eadem

l. al. esse inhabilem ad omnes gradus publicos dc ad omnia publica ministereria, nullus autem minister inhabilis prudenter eligitur ad ossicia, quae exercere non potest. Quod etiam experimur intra Claustra Religiosorum, ubi ad promouendam Religionis utilitatem non eliguntur ad gradus, nisi viri eiusmodi deiectu carentes. Neque sufficit, quod possint etiam surdi omni auditu destituti ex nutibus, Vel ex motu labiorum percipere, quae ipsi loquetes possent audientibus proserre; nam dato etiam, quod ex nutibus quaedam possent surdi percipere in rebus ordinari js, de quibus solet haberi loquutio

ordinaria, cum tamen ex ijsidem nultibus non possint omnia percipere, prς sertim circumstantias rerum , & ne sotiorum raro contingentium, hinc

iit, quod semper dicantur inhabiles surdi ad publica munera , dc ideo numquam ab Episcopis eligendi.

225쪽

LEGES

i in L EX CLXXXII.

Ouandoque etiam clerici aliqua surditata laborantes , si sint virtute praestantes ,

a. Episcopis ad gradus, ct o iapublica Ecclesiastica

promouendi.

IN hae re potest, legem praescribere Episco pati Prudentiς lex illa Civilis

superius memorata, qua licet caueatur, ne tutor, qui debet semper utiliter dari, eligatur omnino surditate labo. rans ob inhabilitatem ad negotia necessaria pertractanda; nihilo tamen minus in eadem lege statuitur testante

Paulo Iurisconsulto ad verba minus amem audieηs potes posse eligi quemcumque turdastrum , scilicet difficile

audientem, dc non omnimoda surdiis late laborantem , cum sola plena, dctotalis surditas ea sit, quae reddit hominem omnino inhabilem ex Glog ad ram n legem; ubi enim est aliqualis a

ditus , licet difficilis. est aliqua habiliatas ad audiendum, dc etiam ad negotia pertractanda , quae sufficit, ut aliquis possit eligi tutor. Ex qua doctrina, satis Episcopis perspicuum est, posse i psos quoque ad obeunda munera

Ecclesiastica eligere viros surdastros , posito,quod sint aliunde virtute praestates , dc maxime idonei; non enim di. citur inhabilis ad aliquod munus ex

quendum , qui illud quoquo modo Prestare potest, licet cum aliqua disrucultate, quq tamen superari possit;namco isso, quo quis vincere potest dis

Cullatem agendi, potest etiam tollere impedimentum ad actionem , ratione cuius actio prohibetur , quod fit a su dastro, cum curat, ut loquentes altiori voce loquantur. Hanc doctrinam videntur tradere Nauar. Cρημ. p. n. a.

LEX CLXXXIII.

Non semper permittenda ab Episcopis remus.

Astributionum Canonicis choro non interessentibus .

OBijcitur hic Prudentiae Episcopali

consideranda. potissimum illa d claratio Congregationis S. Concit.

Trid. quam refert Garzia pari. 3. de bones cap. II. num. 3I. ubi videtur illa

Congregatio Epilcopis imponere, quoa super hanc rem maximE inuigilent, dc etiam, si fuerit opus, de Iure agant in reos , facto enim decreto, quod no liceat Capitulo, vel Canonicis quouis prςtextu, aut quavis collusione

distributiones donare, relinquere , aut remittere non interessentibus Choro, vel Ecelesiae seruitio, atque adeo quod teneantur, illas accipientes , restituere

fabricae, vel alicui loco pio arbitrio Episcopi, subiungit eadem Sacra Comgregatio, quamcumque collusionem in hae materia distributionum intelligenda esse prohibitam, dc in reo s posse Episcopos, ac debere procedere; unde satis constat,quod nulla remissio distri. hutionum facta a Capitulo, vel a C nonicis ijs, qui Choro non intersunt licita est, immo semper inualida, de

restitutioni obnoxia; dedent enim n cessario ex mente Concilij, dc S.Cong.

amitti distributiones ; an vero post amissionem pollit ab absentibus qui

quomodo obtineri, vel per remissi nem, vel donationem, subsequentem ad amissionem in sequenti lege statuemus . Videtur namque Concilium,&Congregatio prohibere tantumremis- missio

226쪽

PRUDENTI E

missionem antecedentem amissionem ex aliqua collusion vel pretextu,ut insta patebit; finis namque Concili, est tollere omnino absentiam a Choro in illis, qui nullam habent absentiae camsam, & ponit pro poena amissionem distributionum , nec Capitu inm , vel Canonici sunt supra Concilium, ut possint remittere illas distributiones, quas ipsium Concilium absolute tollit, di vult per decretum expressum, esse omnino amissas, & ablatas, nisi intersit aliqua ex il lis causis excusantibuS,quas idem Concilium commemorat, & adis Irobat. An vero postquam adquisitqunt distributiones a Capitulo. vel a Canonicis per amissionem factam ab absentibus possint Capitulum,& etiam Canonici, uti singulares , donare ijsdem absentibus illas distributiones iam sibi adquisitas, illis amissas, videtur esse in quaestione apud nonnullos D D. quos affert Pasiquat . qu. Moral. raria. a I Uerior tamen, α probabilior D ctrina est, posse Capitulum, & Can nicos , etiam uti singulares , donare, siue iam peruenerint ad manus; siue sint adhuc in manu depositari j; nam eadem est ratio, cum ius, & dominium distributionum utroque modo sit iam PCenes ipsos, dc possint de proprio pro libito disponere, & haec doctrina colligitur ex Glus in eap. Statutum, orc. ct in cap. unico, ubi plures Doctores sunt cohaerentes, & ratio est, quia eiusmodi donatio, non est remissio prohibita a Concit. dc 1 S. Congr. neque prohibutio remissionis extendenda est ad donationem, cum sint res valde diuersiae; quin prohibitio Concilij eo tantum collimat, ut non interessentes non lucrentur distributiones, di quod Capitulum, oc Canonici non possint super illis disponere remittendo ius, neque ad aliud se extendit mens Concilij, ut ex se patet.

LEX CLXXXIV.

Permittenda ab Epistopis remissis distributi num etiam apsentibus ex Causis in Concilio ideminοexpressu.SVperuacaneum esset Prudentiae Episcopali caulas, illas hoc loco

commemorare, ex quibus permittuntur a Trident. & a toto Iure Canonico distributiones etiam absentibus a Choro, sunt enim Infirmitas cognita, Obedientia debita, Ecelesiae seruitium, utilitas,&c.in qua materia sola dissicultas est circa eos,qui intelligedi sunt abstemtes a Choro ob seruitium,& utilitatem Ecclesiae,ex qua absentia ipsis legitimst& canonice sint permittendae distributiones, & cum sint variae nimis in haere Doctorum sententiae, non est opus eas omnes hoc loco examinare. Sed quia potior dissicultas a mugit de Canonicis , qui ablunt propter visitati nem cum Episcopo obeundam , qui etiam vocantur ipsius Episcopi Conuisitatores,dignum dura hanc dissiculta tem integra allegatione enodare , in Sa omnibus persipicuum erit, posse anonicos Conuisitatores Episcopi causa visitationis absentes ratione stris viiij, & utilitatis Ecclesiae praestitae, polisse inquam, licite, & valide suas distributiones lucrari quidquid dicant Neotherici quidam Blaterones, rei domesticae augendae potius intenti, quam Ecclesiae utilitati , necessitati, & decori. An vero praeter causas a Conincilio Tridentino assignatas habeat Capitulum facultatem remittenai distributiones non interesse ntibus, idest

maxime inter Doctores controuersum, nam plerique apud Palquai gumqu.supracit. Volunt ablolute,Capitulum

Iraeter causas assignatas a Concilio. noabere facultatem remittendi distributiones, cum utatur Concilium dictio. ne quavis, quae est uniuersalissima, &

227쪽

eomprehendit omnia, & proinde qualibet remissionem, siue de laturo, itue de praeterito. Veriorem tamen senistentiam etiam in hac re eam esse puto, quae docet posse a Capitulo fieri remissionem de praeterito, non de futuro; cum in hoc casu remissio non possit trahere originem ab aliquo antecedenti pacto, siue expresso , siue tacito, quod intendit prohibereConcilium ex sensiu plurium Canon istarum Glus in

missionis de praeterito cessat finis pro . hibitionis pro ipsa remissione. Ideo enim Trident. prohibet rem riti amissas distributiones, quia remissio esset Occasio negligendi interessentiam Di Dinis ossici js, ct eluderet finem, propter quem sunt institutae distributiones, di imminueret cultum Diuinum, hςe autem omnia cessant, si solum de praeterito remittantur distributiones, quia cessaret motivii negligendi seriaitium Chori, & tollerentur reliqua absiurda pquod si remitterentur de futuro, esset hoc inuitare ad negligendam interes-ientiam, dc ad delinquendum.

LEX CLXXXV.

coadiutoriam suscepto; habent nam. que specialem obligationem supplendi pro Coadiutis, ut constat ex Rotadec . 39 2.n. I. par.3. Recent. Vbi habetur, quod Coadiutores residexe, vel inse uire recusantes, possunt etiam poena priuationis puniri, iuxta cap.D. de cier. non resident. Ratio est, quia Coadiutoriae fuerunt in eum finem introductae,

ne Ecclesia fraudaretur seruitio stantiabus impedimentis Coadiuti, quod

etiam ex cap. I. de Curis. aegrotant. Ob

seruauit Rota coram Puteo decis 6. n. I 3. Iib. II. Vnde sequitur, quod Co diutores semper nomine proprio teneantur interesse, non nomine alieno , maxime cum Gadiuti, vere

impediti non possunt assistere; tunc enim tota obligatio remanet pςnes Coadiutores , idque prae caeteris DD. demonstrat clare PasMalig. qu. so.M OI. furia. Per id autem,quod Coadiuti sint excommunicati , aut alio quouis modo impediti, non cessat obligatio

Coadiutoru, qui semper tenentur Inseruire nomine proprio, & non nomine alterius, & ideo ex eo, quod Coadiutus non possit inseruire,& excusetur ratione impedimeti, non fit, quod excusetur etiam Coadiutor, cum non habeat causam personalem excusantem.

I EX CLXXXVI.

Cogendi Gadiutores ab Episcopis ad a semdum Diuinis ossicys, coadiutis excom municatis , Cel alio quouis modo impeditis.

Non ex eo, quod Coadiuti sint

excommunicati, reiiciendi sunt adiutores a Diuinis ossicijs; quin potius cogendi sunt ab Episcopis, ut illis interueniant cum vere Coadiutores teneantnr residere, atque inseruire Choro ex ossicio, & ex munere per Non semper cogendi ab Episcopis obtinentes

beneficia, ut intra annum ordinentur .

RPrudentia Episcopali ea hic tam

tum considerari hic debent beneficia, quae habent ordinem annexum infra annum suscipiendum ; asa enim beneficia non sunt hoc loco memoranda ; cum vero Concit. Trid. Susa a. cap. 4. de resera disponat absolute, quod qui obtinent, vel imposterum obtin bunt beneficia, quibus sunt onera an-

. nexa

228쪽

pRUDENTIAE EPISCOPALIS.

nexa per oldines implenda, eosdem ordines suscipiant intra annum 3 iure dubitatur,an haec dispositio Concilij sit intelligenda etiam de benefici js litigi sis, de iis nimirum , quae sunt sub lite quoad titulum licet non quoad possensionem, & videtur resoluendum , non esse intelligendam dispositionem Con- iiij de beneficijs litigiosis, cum loqua

tur tantum de illis beneficiarijs,qui obtinent,vel obtinebunt beneficium; ille vero, qui possidet beneficium litigi sum, Vere non dicitur illud obtinere, cum noni sit in tuta, neque in pacifica possessione, nam beneficium positum in lite , est beneficium adhuc suspen sum, & nullius dicitur esse, iuxta R tam in Toletana Canonicatus s. N uembris I SIO. coram Lancelloto, &in Astensi. Fructuum I. Iunii I 62O coram Coccino, & coram Pennia δε- L 94. n. s. Additur, quod beneficium positum in lite non facit vacare primum incompatibile, unde sequitur.

quod qui illud obtinet, licet sit in poΩsellione, non dicatur simpliciter obtinere, ac proinde non possit subiacere enis, neque possit cogi ab Epistopis ad suscipiedu ordinem annexum. Uerum tamen est, quod haec doctrina tantum locum habet in benefici js,quae sunt stablite quoad titulum,non quoad possessionem . sic etiam sentiente Rota cum Ludovisio decis3 33 n. . & coram Mellino duis 36 3. n. Z.

LEX CLXXXVII.

m permittenda ab Discopis perceptio

distributionum Canonicis

excommunicatis.

Non debet Episcopalis Prudentia

in hac re tanti ponderis eorum adhaerere doctrinae,qui volunt,excommunicatos non priuari fructibus beneficiorum, nisi id per sententiam, aut in sententia exprimatur, cuius doctrinae sectatores videntur fuisse Petrus Na

GloK. in cap. Pastoralis S. verum,υerbo seu trahuntur, Grc. communior sententia D D. ea est, quae tenet, Omnes beneficiarios excommunicatos ipso facto priuari distributionibus, cum iam per excommunicationem sint facti inhabiles ad illas percipiendas; atque pro hac doctrina refert Pasiqua lig. q.Moras. Iurid. 79. Vigintiquinque Doctores caGloss. d. cap. Pastorali, erc. cum Rota coram Seraphino decisi I 6 . & coram Puteo derisa8O. dc coram Ottembergo decisi 8o. apud Farinac. tom.a. Sccolligitur veritas istius doctrinc ex ipso

cap. Pastoralis f. de Appellat. ubi habentur haec verba, ct illi prouentus Ecris Dei merita subirahuntur, cui Ecclesia communio denegatur 3 illud enim verbum subtrahuntur, dicit priuationem ipso facto, cum non sit dispositiuum,sed enunciatiuum illius enectus, quem secum aD

fert excommunicatio I Excommunicatio enim secum trahens exequuti Ο-nem, inducit etiam effectum iplo facto, quo ad priuationem communicationis in Diuinis, & cum Ecclesia; vnde tametsi per Extrauagant. Concit. Constantiens nemo sit excomunicatus vitandus ante deminciationem . tenetur tamen quilibet excommunicatus se abstinere a communicatione illorii bonorum, siue participatione, quibus priuatur per illam excommuni callo nem 3 percipere namque fluctus beneficii titulo spirituali, esset communicare cum Ecclesia, dc illius bonis, a quibus tenentur abstinere.

229쪽

LEX CLXXXVIII. LEX CLXXXIX.

Canonicis Gadiutis excommunicatis , nst

propterea permittenda ab Disiopis perceptio distributionum

coadiutoribus.

ID perspicuum esse debet Episcopa

li Prudentiae,quod tradunt commmniter Doctores de Coadiutoribus, MCoadiutis,quod nimirum Coadiutores non habent possessionem, nec titulum benefici j, sed tantum exercitium officii , & quod propterea coadiutis exco- municatis nullum ius habent Coadiutores ad luerandas distributiones, ut

Supposito ergo , quod distributiones

debeantur ex titulo beneficii, tamquaex causa, data tamen interessentia Divinis ossicijs, consequens est, quod adiutores nunquam eas lucrentur sibi ed Coadiutis,dc sic, cum Coa diuisti, stante excommunicatione,non possint lucrari dictas distributiones, nec etiam poterunt eas lucrari Coadiutores. Si tamen aliqua pars distributionum esset assignata Gadiutori authoritate Summi Pontificis,idque esset e pressum in litteris coadiutoriae, in hoc casu, Coadiutor posset illam partem percipere, etiamsi coadiutus esset excommunicatus, quia tunc illam percipit Iure Pontificio expresse sibi comcetam; neque excommunicatio Co diuti, quae est personalissima, & non egreditur personam etiam quoad suos effectus potest impedire effectum concessionis Pontificiae in altera periona, Vt patet ex Rota coram Pennia deris AF s. 7.I.s n.2. Vnde Episcopi non posisent eiusmodi distributionum perceptionem impedire. Prafectis chori ab Dis epis non permitienda issentia stequent, CH diuturna.

SVssicientem in hac re adstruunt

Prudentiae Episcopalis legem Concilia Prouincialia , quae frequentiam .& diligentiam non mediocrem in o eundo munere ipsis Chori Praesectis summopere commendant, ac praeciapiunt , idque Episcopali curae, ac prudentiae demandant, ne torpeant inuigiles in re tam grandi, Verum quia ex doctrina Doctoris Angelici, ali rumque plurium omissiones rei debitae in stubditis fiunt comissiones culpabiles in stuperioribus Operae pretium est in

desectu illius, qui ab Episcopo pr sic, tur Choro, deficientiam ipsius Episcinpi vestigare, & si fieri potest etiam

emendare . Cum igitur ex Nanarr. δεο r. cap.6. n. 78. & ex Trulleiach. Fusi. de obligat. assist. in choro dub.8. n. 28. Peccent Chori Praefecti, quotiescunque non corrigant, quae corrigenda sunt

spectantia ad recitationem Diuini Om-cij, atque per absentiam reddantur incapaces adimplendi muneris sui, si Episcopus eiusmodi desectus toleret in subdito, erunt Episcopo ipsi imputamdi , ac propterea absque Iesitima causa excusante non poterit Episcopus absc-tiam praesectorum permittere, maxime si sit frequens, dc diuturna, habemus enim ex cap. si illud dist. 43. quod qui potest , & debet corrigere, & non corrigit, s emper peccat. Haec tamen doctrina intelligitur, quando absentia Praesecti est culpabilis absque legitima causa; & quando non supplet per alimquando commode supplere potest, tunc enim excusato a culpa subdito, ab eadem immunis censetur etiam si Per

230쪽

rior permittens. Neque hic est admittenda eorum doctrina, inter quos est Pasqualig. deos. 86. qui asserunt ex absentia a Choro nunquam esse culpandum Praefectum, & multo minus Episcopum, eum misit Praefectus etiam absens omnia accurate praescribere, de ordinare, quae spectant ad publieam orationem ,& recitationem ossici j Diuini, idque esse satis ad implendos fuimuneris numeros,licet non sit praesens, quia Praesecti obligatio non eri, quod adstet Choro, sed quod Chorum per- lacte dirigat; Dico namque maxime urgere in Choro Praefecti praesentiam 3 quemadmodum urget in naui nauclerimanus ad clauum porrecta; data enim quacunque praescriptione, ac optima directione , semper contingere potest, quod adhuc sit opus pr sentia Prςfecti, ac posita tali necessitate etiam de posse sibili, ac de contingenti, semper sit nocessaria Prsiecti prsientia . quq requiritur ad euitandos etiam errores polli. biles, qui possunt contingere.

LEX CLXXXX.

Ammouendi ab Disiopis illi Practem, qui

non implem, ut fas est, ct aqvum,

Praefectura munus.

PR stiluis Episcopalis Prudentis le

gi lex ista cohςtet, si enim illud est Episcoporum onus , ut ad tollendos desectus a Choro, omnem Operam impendant, sequitur clare, Ut teneam tur radices ipsas euellere, vel obtrum care ex quibus germina prauitatis e rumpunt; idque fit solumesodo prςχ-Gos desides, di negligentes ammouendo, vigiles, & accuratos substituendo. Praefecti vero ab Episcopis ammouendi illi sunt, qui cum teneantur ex omincio dirigere Chorum,dc Iocilationem Diuini ossicii, tamquam orationem quamdam publicam ab Ecclesia institutam ad animarum utilitatem, dc p pulorum edificationem, hoc sivis numeris impositum onus, aut omnino excutiunt, aut serre contemnunt. Item illi ammouendi,qui licet munus suum impleant,quo ad recitationem ossicii, optimamque Chori directionem, patiuntur tamen, dc tolerant, ut Cana.

nici , vel Clerici assistentes in Choro. vel inter sie iurgia faciant, aut in ludicris confabulationibus versientur . vel id genus alia prςstent, quibus non leuiter publica oratio turbatur, magno cum proborum hominum scandalo alicet enim Projecti non pr ficiantur ad eiusmodi tollendos, vel corrigendos abusius, sed tantum ad rite dirigendam Diuini ossicii recitationem, nihilo tamen minus debent etiam ea Omnia tollere, vel corrigere, quς minimum cultum possunt imminuere, aut in eo. temptum perducere,& si ipsis desit animus, vel authoritas corrigendi delinquentes , multo magis alii idoniores ,& sortiores ab Episcopis substituendi sunt. Denique illi Presecti simi ammouendi, qui in mentes singulos spiritualia Capitula omittunt iuxta regulam traditam a Concit .Prouincialibus, cum enim agatur de non leui animarudamno, quod reparare tenentur Episcopi, illico earum indemnitati per Episcopos consulendum est alios eligendo Chori Prς os, qui lige omnia ex necessitate agenda legniter non omittant.

SEARCH

MENU NAVIGATION