Leges prudentiæ episcopalis ad optimum ecclesiæ regimen indictæ a Iosepho Maria Marauiglia episcopo Nouariensi, &c. atque beatissimo patri Innocentio 11. ... dicatae

발행: 1678년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

LEGES

Regularium, cum per eorum examen,

ociudicium satis ipsis constare possit de idoneitate , & possunt eoru iudicio uti,ac si esset iudiciu ab ipsis ad hac rem delegatum, ut etiam solent Episcopi suorum Examinatorum iudicio stare, licet ipsis immediate non constet de

idoneitate, superiores autem Regulares tenentur sub mortali recta testimonia ex recto iudicio Episcopis exhibere, ut ipsis possit praestari fides, cum in tali casu Episcopi censeantur eorum fidelitati committere coFnitione

causae, & in virtute eorum relationis,& testificationis subditos Regulares adprobare dicitur namque etiam Summus Pontifex in causis grauissimis stare relationi,& examini alicuius Sac. Congregationis,ut passim constat. An vero grauatus in examine per suspectos Examinatores, possit ab ipsis appellare, α petere, ut iterum subiiciatur examini , videtur satis decisum ex pluribus Rotae decisionibus, quas affert Pasqu

lig. in addit. ad Lauret. n. I OO.

LEX CCXXXII.

Confessariorum idoneitas semel tantum ab

Epimpii adprobanda,sed pluries

examinanda.

8 n D tollendas omnes Consessa

ια riorum, etiam Regularium praetensiones, seu praesiumptiones, Quas

habent vigore Privilegiorum , haec sit lex ab Episcopali Prudentia ad

Praxim reducenda , quod scilicet lacta semel ipsorum approbatione absoluta pro consessionibus audiendis non reuocent amplius in dubium talem a probationem,cum sit per modum semientia, quae de sua natura est irre.

uocabilis, sed relinquentes integram talem. approbationem, quae est absim iluta idoneitatis declaratio,reuocent i men quandoque ad examen ConsessoriOS Omnes, ut eos contineant in studunecessatij exercitio pro exercendis consessionibus; possunt enim Pastores quoties voluerint, recognoscere sum- cientiam Confessariorum in ordine ad regendas oves; ex quo deducitur, posse Consessarios omnes etiam Regulares, iam approba Ns, etiam absolute ab Episcopo Praedecessore, reuocari ad examen ab Episcopo Successbre, non ad serendam nouam lententiam circa

approbationem iam factam, sed illam recognoscendam, dc ad saciendum e perimeritum de suillatentia; ec in hanc

coctrinam conuemunt DD. Omnes,

qui sunt in opposita opinione circa nouam Consessariorum approbationem, dc etiam est doctrina consormis Trid. vi testatur Quaranta V.Confessor.& co

formis etiam Constit Pi j V. editae a no s. sui Pontificatus, alijsique Sacris Canonibus. Ad tollendas autem dissi. cultates,quas solent Eplico, is Regulares Consessari j afferre, quod nim; tum, cum sint semel approbati, possint semper confessiones audire in D oecesi, in . qua semel facta est approbatio , optimum erit Episcopis consilium praeoculis habere decretum Sac.Congrcg. Concilii emanatum die a. Iuli j I, 87. in quo relinquitur ipsorum arbitrio approbationem ad tempus limitate, . scilicet cum limitata facultate a quidquid sit, an possit approbatio absolute

iacta limitari, nec ne, cum doceat Pas quali g.ti .ci . posse tantum fieri approbationem secundum mensuram repe

tae idoneitatis, semper enim liberum est Episcopis, etiam stante idoneitate, approbare Confessarios ad tempus, cum ex aliquo motivo maioris boni communis possit tempus etiam ido-

272쪽

PRUDENTIAE EpISCOPALIS

ne Consessariis restringi, ut tum munus persectius obeant. Addo quod si pro libito Episcoporum possunt ad

examen Vocari, poterunt etiam pro limitato tempore ad consessiones deputari s poterunt enim non censeri ex tali

motivo absolute idonei, quidquid di- eant in contrarium multi DD. in hae

materia.

LEX CCXXXIII.

Non admittendi ad audiendas confessiones ab T sepis Consessarii electi a Confra-

terniιatibus vigore Priuitigiorum, siue 1 orum arer batio te .

vllum priuilegium potest exim

1 . re Consessariosa requisita approbatione facienda per Epii copos, cum id habeatur expresse ex Trident. & ex Constitui. Clementis VIII. quς incipit suaecumque a Sede Apostoliea. Unde datis quibuscumque priuilegijs pro quacuque Constaternitate , ne dum erunt praetentandi Episcopis Costsiari j electi; sed etiam erunt ab ipsis pro conseisi nibus approbandi; nam licet Sacerdotibus quibusdam priuilegiatis de Iure antiquo esset sumetens praesentatio, de lare tamen nouo praesentationi superia addita est approbatio , sine qua unuLquisque invalide absolutionem impe deret a peccatis; & ideo etiam Regulares, qui supponunt se posse in quacuque Dioecesi audire conseisiones, supposito , quod sint semel approbati in una ab uno Episcopo, valde decipiuntur , cum sit necessaria approbatio a quocumque Episcopo pro sua Diς celi;

approbatio enim unius tantum Epitcopi, cu sit actus authoritatiuus,dc Iuris. dictionis, non potest se extendere extra

'uenter ex illa sola approbatione non iunt Consessari j censendi ubique locorum approbati; Haec obiter dicta sunt ad demonstrandam necessitatem a probationis ab Episcopis locorum pro excipiendis consessionibus , non obstante quocumque priuilegio. Non sunt igitur admittendi ab Epistopis tales Confessarij electi a Confraternutatibus sine approbatione,cum priuilega Constaternitatum cadant tantum pra potestatem eligendi, non si prapotestatem approbandi, & tales electi perinde sunt quoad approbationem,sicuti omnes alij Consessari j, qui debent semper ab Episcopis approbari. Non requiritur tamen haec approbatio, quς statuitur in Trid. Sessa3. cap. 1 3. pro faecularibus, etiam pro Regularibus in ordine ad suos Regulares, nam sufficit, quod sint approbati a siuis Superioribus

ro suorum subditorum conseIsionius audiendis , & ratio est, quia cum Saeculares sint commissi curae Episcoporum, de quibus etiam tamquam de ovibus proprijs tenentur rationem reddere, debent etiam recognoscere quoad idoneitatem Ministros Omnes, quos assumunt Coadiutores in propriis pascendis ovibus ι quae ratio non militat in Regularibus, qui non pertinent ad ipsorum curam, sed ad curam tantum suorum mperiorum. An Vero,

quod dictu est de Resularibus quoad approbationem Conlassariorum , sit dicendum etiam de Equitibus Hierosolymitanis non est una , & eadem

Doctorum sententia . Ego tamen cum

in addit. num. I 37. & alijs putarem ideesse dicendum de ipsis, ae de Regularibus , cum di ipsi sint vere Religiosi sub suis superioribus constituti. Immo Sanin

273쪽

LEGE S

ed etiam ad Saeerdotes ordinis Sancti

Iacobi Alcantare, dc Calabrauae, quos ait,non indigere approbatione ordin'rij pro audiendis confessionibus miliatum suorum ordinum, hosque pota eligere Sacerdotem non approbatum ab Episcopis, quae tamen doctrina, cum multas patiatur difficultates, is san alibi soluendas, pro nunc non vlt nus examinanda est.

LEX CCXXXIIII.

Nullus, nisi idoneus, deputandus ab Epsc pis ad excipiendas confessiones.

I Am dictum est satis ab Episcopis ec

se cognoscendam,oc approbandam eorum idoneitatem , qui deputantur ad excipiendas confessiones , idque definitur in Tridentino, dc in varijs SMCrorum Canonum Textibus , praese

tim in c. Inter caura de os P. Ordinari

Difficultas est , si aliquis Episcopus

ex aliquo humano respectu deputaret in Confessarium aliquem non idoneum , quid sit dicendum in tali casu de tali approbatione, Episcopum namque idem agentem , dc

suarum curam animarum negligente peccare mortaliter,apud omnes in co-

stilo est , at nullam esse approbatione, dc talem deputatum non posse ablo, uere, non omnes Doctoros fatentur. Ego tamen dicerem, dc nullam esse approbationem, dc sic deputatos care- Ie omni potestate abloluendi, cum in Trid. S g. 2 3. cap I3. δε reseri duo tam quam necessaria requisita ponantur, ει ne quibus non potest ministrari Sacramentum Paenitentiae, nimirum idonebras in ipso Sacerdote , dc approbatio fundata in ipsa idoneitate; quibus deis cientibus deficit commune fundamem

tum potestatis absoluendi, dc si quis

absoluit,invalide absoluit. Approbati nem vero factam ab Episcopo sine id mitate , omnino nullam esse tradunt Suarra disp. 28. de Panis. fra. 7. Regina'.

ι. L Prax. bor. Panis. num. I97. Bonac. da Sacram. q. 7.ν I. 3. Iordan. ιom. I. varis lucubrat. titia. . da Panit. dc alij plures. Aduertendum est tamen, non esse necessariam idoneitatem, quae disitur talis absolute, dc absolute probata, vesprobanda, nam maior, vel mi'or id neitas non variat speciem idoneitatis, ut etiam eonstat ex principio philos phico; sussicit namque quod Sacerdos cognoscatur, dc probetur idoneus ab Episcopis , dc ad summum minus id neus erit approbandus ad certum te pus, Ut temporis progressu magis idoneus inueniatur, dc possit postmodum

absolute probari, de quod dicitur de Episcopis , intelligitur etiam de ipsorum Vicarijs Generalibus, qui ex vi

mandati Vicariatus possunt examinure , dc approbare Sacerdotes pro com fessionibus audiendis, nisi id expres ipsis prohibeatur, dc limitetur facultas, qui etiam ex cama possimi suspendere Consessarios ab exercitio, quamuis nunquam dicatur iuspensa facultas, quae habetur ex vi Ordinis Sacerdot

las, quam neque possunt ipsi Episcos suspendere, quidquid dicant aliqui in

contrarium.

LEX CCXXXV.

Non admittendus ab Di pis Mons glaus

Sacerdos quicumque sit, siue Regularis,siae Sacularis, qui abra rauu da

vehementi.

EX e. ad abolendum, quod ibi notatur

uniuerse de Hare tuis, ct ex c. Intervi Purgat. canonic. or ex e. Tuarnm itidem

274쪽

mori Doctorum omnes illi, qui abiurant de vehementi, censentur graui infamia notata, & consequenter suspensi ab omni officio, & beneficio, cum etiam post abiurationem remaneat infamia facti per Hostiens Abbat. Felin,

ct alios intext. apud Lauret. q. .n. VI.

unde videtur sequi esse etiam inhabiles ad ministrandum Sacramentum coninstilionis, neque ad illud posse ab Episcopis promoueri. Locatus vero in fine

Pax. Oper. Iudici M. affert Decretum .stu declarationem Cong. S. Ossicij,ubi expresse habetur, quod abiurantes devehementi non sint admittendi ad audiendas consessiones, quod etiam tradunt Alphons. de Leone deo . conse .

Archiepisc. cit' s. & alij. Hanc tamen doctrinam, ait Pasoualig. in addit. num. I a. non esse intelligendam , nisi de consessionibus Saecularium, quia id habetur expresse ex Decreto, non vero de confessionibus Regularium, Unde inseri, quod si Sacerdos fuerit Reges iis cum licentia suorum superiorum, posse audire constitiones aliorum Repularium, cum de huiusmodi conseL Donibus non loquatur Decretu. Abiu rantes autem de leui poterunt admitti ad consessones, cum cessent rationes omnes stuprapositae. Quin immo resere Lauret. ae Franchis quas. 4. emunasse Decretum Cong. Generalis Imquisitionis pro Curia Archiepiscopali Neapolitana die 6. Marti j i 396. in quo fuit dictum , Sacerdotem quemlibet

non esse arcendum ab Exercitio omnium ordinum, & Ministerio Sacramentorum , ex eo quod de leui abiurauerit;& posse etiam consessiones Saecularium audiresdummodo nihil aliud obstet in contrarium . Neque obstant

tradi doctrinε pro abiuratibus de vehementi , Parii. Doctrina, Const. a. s.

63. & aliorum, qui asserunt etiam hi reticos formales, qui prima vice tantum abiurauerunt, non essici inhabiles ad beneficia, nam, quidquid sit de tali doctrina,inhabilitas ad beneficia non est comparanda cum inhabilitate ad conficienda , & ministranda Sacramenta , quae potest esse res animarum

saluti magis praeiudicialis, & quia . diuersis non fit illatio, & in poenalibus lampet standum est stricto Iuri.

LEX CCXXXVI.

Nem Meredi ab Episcopis abiurantes de tu Maeoti ab audiendis consessamibus

tamquam Irregularcs.

Non est idem in Iure Canonico,

quod abiurantes de vehementi non sint ab Episcopis admittendi ad audiendas confessiones ex aliqua nota, ut supra cum nonnullis Doctoribus obseruatum est, & quod sint ab ijsdem rei jciendi a tali munere, tamquam Ir- regulares , Neque apud omnes certum est, quod eiusmodi abiurantes post abiurationem criminis,& paenitentiam adhuc notentur infamia facti, licet id ab aliquibus supponatur,ut dictum est

supra. Ricc. tamen decis 2I8. num. F. parta. cum alijs, cum doceat, Sacerdotes per abiurationem de vehementi v re neri Irregulares, vult etiam consequenter, esse arcendos ab audiendis confessionibus , docet enim ipse Irregularitatem contrahi ex publica paeniatentia, ut habetur in c. Placuis dis. No.s abiurarionem publica Panisentia ex M.Accusatus S. Haret. iv 6. Alij tamen quamplures oppositum docent cum Nauarr. coss. I 6. Vbi, ut confirmet abiurationem etiam de vehemeti non inducere laregularitatem restri exem

275쪽

ti post abiurationem de vehementi dicitur, statim Missam celebrasse, atque ex hoc fuisse comendatum a Papatrerat enim in Curia Romana, quod sane factum probatum non iuisset, si ille Prς latus ex abiuratione incidisset in Irregularitatem , dc haec doctrina videtur magis probabilis. cum notet Pas u

lig. in adit. 1rum. IU3. non esse Verum,

quod publica paenitentia inducat Irr gularitatem,cum hoc non habeatur ex dicis e. Placuit , immo potius colligatur oppositum, dum in ipso statuitur,quod publice Paenitentes non admittantur ad Clerum, nisi necessitas, aut usus exegerit; unde non resiciuntur absolute, sed admittuntur sub conditione, quod usius, hoc est, consuetudo id exigat , ut ibi explicat Gloss. Addo publicos Paenitentes dici quamdiu durat publica Paenitentia, non quando haec estiam transacta, vel impleta, nec ita certum est abiurationem de vehementi obtinere vim publicae pae tentiae, qua lis antiquitus erat in usu per certas publicas demonstrationes, quae per cer tum tempus imponebantur in populorum aedincationem. Ratio potissima est, quia Irregularitas non potest comtrahi, nisi ex eo, quod est expressam in Iure ; nullo autem Iure probatur talis Irregularitas, scideo neque est admittenda ; immo dato, quod publice, sic solemniter Paenitentes essent Irregu- Iares , non ideo extendenda esset Irr gularitas ad abiurantes. cum non e tendatur 1 Iure ; nec in eiusmodi pc nis valet omnis paritas rationis, ut sa tis dictum est.

LEX CCXXXVII.

Reseruandi aliqui casus ab Episcopis in quacunque Diarces. EX Trid. Sess. 1 .c. . sus c. II. ct ex Clement. Dudum . datur Episcopis facultas,immo est Episeoporum Privilegium, ut possint ubi quorumdam peccatorum absolutionem rese uare, idque habent ex vi ordinariς I risdictionis, quam habet unus unque in propria Dioecesi in toro conicientiq. Facienda autem est ab ipsis reseruatio , eo prςsertim intento. Vt grauiora Pe cata grauiori iudicio subdantur, quo melius corrigi possint, dc emendari, dc ut acriori metu correpti homines scelesti 1 suis sceleribus λrtius arceantur. Ideo reseruari debent tantum grauiora crimina, dc quq seequentius perpetrari solent ad illa auuertenda , immo et dicanda; dc hςc peccata reseruanda recenset Barbos. de potes. vis. p. 3. auro si. Vnde non debent reseruari ab Episcopis casus iam reseruati a Sede Ap stolica, vel contenti in Bulla Coenς; neque alij casus parui momenti, neque .calus graues, si sint pure interni, nec

habeant connexionem cum externis,

ad hoc, ut possint Ecclesiet iudicio simbiacere, eum hqc de pure occultis non iudicet. Casus autem ab Episcopo re- seruatos, dc vere cadentes sub reseruatione nemo potest ex quocumque pii uilegio absoluere, nisi in articulo mo iis , in quo cessat omnis peccatorum, dc censurarum reseruatio;neque in hoc

potest Regularibus fauere quod que Duppositum priuilegium, cum omnia priuilegia in hac materia supponanturabolita, dc reuocata per Bullas Greginrij XIII.Vrbani V ID. de Alexandri VII. qui postiem damnauit tamquam co

276쪽

PRUDENTIAE EPISCOPALIS:

toneam opinionem contrariam; Vnde dato, quod aliquis haberet amplissima facultatem a Papa absoluendi ab omnibus censuris, & peccatis etiam ipsi Papae reseruatis, non per hoc intelligeretur habere facultatem absoluendi

etiam a reseruatis Episcopo, tametsi Episcopus inter casus a te ipso reseruatos, releruasset etiam aliquem casum reseruatum Papaeue eo enim ipso, quod evadit ille casus reseruatus ab EpiscOPO, non potest absque eius licentia, &authoritate absolui, licet sit casus iam reseruatus Papae; idque prae caeteris tradit Crassius P. I. decis lib. I. c. II. ex de claratione Gregorij XIlI. quae incipit, cum a Sacra , cui doct cinae additur Decretum Clement. VIII. ubi statuitur, neque Societatis Iesu Religiolos , ne que alios quoscumque Regulares quomodolibet priuilegiatos, etiamsi Obibneant facultatem abloluendi a quibuscumque casibus, & censuris reieruatis Summo Pontifici, posse ab loluere a reseruatis Ordinarijs locorum, ne dum intra Italiam, ut videtur limitare hoc Decretum,.sed etiam extra, ex aliis constitui ionibus Pontificin, quae loquuntur uniuersaliter, ut optime aduertit Cabastiat. in Theor. O pro. Iur. non lib. I. p. o. & hinc sequitur nutilo modo esse tolerandos ab Episcopis illos Regulares, qui ex priuilegijssu

ponunt se habere omnem facultatem absoluendi quoscumque casus reseru los; quin etiam per clementin. I. de pria IV. excommunicantur illi Regulares,

qui praeiumunt, se posse absoluere a culpa, & a poena, cum id sit praesumzre, se posse concedere Indulgentiam Plenariam, quam lolus Pontifex potest concedere, de qua re videndi sunt plures Doctores,quos citat Squillam. P., .

LEX CCXXXVIII.

Nullas casus reseruatus Papa H Episcetis

reseruantas.

EX Decreto sac. Cong. sub die 29.

Nouemb. I 6oa. facto de mandato Clement. VIII. quod restri inaram

ius castis specialiter reseruatus Sedi Apostolicae Fotest ab Episcopis reserua ri ι rationem affert Panualig. ιn ad diri ad Lauret. n. I ia. quia ubi Pontifex manum apponit cententur ligatae manus Episcoporum, qui sunt inlariores, idque tradit ex c. vi nostrum, is Appellat.

ct ex extra g. ad Roman. de Praebendis.

Quod etiam videtur consonum ordini Hierarchico Ecclesiae, cum nullus imserior se debeat ingerere in rebus super moris 3 Dissicultas potior in hac materia est de Haeresi pure interna occulta,& mentali, quam volunt quamplures esse Summo Pontifici reseruatam, eo quod sit vere & complete haeressis,cum sola mente perficiatur,& cosummetur,& ideo habeat etiam adnexam excom

municationem , ratione cuius tantum

dicitur reseruari, ut docet Pat quali I. c. &de hac quaeritur, an portit, Adebeat ab Episcopis reservari. In Sententia illorum , qui dicunt haeresim etiam pure occultam, & mentalem esse Pontifici reseruatam, & habere

adnexam excommunicatione alijique poenis subiacere, dicendum cst , non posse ab Episcopis rei ruari ratione ii pra allata , cum iam sit reseruata Pontifici,neque polsit inlarior mittere In num in messem superioris ; at in Sem tentia aliorum , qui hoc negant, α sunt Doctores pluiquam triginta tres enumerati a Palqua ligo ubi supra, i

lassis non ita facile dissicultas propos,

277쪽

mentalis sit castis pure occultus, dc actus internus; qui ex doctrina comu-nhnon subiacet dispositioni, neque iudicio Ecclesiae. atque adeo nec videatur, posse ab Episcopis reservari. Ego tamen non video,cur haeresis pure me. talis non possit reseruari ab Episcopis, cum ipsi plura peccata reseruent ad Silarentiam Apostolicae Sedis, quibus nulla est adnexa censura, & sit possunt pro libito peccata mortalia reseruare, Poterunt etiam reseruare hqresim pure mentalem, cum sit semper peccatum

mortale contra virtutem fidei, licet non transeat ad actum externum, undeseut Episcopi possent sibi reseruare, si vellent,odium Dei, quod est peccatum

consummatsi in voluntate, nescio, cur non possint etiam reseruare haeresim, quae consium matur in sola mente, cum

sit error in intellectia , & id, quod dicitur de haeresi mentali, dicendum est de

quocumque alio actu purE interno; nulla enim adest disparitas, aut ratio in contrarium. Ouid vero requiratur, ut haeresis mentalis fiat aliquo modo externa, ita ut subiaceat censurae Pontificiae, nec possit in eo casu ab Episco- PQ reseruari, tamquam res iam rese Data Pontifici diserte exhibet doctimimus Pasqualig.n. I i s . ni adit. Vbi fustagit de hac materia.

LEX CCXXXIX.

permittenda sime scrupulo ab Epis vis electio

confestar' etiam non approbari cui uinq;

Cardinali, Disco'.

TA mei si ex probabili hinc inde di

ctrina liberum fortassis Episcopali Prudentiae sit confessari j non approhati electionem Cardinalibus, & Episcopis permittere, vel non permittere, consultilis tamen semper erit Episco pis in hac re Ecclesae magnatibus Dum re, dc eoru suppositis priuilegijs indul- fere. Quemadmodum enim ex regibis odia lunt restringenda , sic ampliam di fauores, praesertim, cum ullo modo per Trid. Selsas .eap. I s. de refor. non videatur sublatum priuilegium conceGsiam Praelatis in eap. . is Paenitentia,CP ad eiusmodi electionem, cum decrotum Concit.Τrid. restringatur,tantum ad Saeculares , etiam Sacerdotes, quo nomine non intelliguntur Cardinales,

dc Episcopi, ratione sublimioris digit, latis , ex qua deberent specialiter . minari; sicut etiam eorum priuilegium insertum in corpore iuris, deberet a Trid. specialiter abrogari, si vere interuligendum effet abrogatum , Ordin ius namque , & Episcopi, etiamsi sint extra Diceccsim, seu locum, ino possunt exercere iurisdictionem, habent tamen hanc facultatem ex priuilegio iacto dignitati, quae facultas est in ordine ad tribuendam iurisdictione

cuicumque confessario etiam non approbato , eo ipso, quod ab ipsis eligit virtute priuilegi j: Neque Cardinales, dc Episcopi quicumque sint, & ubic que sint subduntur ordinarijs in foro

Paenitentialis vult enim Trid. nullum consessiarium, posse excipere confessi nes Saecularium, etiam Sacerdotum, nisi sit approbatus a suo Ordinario, ea ratione, ut quilque cosnoscat Pastore suum , dc ut consessarii dependeant ab Episcopis in administrando Sacramemto Paenitentiae eorum subditis, quae r lio cessat in Cardinalibus, de Episcopis, qui ratione superioris, vel saltem aris dignitatis non possunt Ordinari ubiacere. Cardinales vero, & Episcinpi eo ipso, quod eligunt sibi consessa. IiOSi dicuntur eos approbare pro Q ipsis tantum, sicque per talem approbati

278쪽

PRUDENTI

nem idoneos lacere, cum non dicatur ex Trid. consessarius idoneus, nisi sit approbatus 3 dc ex eodem Concu. deis brat semper eligi consessarius idoneus. De hac re videri potest Pasqualig. deciss s. 86.87. dc deinceps , qui licet viciatur varius.& sibi contrarius in eiusmodi decisionibus quoad modum dicendi , dc explicandi suam doctrinam; tibi tamen est semper constans quoad substantiam;docet enim Epistopos per

electionem approbare consessarios ex priuilegio, siue id faciant ipsi immedia- per authoritatem receptam a Sum.

Pontifice in priuilegio, siue mediati

utendo ipsa Sum. Pontis authoritate, quae sit illa, quae in eiusmodi casibus confessarios approbet, hoc parum restri , dummodo confessatij censeantur vere approbati , quae doctrinae explic tio lauet admodum etiam Episcopis Titularibus tantum, non habentibus Ecclesiam, neque iurisdictionem . M vero Episcopi non Titulares suas habentes Ecelesias, etiam extra Dioec sim, habeant eamdem iurisdictionem,

quam habent in Dioecesi quoad pro-gium regimen Episcopale , nemini ubium esse potest, cum ipsa Episcopalis dignitas ex parte sui semper secutrahat adnexam iurisdictionem, quae semper eadem est, dc tantum per accudens potest impediri defectu subditorum, qui si desint, deest subiectu exercendae iurisdictionis, non ipsa potestas exercendi, ex quo sequitur quod Episcopi omnes, etiam extra Dioecesim potiunt approbare consessarios subditos, approbare Reliquias,oc ea omnia exercere, quae non spectant ad iurisdiactionem contentiosam, vel ad Pontificalia 3 dc si possunt approbare conses,

larios pro alijs, mulio magis pro stipsis.

LEX CCXXXX.

lion omnibM, liret exemptis, cor priuilegimus permittendus ab Episcopis priuilego Uu, quoad elemonem confessa'

non approbati.

Uod uni, aut aliquibus in praeceu c lenti dignitate constitutis permittitur, nequaquam esse caeteris indis scriminatim permittendum, dictamen est non solius Episcopalis Prudentiae essed prudentiae uniuersalis politicae,non enim in omnibus aequalis est virtutis, ac meriti mensura. neque paritas dignitatis , atque praecellentiae, ideo neque aequa lance librandus tauor sim

lis impertiendus. Quod vero praeter Cardinales, dc Episcopos queant pleriqque alij superiores , dc praelati gaudere priuilegio sibi consessarium eligendi.

etiam non approbatum, ut sunt Protonotarij participantes, dc etiam non participantes, Reserendari, Apostolici, Sacrae Rotae Auditores, reliqui etiam

Praelati, dc superiores exempti, atque etiam in aliquorum Sententia Parochi.

Plebant. Archypresbyteri, dc alij plures aliquod genus dignitatis , dc superioritatis ostentantes, non est hic, neq; omnino inficiendum, neque ex parto

fatendum, sed id tantum statuendum, quod licet praenumeratis gradibus inrugniti, possent verE gaudere illo pruni

sio posito in cap. .is Paritentia,eadem in ipsis militante ratione, quae in Cardinalibus , dc Episcopis , non proinde prudenter agerent Epitcopi, si talis priuilegi j'usum omnibus ind: sterenter permitterent, cum sit ab ipsis attende-da per narum conditio , dc qualitas; non enim ideo. quod priuilegia submstant tenentur Episcopi utentibus illis semper indulgem, di fauere, cum plorumque Digiti ros by c

279쪽

rumq; postulet optimi regiminis ratio

in Ecclesia, ut eiusmodi priuilegiorum usus ex causa impediatur; neq; in hac re reclamantes semper expedit audire, cum sit satis prouisum ex prudentia Episcopali, ut in suo robore priuilegia concessa relinquantur, etiam si eorum vitis non permittatur , in quo suam Iotestatem absque nota, semper pos imi Episcopi ostendere , ut docent multi Doctores apud Tann. dc Hurtad. de priuileg. quidquid dicat Pererin. in contrarium de primi. Regul.

LEX CCXLI.

Inhibendus ab Dis opis mi essus mulierum in Monasteria Regularium sub quocum

que pratextu licentiarum.

P Raescribunt legem in hac materia Episcopali Prudentiae Pontificiar Constitutiones plures praesertim illa Pij

gorij XIII. as. S. I. in quibus reuocantur omnes licentiae concessae quibuscumque perisnis foeminet sexus , ne audeant imposterum ingredi Monast ria Regularium illarum praetextu, &quoad Monasteria Monialium, tam mulieribus, quam viris idem praecipitur sub pςna excomunicationis ipsis facto incurrendae, & similiter sub eadem p na excomunicationis latae sententiς, α priuationis dignitatis , beneficiora, viliciorum , & inhabilitatis ad illa o tinenda, addita suspensione a Diuinis, idem prςcipitur superioribus omnibus,& quihuicumque alijs utriusque sexus, ne scilicet audeant ingredi facere, aut ingressium permittere . Eiusmodi a tem inhibitiones , & p ne censendae sunt ab Episcopis latae, prςsertim contra illos viros, vel mulieres, qui Sr l

sumunt ingredi clausuram Monast

riorum praetextu licentiarum , quoa aperte constat ex textu constitutionis Pij V. S. cuius verba videri possunt in Bullar. tom. 2. An vero dictae constit ilones Pontifici ς comprehendant tam tum mulieres ingredientes clausuram pr textu licentiarum , vel locum habeant etia quoad omnes omnino mulieres ingredientes etiam sine pr textu, in sequenti lege statuendum erit, adssunt namque Doctores interpretes pro Vtraque parte , quorum opinio potest esse probabilis , licet a nobis probabillo iit pr serenda , eaque ab Episcopis sit amplectenda; non enim ideo, quod verba constitutionum Ponti minarum videantur dirigi ad mulieres facultates,& licentias ingrediendi clausuram praetendentes, talia verba sunt intelligenda restrictiue, vi optime demonstrat Pasqualig. q. II I. morat. Iurid. contra Suareg, sed demonstrative hoc est, demonstrando, quod ills constit tiones comprehendant etiam mulieres prisumentes habere licentias, Pictet reliquas omnes, non habentes huiusmodi licentias , quando enim ident,ias rationis extendit legem, & fit in ipsa mentio de aliquibus personis, cen. 1etur facta demonstrative, & ampli liud , non restrictiue , iuxta regulas Iuris Ciuilis, & etiam Iuris Canonici, ut habemus apud Bald. in I. de quibus V. Item nota f. de legibus , & apud Glossi ia

Neque permittendus ab Di pis segressus

mulierum in elausuram me pratextu licentiarum.

Monelut Episcopalis Prudentia. a

plerisque Doctorum, ne ex si Pra

280쪽

PRUDENTIAE EPISCOp ALIS.

pra allatis constitutionibus Pontificijs

facili negotio deducat, penas contentis prohibitionibus annexas omnes omnino mulieres assicere , eas quoque, quae sitne prqtextu licentiarum clauiuras Monast eriorum ingrediuntur 3 volunt namque Doctores illi non pauci, quos affert Pasquali g. QPνο-

Ol. iurid. IIo. sub illis constitutionibus comprehendi tantum mulieres, quae titulo licentiarum ingrediuntur , aut admittuntur, ac proinde impositas pq nas non habere locum, quando secluso praetextu licentiarum, quae omnes fuere reuocatae, ingrediuntur , aut ad . mittuntur; dicunt enim satis constare

ex verbis Bull. dirigi tales prohibitiones, & pcnas sesummodo ad mulieres praetendentes habere tales licentias, dc iacultates I neque prohibitio facta, dc pcna iniuncta certis mulieribus extendenda est ad alias, aut ad reliquas omnes . Verum tamen est, quod sanior intelligentia illarum constitutionum

est , quod comprehendant mulieres omnes sine discrimine , quod colligutur ex declaratione facta a Pio V. Catacinali Cribello vivae vocis araculo, de qua ipse authentice testatus est, & talem attestationem proseri Quaranta

in sum. Sullar. V. Monasteria orc. cic propter hanc declarationem, hanc partem sequuntur Doctores innumeri 3 licet

Re et idubitet de tali declaratione, dc etiam de vi obligante talis declarati nis , supposito, quod re vera de illa

constet authentice . Quod vero constitutiones Pontificiς disponant quo ad

omnes mulieres,desumitur ex causa finali in illis assignata praesertim in illa

PijV. S. I. quae est, ne per ingressum mu

lierum quies Prouentium regularem Citam perturbetur, ne dum ex magna Essorum mol

stia, sed etiam cum graui laicorum flanda-D ; cum igitur haec causa finalis habeat locum quo ad omnes omnino mulieres intelligendum est sub illa omnes comprehendi i tanta enim est amplit do legis , quanta est causae finalis, demotiuς pro tali lege quod habetur c muniter ex Iuristis in iure ciuili, ct ex

Clementin. pr. dc ex Rota decis 2I . n. a. pari. a. diuers. Addo, quod communis obseruantia in hac re ipsas constitutiones Pontificias satis interpret tur, quae etiam habet vim ex praxi Pς- nitentiariae, quae nunc temporis etiam viget.

LEX CCXLIII.

Non permittenda ab Episcopis omnis furtiua

introductio mulierum in claus ras Monasteriorum.

AD modum caute incedendum est in hac materia a Prudentia Episcopali , quia licet sub dispositione

constitutionis Gregorij XIII. videantiit contineri tantum prohibitiones, & pcnae contra introducentes praetextu licentiarum , nec Videatur tam clarum

intentum dispositionis in constituti ne Pij V. , an scilicet comprehendat etiam furtivas mulierum introductiones , cum in his cesset ratio, & causa finalis adducta , quae est perturbatio quietis regularis , dc scandalum laicorum,& quaecumque lex debeat restringi ad terminos tuae rationis, etiamsi verba aliquid amplius significent, ut habetur ex Iure ciuili. Attamen id summopere cauendum est Episcopis. ne facile permittant huiusmodi furtiuas introcuctiones, cum plerumque possint fieri ad malum finem ; unde ab ipsis in hac materia tutiori doctrinae narendum est, & debent supponere introductiones mulierum etiam furti-Ε e uas

SEARCH

MENU NAVIGATION