Leges prudentiæ episcopalis ad optimum ecclesiæ regimen indictæ a Iosepho Maria Marauiglia episcopo Nouariensi, &c. atque beatissimo patri Innocentio 11. ... dicatae

발행: 1678년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

LEGES

quoad aliqua tantum, non quoad omnia , quod habetur in Rota decis I . in De δε οσcio riuar, in noui .ct decis 198.

'Ab Episcopis probanda ut plurimum flaticenιia , qua conceduntur Monialibus a Uicarijs Generalibus.

Non facile quidem a Prudentia

Episcopali reprobandae licentiae, quae , Vicari js Montalium pro ipsis

Monialibus conceduntur, maxime si sint, ut dictum est, pro omnibus causis Montalium in munere constituti; at longe consultius erit probare licentias, quae a Vicario Generali, tamquam ab

habente ordinariam potestatem, em nant ; hoc enim extra omnem controuersiam est , neque eiusmodi potestas reuocatur in dubium, sicut potestas Vicari j Monialium , ac propterea do-Cet Barbosa ad cap. I 6. Concit. Trid.fessa . num. 3 . quod in ijs, in quibus vult Conc. Trid. in dicta se . licentiam Episcopi, vel eius Vicarij , non esse latis licentiam Vicari j Monialium, si agatur de Monialibus, vel licentiam Vicari foranei, si agatur de alijs rebus, non spectantibus ad Moniales. Docet enim plures DD. apud P qualig. q. 33. δώ-ral. Imrid. quod appellatione Vicarii simpliciter veniat tantum ex Concit. Trid. De. cit. Vicarius Generalis, qui Vicarius simpliciter appellatur ,& est Ordinarius. Ex quo deducunt Doriores illi, quod quando Concit, I . et s.

cap. I 6. de Regular. vult, quod renunciationes , quae faciendae stant a Monialibus prosessuris, inter alias solemnitates, fiant cum licentia Episcopi, vel eius Vicari j, semper sit intelligendum

de licentia Vicaiij Generalis, non Vicati j Monialium, rationibus supra m

sitis ; quibus tamen non est adhaerendum ab Episcopis, ut dictum est, quam do vicarii Monialium intelliguntur ad omnia pro Monialibus deputati, quia tunc habent ab Episcopis eamdem potestatem , quam habent Vicari j Generales, ubi non deputantur Vicarij v nialium 3 Vnde Concit. est siemper i telligendum de Vicari js secundum si bieciam materiam,& si materia est de Monialibus, erit intellisendum de Viscario Monialium, qui in illa materia vere gerit vices Episcopi; quς doctrina

habetur etiam ex cap. con timui δε Relii

LEX CCLXXI.

Non permittenda ab Episcopis alienationes bonorum Ecclesia.

O Mnem alienationem bonorum

Ecclesiae, siue bona sint immobilia, siue sint mobilia pretiosa esse prohibitam, constat satis Prudentiς Episc

pali ex Paulina ambitiosa de rebus Eccles non alienandis 3 quinimmo esse omnino is nullam,docent communiterDoctores,

siue fiat titulo liberalitatis , siuE titulo venditionis, siud alio quouis titulo,

etiam locationis ultra triennium ; ad hoc autem, ut fiat alienatio valida duo requiruntur copulatiue, nimirum utilistas, & solemnitas, ita ut una sine alia in nullo casu suificiant iuxta doctrinam communem ex Iure Canonico,& ex Rota in pluribus decisionibus cmram Coccino, & coram Pamphilio; Vtilitas vero erit temper examinanda per Sedem Apostolicam, ex quo per consensum retultat solemnitas requi-

fita cum utilitate,quae tamen praecipue attendeda est, cum solemnitas inuenta sit pro iustificada utilitate, ut tradit Rota cor a Mantica dec. IOI. n b. & coram Mertino decispo. . I 6. α etiam almi

302쪽

saepe. Cum his igitur duobus requisi. tis ab Episcopis permitti possunt ali

nationes bonorum Ecclesiae, sine quihus omnis alienatio censenda est omnino nulla, de interdicta. De causa

vero sinali eiusmodi prohibitionis, multa scripsere Doctores, Summistae,

di Canonistae, quorum doctrinas non est opus hic recensere, aut examinare, cum non sit a breuitate legis recedendum . Multi tamen volunt, quod cessante sine legis prohibentis, cesset etiaipsa lex prohibens , quod est verum, quando cessat finis in communi, cum lex semper respiciat bonum commune,

non quando cessat finis solummodo in particulari.

LEX CCLXXII.

Iurerum Ecclesia alienatio permittenda

ab Episcopis sine causa 4 CErtissimum est in Iure Canonico,

nullam rerum Ecclesiae alienati nem fieri possie sine causa, non lotum a Clericis, Praelatis, dc Episcopis, sed neque a Summo Pontifice; cum vere isti omnes non sint absolute Domini, dc posse res bonorum Ecclesiae, sed puri administratores, dc dil pensatores, quam doctrinam habemus aperte incan. Monemus, ct in can. qui rus Episcopus, en in can. Non licet Papa I a. qu.2. ocm

multis Constitutionibus Pontifici js. Vnde etiam data caula, dc in casu etialicito, oc seruatis Iuris solemnitatibus, hodie regulariter prohibetur omnis alienatio inconsilio Summo Pontifice, quod habetur ex extra ganti Ambitiosa de rebus Ecclesiasticis non alienandis exceptis tamen tribus casibus, in e dem extrauag. expressis, quod notauit Barbos. de potest. Epis Allegat. 9, . num. 2.oc usu etiam inolevit Episcopos pro

alienatione rei,quae non excedat vat rem tercentum, aut ad summum qu tuor centu libraru,non essessilito, coimsulere Summum Pontificem. Alien tionis vero prohibitae nomine comprehenditur donatio, venditio, permutam tio, emphyleusis perpetua, ut habetur in cap. Nulli liceat de reb. Eccus non riten. cum aliquo tamen discrimine circa materiam eiusmodi contractuum, deua materia, eiusque variantibus comitionibus plura afferunt DD. ac praesertim Barbos. alle'. c. qui etiam docent cuicumque alienationi prohibitae esse impositam poenam excommun, cationis ipso facto, dc priuationis bene ficii, dc etiam Ecclesiae,cuius res aliena

tur ex eadem extra a. immo quaecum

que alienatio prorius irrita est ex eo. Si quis, dc ex Trid. Seg. 2s. c. I. de resonita, quod res alienatae restitui debeant una cum fructu, neque enim Praebendati sunt proprietarij, sed tantum usu- Ductuatij rerum Ecclesiae, dc ideo non possunt, nisi fructus alienare ; alioquin facile nimis dissiparentur Ecclesiae oona,neque valeret Canon ille, Semel Deo, de re q. fur. in 6. Si res semel Deo d;catae ad vius humanos pro libito possent tran, ferri.Tres igitur apud Canonis as, dc per Glossini pro m. recenseatur tulis alienandi causae, quarum prima est E clesiae utilitas, vel necelsitas euidens, ut si fructus non sufficerent impensis Ecclesiae, aut Clericolum substentationi, aut debitorum solutioni, dc pretiualienationis est .dc satis ad eiusmodi desectus compensandos. Quod habetur

in can. Hoc Ius porrectum IO. qu. 2. Altera

causa est, vel pauperum subsidium in graui necessitate, vel captiuorum redemptio, vel fidelium sepultura; quam causam, tamquam suificientem approbat D. Greg. Magnus l. s. Epis. 27. Ol. I. Dis.4. ex qua caula etiam probat sacra

isti

303쪽

lacra van posse frangi, dc distrahi, cum

aurum habeat Ecclesia, non ut seruet, sed ut erroget, & occurrat necessitatu

hus iuxra canon. Aurum I 2. qu. 2. Tertia

denique causa est ad euitandum aliquod magnum ipsius Eeclesiae da num, Ut contingeret, quando Ecclesiae praedia sterilia, vel inculta manerent ob nimias impensas in illis reparandis, vel propter nimiam distantiam , vel

Propter aliud quid simile, & haec

Causa probatur in eo. sine exceptione, O in can. Terrulas I 2. qu.2- ct in can. ad a

res de rebus Eccles non alio. dc haec dicta sunt de causis circa generales alienationes,nam circa particulares multς referuntur a Doctoribus, dc prae caeteris tractat exacte de hac materia Barb.

c.ubi ad plures, & plures descedit c ius alienationis, qui solent obuenire.

LEX CCLXXIII.

lienationes rerum Ecclesia non permittenda

ab Episcopis sine prascriptis a Iuro

PRaescribuntur quidem a Iure Canonico alienandi solemnitatcs, quihus etiam a Iure nouo Pontificio ali-

id additum est 3 at quia eiusmodi

ilemnitates apud omnes sere Docto. res recententur a nobis hic compendiosς legum breuitati studentibus spinte omittuntur,id unum pro Episcoporum Prudentia animaduertentes, quod eas in alienationibus Iuris solemnitates requirentibus diligenter obteruent

iuxta canon. De exceptione I 2 .cr. 2. In alie

nationibus vero, qriae sunt materiae t uis , nec solemnitates Iuris requirunt,

satis est, quod Episcopi tuo ordine, dc' lo procedant, nimirum, quod Episcopi antequam suum praestant assen-

tu, per Memoriale Usis exponatur po

titio de alienatione facienda, deinde s quod delegetur ab ipsis vir aliquis integritate conspicuus ad lumendas informationes super rem alienandam,dc ubi ex illis constet de euidenti utilitate E clesiae, dc necessitate, decretum inte ponat, dc praestet atantum . Inter c sus illos,in quibus res Ecclesiae alienati Permittuntur, etiam inconsulto Summo Pontifice, qui enumerantur in emtrauag. Ambitiosa a Paulo II. adest alimnatio rerum,quae seruando seruari non possunt 3 at ouaenam sint res eiusmodi; Doctores adhuc unanimiter non dem niunt, dc communior Doctrina ea est, esse res quasdam mobiles,quae non d rant triennio, vel usu contumuntur,oc non fructificant; nam etiam res mobiles, quς tamen sint pretio',qquipara tur immobilibus in hac materia, dc p ri passa ambulant, ut bene notat Qua-ranta U. Alienatio, ubi nomine bonorum immobilium, quς pretiosa dicuntur , dc quς leruanao seruari possunt, ait, intelligi vasa aurea, dc argentea, gemmas, pretiolas vestes, dc alia huiusmodi, quς longe ab interitu distant. An vero Ecclesiς pecunia sit res de sua natura alienabilis, adhuc controuerti, tui in iure Civili, dc Canonico, cens tur enim apud multos Doctores, quod sit de illis rebus, que seruando seruati non possent , quia retenta nihil Oper tur ex Gi . l. i. f. Qua situm β. ad Trebolian. e. e ciens dis. 88. apud Ricc. resetur. 9. s6. dummodo tamen non sit in magna quantitate. dc in Ecclesiae proprietate non in fructu,quod relOlutum

est in Rota Romana in una Venetιarumnia litatu contractus I 3. Iooz. cora Pam

philio, ubi facit quoque dictum hoc procedere, licet praefata pecunia umbret conuertenda in utilitatem Ecclesis, dc id reserunt Ricc. remur. 10. Ecinnuens. in prax. Ne polis. c. 73. qui etiam

304쪽

p RUDENTIAT EPISCOPALIs.

rem aci t malin pluribus, nem firmabit ire si a ConstitutIbner g eti

s' alienabilem pemnia nauestinatam ram Batiar. Donationes igitur rem at emptionem ' bilium, censuum, ueratoriae cum non sinsomnino rit vel mobilium pretiolorum, cosiderata hibitae, possunt quandoque ab Epiaeo

pro Ecclesia fiuctuosam, cum sic com nem honorum Ecclesiae immobilium. Ddemta adnumeretur inter bona im4 dummodo fiant tantum ad tempus, &mobilia pretiosa iuxta doctrinam mula si fiant vltra triennium, requirunt se torum, quos refert Barbos alligat.93. per solemnitatem, quia habent spe- Poteί. υsci num. I. quae doctrina Va- Ciem locationum, qne semper Prohialat etiam de pecunia in brachis cam-a bentur in bonis Ecelesiae sine uolemni-plorum posita . & de quacumque aliae late, ubi aduertendum est, Quod si si pecunia, q' ς leruaturi ad redimendam rent eiusmodi donationes, locationes. aliquam rei stabilis necemitatem. Plu- oc alienationes ad longum tempus vl-' 'Pateriam peti tra triennium, nequeesident validς protractandam spectantia, sol quia facti solo triennio, licet triennium conti linegotio possunt inueniri apudi m neatur in illo longiori tempore, quod mensat. extrauet. Ambivos, qui sane v habetur passim ex Iure Civili, dc Can vi simi in illius expositione, ideo relinia nico, dc etiam ex Rota Romana deuolutionis coram Rubeo, ct in Placentina Decimarum coram Bubalo,ct ex Brixiensi locationis 5. Decemb. IS97. vicis II.

Vtistae omnes,& Canonistae, qui, idocent donationes ex bonis Eccle- U O ducuntur errore plerique , ut sita elle prohibitas, solent excipere d i n cum propriis sumptibus construxe- nationes quasda remuneratorias, quasi rint atque ornauerint Capellam in E non vocant proprie donationes, cum Clesia aliqua; insuper,vel etiam Ius pa- non sint omnino liberales , sed factas tronatum alicuius beneficii in illa Ca- ex debito, do potius dicendς sunt mer- , pella instituerim, opinentur omne d cedes remuneratoriae, quam donatim minium talis Capellae quoad structu.nes 3 Vnde etiam Clemens VIII. in ' ram, picturas,& ornamentae apud ipsos Bulla de larguione munerum proReguiaribus, Constructores, aut Institutores rema- licet interdicat donationes, & mune- nere,.atque adeo pro libito posse tale . rum largitiones,ex declaratione tamen dominium per venditionem in alium S.Cong. ab Urbano VIII. ad id specia- transferre , qua in re tenetur Episco-liter deputatae intelligendum est sub pali . Prudentia quam maxime aduigi- illa prohibitione non comprehendi lare, ne cum tali errore perniciem E donationes remuneratorias , quam Clesis sensim irrepat, non enim potest declarationem ipse Urbanus VIII.con. habere locum venditio rei alicuius,nisi

X. i H li apud

quuntur. &,latis hactenus dicta pro prudentia Episcoporum.

LEX CCLXXIV.

Permittendae are se is quandoque donati

nes remuneratoria, etiam ex bonis AI. Ecclesia. i tra o i

305쪽

apud venditorem sit plenum domimum illius reis cum per venditionem transferatur dominium in emptore , quod quidem non potest transferri a non habente tale dominium; obtinens autem Capellam in aliqua Ecclesiiat quomodocumque obtineat in non habet illius Dominium, etiamsi sit Iuris

patronatus, ut tradunt IO. And. in cap. . qu/d alicui de reg. Iuris is 6. Lambertin. de Iurepatri lib. Part. I. qu. I. & alij. C

pella enim est pars Ecclesis, dc dedic ta cultui Diuino, ac proinde dicitur Iocus undequaque religiosus cum omnibus iliis ornamentis 1 ita ut qui illam construit eam 1 se omnino abdicet, dc dicet Deo, ac proinde non remanet amplius sub dominio hominum . Ad quam doctrinam confirmandam afferunt aliqm DD. paritatem de Sepulchro in Ecclesia, quod non est res ita religiosa, dc Deo dicata, sicut Capella, dc tamen dicitur Sepulchili no esse in bonis alicuius, nec ab aliquo adquiri

posse iuxta l. quamquam 1 de aqua pluuis arcend. O L si Sepulcbrum f. de resi'. sumi. funerum . Volunt enim isti DD. tantum adquiri posse usum sepulchri, non dominium, ut est in eap. Abolendaris put. dc apud Rotam coram Cocciano deris29I.dc coram Pennia iacis a. unde concludunt id a fortiori esse dueendum de Capella, cum sit res magis

religiosia, quam sepulchrum 3 est enim res in sui constructione Deo donata.

Neque permitienda fabrogationes perfnarum in ius Capellarum per aliquod

vinitionis geras.

Non desiint D stores , inter quos

Pasqualig. q. morat. Imrid. 96. qui videmur approbare quasdam vendiuO

nes Capellarum, dummodo sint sactae vel ab ipsis Ecclesijs, vel a Rectoribus

earum, apud quos volunt aliquam dominii speciem remanere , que non vocatur dominium, sed quasi dominium , dummodo tamen venditio fiat tantum ad eisectum iubrogandi ememtes in illud Ius, quod pollent habere. qui eas labricarent, ita ut in illa vendiatione non transferatur dominium inementes, sed remaneant semper apud Ecclesiam, vel apud Rectores vendemtes . Miror tamen ego quomodo haec dici possint consequeter ad supradicta ssi enim Capellae sunt omnino inuendi, biles,dc inalienabiles ab Ecclesia,ut res iam dicatae,&donatae Deo, non video, quomodo possint subiacere venditi ni , quoquomodo sumatur, siue cum solo fine subrogandi, siue cum fine utadendi sed non translarendi dominium, que sane esset implicantia in terminis; Vnde longe satius esset dicere cum Philiarco de e. Sacerd. Ledesima p. 2.

Suram. tris. I 2. Lasarte de viendis. cap. I

& alijs, quod possint absolute vendi Capellae, & etiam translarri Iura Pa. tronatus ipsarum, ex eo quod totum, quod cadit sub veditione est vere quid temporale,nec habet adnexum aliquid

spirituale, & ideo quod possint Caperulae cum suis ornamentis esse materia venditionis . Quς tamen doctrina a nobis ob supradicia non est admittenda,neque a Prudentia Episcopali amplectenda.

306쪽

PRUDENTIM EPISCOPALIs

Vulnerantes ad mortem non censendi Irae μ res ab Epis opis, quando mora non sinquitur ex Qulnere, sed ex alianua , ct certa cause, sciudicata.

CVm possit vulneratus aliquis mori, non quidem ex vulnere accepto , sed ob negligentiam curationis. Vel ex aliqua alia causa, ex qua Iudzx , vel Medicus possint Sententiam pro nunciare, quod ille talis non siit mortuus , causa vulneris per se, ideo Pr dentia Episcopalis tenetur hoc mari me aduertere, ne putet irregularem esse , qui vere non est talis: Vnde sicut Iudex , qui est in dubio, an mors Vulnerati sit sequuta ex vulnere , an ex alia Causa tenetur pronunciare Sentetiam , quod non sit sequuta ex vulnere , ex Iure Civili apud Bala. Dec. Gramat. Menoch. & alios, ita vulnerans non est habendus pro irregulari ab Episcinpis, cum iam versemur in re certa, nimirum quod mors non sit ex vulnere sequuta, nam Iudicis Sententia semper habetur pro certa veritate, ut habe mus

Innocent. in eap. super litteras da re

scripi. &ex Rota detis 374. n. 3. pari. 4. recent. & alibi coram Venosipio. Quod habet locum etiam quando Medici,&periti idem iudicium formant tamquacertum, & extra omnem dubitationem; Iuristae enim quamplures docent tale Iudicium facere plenam probatimnem , quae doctrina videri potest apud

Menoch. de Arbitrar. casu 273. lib. 2. n.

M. talis autem vulnerans sic iudicatus a Iudice,& perito censendus est immunis ab irregularitate, tam , quoad sorum internum, quam quoad sorum

externum. '

onsendi ab Di pis irregulares omnes Cutinerantes ad mortem , si mors sequatuis ex uulnere, tamquam ex causa , etiam in dubio.

EPiscopalis Prudentia, quae regulis

Iuris Canonici semper dirigenda est, iam in hac materia debet legem amplecti, quae statuitur in cap. seu au. diem iam , ct in cap. significasti a. da iamisiadis 3 quam fuse explicat SuareZ de censem di . ΑΟ.ρct. o. per totum, ubi asseritur iuxta communem doctrinam in dubio

de morte ex vulnere sequuta,Vulnera tes censendos esse Irtegulares, tum

apud Episcopos . tum apud Iudices;

immo ipsos vulnerantes se gerere d here tamquam irregulares, non solum in foro externo, sed etiam in foro com scientiae 3 quia licet ex Legia. Iuris is 6. cap. cum Iura cte. pro delicto dubio non

ossit imponi poena certa, dc in dubio

emper sit fauendum reo nihilo tamen minus Sum. Pontifices, in hoc casu v luerunt statuere poenam certam,Cllam

Iro delicto dubio, moti fortastis ex itina conuenientiae ratione, quod in m teria tam graui tutior pars sit teque da, cum sit maximum inconueniens,

quod vir etiam in dubio alterius la guine pollutus ministret Altari ι & licet ex Iure Canonico in hoc casu habeamus, quod tutior pars sit sequenda, non est haec inteli genda tamquam ratio uniuersalis, ex qua deducatur id etiam habere locum in lacto homicudij, sed accipienda est, tamquam ratio articularis, nimirum conuenientiae pecialis ita hac materia.

307쪽

c. curandum, ct ex cap si cuius uxore,or me. Dal. de temp. eiamat. cst ex C. y

putastis, habetur, irregularitatem esse quoddam impedimentum C nonicu.Vlam praecludens ad ordines, α ben ficta . siue procedat, ex desectu , siue ex delicto , quod impedimentum.sbius tollere potest Papa,vel EpitcOPus, modo per te, modo delegans ipse alium, modo ipse delegatus a Papa, dc certum est ex eodem Trid. c. dc ex communi DD. Sententia, quorum plures, & Pliseres citat Barbos. sub initium alleC. 39. l, cere Episcopis in omnibus irregularitatibus , di suspensionibus ex delicto occulto prouenientibus dispensarei, excepto tamen homicidio voluntari Q, ct exceptis alijs deductis ad forum contentiolum, di in qu buicumque aliis casibus occultis, etiam Apostolicae S di relematis, idque . vel pcr te ipws , vel per Vicarium ad id specialitςr deputatum in soto coniciemiae, quod immen intelligitur de subditis , in quos Epii copus possit exercere iurisdictic-nem, saltem Sacitamentalem, sub quorum nomine ex interpretativa voluntate Summorum Pontificum , ut notat Bardol. l. e. cum nonnullis D D. intelliguntur etiam adhic nae, dc Peregrini, etian. si sint , agabundi, & omnes quinque Scholastici. dc mercatore S, qui Diones, quoad Sacramenta Confessionis . ec Eucharistiae dicuntur Epilco loci lubditi, xlii tepet iuntur, idque ex consuetudine generali Ecclesiae ἱ qisae doctrina , licet valeat in absolutione caluum reseruatorum , dc ceniurarum

lmpedientium receptionem Sacram torum, non est tamen doctrina admi tenda pro obtinenda dispensatione ab irregularitate, dc suspensione, cum requiratur pro his in Episcopo vera i risdictio ordinaria in eos, quibus concedit relaxationem irregularitatum, vel suspensionum . hocque pluries decisum refert Garz. cum alijs apud eumdem Barbol. quae potestas extenditur etiam in subditos extra Dioecesim. Vnde si Episcopus concedit subditis ut gularibus litteras dimissbtiales, in qua-xum virtute possint ordinari ab alio iicopo, tunc cum illis censetur dispentare in irregularitate, modo sciat ordinandos esse irregulares, ec habeat intentionem dii pentandi. non enim praesumitur Episcopus, velle delinquo

re, ordinando irregularem, vel concedendo facultatem, ut sic impeditus ad Ordines promoueatur; habet enim hocii regularitas, quod ne dum impediationi Urae , dc aliorum ordinum lus Ilionem, sed etiam impediat usum ibora antea susceptorum; quem admindum etiam parit incapacitatem ad iu- scipienda beneficia, ut habetur ex c. sulastis, eo prorius modo, quo idem dicitur de cenitatis 3 licet nulla centura , vel irregularitas subsequens possit inducere vacationem beneficii antea aderii ex decis. Rotae I93. apud Cabai-

sit. in Theor. O Prax. Iur. Canon lib. F. c.

tu ubi alij in hanc Sententiam ais

LEX CCLXXX.

Non dissensanda ab Episcopis per alios in gularitates, seu per se ii se .

Posse Episcopos delegare faculta

tem, quam ipsi habem a Trid. a . de resor. cap.6. vel Vicatio G:nerau, Vel

308쪽

vel alijs pro lubito,aut pro necessitate,

Doctores fere omnes consentium, ac

praelertim hoc asstrunt de Vicino quoad irregularitates, dc suspensiones,cum ex verbis Concilij habeatur, Vacarium esse specialiter ad hoc ab Episcopo deputandum, cum id non habeat ex suo munere ordinario I quidquid sit, an t dis facultas sit delegabilis etiam alijs, Praeter Vicarium , quod etiam disputatur de alijs censuris, & casibus reseruatis Apostolicae Sedi, in qua disputati

ne adest doctrina pro utraque parte. Ad varias itaque in hac materia conciliandas DD. Sententias pro Varia verborum Concilij intelligentia, quam

Murate exponit Barbos Igat. 39. eam

Prudeliae legem Episcopis exponeremcgo, quod licet possint per facultatem, quam habent a Iure communi ordinario, ut multi putant, dispensare per VbCarium, vel per alios in irregularitati-hus , dc iuspensionibus , melius tamen sit ipsis eiusmodi facultatem alijs non delegare, cum agatur de rebus graui ribus, quae spectant ad munus Episco. alea videtur namque ex ipso Concio ipsis hoc onus imponi, tamquam

Episcopis , dc quae sic imponuntur,dissicilius ab ipsis ieiungi debent, dc licet velat Concilium, quod etiam Vicarius possit specialiter deputari ad multas absolutiones, dc d:spensationes, hoc sit, quia Episcopus cum Vicario in

multis unicum tribunal facit, oc videtur pacis authoritatis in multis, licet non in omnibus, oc hoc facit dissicultatcm pro alijs, qui non sunt Vicarii, uibus non ita facile est committenda elega: io talis facultatis.Aliud igitur

est, quod Episcopus possit, aliud quod dc beat, quoad posse nolo hic aliquid

ceterminare, cum sit triplex DD. Sententia,quae censetur probabilis propter

rationes, quas affert BaI s. l. c. Quod debeant Episcopi hoc facere, iam diri

non debere, si velint prudentius ag re, ratione supra allata. Potest tamen talis necessitas contingere, ex qua ipsis liceat,talem facultatem alijs delegare absque imprudentiae nota, dc tunc, cuvere probabiliter id agere possint, etiaprudenter agent; oc huic doctrinae vi

se Epitcopos delegare hanc saevitatem absolute, de generaliter Vicario, vel alijs, sed solum in certis casibus co tingentibus cum speciali mandato ι dc hanc delegationem pro irregularitaribus , dc censuris, quam potest pro aliis alteri committere, potest etiam pro teipso, si ijdem ca sus contingant, ut asserunt.plures DD. citati ab eodem Barbos ubi si pra num. I S. cum non debeat

eo ipso esse deterioris conditionis.

Non quacumque Irregularitas ex defeeta istgenere is Episcopii distres via. EX corporis aeque,dc animi defectu

potest ortum ducere impedimen. tum Irregularitatis,1olentque irregularitatis ex desectu nouem communiterennumerari species. I. Natalium in filijs illegitimis. 2. Libertatis in seruis. 3. Obligationis ad ratiocinia. AEtatis canonice prςlcriptet circa ordines, dc benesi. ia, . s. Famae . 6. Animi in derimentibus. T. Corporis. 8. Lenitatis. 9. Bigamiς. de qua, cum multiplex sit, contulendi sunt Canones in c.s cuius,

in c. quotquot, ct in c. Nuper,Gr m c. p fη. de bigamis, ct in e. Maritum, o deηique mc. curandum, ubi habemus bigamos non

tam esse irregulares . dc ab Episcopis

arcedos ab ordinibus propter incolinetiam,qua ob dii pacitate, qua habent cu

309쪽

LEGES

quorum imaginem reserunt Christi norum nuptis it nam per bigam iam tollitur illa conχrmitas, quam habet

Ecclesia sponsa cum sponso, qus est

Unica, perpetua, & incorrupta, iuxta Ca, quae dicuntur in cap.Maritum dist. 32. ct in c. curandum dist. 24. unde sequitur. Virum coniugatum, licet adulteret cualia stamina, non fieri irregularem , Propter sponsi unitatem , neque si vir ducat in uxorem, quam antea deflorauerat. Inducit tamen irregularitatem etiam bigamia interpretativa, non si Ium vera, quae est in eo, qui duas successive duxit uxores, sed in eo, qui etiavnicam tantum duxit, sed viduam, aut quomodocumque ab altero vitiatam, aut cum quis virginem quidem duxit, sed post matrimonium adulterata est, si post adulterium maritus eam, vel semel cognouerit , si vero post adulterium eam non cognouit, nulla induci dicitur irregularitas,&hςc habentur ex r. si cui u , ct me. Laici dist. 3 . quibus addenda est bigamia similitudinaria,

ubi quis post solemne votum, siue relugio iς professionis, siue sacri ordinis,

contraxit,& consummauit matrimois

nium, siue valide ex Papς dispentatione, siue invalide iuxta c.quotquot. m. ct c. Nuper, or c. D. de bigamis. Dil pensanda est igitur ab Episcopis ad summum irregularitas ex desectu natalium cum illegitimis ad Iolos minores ordines, atque ad simplicia beneficia, non vero ad bcneficia curata, & hoc habetur ex cap. desti s Presbi. & etia ad summum est dii pentanda bigamia in ordine ad eosdem ordines minores, &heneficia simplicia, idque ex Vi consuetudinis, ut ass tunt plures DD. cum S. Τh. is 4.sent. dist. 27. qu. 3. ari. 3. Siluest.

ΔZor. i α alii, qui proserunt in hanc rem e iam dccis. Rotae 467. VeIum tamen est, quod non eontrahitur vera bigamia, nisi per completam omnino

carnalem copulam, nam si essent plura matrimonia tantummodo rata, sed unum solum consummatu non induc,

tur bigamia, quemadmodum neque in iure Canonico irregularitas destini natalium remanet post emissam professionem religiosam, fit namque R ligiosus prosellus aptus etiam ad lacros

ordines, non tamen ad Praelaturas, Ut habetur ex cap. primo destiis Presbi. Nadmodum neque Moniales illegitimae possunt eligi in Abbatissas nisi interii niat Apostolica dispensatio. Est tamen

hoc loco aduertendum, quod sicut a tecedens irregularitas, quscumque sit, obstat suscipiendis beneficijs, irregularitas tamen consequens non inducit beneficii iam adepti vacationem 3 hoc enim habetur ex Rota deci ius. & excommuni Doctorum sensu, qui hoc probant ex doctrina Canonica in cap.ex litteris de excus. Praelat. ubi habetur,quod irresularitas ex delicto homicidij, qui quidem grauissima est,& lum me odi sa, non inducit priuationem ipso facto a beneficio, sed requiritur Iudicis semientia, multo minus inducet priuati nem , vel vacationem beneficii dei e .ctus sine culpa, qualis potest esse des elus corporis , vel animi, qui potest contingere post accepta beneficia, vel post susceptos ordines.

LEX CCLXXXII.

Nos disposanda ab Oiscopis irregularisas prouensem ex defc Iu aηimi in specie , EX c. clerici di .33. O ex e. Matritum, ibidem irregularitas ex animi desectu habet locum in Energumenis,seu arrepti js, in amentibus, in lunaticis, de

etiam in epylepticis, qui omnes non possunt

310쪽

PRUDENTIAE

possunt ab Episcopis dispensari ad O dines, a quibus dicuntur Esse in perpetuum exclusi, quantumuis postea constarer, eos esse liberatos, quod notat

suetudine tamen passim recepta, subdit ipse non solent ad irregularitatem copulari illi Epileptici affectus,qui totaquent puellas inter annos infantis, neque illi, qui vexant impuberes ante annum aetatis decimum quartum, nam magna nimis Clericorum, dc Sacerdotum caterua esset irregularis; in teneris namque annis eiusmodi affectus Epi-leptici contingere solent,qui tamen,cuin aetate prouectiore evanescant, non impediunt ascensium ad ordines, ut experientia constati & haee doctrisna de Epilepsia fundatur in doctrina

tradita ab Hippocrate Aphorφ-7.βII. . ct Aphoras. 28. se 1.3. Vbi docet epi-lepsiam ante pubertatem facillime curari; post pubertatem vero, dc post amnum vigesimum quintum esse incurabilem, dc patientes comitari usque ad mortem. Vnde insertur pro dignosceda irregularitate proueniente ex desectu animi, in epilepticis, aetatem praesertim esse attendendam, quidquid dicat Zachias Medicus petitissimus in suis consilijs ransit. 1 9.qui Romae de haere consultus Canonistam agens, dixit etiam graui Epilepsia laborantem post

puberes annos, posse ad ordines pr moueri,etiam sine dispensatione,dummodo aliquot annorum spatio sym-Proma non recurrerit. In re igitur ram graui, non standum est Medicis, sed Canonistis, & saeris Canonibus, quos supra in contrarium retuli. Si tamen legitime sacris initiato aegritudo epileptica superuenerit, is poterit susceptos ordines exercere , dummodo quςdam adhibeantur prςcautiones, ni mirum, si per integrum annum Obse

uatum sit, quod epileptica symptom ta, dc accidentia non senserit, quod etiam dicitur sufficere pro amentibus,

dc daemoniacis, ut habetur ex c. eommu niter dis. 33. cui non aduersatur c. N

per, ubi Papa videtur requirere solum dies triginta ad experimentum morbi epileptici, nam Glossa utrumque cap. conciliat, eamque dicit esse veram, de canonicam doctrinam, que tradit, rerutri integrum annum ad experiemum de epilepsia prςterita per certum casium, requiri vero solum triginta dies

ad experiendum de Epilepsia in casu

dubio, ubi non antea casius contigerit. An vero aliquis non omnino ab aegri

tudine epileptica liberatus, sed illi adhuc quandoque,sed raro subiectus posisit Missam celebrare cum assistentia auterius Sacerdotis, qui sit ieiunus, dubium est apudDD.dc ideo in hac re ipsi erunt consulendi, ut dignoscatur, quid in tali casu possint Episcopi permittere

ex Canone in c. Nuper. Aduertendum

etiam quod ad irregularitatem ex antimi desectu dicuntur pertinere illiterati ex ccilliteratos dist. 36. dc Neophyti, idestrui ab Idololatria, Mahumetiimo, I aismo,&huiusmodi receler couersi in aetate adulta baptizati sunt, sic habemus ex c. quoniam dist. 8. atque in hac

materia non multum disputanda ali Episcopis standum est Sacris Canonibus et ad hoc praesertim, ut a Sacris o dinibus, aliisque Ecclesiasticis munerisbus non minus arceantur Clerici m rum probitate carentes,quam scientijs, dc litteris omnino destituti.

SEARCH

MENU NAVIGATION