Leges prudentiæ episcopalis ad optimum ecclesiæ regimen indictæ a Iosepho Maria Marauiglia episcopo Nouariensi, &c. atque beatissimo patri Innocentio 11. ... dicatae

발행: 1678년

분량: 456페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

sulgore diradians, nee debent spons. PRUDENTIA EPISCOPALIs esse a sua sponsa degeneres, crucis

mortificationem ad aliorum exem-

In seruanda siti statui dignitate, orsi M

animi moderatione .

'πι Piscopi.qui se dicunt potioraChristiri membra, qui fuit primum Ecclesiae

caput. dc beni iuxta oraculu Io. 3. sicut ille ambulauit, & ipsi ambulare,nimirum sui sta iis dignitatem seruare gradu que celsitud mem tueri. led simul ab humilitate atq; animi moderatione noabscedere ut suo Domino conλrmentur serui,s 'umque imitentur exemplar. Reges gentium, dicit Du. c. 22. domunantur eorum, vos autem non sic; nulla consuetudo, nulla prςicriptio potest hunc Canonem Diuinum abrogare. Quod hominibus altum est subdit idem Luc. c. I 6. abominatio est ante Deum ;nec ea est admittenda quorumdam Episcor tum excusario, quae potius afaitu, quam a status obtenditur celsitudine, quod nimirum non possint lii oditos in Ossicio, & reuerentia continer , n si vitae splenciore, atque externorum pompa apud ipsos aut horitatem sibi concilient. & consequantur, quod tamen caecitatem indicat summam,cum

velint esse Christo prudentiores, & discipuli supra magistrum; cum Christus ipse Spiritu humilitatis mundum sube- Eetat, atque ei uidem imperium super humerum eius isemper fuerit. Destr uni Episcopi inquit D.Bernardus super can-nc. Serm. i s. saeculi iplendore, M pompa Crucis Christi nitorem, immo illud totius Ecclesiae praeconium, de qua ad litteram dictum est, Nigra sum, ted formola, nolite me conliderare . quod sit ca sim, quia decolorauit me bol. idest Christus , Ecclesia namque ext rius debet est e decolorata. ted interius nitens, dc 1Plendida,Omnium virtutum plum, & ςdificationem iugiter portarites; ita tamen ut dignitatis decor, que tueri debem, prae oculis hominum nequaquam vilescat, aut omnino irdeiacat 3 ut pollit semper Ecclesia dicere tamquam sponsa pulchra sum, & fo mola ι adest exemplar Episcoporum insigne Beatus Martinus Turonensis Episcopus, qui de Monachismo euectus ad folium Episcopale ita Monastiaca seruauit humilitatem , ut tamen egregie semper impleret Episcopi dignitatem, iuxta illud Apostoli ad

Timoth. nihil facias. quo te contemptibilem exhibeas. Quam doctrinam optime intelligens D. Auclus. in Concit. t in. cui interfuit, illud sanctissimum monitum reliquit Episcopis,ui quidem bonis operibus, & vite meritis Episcopalem dignitatem, & authoritatem in totius mundi conlpecta siti stinerent, saeculi tamen & mundi pompas quadam pastoritia abiectione contemnerent,dcOuium saluti per aspera. & vias planas iugiter incumberent. Non egent semper Ecclesiae Praesules ad bella serenda armis laeculi splendore coruscantiabus, qualia erant arma Saulis. sed saepe satis eii ad pugnandum, & ad vincendum Petra ex imo torrente desumpta,

qua Dauid humilis & imbellis Goliatri

profligauit. Dcber ergo Episcoporum vita in omnibus ad Apostolicam mmderationem conssirmari, sustinendoquidem dignitatem, sed omnem reli quendo luperbam singularitatem, sic monente D.Gregorio Pontifice insis Pa rati, qui quorumdam Epitcoporum moles tuae aetatis lugebat, ex eo quod potius fulgorem ilatus, quo superbiret affectabant, quim Chrini veri, dc boni Pastoris humuiralom.

72쪽

In captandis honoribus , ct obsequiis. EGregium adest Io. Gersonis opusculum de hac materia,in quo agit de tempetantia, dc modestia Piae latorum, quod si esset prae manibus,vel praeoculis Episcoporum, sane non tot ex ternos affectarent, vel captarent honores, ad hominum obsequia temper amheli, a Christi Doctrina, dc ab Apostolorum exemplis in abiectione, oc humilitate degeneres;alloquii ur, namque Beatus Petrus omnes Episcopos in tua Epistola prima,illis verbis, Non dominantes in clero, sed sorma Gregis exanimo , ex quibus habetur teneri EpiDCopos ad formam gregariae humilit iis suam vitam instituere , dc saeculi

Pompas, di honores omnes contem nere I voluit enim Deus Ecclesiam suam ambitionis, dc vanitatis contem-Ptu creicere, non fastu , dc turgente superbiae cupiditate. Neque eo praetextu, captandi sunt honores, vel affecta da obsequia ab Episcopis, ut nimirum sibi me psiis concilient venerationem, dc cultum,cum satis notum si ex antiquis, dc recentioribus monumCHS,lon ge maiorem partem esse Ecclcsae ei uiaque Praesulibus aestimationem , ex honorum, α diuitiarum vilipendio,& iniuria,quam ex affectata eorum studio- state , ac pretio toto nixu requisito ;quod luculenter testantur tot Princi-

Ium exempla, qui pauperes Praelatos, humiles solebant opibus , & priuil

gijs cumulare,que beneficia nunc remporis evanuere, propter excedentes in

Episcoporum aedibus, dc famulit ijs ap-puatus, ex quibus non Ecelesiastica

augetur authoritas, Ut est iu multorum

errore, sed potius minuitur, vilescit, distridetur. Non debent tamen Episcopi ea animi abiectione sordescere, ut ad viliora, quae sunt ab Ecclesiae Princia patu remota. abique sua status discretione proclinent I Principes enim sunt ipsius Ecclesiae moderatores ampli ilia mi, quos decet omni honore, oc ob equio coli,ne dignitas ipsa abeat in comtemptum , cum fas, aequumque sit st tum illum in alto loco splendere, qui alijs lumen venerationis debet emindere;ita tamen ut in his omnibus illud semuetur moderamen, ne vanitatis aura

circumserantur qui semper in imo verae humilitatis debent solidari;honores namque illi dumtaxat quaerendi sunt, qui debentur dignitati, non personae , qui a virtute proficiscuntur non ab amisbitione, aut animi fastu. Est quaedam Episcoporu singularitas illa,qua, visiriabit D. Ber nardus ad Eueenium incedunt in sellis, vel in rhaedis deauratis, ut dc ipsi. inaurentur obsequijs . dc 1aecularibus pompis affulgeant; dc haec prae caeteris est in ipsis damnanda tamquam speciali ambitionis nota insignita, cum longe melius esset Pastoribus, ac pauperum Parentibus haec in eleemosinas, de inopiae subuetiones splendide erogare, tot Sanctorum exemplo , qui sibi thesauros profusa liberalitate parauerunt in coelo, in terris ista Euangelica pa pertate ditati.

PRUDENTIA EPISCOPALIS

In excolenda propra, status persectione.

PEriectionis Episcopalis sublimitas,

atque praestantia ex eo maxime ab Episcopis agnoscenda est, quod veluti aliorum lucemς ponuntur lub modio, ut caeteris omnibus splendeam. de limmen cffundant 3 cum enim Episcopi a

73쪽

PRUDENTIA

terrenis rebus auulsi in altiorem locum tollantur,ab omnibus conspiciendi sunt,tamquam propositum persects sanctitatis exemplar, in quo nec ma Ia, nec nquus imperfectionis appareat;

omnes namque in eos, tamquam in

ideas honestarum actionum coijciunt,& ab ipsis regulas morum accipiunt,Vt in ducibus tuis habeant, quod sequantur, & in Pastoribus,quod imitentur. Nihil nisi graue ait D. Bernard.ad Eugen. nihil nisi moderatum, ac religione plenum debent Episcopi praeseierre, cum sint in persectissimo Ecclesie statu constituti. & Apostolorum succetares, &Christi Vicarij, quos in summo persectionis cardine Christus ipse describit;& quamuis Monachorum status eo. rum praesertim, qui arctissimam vivendi genus profitentur, sublimis in Ecclesia sitaublimior tame longe Episcop rum status est, & quo sublimior,eo de-het esse sanctitate praestantior 3 viri namque omnes licet Religiosissimi ad persectionem solum tendere tenentur, Episcopos vero, quod ad sui status naturam attinet, in ipso periectionis culmine positos esse decet ; quemadmodum enim corpora cCelestia, quae cae-

reris regendis proposita sunt, caeteris quoque omnibus persectiora sunt; ita

Prorsus Episcopi, qui populis regendis

Prςficiuntur, quanto eos ossicio, & dbgnitate superexcellunt, tanto vitae rem fictione, & sanctitate debent praecellere, id apperte annuente D. Gregorio in suo Pastorali, ubi ait tantum debere populi actiones Praetulis actionem honestate transcendere, quantum distare solet a Grege vita Palloris 3 ossicium namque Pastoris illud est, vel ut malos. semper reuocet a malo , vel ut bonos reddere studeat meliores . quod sane absque summa vitς perfectione impleri non potest, cuni nemo, n: si sit Sanctus,alios queat Sanctos emcere; natim

ra siquidem comparatum est, ut etiam Philosophia docet, quod omne agens,

agat simile, & intendat sibi assimilare passum in forma, quam habet; & ob

id lal,cuius naturae est caetera sua salii dine condire,in se salsissimus est, ignis, qui caetera calefacit, in se calidissimus, mel, quo cibi dulcorantur, in sit dulci simus.& sic de singulis; nec homo,qui non sit Pictor Pictorem facit, qui non sit Philosophus,Philosophum, qui non sit Musicus, Musicum, ex eo dogmate deductum, quod nemo dat, ouod non habet. Non igitur vulgaris aliqua, sed eximia, & excellens Sanctitas in Epis.copis esse debet, ut alios sibi similes,& sanctitate praestantes eniciant; nam effectus in sua causa eminentior, de

fortior est, quam in alijs subicctis , ut patet de syderum fulgore, qui a Sole dimanat. qui longe splendidior in ipso

Sole coruscat, quam in caeteris astris ;sic Episcopus quilibet, qui velut Sol

Sanctitatis in Omnes alios tamquam ins ei a sui splendoris radios emittit, tanta sanctitate migere debet ut de eius plenitudine Omnes accipiant; mundis . simus namque debet este ille, qui ali rum sordes debet expiare, iuxta illud Scripturς oraculum Ecclesias. 34.abi m- mundo quis mundabitur aduente D. Gregor. l .morat. quod manus sordida, aliam non lauat, oc oculus plenus puluere, maculam non considerat.

PRUDENTIA EPISCOPALIS

In comparania cita Sanctitate.

Quum esset, ut Episcopi omnes, quos sanctissimos olim Sancti

Patres,& Sacra Concilia compellabat, ceteros omnes vitς sanctitate prsirent,

nam praeposterum nimis esset,& omni

centura Disilia 6 f

74쪽

EPISCOPALIS.

Censura notandum, quod dignitas tamcxcelsa, & tanta singularitate sublimis vulgares, & gregariae gentis mores indueret, vitamque crimin sis homini-lius communem prosc queretur ι idque

illud est, quod tam acriter in sua Lege Summis Sacerdotibus vetabat Deus, cum ipsis prohibebat scorta ducere in Uxores, quod potissimum vetatur in

Leuitico c. 2I. valde enim indignum est, quod eorum sit vita communis, quo

rum dignitas in Ecelesia est tam ins-gnis, dc singularis; cum nihil sit, vel ad Perniciem Ecclesiae nocentius, vel ad decorem mostruosius,vel ad publicam salute iniensius, quam si Episcopus,qui omnes dignitate praecellit,moribus, αVita caeteris subiiciatur, quod apertis Verbis D. Bereardus testatus est ad Eugem cum dixit monstruosam plane rem esse gradum summum, dc animum infimu, sedem primam, & vitam imam, lin-

suam magniloquam, dc manum otio iam, sermonem multum , dc fructum nullum, cultum grauem, dc actum leuem, caput canum, dc cor vanum, faciem rugolam, dc linguam nugosam, ingentem authoritatem , dc nutantem

stabilitatem; ex quibus satis constat,nil

deformius esse in Ecclesia Dei, quim

Episcopum in summo rerum cardine constitutum, vulgati vita conuiuere , nec singulari sanctitate caeteris praeminere. Magna deordinatio esset, dc m gna rerum confusio,si ubi coelum est, tellus esset , si primus coelestium Orbium a praetcripto motu aberraret, sic niuersa inferiora corpora perturbari

necesse est, utpote a primo illo mobili in suis molibus dependentia. Primi sanctitatis motores, sunt Episcopi ais D. Hieronymus, oc si lanctitas ipsi, desit, nihil tantium erit in itiseriorious suis, qui ab illis ad sanctitatem mouentur ,

ncc cilcipali possunt eta supra magi-

stros; quomodo enim in hane metam collimabunt, nisi a rectoribus suis dirigantur Haec sanctitatis praestantia, ab Episcopis studiose comparanda est,

cum ipsis debeatur ex nomine,& statu, dc ex officio Episcopati; dicuntur enim ex nomine Speculatores, eoquod in iplos in alto positos omnium oculi convciantur, ut inde trahant quod imutentur I ex statu, Praesules, ac Praelati, tamquam ili, qui caeteris praeesse , ac praeterri debent, non dignitate minus, ac iotestate,quam exemplari vitae honestate, dc morum integrrtate 3 ex P storali denique munere dc ossicio,cum ipsis sit cura caelitiis demandata,vt ouis nulla ab ovili errabunda vasetur, immo ut adhaerens Pastori ei uidem factutate ad perpetuam salutem sanctificetur, quae lane praestare nequit Epitc pus, nisi ipse prius, ut Sacerdos Sum mus Sanctuarium Dei comparata sibi sanctitate ingrediatur .

PRUDENTIA EPISCOPALIS

. - In reliquis adimplendis, quae spe buit ad incium Pastorale.

Comprehenduntur hac unica , Scpostrema Prudentiae Episcopalis delineatione reliqua omnia,quq ad rithoc integre obeundia Episcopale munus

solent concurrere, non enim opus est

in singulis singillatim immorari; cum

etiam n opere cursi:n progrediamur

ad metam; quod etiam in sequentibus legibus nostri erit instituti ; Prudentia

si quidem ex D. Bel nardo plurium Vir tutum parens est,quae vinco sς tu edun- tur ad lucem. cum ipsius ministerium sit voica du ectione in rectam agendi rationem omnia dirigere, medium Mein unaquaque virtute statuere,ne a Wruore degenetem in furorem . inlecto fraeno

75쪽

st no omnibus animi perturbationibus inrumpentibus in extrema; unde etiam cuiuscunque Principis Prudentia Oculus vigil , politicis dictus,& virga vigilans, iceptrum imperans alijs, quo innotesca Prudentiam omni imperanti ita necesLariam esse , quemadmodum necessarius est oculus capiti, ut optimam curam habeat membrorum in corpore,quq capitis reguntur imperio; unde merito D.Gregorius in Pastorali,clamat aduersus eos, qui tantae huius virtutis prςsidio destituti regimina captant Ecclesiarum , alique vere caecos esse. & duces caecorum omnes cadentes in foveam perditionis; nec maius flagellum errantibus ovibus comminatur Deus per Esaiam c. 29. quam Pastorem caecitate laborantem , hoc est Prudentis lumine prorsus orbatum,cui enim deficit Prudentia , qua mens illustratur in humano regimine, deficit Omnis virtus, sic testante D. om. in lib. de regimin. Prin p. neque enim sine prudentia inuenitur sapientia, perquam Reges regnant, & legum conditores iusta decernunt, neque fortitudo ab excessu , & desectu declinans, neque temperantia appetitibus moderamen imponens, & sic de singulis, cum nulla iit virtus, quae in agendo mediet tem non teneat ex Prudentiae praescrip

A Prudentia oritur in exercendo Pastorali ossicio diligens quaedam, & pia

omnium rerum attentio,& allidua foulicitudo, quae bene agendi stimulus est,& aculeus; ait enim Apostolus, nunquam bene praeesse Pallorem, qui tollicitudine caret, ut bene regat, α agat. Discurre festina . sulcita animum tuum, ne dederis somnum oculis tuis, neque dormitent palpebrae tuae, videntur esse

verba ad Episcopos prolata a Salom ne in Prouer. 6. ut intelligat unu quisque

sollicitudine sibi demandat2 1 Deo in

cura animam;neq; .n.'excellcs in bello Dux, neque peritus in mari nauta, neque expertus in sua professione Medicus aliquid prodessent, si inter praelia, inter procellas, & morborum pericula immoti permanerent,& de agendis ad salutem nullo modo sollicitiscum non sit satis Prudentiae virtute insigniri Epis copos,ut discernant agenda, nisi opere

compleant, quae agenda cognouerint.

Neque a Prudentia, & sollicitudine Pastorali distbciandum est in Episcopis

animi robur , cum res arduiores occurrunt ; nulla enim virius Episcopalis, pares oneri sitstinendo vires impertis tur,si in laboriosiis fortitudinis praesidio destituatur, cum saepe Ecclesiae iura, quae ab impijs conculcantur sint sortiter tuenda, saepe amissa bona repetenda , saepe Praepotentium vitia coercenda, saepe resistendum haereticis pro fide Orthodoxa,& denique ispissime aduersus reliquos Ecclesiae hostes classica instruenda quae sane,n δε obtrudatur ad

pugnam inuictae mentis propugnacia Ium, non aperiunt aditum ad victoriam . Ipse Christus Pastorum Princeps, in petram offensibnis, & in si- gnum positus aduersius in largeret Om- nis mundanus, & diabolicus hostis . . contra quem fremerent improbae nationes , & Principes conuenirent in unum, nisi fortiter adstitisset,& animo inuicto subjjsset certa me, de tot aduer sis,& aduertantibus gloriosum triumphum non egisset. Cadit optime in Episcoporum quemcumque illud de Ismaele dictum in Genesi e. 16. manuscius contra omnes,& manus omnium contra eum, atque e regione fratrum

suorum figet tentoria, ut intelligatur eos debere esse olii sortitudine robor tos, nedum ad pugnandum contra hostes, sed etiam ad decertandum contra

76쪽

i fratres , more illorum Prophetarum , quos dedit Deus in Ciuitatem munitam, & in columnam serream, & in murum aereum contra omnes fortes terrae, & faeculi potentes; qua fortitudine muniti tot Antistites sacri, non modo non pavebant ad pugnas , ad pericula, ad insectationes, sed haec omnia etia ultro prouocabat, atque in hoc numero summis erit semper laudibus extollendus Beatus ille Thomas Cantuariensis Praesul,qui nutilis neque sui, neque tuorum cladibus

flecti potuit,ut iniquoRegi Ecclesiς Imra usurpati indu lgeret,aut quoquomodo assentiretur; hocque inflexum animi robur Episcopali prudentiae adnexum reseri, & commendat, Rusf. in his Ereti . Iae. Ia. Etiam in D.Ambrosio, cu Thodosito Imper. in Alexandro AlexadriςAntistite, inAthanasio,alijsq; quamplurimis celeberrimae famae Zelatoribus Episcopis 3 scribente etiam

D. Capriano de hac re ad Cornelium Papam,

non esse ab Episcopis metuendam n quissimorum hominum audaciam, &temeritatem , quoniam si timeaturi actum est de Episcopatus vigore, & de Ecclesiiς regimine,cum teneantur Epis- copi ronore semper immobili, atque inconcussa virtute contra omnes incursus obsistere, nullo que irruentium procellarum fluctus exhorrescere. Cum vero Prudentia ipsa Episcopalis ex scientia etiam, & sapientia coalescat, quae nedum ipsam prudentiam suo lumine illustret, sed etiam in rebus agendis apte dirigat , hanc quoque intellectus illustrationem esse ab Episcopis Prudentiae consociandam, Vercturnemo prudenΝ; ait namque Cicero,duplum in agendo eos vjdere , qui litteras didicerunt, quam alios, additque Lactantiu totius Christianae Prudentis summam virtute,& scientia contineri;

nulla siquidem optimi regiminis se,

ma haberi potest sine doctrina,qua traditur modus verae virtutis indagandae, dc viiij expellendi, qua conduntur Leges,formantur mores,& disciplina que-cunque collapsa in pristinum restit tur. In litteris scribit D. Chrsoluus Prudens inuenit,unde sapientior fiat, unde aduersorum experimentis roboretur, unde populos aequalitate componat, unde denique in regendo periectior. euadat; cum scientia illa sit, quae suo lumine fugatis inscitiae tenebris omnia perficit; & hac de causa Apostolus Petrus iam moriturus Clementem San- .ctissimum virum atque in omni Ecclesiastica disciplina eruditum, pro se in totius Ecclesiae Pastorem sapientissimusuffecit, iussuque, ut idem Clemens hoc ipsum Iacobo statri Domini, &Hierosolimoru Episcopo litteris significaret,quod D. Petri mandatum restriatur ab eode D.Clemente in Epist .ad Iacobu fratrem Domini; atque ipsa verba D. Petri reseruntur in Tom. f. Conriti

ra θL 3 3. putabat enim D.Petrus, quod D. Iacobus grande solatium e siet percepturus ex eo,quod post te non reli rueret Pontificem inaoctimLqui supra athedram suam sederet post eius obiatum; enimuero ad iudicanda dogmata fidei, ad lites Ecclesiae dirimendas ad quaestiones in rebus ambiguis dissoluendas, & denique ad uniuersos Christifideles bene instituendos censebat necessariam esse scientiam de doctrina, sine qua nihil potest recte definiri; cum sublata ab Episcopis,& Pontificibus doctrina,neque fides, neque religio,neque iustitia, neque ullum aliud in Ecclesia praesidium possit oermanere I & hac sola de causia Tricientina Synodus decreuit, ne ad Cathedras Episcopales promoueantur rudes, & indocti.

At eiusmodi scientia, & doctrina, - E quae

77쪽

P RUDENTIA

quae in Episcopis adeo commendatur,& tam necessaria censetur, praesertim in ossicio concionandi, & in populis ad salutem instruendis,exercenda est, nulla siquide mens ignorantiae tenebris

obuoluta potest diuinis legibus, & rLtibus informari sine Pastoris docentis

industria. qua lumen Euangelicae veritatis accipiat; hocque prςceptum Epis copis, tamquam speculatoribus videtur impositum ex oraculo Ezechielis Prophetae c. 33. Vbi iubentur buccinae sonitu obstrepere ad gladium exterminatorem auuertendum, ne populi iam

quis ab ipsis exquiraturinon enim istius buccinae sonitus audiri potest sitne EpG copo praedicante, iuxta illud D. Pauli. quomodo audient sine praedicante Dormiebant quidem Apostoli caeteri,

instante Domani, passione,unum tamen Petrum testantur Euangelistae redar.

guisse illis verbis, Simon dormis 3 ali Tum enim somnus loli Petro imputatus est,quippe qui in tanto fidei ,rerum. que omnium discrimine, non vigilare modo, sed alios etiam ad vigilandum cohortari debuisset, nam si ciuilibus legibus aequissimo iure constitutum est,ut ii nauis aliqua gubernatoris ignauia naufragium subest , omnis ab eo

mercium, oc perlbnarum iactura seuere exigatur; Culpane Episcopos illos

vacare arbitrabimur, quorum negligentia, & inlcitia, cum sint animarum Ductores , animae ipsae pereant auxialio destitutae 3 Adeo enim Pastores, αoues inter se colligant'r, ut vix error

in grege queat inueniri, qui in Pastorem coni j ci non possit, ad id annuente

D. Chrysostorno,qui ait omnem membrorum deiectum a capitis contagi ne exoriri. Hinc iure, ae merito om-rus sopulorum ruina ab Hieremia Pr pheta Thren. a. ipibrum Principibus tribuiIur, quOIum erat Religionem tueri, Numen offensum placare, dc ab omen sis scelestos reuocare, quando ipsis in properabat, Prophetae lui viderunt tibi falsa , & stulta, & non aperiebant tibi iniquitatem tuam, ut te ad roenitentiam prouocarent, quo postmodum factum est, ut sublata peccatorum redargutione , & poenitentia acrius in delinquentes saeuiret Diuina Iustitia. Nec satis Episcopis est.quod i aquam

Pastores oues pascant verbo, nisi etiam Pascant exemplo, cum per verba sit niam is longum iter, valde vero breue, αessicax per exempla, nam verba non semper, sed certis tantum temporibus loquuntur animarum salutem,

exempla illius vitam, sortiori ipsa imquela silentio iugitet monstrant, omnesque indistincte prouocant ad imitationem 3 loqui inquit Lammius iacile est, praestare vero, quod loquimur, a duum, & dissicile, quantoque alterum altero dissicilius est,iato utilius,& praestantius; unde monebat etiam Seneca, eum esse in populoru uniuersitate et, gendum doctorem,cuius vitam, Ic virtutes omnes magis admirentur , cum viderint,qua cu audierint, cuius vid

licet, quamuis sit admirabilis eloquetia, magis tamen sit admiranda uiuendi praestantia. Discant Episcopi loquitur πιι rem siti. D.Hiero imus meliora semperagere, quam loqui,discant factis potius, quam dictis omnes ad imitationem imcitare, cum habeat haec docendi ratio vina 'riamdam incendiariam, ne dum ad inflamandos, sed ad urendos etiam frigidorum animos; nec Iulius Caesar, Cicerone teste, legitur unquam dixisse

militibus suis, ite illuc sine me, sed mocum venite participans enim cum D ce labor persuadetur militibus minor ,α Dux, qui praecedit ad gloriam, mutitos facit gloriae comites, re lectatoreS,

1ic adhortante P. Cypriano , Pontim

78쪽

EPISCOPALIs

r cem Corneliu, cum proderetur fidei, dea Christianae Religionis Ante signanus, α Magister. Iure igitur Episcopi tenentur non modo verbis, sed exemi piis commissas sibi,tamquam Pastorit bus, oues erudire, atque in salutemi promouere; quod ut faciliu1 agant, debent illas frequenter inuisere, ut opere, M sermone , earumdem indigenti j si opem ferant,velut nubes illae Ezechiet Iis I. iugiter circumeuntes, Ut Obu i brent, α tueantur ab aestu, & velut nu- vij e Paradiso Ecclesiae exeuntes, Ut perpetuo eas irrigent salutatibus undisi ad reportandum aeternae vitae fiuctum II ex quo infertur, non eae satis Episco i Pis, nec satis impositiam onus , dc mu-i nus implere, si semper in uno loco permaneat, tametsi alios loco sui mittant ad alendum, & curandum grei gena, cum eorum sit cura , ut Ovesi quisque suas agnoscat, non perfunct Do contuitu, sed vigili custodia, dc adsistentia . Praeter virtutes eiusmodi quae maxui me Episcopales dictitur,addecet etiami Episcopos Iustitia aeque ac misericori dia insigniri, qua Deus ipse omnium: virtutum exemplar, si cialiter insignii iur ; neque enim ideo Iolum , cum Episcopi consecrantur,oleo perungunt tur, ut ad lucrandum accensos, atque

ad Palestram praeparatos se esse intelligant; sed illa etiam fortasse de caula, i ut misericordiae,& lenitatis comminae, , Iusti Pae in exercendis Iudiciis. atque ini puniendis criminibus, quae olei nomii ne in Diuinis litteris saepius designatur, , signanter admoneantur, quaeiquidem 1 virtutes in ipsis Apostolis , quorum sunt Successores Episcopi, mirum in i modum temper enituere , nihil enimi est,quod populi amorem magis Pasto: ri conciliet, quam si populi Pastorema suum nouerant iustum aeque, ac misc

ricordem, cum nihil etiam in principe Ecclesis admirabilius sit,atque cstimabilius , quam insignia praetererre Diuina, quae sola Iultitia, & miseratione

duntur; Iustus enim, & misericors Dominus, eos omnes apud Hebraeos Sanctitatis tuae imitatores compellat,qni iudicant populos iustitia,& mitericordia.

Non modicum quoque reliquis vir- . tutibus Episcopalibus addit splendo rem parcitatis, & modestiae virtus.

dummodo Episcopos ipsos in vitium

sensim degenerans, non iaciat ex re aliena minimum 1ordescentes, ac tamdem auaritiae tenebris obuolutos; pa citas siquidem ex moderato rerum Vsu,& temperato animi affectu proueniens vers virtutis induit nomen I ex imm derata vero habendi cupiditate progrediens , tamquam eiusdem virtutis extremum in vitio est, & quid turpissimum;cuEpiscopi,qui tot onera subeat largiedi etiam de proprio, nihil habere debeant , nihilque retinere de alieno; quomodo enim possent esse boni dispenIatores, si ex sumptuosa nimium

familia , ex lautiore mensa , ex imm Mesto rerum apparatu,ex reliquis excedentibus statum magnificis impensis omnia impotes fierent,ut subsidia pauperibus, alimenta viduis, ornamenta' Ecclesijs, adiumenta virtutibus, stipendia praedicantibus,rudi inenta simpliciabus praestarent sane si ores Ecclcsiae in alios v sus ei fulae ipsis desint, deerunt quoque pietatis praesidia in omnes per ipsos effundenda. Quoniam vero non per paucos Episcopo, error inuasit ad .Ecolesiae amplitudinem . atque ad regendi potentiam,& authoritatem plurimum interesse , si ex amplis redditibus, amplas quoque domos, ct familias more Principum sustentent, ne aliquid ipsbrum dignitati desectu splen. E a dor IS,

79쪽

doris, dc externi apparatus detrahatur; operς pretium est ad eiusmodi erroris radicem falcem admouere,ut omnino, ac flanditus euellatur; ratio siquidem ipsa dictare videtur Sanctorum Patrum exempla , & Sacrorum Conciliorum Decreta esse potius ab Episcopis amplectenda, quim vanitatis, & saecularis ostentationis praescripta in Ecclesia Dei semper damnanda; cum illa sint Diuinae humilitatis oracula', haec Diabolicae fraudis machinamenta 3 quid enim Episcopis proderit tantae amplitudinis splendor , tanto pretio comparatus , si ijs tantum destituantur opibus, quibus tot egentibus , & Ecclesiae egestatibus t nentur occurrereὶQuid proderit authoritas illa tam splendide comparata si sit

rietate vacua, nullisque in populos sus

fulta praesidi js 3 nulla re sane magis sub

ditorum amor conciliatur erga Principem , nulla χrtiori impulsu obseruantia , & aestimatio comparatur, quam Iroiula beneficiorum largitate; praeant enim populi obsequium illi Episcopo imperanti, quem Patrem agnoscunt ex beneficentia, Pastorem o io, Praetulem benignitate. Antistitem praemissa diuitiarum effusione ; hae que omnia illico dcficiunt, si deficit ipsarum diuitiarum usus ad aliena conuersus. Plura quide, ac notatu dignissinia tangenda ruperessent ad perficienda Prudentiae Episcopalis lineamenta; led quia de his in sequentibus labor est libbendus, & sermo, ideo hic calamus sistitur, & pennicillum, ut ocius conum

let ad delineandas in reliquis propositae prud uae Leges .

80쪽

LEGES

PRUDENTIAE EPISCOPALIS.

Elineata iam uniuerse Episcopali Trudemia, ad singulas eiusdem parres lineandas gressus capiemdus est i, siquidem etiam logico dogmate caulumes , it in quacumque rerum expositione , ab uniuersat,bus ad singularia procedatur , atque ignotiorum notitia per notiora percipiatur . In Leges igitur, quasi in lineas breues torius Episcopalis Prudentia lineamenta distribuuntur ;

vr π faciliori negotio oculis inspiciantur, oe firmiori characteri simo animo imprimantur , reuocato veterum sapientum more , qui opulentioris sapientia latifundia Ir ut gnomarum compendio concludebant ; sicque restricta studiosis exhibebant.

Prima Linina Prudentia issopalis a lumine mellectas deducenda .

S Facs prudentiae. intellectus est. Seiades vero intellectus, siue sit potentia organica, siue non, caput est, totius rationalis imperii Capitolium ι ideo humanae prudentiae tanquam ossicia potiora illa tria recententur a Philosophis, nimirum , bexe consulere, melius desiberare , optime imperare, quae quidem ad constituentim in Epitc po prudentiam, reliquarum virtutum Principem praesertim necessaria sunt, Vt rite regiminis sacri moderetur ha-henas, ut mala secernat a bonis, ut nova ab utilibus, ut tandem cuncta est, gat in metam honestatis, atque ad illatria prudentiς munera persecte obeunda,docet Aristoteles in Ethicis, quam maxime prodesse, praeteritorum memoriam, praetentium intelligentiam,& iuturorum prouidentiam, cum nihil fructuosius sit ad prudenter agendum

circa ea, quae sunt futura, quam praeterita mete recolere, atq, ex anteacto rum euentis, que sint euentura diiudicare I humana namque mens, tune bene ratiocinatur, suaque recte iudicia fert, cum ex praecognitis ad agenda proficiscitur;quemadmodum etiam satis peripicuum est, sine rerum praesentium intelligentia, quae prae manibus sunt, & quibus se e futura cohς- rent, ianum non polle capi in arei a consilium, neque modum suppetrere

SEARCH

MENU NAVIGATION