Universa moralis theologia ad usum confessariorum auctore P. Constantino Roncaglia Tomus 8

발행: 1835년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

orbem contra quos culpabiles repererint . procedere possint cum lestibus etiam singularibus. dummodo tamen concurrant praesumptiones. indicia et alia adminicula. Ulterius ne unquam denuntiatio praetermittatur statuit consessarios omnes debere monere poenitentes de obligatione eam faeiendi . quos noveri ut ab aliis solicitatos . et absolutionem sospenctere, donec praedictam denunciationem ad essectum perduxerint . vel quamprimum poterunt. delaturos spoponderini. Et ex his corruit rundamentum variarum opinionum. quae olim ante dictas constitutiones admitti Polerant, utpote probabilitate aliqua gaudentes, quae nunc ex illa exciderunt, ac aliter solvenda veniunt multa dubia, quae apud Λuctores inveniuntur alias soluta. Bene vero Posset absolvi poenitens, si justam haberet causam eam disserendi, si nempe longe distaret iudex competens. vel adesset necessitas rommunicandi ad vitandam infamiam, dummodo prudens possit efformari iudicium. suam obligationem adimpleturam. et promissa soluturam prima data occasionis opportunitale. Postremo ultra poenas ab antecessoribus pontiscibus praesertim Sixto V. ac Gregorio XV. inflictas contra solicitantes: idem Pontifex in altero decreto incipiente. In generati congreg. die 5. augusι. an. 1745. perpetuae inhabilitatis poena ad sacrificii celebrationem mulctavit: ibi consessarii solicitantes in actu sacramentalis confinionis. 3De illius occasiona aut praetextu. praeter poenas a jure infictas. ρemesuam etiam inhabilitationem incurrant ad sacri ii celebrationem.

Ex quibus oriri potest quaestio, an ista inhabilitatis poena

statim incurratur. etiam ante omnem sententiam saltem da claratoriam criminis. Pro cujus solutione recolenda quae dicta sunt superius tr. 3. quaest. a. caρ. a. et ex ibi notatis

pro eius incursu ante iudicis sententiam probabilius standum videtur. In hac autem posse episcopum dispensare dicendum est ob eam rationem, quia in omnibus poenis a iure generaliter latis, nec specialiter Pontifici reservatis, episcopi dispensant . ut eruitur ex caρ. Nuper do sent. excOm. et tradunt communiter D D. An vero ab hac incurrenda poena excuset ejus ignorantia invincibilis, est altera quaestio. quae ex sum tori decreto oriri potest. Ad hanc solvendam. ni salior. illae regulae deservire possunt. quas tradunt D D. pro irregularilate ex delicto. ' Quod de consessario munera tribuente in consessionaria

poenitenti dictum fuit, dicendum ob eamdem rationem de eo. qui eius pulchritudinem in eodem loco laudareti si enim hoc praestare pateret ob aliquem lio sui tu sinem. uerum

302쪽

QUAEST. VIII. CAPUT II. 3osvit a peccando retraheret ob injuriam . quam suae puli liritudini irrogat. licet imprudenter. et parum caute se gereret.

on esset tamen denunciandus ut solicitator. secus vero si

non adesset causa honesta. Ita meo quidem iudicio coiiciliari possunt DD. qui denunciationem iaciendam asserunt Bonarc. de denunciat. ἀν. 6. ρ. 3. n. 5. Barbos. de ossic. parochi c. I9. n. 4 9. et qui absolute negant Hurlad. tr. c. cap. 8. resol. 23 Fagurid. de Praeceρι. eccles. l. 4. cap. 3.nvm. St. lla quoque judicandum de consessario. qui cum puella poenitente de iis sermonem institueret, quae Per in trimonium experietur. Si enim loquatur de boribus, amrumnis, solicitudinibus. aliisque incommodis, quae experiura erit post matrimonium , et latia exponat ad virginitatis

statum suadendum. a solicitationis culpa immunis erit. non autem eam vitare poterit. si sermonem cum ea instituat de voluptatibus, quae per matrimonii usum experietur . '' Probabiliorem vero esse sententiam et in praxi sequendam assrmantem denunciatiotii locum esse . si consessarius solicitet in consessionario eliam sine consessionis simulatione tradunt Maeta. ρ. Oct. Dian. ρ. t. tr. c. reo. 18. p. c. tr. 5. resol. 38. et p. 8. tract. 9. resol. 5. BOrdon. in sacri trib.

cap. 23. n. s. R ignot. de ρOenit. P. 1. q. 7. arι. 21. secl. 3. n. I a. et I 3. et alii apud Ferrar. ν. Solicitatio n. M7.

Etenim constitutionum verba Gregorii XV. et Benedicii XIV. distinctionem apponere videntur inter primi, atque secundi eritique generis loca, simulationeinque requirere in his,

non autem in illis: post verba enim stoe extra occasionem confessionis in confessionario, adest particula aut . quae cum sit disjunctiva, unum casum ab allem secernit Barbos. dict.us req. dict. G. I alta consil. 676. n. 26. et cum simulationis mentio solum sal post disjunctionem, dicendum videtur non posse aptari priori, et per consequens. ad hoc ut

reus sat solici talionis . non requiri, ut eliam in consessio-Dali consesssionem simulet. Conlin. ΤOurnel. Dc. sveriuscit. n. ac. 25. Neque ad Paulini decreti vim effringendam valet aliquorum replica, quod nempe Gregorius XV. illud ad simulationis terminos reduxerit: Nam regula generalis est anteriores leges nunquam abrogalas censeri Per posteriores . nisi cum istae prioribus sint contrariae; et legum

correctionem quoad seri potest. vitandam esse . prout pom muniter ira dunt Sarach. de matrim. lib. I. die . 17. num. 6.Palaus de legib. tract. 3. div. 5. p. I. g. I. n. 9. Salmant. eod. tit. caρ. c. n. x3. ex ov. Cum dilectus de consuet. cv.

Cum expediat de election. in 6. Decretum autem Pauli V. T. VIII. 2Ο

303쪽

366 TRA . XIX. DE SACRAM. POENITENTIAE bene eonvenit cum bulla Gregoriii in illo sermo habetur de

consessionali, in ista adduntur duo alii lori . It nempe. ubi diuntur confessiones, seu ad confessiones electι et hic ibo nitur simulatio. simulanus ibidem consessiones audire. Accessit e bullam Benedicti XIV. omnia antecedentia summorum Amificum decreta pro solis regionibus, ubi malum grassabatur edita, ad universalem ecclesiam extensa, omnes uti cumque fideles obligare. in superiorum igitur doelorum sententia denunciationi et solicitantium poenis subjaceret conte sarius, qui sedens in consessionali foeminam onte se flantem soli cilaret. et eui. dum alleram audit. inhonesta signa saceret . Quae autem traduntur de tempore. intra quod fieri debet denunciatio. intelligenda sunt a die sublati impedimenti. u. de si quis intra dies constitutos. vel triginta. vel uuindecim non potest huic obligationi satisfacere. vel distantia ab ordinario. vel infirmitate. vel alia justa eausa ira ditus . non incurrit poenas omissae denui ctationis, nisi clies constituit triginta. vel quindecim emuxerint a die finiti impedimenti. Impeditis enim . ut communiter tradunt Gonetaleg et Barbosa in o. Quia dioersitotem do concess. praetendae. et Myotest. misc. alleg. Ia6. n. 49. et alia quamplures apud ipsum. tempus non turrit. sive hoc impedimentum sit iuris . sive laeti eae rexI. in L cv. Quia dioersitatem. Garc. de beriem y Io. cv. a. num. 17. Advertendum tamen est . quod impeditus negligens non fuerit in removendo impedimento. alias si potuerit illud removere. et negligenter omiserit, erit

ira negligentia culpabili quoad iuris essectus: t. Qui et a

304쪽

TRACTATUS VIGESIMUS

DE SACRAMENTIS

Ultima sacrarum unctionum, quas Dominus Jesus ecclesiae suae commendavit . est sacramenturi extremae unctionis. ut ipsummet nomen demonstrat. Merito autem, ait Tridentina synodus, iuκ Sacramentum non modo poenitentiae, sed et totius christianae ωuae, quae ρeryettia renitentia esse λεαι, consummatioum existimatum esse a Patribus; quapropter etiam Complementum et consummatio poenitentiae appellatur. Per ipsum autem semper magis nobis innotescit Dei nostri misericordia; cum hoc medio voluerit nobis exhibere medicinam Pro anima et corpore sanando, sicuti eliam in extremo agone firmissimum praesidium praebere. Post explicationem eorum, quae Perlinent ad hoc sacramentum, in alia quaestione de sacramento ordinis disserendum . Eo mediante voluit Deus nos habere Pastores . a quibus sacramenta reciperemus. ac de documenti, salutis pro aeterna vila assequenda instrueremur.

QUAESTIO I.

Q. I. Quid sit sacramentum extremae unctionis. R. Hoc sacramentum, ut advertit Catechismus ronc. Trident. p. a. ideo extrema unctio appellaturi quia ultima est Diuitigod by Corale

305쪽

unctionum, quas Christus Dominus ecclesiae suae commendavit: post sacras etenim unctiones . quas recipimus in baptismo. in confirmatione, vel eliam in ordine sacro, inflante morte hanc ultimam recipimus unetionem. Illud autem suisse a Christo Domino institutum, a d. Marco insinuatum. et d. Jacobo commendatum et promulgatum docet Trident. sera. I . da sacram. mirem. unci. c. I. Verba Apostoli. quae habentur c. 5. ipsius epistolae . ita se habent: Infrmatur quis in Nobis P Inducat 'resbyteros ecclesiae. et Orent sVer eum tingentes eum Oleo in nomine Domini, et Oratio sdei saloabit infirmum, et alleolabit eum Dominus, et si in eccatis sit. remittentur ei . Hoc autem sacramentum potest ita definiri rextrema unctio est sacramentum a christo Domino institutum ad conferendam insermo de Mita stericlitanti salutem animae.

Q. II. Quae sit materia huius sacramenti.

R. I. Materia remota extremae unctionis est oleum ex haceis olivarum educlumi cum etenim ex perpetua ecclesiae

traditione ipsius materia sit oleum. ut docet etiam Tridentinum sess. x . c. r. id intelligendum est de oleo olivarumi hoc etenim absolute intelligitur olei significatione. Quapropter s. Carol. Act. ρ. c. instruce. extrem. unci. vult. quod si per

errorem infirmus ungeretur Oleo catechumenorum . seu chrismate, sacramentum iteretur sub conditione oleo infrinorunii cum praelata olea ratione admixtionis aliarum rerum non di- .calitur simpliciter oleum. ' Vide dicenda inserius in reg pract. Praeterea oleum, ut sit sufficiens materia huius sacramenti. debet esse benedictum, ut docet Tridentinum supra citatum. et antea docuerat Eugenius IV. in i ructione Armenorum. Adducit vero s. Τhom. in ευρρι. p. o. q. 29. Gre. s. aliquasi ongruentias, cur voluerit Christus hoc oleum esse benedictum i quia nempe ipse nunquam suo contactu sanctificavit Oleum, sicut in Iordane sanctificavit aquam, adeoque eo veniens fuit benedictione sanctificari. Item eo ipso quod sit benedictum, melius designat essectus, quos producit hoc saeramentum : sicut etiam ex hoc intelligitur sanationem corporis . si aliquando accidat, non esse tribuendam virtuti naturali materiae. Quamvis autem non pauci velint non esse idoneam materiam hujus sacramenti oleum henedictum a

simplici presbytero quamvis ex Papae commissione . sed necessario debere esse benedictum ab episcopo: haec nihil minus opinio mihi satis non probatur. Ratio est, quia Graeci

in administrando hoc sacramento utuntur oleo a simplici presbytero benedicto, ut ex Arcudio lib. 5. do GDem. unci. Diuitigod by Corale

306쪽

τε p. I. quam Praxim utique eondemnare debuissent Romani Pontifices. dum graecos ritus examinarunt, si mntraria esset validitati sacramenti. quod tamen tanti secerunt . ' Quinimmo Benedictus X l V. de synod. dioeces. lib. 8. cap. r. num. c. rem hanc exploratissimam Pronunciavit, adeo ut a nemine in dubium revorari queat, et ex decreto Clementis VIII. saeramentum extremae unetionis Latinis e Milatum a Graecosaeerdote eum oleo ab eodem benedicto validum declaravit. Videaior etiam ejusdem constitutior Etsi pastoralis bullar. t. I. pag. I 67. 'Duo alia remanet adnotare. Primum est in administratione huius sacramenti illicitum esse usum olei veteris i. nam id prolii belur can. Literis do consecr. 3. Excusaret tamen necessii M a quocumque Peccato, dum nempe administrandiam

esset hoc sacramentum . et non adesset nisi oleum. vetus . Dian. t. a. tr. c. resol. 8. rum aliis . Llsus vero talis olei extra casum necessitatis magis communiter reputatur pecta.

tum grave . quamvis alii solummodo in hoc culpam venialem agnoscanti cum in Praefato canone non videatur ipqi adesse rigorosa prohibitio. Pas luat. in ver. Posth. q. 386. Leand. hic d. r. quaest. II. ' Assirmative lenent Bonaeo.

p. a. n. 3. Pal. tr. 26. diast. Uni . P. a. n. r5. Barbos. Gyotest. visc. alleg. 31. n. 17. Pax JOrd. lucubri dioers. t. r.

tit. 5. n. 33. ' Secundum est, quod si intra annum dubitetur oleum benedictum non futurum sufficiens. et non possit

oleum benedictum haberi. debet superiolandi oleum non benedictum in minori quantitate: c. Quod in dubiis da eon

seer. eccles. ritual. nom. do sacram. extremae unci. Immo

communior opinio theologorum censet oleum non desinere esse materiam sufficientem pro hoc sacramento: si ex eo quod pluries superinfusa suerit modica olei quantitas quamvis non benedicta, superet tolam quantitatem ab initio benedictam. Pasqual. q. 136. n. c. aliique apud Dianam t. a. tr. c. re. sol. 3. Ratio autem ea esse potest, quia Prima minor quantitas superinfusa reputatur et ipsa benedicta, eum, ut habet s. Τhom. in c. 23. q. I. art. 3. et vusc. 65. majus dignum trahat ad se minus dignum: unde eadem ratio probat censendum benedictum etiam subsequens oleum, quod in minori quatilitate superinfunditur. Ego tamen nunquam iudicarem fieri posse extra casum necessitatis: quia non desunt assereriles. quod si quantitas non benedicta diversis vicibus infusa superet quantitatem ab initio benedictam. tale oleum desinit esse malleria sufficiens ad valorem hujus sacramenti . Et ad hoc sacere videtur responsio a sacrae Diqiligod by Corale

307쪽

Heliab. x682. relata a Ferrari bibliora. N. Extrema unetras n. s. et go ab eo enim requisita. an etiam si ante prohibitione propositioni, ab Ii nocentis XI. factae de usai opinionis pri habilis quoad valorem saeramentorum. oleo ab eo benedicto liceret in casu necessitatis saepius non benedictum addere:

in minori quantitate posse fieri decrevit. 'R. II. blateria proxima huius sacramenti est applicatio materiae remolae. nempe unctio. quae aptissime Spiritus Sancti gratiam, qua inoisibiliter anima aegroti inungitur, ruraesentat, ait Trident. sera. t . de sacr. mir. unci. c. I. In hac autem materia quaedam sunt extra controversiam. non esse nempe de neeessitate sacramenti sacere unctionem in modum crucis . nec unctionem pedum et rent m. nee gemmam unctionem in geminis partibus v. g. in utroque oculo. Dissidium autem est, an sit de necessitate sacramenti unelio quinque sensuum. Et quidem magis communiter affirmative respondetur: et ratio est . quia formae partiales huius sacra menti exprimunt actualem unctionem quinque sensuum. qui sunt ianuae peccati: s. Th. in c. d. 23. q. I. et in umpiam. q. 3a. num. s. Palaus tr. 29. p. 3. n. s. Avers. hic feci. g. Iam . Haec opinio omnino vera est reputanda extra casum necessitatis; nam in sacramentis conserendis tutiorem partem debemus eligere. ' Si speculative spectare hanc opinionem vellemus . non deessent validissimae rationes. quae nobis non esse de necessitate sacramenti quinque sensuum unctionem suaderent. I. Tot theologorum,.quos asseri Benedictus XIV. de syn. dioeces. lib. 8. ev. 3. et bene omnium nωstrae aetatis eruditorum auctoritas. a. Diversi in diversis ecclesiis in unctionum numero ritus et disciplina, quae in ectilesia viguit, ut videre est quoad Graecos apud Areudium concord. lib. S. cap. 7. et apud BaluE. t. v. novim.

edit. Jo. Dominici Mansi in ev. Theosi hi Aurelianensis viscui; et quoad ecclesiam Iaalinam in sacramentario s. Gregorii apud codicem abbatis Rotaldi. et apud Marten. δε

theologica . quod nempe . si ad extremae unctionis saeramenti essentiam quinque sensuum unctio pertineret, nulla quamvis gravi necessitate omitti posset . atqui in necessitate unicam tantum unctionem in sensu magis obvio sub lotali forma admittunt Sylv. ιn sumI. q. 32. art. 6. q. a. ritius in L.

dist. 23. g. I S. et alii relati a Benedicto XIV. I. c. Quae

308쪽

probabilem esse sententiam. quae quinque sensuum unctionem ad sacramenti validitatem non exposcit. Verum in praxia superiore, donec aliter ab apostolica sede statuatur . non est recedendum . nisi aliud necessitas. aut urgentis moriis periculum suadeat. Extra casum etiam necessitatis illicite omitteretur gemina unctio: quia esset in re gravi variare usum et ritus ecclesiae. Haec autem gemina unctio incipienda est a parte dextera. et facienda in modum crucis . simulque allendendum. ne sacramenti forma absolvatur. Priusquam geminae partes ungantur. Quod si aegrotus careat aliquo membro . in quo unctio facienda erat . ungenda est pars ei proximior: ut enim ait s. Thom. in L d. 23. q. a. ari. 3. quaest. 3. Quamois non habeat membra. habet tamen potentias animae, quae illis membris debentur saltem in radice. et interius peccare ροιαι per ea, quae ad partes illius pertinent, quamois non eaterius. Quoad unctionem pedum et renum attendenda cuiuscumque ecclesiae coiisuetudo . Barbo . de Potest. yaroch. p. R. cv. II. num. 29. Omillenda tamen

est unctici renum in meminis ratione honesialis. ut praescribit rituale Romanum . iamdem consuetudinem num. 3I. dicit attendendam quoad unctionem manuum sacerdolis in exteriori . vel interiori parte . quamvis putem communiter externam ungi. utpote quia interior sacro oleo in ordinatione uti inuncta. et ita praescribit rituale Romanum . In casu necessitatis licite et valide administratur extrema unctio. unum tantum ex geminis sensibus inungendo. ac inuncatonem in modum crucis omittendo: in quo tamen casu, dum velociter unus oculus, una auris et . inungitur. exprimendi sunt singuli sensus, dum verba formae semel eo tempore proseruntur. Si vero periculum sit in mora. unus tantum sensus inungi posset, vel potius caput, dicendo: Per istam sanctam unctionem etc. indulgeat tibi Deus quis quid per Nisum , auditum , gustum , Odoratum et tactum deliquisιi. Ita valide conferri hoc sacramentum doeent theologi. quos sequitur Diana tom. a. tr. c. resol. Io. At quia communior opinio vult unctionem quinque sensuum esse de necessitate sacramenti. ideo in tali casu sacramentum solummodo sub conditione esset administrandum . si nempe ea

ratione valide fieri possit. Item sub conditione . si vivat. administrandum illi esset. de quo dubitaretur, an amplius viveret. Q. Ill. Quae sit forma sacramenti extremae unctionis. n. Forma hujus sacramenti traditur in decreto Eugenii,

et est huiusm idi: Per istam sanctam unctionem. et suam

piissimam misericordiam indulgeat tibi Deus quidquid per νi-

309쪽

sum deliquisti Illa verba istam sanctam unctionem. eurr explicent aclionem ministri. quae omnino exprimenda est ad salvandam formam. necessaria sunt ex rommuniori sententia ad sacramenti valorem . Quia tamen satis exprimitur, etsi omitteretur ly sanctam, ideo hoc adiectivom non est necessarium ad essentiam formae. Palaus tr. 26. p. c. n. 3. Quidam putant non esse de essentia huius formae ea verba et suam piissimam misericordiam; eum satis Dei miseriem dia . quae operatur in hoc sacramento . exprimatur per illud verbum: indulgeat. Ita theologi quos sequitur Leander

de sacr. extr. unci. d. I. q. I9. At ultraramquod si seret extra necessitatem. variaretur in re non levi ritus eeclesiae.

adhuc in omissione talium verborum daretur gravis culpa. quia exponeretur sacramentum periculo nullitatis: cum to illeologi velint esse de essentia huius lormae illam explici tam expressionem Dei misericordiae. Illud certum est lupiissimam non esse de essetilia sormae. Putant etiam aliqui probabile non essc de essentia formae exprimare nomina

sensuum. qui unguntur. ut apud Dian. t. a. tr. c. res. I . at communior opinio. est talem expressionem esse de essentia formae: quia per eam exprimendus est essectus sacramenti respectu sensus inuncti. Leand. d. I. q. II. Avers. seci. c. g. m. Demum notandum formam huius. sacramenti tonsistere debere in verbis deprecativis: nam s. Jacobus qui promulgavit hoc sacramentum ait: orent super eum, et oratio fidei etc. Invalida igitur esset. si modo indicativo proferretur dicendo: Per istam ete. indulget tibi

Deus etc. vel modo imperativo: Per istam etc. remittatur tibi etc. s. Τh. in c. dist. 23. q. I. art. c. quaratiunc. I. et suppl. q. 29. art. 8. S. Bonavent. ead. dist. ari. I. q. c. Suar. tom. c. diis. ι . sest. 3. Henriq. de sacram. lib. 3.caρ. 8. Barb. I. c. n. 35. Neque obstat ratio ab aliquibus petita ex forma. qua usus traditur d. Λmheoxius in hare. verba: Ungo te oleo sanctifcato in nomine Patris etc. ut more militis uncti praeparatus ad certamen aereas mssis austerare te ratates; et ex alia ex libro sacramentali Venelorum probato. ut sertur. a Ι eone X. Ungo te oleo sancto, ut hac tinctione profectus fortiter stare Nalevis adoersus -- reas cateruas in nomine Patris esc. et denique ex ea quae in vetustissimo libro sacramentorum ecclesiae Calaianensis relaia a Marten. de antiq. etcI. rit. lib. I. cap. 7. rari. 3. g. s. In nomine Patris etc. sis tibi haec porrectis olei san-

et cati ad puriscationem mentis et cor oris. Desi,ondet enim Bened. XIV. de synod. I. 8. c. a. cum Sanctorio in Diuitiam by Coos e

310쪽

mo rituali ρ. 3α . in forma posse reperiri aliquam deprecationem: nam cum verbum ut sit optativum . non incon-griae referre potest votum , orationem et Preces proserentis. Q. lV. Quis sit minister huius sacramenti. R. I. ordinarius minister huius sacramenti est solus p meliust et ne regulares hoc ius usurpare audeant. adest excommuni alio papae reservata iii Clement. I. de priuilegiis contra religiosos praesumentes ministrare hoc sacramentum saecularibus. Ipse vero par hus tenetur sub gravi administrare hoc sacramentum a et quidem ex iustilia . cum ratione officii teneatur. Disputant autem theologi, an teneatur illud eum periculo vitae administrare: quamvis omnes conveniant etiam cum tali periculo esse ab eo administrandum . quoties

infirmos nullum aliud receperit sacramentum: nam tunc extrema unctio ordinarie loquendo est. si non extreme. saltem graviter necessaria : qui autem tenetur ex officio. debet ei iam cum periculo vitae opitulari proximo. quoties est in gravi animae necessitate . ex dictis tract. s. q. 3. caρ. 2. quaes. 3. rem. a. ' Et docent communiter Sylv. in suppl. q. 3a. iari. 3. Suar. t. c. dis'. ι . 3. u. x5. Carden. eris. theol. dis'. 76. caρ. 3. n. 23. Leand. de extram. unci. d. t. q. 8. Huic sententiae favere potissimum videtur Be- Dedictus XIV. de synod. lib. 13. cap. I9. num. 9 et 1 o. 'Dum vero infirmus alia receperit sacramenta, ex usatura pluribus parochus, si illud cum periculo vitae non admi nistret i eum tunc Don videatur extrema unctio infirmo iam necessaria. Palaus tr. 26. ρ. 8. num. 6. Gabr. a s. Vine.

q. 3. q. Ego, aliique quos sequitur Barb. de ossc. paroch.

P. I. cv. 22. a num. 16. Ubi etiam notat. quod . si alici modo vitare non posset periculum insectionis, maxime tempore contagii, uti posset virga argentea oblonga ad ungen- νdum a loco remotiori: quod ultra alios ab eo cilatos notat etiam Ibezana ν. Extrem. unci. num. S. Dian. tr. a. tom. 4. resol. 33. ' Huic sententiae adstipulantur Sylv. Suar. II. cc. Rosign. tom. 36. 'ag. I. do extrem. unci. quaest. 5. art. 5.

num. 5. et alii pene innumeri '. R. it. Si parochus absit . vel per manifestam iniuriam dare nolit hoc sacramentum . nec adsit tempus ordinarium adeundi. tunc quivis sacerdos saecularis. vel regularis administrare potest extremam unctionem: nam in tali casu vel ordinarius . vel summus mali sex censentur licentiam imper liri . ne infirmus in extrema animae lucta careat sacramenta iam usili et sorte necessario. Barb. cit. n. s. ' Et ita contra paucos et praecipue Navare. qui ita stricle eam Clemen Diuitiros by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION