De igne dissertationes physicae auctore Paulo Casato Placentino Societatis Iesu. In quibus plura ad ignis naturam spectantia physice explicantur; et physicam philosophandi methodum cum Aristotele consentire ostenditur

발행: 1686년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

144 Dissertatio Sexta .

Iorica ipsa , qive accidit homini, quem loricatum constituit . Thersiti primum, deinde Achilli potest accidere. Primum A cidentium genus Metaph cum , secundum Phlysum indigitare

aliquibus placet. In vocibus non haereo; modo inter nos con-umat utrumque genus cum natura coniunctum & Physicum quid esse, nec alterum sola mentis intelligentia fines, Qterum reipsa consistere; quamuis primum fortasse aliquando solius rationis opificio seiungatur a Natura, cui eatenus inesse intelligitur, quatenus illius notio cum naturae notione quasi con*quens iungitur, secundum autem genus quod Physicum dicitiis , quia propriam habet naturam, cui nexu non solubili cohaeret) si ad aliam naturam reseratur, cui adueniat, dc a qua recedat, possit

ab illa separari. Dand. Hic, si satis intelligo , Naturas ipsas simplices & primas , ex quibus postmodum corpora mista temperantur, consideras , quatenus aliae quidem suapte natura 'praeditae sunt illa mobilitate, quam calori tribuimus, aliae vero huiusmodi m bilitatis expertes ob idipsum calidae fieri dicuntur , quia cum illis sociantur. Quod si nexa nullo inter se copulentur, ita ut 1 se inuicem facile disiungantur, quemadmodum in aqua serue ii obseruamus, illa natiuarum simplicium commistio non ex iis est, quae decretis Naturae primario loco statuis sunt, sed quae secundum locum obtinent; ideoque, quarum particularum r pria non est mobilitas, per accidens incaluisse dicuntur: assumpto extrinseclis calore quasi fortuito. Sin autem particulae illae conexu non sponte sua dissolubili ex Naturae instituto iungantur, ut in tertiam speciem coeant, licet, quae calidς non sunt, singillatim acceptae, calorem suscepisse videantur, quia tamen, simgularibus notionibus depositis in unam coaluere notionem, quae cunctas illas diuersi generis naturas complectitur, non assumptus dicendus est calor, sed insenitus cprpori misto, quod particulis suapte natura calidis omnino carere non potest. propter tunc sollini corpori misto accidit incalescere, quando ignicillorum memsuram accipit, quae coeteris particulis non pro rata portione respon dens cum illis non nectitur, quamuis inter patentia corporis inter

ualla soluti vagentur ignicula. in . Ita Iane, quod quidem spectat ad Accidentis rati nem, quod abesse potest citra interitum eius, cui accidit. c te

rumi

152쪽

De his quae Vistute Calida dicuntur.

rhm, quemadmodum praeter diuersi generis particulas, quas i, uicem complicatas in unum corpus Natura coagmentauit, alias etiam illis inseruit, quas pro suo unumquodque ingenio exhaalaret ut multorum corporum odorae expirationes testantur) cita .rea corporis ipsius dis lutionemr ita quoque, si quae sint corpora a Natura constituta, ut sensum tactus illico calore seriant, ae attrectentur cuiusmodi sunt animaliuni Viventium carnes) praeter igniculos, e quibus illorum temperatio constat, alios particulis immistos continent, quos in proxima corpora immittant, quin ulla corporis misti particula pereat. Hos igniculos, quos appellare liceat Abundantes, atque Emuentes, siquis corporis misti Accidentia esse dixerit, eo quod illorum iudicessionem Natura permittat, non repugnabo; nunquam tamen corpori illi per areia& praeter Naturae institutum, quasi fortuito &casu, inesse concesserim. Grad. Inire possessi aliam non mediocrem a Philosophis illis, qui vim efficiendi elae aliquid asserunt naturae additum, & corporibus inanimatis facultates essectrices statuunt accidentales et ex illis scilicet, quas indicasti, expirationibus initium habere videntur mutationes, quae tanquam efficienti tribuuntur corpori, ex quo expirationes illae prodiere. Neque graue, ut ego quidem arbitror, Lilis esse deberet huiusmodi accidentibus tribuere facultatem Pignendi corpora, quorum causam aegre assi amus. Sed plerisque eorum non placet hanc, qua nos progremmur, phil sephandi semitam terere, tardis quidem & hebetibus , ut ipsi aiunt, satis commodam, ingeniosorum autem acumine minime dignam. Danae Suis se compungant acuminibus Metaphysici, dum comtorta & aculeata sophismata ultro citroque vibrantes diu pugnant absque victoria . Velectabar&ego aliquando hoc certamine, in quo sine cunctatione verba dare difficile non erat, modo praecurrentibus consequentia asserrem; vacuus scilicet periculo & metu, ne me falsitatis redargueret Natura. ' ubi mentem ad res naturales Physice examinandas transtuli, rem difficultatis adeo plenam ac laboris inueni, ut non raro essectum cum causa consemetientem non inueniens animum abiecerim; desperatio siquidem. Vt aiebat Tullsus, est aegritudo λ et in rerum expectatione meo

rum. Quare satius fuerithia de Accidente si Metaphysicis, i

153쪽

I46 Disertatio Sexta.

ue Dialecticis commentationibus non immorari diutius, sed inu stigare & perscrutari e quibus in caloris cognitionem pro nostro imstituto deueniamuS. Mauri Non tamen fiustra& inutiliter digredi a proposito visi sumus: cum enim id quod re, ab eo quod virtute calidum dicitur, aliqua tandem ratione secernere opus sit, usui esse possunt, 'quar de Insitis, Abundantibus, atque Effluentibus igniculis imδcauimus. Grad. Celaberrima haec est tum apud Philosophos , tum apud Medicos Diuisio: Nam Actu calida dicuntur, aut frigida, quae id, quod esse dicuntur, actu quasi absoluto & p sente obtinent adeo exprompta energia, ut primo quoque contactu sensum as cere possint ea qualitate, qua praedita sunt: sic actu frigida glacies, actu calidum ferrum candens Potesate vero calida aut sti-gida sunt, quae primo contactu potius contraritassecta videntur, ac dicantur , nec eorum vis percipitur, nisi excitetur, ut in actum prodeat: sic vinum Creticum ex lagena nivibus obsita depromptum, tangenti stigidum est, in ventriculo demum calorem excitat: e conuerso calida ex cucurbitis pulmenta aestate comedimus ad restigerandum ; propterea& calidum vinum, &fiigidam cucurbitam pronunciamus Virtute & Potestate . Quo quidem invocabulo ςonsehtimus omnes: sed cum ex Philosopho quodam non inerudito aliquando quaererem, qui fiat, ut epoto liberalia ter vino generoso non tamen admodum stigido, ne mihi antiporistasim aliquam obtruderet adeo quis incalescat, id quod non contingit eadem copia dilutius bibenti: postquam multa dixisset de Causis V uocis & Equivocis, vinumque non formaliter calidum causam caloris aequivocam esse statuisset, inaequalem efficiendi facultatem meraco atque diluto inesse pronunciauit, quemadmodum neque aequaliter sensum tactus proritant, aut calefaciunt, quae calida dicuntur Actuis si alia intensi is, alia remissiusserueant. Meracissimo tamen hoc vocabulo aequivoca d

pulsa non est sitis caen scendi pro imam causam familiarissimi es- sectus: fami missimi, inquam, nam qui meae cymbae ad puppim

praeest navicu us, i in proximo aenopino ne i me otiosus eXI' ' ctet cum suis combibonibus hanc horam terit, ut quotidie sint.

Si γα hoc vocabulo cato Mutinea contentum

154쪽

Dὸ his ua Vrtute Calida dicuntur. I 47

oporteat, medicamenta omnia Hydrotica sudorem prouocantia ι aphoretica, quae materiam morbosam resoluentia& discutientia per tenuissimos corporis meatus occulta perspiratione cducunt ;Errhina, quς pituitam circa meninges haerentem in nares proliciunt ; Pt mica, quibus ad sternutamenta irritatur cerebrum, V sicantia , quae cuticulam a cute diuellunt, & in vesicam attollunt ; Escharotica, quae cutim adurentia crustam inducunt; Caustica, quae etiam carnem aliquando arrodunt; Psilothra , qua pilos ex tirpant,&, si cuti diutius adhaereant, eam exulcerant; a que huiusmodi non pauca, quae inter calida recensentur,non quidem Actu , sed Potestate, ubi Causas caloris AEqui uocas esse responderit, factum satis putabit quaerenti, Qua natione essectus illi eueniant. At si interrogando urgeas, quomodo calor i te genitus non proximas tantum particulas afficiat , sed ad remotas progrediatur, vix tandem probabile aliquid asseret, nisi in hancea in particularum calidarum perrepentium hypothesim d

ueniat.

Maur. Haud equidem causis aequivocis generatim acceptis sitem intendo ; res enim esset infinitar quaestionis i sed quod ad C lorem attinet, omnia, quae incalescunt, ab igniculis calefieri exia stimo in illo corpore comprehensis, quod virtute calidum dicitur , non Actu; dicitur autem calidum virtute, non quia igniculis careat, sed quia illi ita a reliquis particulis cohibiti, ut pro suo in

genio agitari nequeant, sensum non mouent, movebunt autem illico, ac libertate donati se agitare valebunt: atque adeo idem est calefaciendi modus, videlicet per immissionem igniculorum siue quid Re, siue Potestate calidum dicatur. Grad. M corporibus, quibus caloris potestatem attribuimus, ita igniculos Natura ingenuit, quemadmodum silicibus&chalybi semina flammae inseruit 3 Nullus enim dubito, quin ignesso

quam ex promptuario educatur e ventas silicis, aut ex chalybis p ris, aut ex utroque , quando ex eorum colit ne excitant sci

tillae . Neque mihi quisquam persuadeat ex attrito aere ignem gigni , cum non raro emicantes scintillae sulphur manifeste redo leant , inclusum utique in saxi visceribus di quinimmo etiam ex

chrystallo, si chalybe percutiatur , scintillas erumpere sulphureum quid redolentes saepius deprehendi ; cumque chrystallus irruca Omun prisma exurgat , deinde in pyramdem hexagonam

155쪽

Dissertatio Sexta.

desinat, obseruaui ex pyramide percussa admodum paucas scintilatas emicare , ex ptismate aliquanto plures, sed ex basi seu radice admodum frequentes, & acriorem sulphuris odorem emittentes :si vero ex aere attrito ignis ille gigneretur, multo magis id contingeret, quando durior, & magis compacta, atque perfecta chrystalli pars, scilicet prismatis, aut pyramidis angulus a radice remotior, percutitur. Nam quod aeris attriti ea sit vis, ut plumbeas sagittarum cuspides liquesectat, ut scribit Aristoteles lib. 2 de Coelo texeta a. nobis credibile non est, qui plumbeos immo ne 'cereos quidem globulos e fistulis serreis vi ignis evibratos non liquefieri, licet velocius impulsbs, quam sagitta ab arcus neruo excussa, quotidie videmus: sed vel sycophanta aliquis immoderate abuti voIuit Philosophi facilitate, vel ineptus quispiam auceps calamum videns priuatum mucrone, qui sorte in motu eκ-ciali, satis insulse existimauit liquefactum plumbum perijsse. Coe- tertim aliquando eκ solo silice scintillas exilire posse constat, quia illas ex mutua duorum silicum collisione absque ullo ferro erupisse testantur plurimi mihi quippe id videre non contigit neque creditu difficile est, nam idem pyritibus collisis accidit, atque, si Ariastoteli lib. 2 de pari.anim. p.9. adhibenda est fides,ex percussis te num ossibus quasi ex silice elicitur ignis: Aliquando ex solo ch

Irbe , nam memini uberes scintillas emanasse ex chalybea rota antiquiori selopo affixa, quoties siue casu, siue consulto, cum prPelaramferri temperationem vellem pueriliter experiri, laxato e latere rota ipsa excurreret, nec omnino pyritem tangeret: id quod etiam passim obseruare licet, quando circumacta velocius cote restituitur acies obtusis nouaculis, saepe enim plurimae emicant scintillae, quemadmodum & in acuendis ensibus; nam lapis e colaria erutus non abundat huiusmodi igniculis. Ex silice autem pariter& ex chalybe , cum uterque igniculos contineat, in vulgari

alario excitari scintillas procliue est opinari: siquidem si Iaritim

To aliquoties percutias ad excutiendum ignem, & subiecta munda papyrb excipias minutissimas particulas, quae ex illa collisione separantur, adhibito micros copio non solum lapideas venulas videbis, sed & seimas particulas cum exiguo foramine ut plurimum

in speciem globi excavati, aut scaphij, eebi natas, cuiusmodi sunt, quas iambas vulgariter appellaurus; quasi illa suerint con-

eptacula igais, qui ea ijs a reliquo terro diu si Vert ostiolo i

156쪽

Dὸ his Virtute Calida dicuntur. IA'

eniperit . Mihi vero nihil negoti; facessit, quod tenui issima sint in silice, & in serro, illae angustiae, scintillae autem tot & tante appareant, ut videantur, non potuisse tantillo spatio comprehen Hir propterea enim tanta velocitate exiliunt, quia ibi per vim congesti detinebantur igniculi, qui libertatem naeti dum se celer .ime agitant, maiorem sui speciem nostris oculis ingerunt; quem admodum titio si velociter moueatur, modo rectam regulam igni tam , modo circularem, modo ellipticam Zonam sui specie in oculo

aemulatur, prout recta, aut inor mouetur.

Maur. Aptissima argumentatione , in recoeteroqui per se satis perspicua, usus mihi videris, Gradonice, ad statuendos inquilinos in silice & in chalybe igniculos, antequam ex collisione erumpant: dum enim gigneretur lapis, &potissimum ex Sale, Terra, &Sulphure, congruo humore atque spiritu permistis, concresceret, particulae aliquae sulphureae, quasi illius permistionis reliquiar, terclus, avolare nequiuerunt; ibique tandiu conclusa detinentur, quam esiacto ex collisione repagulo prosilire valeant. In chalybe quoque, quia candens seirum igne imbutum non sponte sua refrigescere permittitur, ut, qua via ingressi sunt, eadem evadant

igniculi, sed in aqua extinguitur, ideo illi se ad interiora recipientes consertim in cavemulis constipantur, unde de diistactae chalybeae laminae granosae apparent. Hi tamen igniculi in poris I litantes atque inclusi, qui sola percussione eliciuntur , non satis esse videntur, ut silex & chalybs Virtute calidi dicantur: Siquidem cum Galeno Medici non ignobiles ferrum inter Egida & si ca recensent. Quod si serrum in eorum, quae Virtute calida sunt,

numerum reserae malueris, cum calidam temperationem indicare

videatur facultas, qua superfluos ventriculi humores absumit, &Contumaces obstruetiones reserat, id tribuendum erit non scintiulis, quae nullae sunt in minutissima scobe chalybis, sed particuli, sulphineis , quibus ferri natura constat ita ex artis praecepto prae paratis, ut animalis calor illas excitare valeat, ct extimulare in motum. Sulphur autem serio inesse deprehendet , qui Aquam Fortem, aut Spiritum Vitrioli scobi seni affuderit, materia enim incalescet, aut etiam flammam concipiet grauesentem; cuius

odori s causa non nisi sulphuri adseribenda est. Sulphur ured cum particulis salinis cuiusmodi reperiuntur in Aqua Forti,stin Spuritu Vitrioli icommistum acuitur, & vim halta maiorem calam

157쪽

iso Digertatio Sexta.

ciendi. Sic, ut aliquando legi apud Georgium Marcgrauium lib. I. Hist. rerum Naturai. Brasiliae cap. 19. in Annotatione Ioannis de Laet, Semen plantae Milchilli adeo es acre, ut cauendum sit, ne qu is digitos ad oeulo erat, cum illud confricuit. Insigniter urit linguam ct guttur, praesertim cum sale mixtum Gradon. Cum multa sint, quae mutuo tritu calescunt , nam duo onychis fiusta si confricentur, ita calida fieri dicuntur, ut di-pitis tangi nequeant, &serreus stylus superli num aliquandiu ductus ac reduetus;'ferreus modioli rotae tirculus axem terens, & se rum lima diutius perpolitum , dc alia huiusmodi calorem concipiunt ; rectene Vistute calida dixero λMaur. Si meo suffragio acquiescere quis vellet, haud grauase

multis vocabulum permitterem: si enim calida fiunt, utique calorem exerunt, aut quem utrumque habet, aut qui in altero tantum excitatur, ibique manet, aut quem alterutrum ab altero recipit: cum autem ante tritum calor nullus appareret , qui postea manifestus fit nulla alia interueniente causa, quid aliud desiderare oportet, ut vis & potestas caloris aut utrique, aut alterutri ines se censeatur Z Et prim5 quidem Onychina fiusta sese inuicem atterentia eiusdem sunt naturae, ideoque calor utrique conuenit, Iaxatis illo tritu repagulis , ut igniculi valeant agitari, q uos onychi inclusos non negabunt, qui in locis calidis atque sulphureis hos lapides inueniri tradunt, quamuis coeteroqui stigidam temper tionem Onychi adscribant, qui spiritus vitales ab illo constri ngi putant, adeoque robur addi eum gestanti, & vires confirmari. Cui lapidi si plus non tribuant, quam res & veritas ipsa concedat, non videtur habere igniculos nisi quemadmodum silex; idcirco si hic propter hospitantes igniculos Virtute calidus non censetur, par esse debet onychis conditio. Quod deinde ad ferrum attinet, duo sunt in allatis exemplis, quae sibi aduersari videantur , quando quidem quiescente ligrin, quod teritur, incalescit serrum, quod

mouetur, contra vero non incalescit lima, quae adducitur, &re ducitur, calidum tamen est ferrum, quod limatur: Sed rei se consentiunt omnia, si attente perpendantur. Nam praeterquam

quod durior est hinae imperatio quam seni, quod limae subisitur terendum, ideoque facilita luxantur subiis ferti particular, ut agitari valeant excitati igniculi) serrum a recurrente lima perperxqq stur, buce vero partesa contatis ad liberum aerem tram

158쪽

De his quae Virtute Calida dicuntur. Is I

seunt: ex quo fit excitatos subinde in seno igniculos a superposita lima cohiberi, ne avolent, atque adeo plures congregari; si qui autem igniculi superfici ci ipsius limae adhaeserint, libere st thii eκdire posse. Id quod pariter ligno quiescenti contingit , quando sermo stylo diutius teritur; ferri enim pars, quae incaluit, ligno semper in motu adhaesit , & factus est eiusdem partis serriperpetuus tritus, Vnde noua igniculorum excitatio; ligni autem partes eaedem non semper serro terenti subie me igniculos auolare permiserunt; & si qui residui sunt igniculi, propter rariorem st, minum ligni texturam non eo impetu erumpunt, ut in sensum tactus irruant adeo vehementer , sicuiqui ex angustioribus ferri potis exiliunt; ideo minor in ligno quamin ferro calor percipitur

Ex rhetarum diutius velocissime conci tatarum rotis haec confirmata videntur: quamuis etenim, etiamsi currus lente moueatur fiat axis &rotae conflictus, tamen in tarda illa conuersione ante excitati igniculi auolant, quam noui excitentur, neque possunt plures coire, atque insignem calorem ellicere: at in velocissimo rotae motu, tam cito posterior attritus priori superuenit, ut multiplicentur igniculi, qui ex serro in aris lignum se insinuantes, postquam absumpserint axungiam, aliquando ignem excitant: qu propter ubi odoris grauitas monuerit imminuere inflammationis 'hericulum', expertus sum praesens auxilium esse , si detractam l tido cutem rotae & axi interponat auriga , quia non selum attritus prolubetur, sed vi caloris liquata pinguedo hiantes axis poros lanum ingreditur, & celerem igniculorum motum retardans rea .sionem arcet: immo quotiescunque vehementius incaluerit axis satius est illum unguine aliquo illinere, quam aquam asperoem

nil subitum ardorem auertat, igniculi ad interioli re

pulsi fragile ericiunt lignum: Sic, quemadmodum Plini: us lib. et cap. I Obseruauit, tenuiora ferramenta oleo: restingui mos. ne aqua in tragilitatem durentur. Periculum hoc declinant ruxi-cam plaustrorum rotav& axem illinentes succo foliorum Tunariim Tunae sunt, quas Ficus Indicas vulgo appellamus quibus trigus re humiuitas in secundo gradu tribuitur , ut olim leoi apud Georg. Marcgra lib.I cap. I 3.Hist.Nat.Brasitin annotari etaanc.

Ne tamen a communi loquendi consuetudine recedamus. subi duo Calidi Virtute non ea est subijcienda sententia, ut inter calida

159쪽

iue et Dissertatio Sexta.

calida illico recenseatur , quicquid cκ motu atque tritu incalescit ; incertum quippe esse potest, si duobus diuersae naturae conastigentibus alterutrum calescat, ab utro prodeant igniculi, quos fortasse ab altero recipit corpus illud, quod natura hi dum est. Sc vitrea phiala vino plena intra frigidam agitata, vinum restia geratur , ipsum tamen Virtute Egidum non est; dc quamuis asitata eadem phiala intra aquam calidam , vinum inclusum cal scat, non propterea vinum dicitur virtute calidum; quia si uel calescat, siue restisescat, extrinsecus assumit calorem,aut stigus: Haec autem agitatio intra aquam est quidam tritus atque conflictus

cum aqua. Quod si aquae, quam frigidam esse constat , aliquid iniψias, de cuius natura ambigas, calidane sit Z an frigida 3 &citra antiperistasis suspicionem augeri aquae stigus percipias,corpus illud aquae iniectum Virtute Frigidum pronunciabis , maxime si tunc calidum tactui apparebat, cum iiiijceres. Ea igitur Calida

Virtute dicuntur, quae licet solitarie accepta caloris speciem tam genti non exhibeant, vim tamen habent excitandi calorem absque eo, quod opus sit illa affricare corpori, quod incalescit, sed satis est ea apte congruenterque applicare: Ex qua applicatione deinde oritur sopitorum igniculorum excitatio , & hanc saepe coenitatur corporis eiusdem dissolutio; quicquid sit, an aliquando opus sit illud in minutas particulas conterere,ut validi is calefaciat. Sic alii integrum piper deglutiunt, alii sollim rudi ter contusum, alij omnino contritum adhibent, prout agere cupiunt in ventriculo calorem, crumpentibus ex pipere igniculis aut sensim, si integrum fuerit, aut consertim, si comminutum: spiritus enim per ventriculum vagantes dum mouentur, sollicitant in motum ignicu

los piperis, adeo ut demum piperis natura soluatur, dc igniculi illi in stomacho tumultuantes atque agitati calorem maiorem citi ciant ad concoquendos grauiores & dissiciliores cibos, quibus per milli cos comminuunt, ct temperant in chylum. Idem de vino dicendum, quod calore ventriculi resolutum in. suos spiritus do igni culos miscetur ingestis cibis, dc ad eorum reliquias in lan aetate imacho adhuc haerentes utilius exterendas atque sermetuandas ali quando prodest; q uemadmodum non pauci sibi persuadent' fidem adhibentes Plinio lib. 23.cap. i. scribenti, vinum ieiunos bibere, uistia inuento, misissimum est.

d.. E chis manifestuinusti quare impij cuiuid di Sophistae ,.

160쪽

Dὸ his quae V rtute Calida /icuntur. I s 3

ut haberniis in Atas S. Luciani Mart. 7. Ianuar. Crudelitas exco sitarit crassum nescio quod malagma potissimum ex sinapi, quod duorum puerorum Christum eiurare constanter renuentium abra so capiti imposuit, eosque in feruente hypocausto conclusit. Ibi enim, quasi fulmine icta essent puerorum capita , primum inclinati , in solum deinde corruerunt, nec multo post aetate minor occubuit prior, vehementiam flammae in capite accensae sene diu tius non valens. Igniculi nimirum, quibus plenus erat hypocausti aer, agitantes acerrimas sinapis palliculas,eas in nudati capitis caluam consertim intrudebant, quibus statim corrupta fuit spirituum animalium in neruis hannonia, ct facta maxima cerebri d scrasia demum perierunt: prior aurem cecidit, cui per aetatem nondum aded obduruerat calua, ut difficiliorem aditum relinqueret igniculis ex sinapi excitatis a calore hypocausti. Sic saepe illitum unguento aut oleo membrum calentibus pannis fouendum praescribunt Medici; ut scilicet de cutis pori recludantur, & attenuatae ab latercurrentibus igniculis medicamenti particulae se in-1inuantes , atque validius agitatae , discutiant humores no

xios.

Dand. Non semper externo calore opus est , sed satis est ipsius animalis calor, ut quasi sopiti igniculi excitentur, & in carnis p ros se insinuantes eiusdem animalis calorem augeant. Herba est, quae quia longa solia Nouena habet, Enneaphyllon dicitur, lumborum doloribus , & coxendicum, utilissima; sed quia causticae

daturae est , imponitur lana circundata, ne mi latus; continuo enim pustulas excitat, ut apud Plinium legi lib. 2 7. cap.9. Narrat etiam Ioan. de Dryapud Foumier Hydrogr. lib. 9. cap. 27. sevidisse s pius mari innatantes immunditias quasdam rubras similes cristae galli gallinacei adeo venenatas, ut manus tangens statim rubesceret. Adde S. Augustinum lib. 2I. de Ciu. Dei cap. s. scribentem Oritem lapidem Persicum tenentis manum , si Vehementiῖuprematur , adurere, propter quod ab igne nomen accepit. Si quis Daphnoidis baccas enigro rusescentes gustaverit, os atque in tur accenditur; ipsarum videlicet baccarum humor igniculis λtus dum palato & gutturi adhaerescit, ex animalis calore attenuatur, eiusque igniculi se in camem insinuantes eam accendunt; nimirum celerius perreptantes, quam par sit, carnis particulas exvgitant , atque neruorum fibras acrius pungunt. Sic de Pocinc

SEARCH

MENU NAVIGATION