De igne dissertationes physicae auctore Paulo Casato Placentino Societatis Iesu. In quibus plura ad ignis naturam spectantia physice explicantur; et physicam philosophandi methodum cum Aristotele consentire ostenditur

발행: 1686년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Dissertatio Sexta. ba herba est vulgari nostrae Persicariae omnino similis in meminime legisse apud Guillelmum Pisonem de Medicina Brasiliensi lib. .

cap. 6 . radicem quidem mansam intensiore seruore &acrimonia inlacere linguam , quam Europaeum Hydropiper, herbam vero recentem primas tenere inter caustica, ideoque a Chirurgis adhiberi aduentis ulcera putrida. In Zeilan insida, teste Scasgero, lapis est, qui a se bus cognomen accepit, quia carnem attingens sebrim excitat i sui lapidi cognatus videtur piscis eiusdem regionis accola , ut alij tradunt, cognomento Febrius; qui enim illum manu apprehendit, illicoseb corripitur; illapsis ex cpntactu in venasigniculis sanguinem in cientibus & ad cor delatis, ubi febrilis ardor accenditur. Et de Muc una apud Brasilienses haec habet Georgius Marcgrauius lib. I. cap. Io. Mucuna planta ferisiliquas spisbamam longas, aut etiam Ioui es, tres digitos circiter latas , exterius rugosas , utpote seris pungentibus rusis praeditas , quae non soliis adhaerent, pungunt , sed etiam pinulas ardentes excitant , quae υix octi duo sanantur, O issignem emeitant pruritum.

Grad. In hoc admodum delector, quod exoticis & peregrinis nostratia confirmare possimus ; modo quis fabellas non obtrudat similes Plutarchi narratiunculae , qui lib.de tuenda sanitate post med. ait, Cerebrum Phaenicis dulce admodum es, seddolores capitis inducere fertur . Si mihi non nisi esitato Ph nicis cerebro dolendum esset capite, satis diu dedolerem: quamuis non negauerim apud nos aliqua esse dolorem capitis nimis ex vero inrerentia. CCeterum ut ad propositum reverear , an ego poteram inficiari, satis esse animalis calorem ad excitandos medicamenti iuniculos , quem non rarus dentium dolor cogit pyrethri radi m

mandere

Danae Quandoquidem exoticis delectaris , Pyrethri xi emapud Brasilienses supplet Iaborandi radix , quae dentibus modice contusa aliὸ pituitam ὸ capite ad os derivat, oculosque Spe petuis caibarris vindicat , t loquitur laudatus nuper Piso cap. q. Et de eadem planta Iaborandi scribit Marcgram lib. a. cap. 8. Radix nullius oriris aut saporis videtur dentibus incisa ; at si paululum masticetur, urit linguam magis, quam nrectrum Trabit minimam copiam pituitae ἡ 'lingua , liberat caput a ca-

barris, O mitigal dolorem dotium. An quia Ui culorum

162쪽

De hiis quae Virtute Caista dicuntur. Is s

pyrethri, aut a Iaborandi radice emissorum amplificatis poris a tenuatus humor facilius exprimitur ex particularum commotione, re in abeuntis humoris Iocum alius succedit defluens ex capite quemadmodum hausta ex puteo aqua, nouum laticem. vena suppeditat. Sed & illud mihi videtur probabiliter adiiciendum, quod huiusmodi igniculi penetrantes in neruos. motum spiritibus concutient , adeoque illi recurrant in cerebrum , cui propterea tigor addatur ex bac spirituum commotione &accessione: spiritu autem sua virtute attenuant in cerebro pituitam , atque commouent, ut Deilius per destinatos meatus expellatur. Refluos vect in cerebrum spiritus per neruorum ductus mihi suadet subitum illud robur,quod confestim ab assumpto vino generoso, aut cardiaco aliquo, exporimur quantumuis languidi: neque enim assumpti cum cardiaco seiritus videntur permeare posse tanta celeritate a stomacho ad corased si hi peruadentes ventriculi neruos repellant in cerebrum inclusos spiritus, ut inde maiore copia & aliquanto validiore impulsu suppeditari possint cordi, facile intelligimus, quomodo tam cito caput, & cor corroborentur quibus ni spirituum vividorum accesso. Quod si spiritus a cerebro in neruorum ductum transmissos ad suum sontem redire non admittas, satis est,i si non cogatur cerebrum nouos spiritus neruis subministrare iam resertis alijs spiritibus ; hinc enim oritur maior Spirituum copia in cerebro ipso . Non negarim tamen suavitate odoris, qui afflatur e vino & cardiacis, atque exJore pex palati foramina ascendit, recreari. statim cerebrum; nam hoc quoque continsit, unguentis& floribus ad nares admotis. Quod si odoratus halitus una cum spiritu,quem ducimus, ad pulmones venerit, faciliorem aditum ad' cor cum sanguine per arteriam venosam inueniet r. Sed glutire cardiacum , simulque spiritum ducere nemo potest, epiglottide asperam arteriam o ludente. Grad. Plurimum sine odoriferar expirationes valent ad reficiendam aut vitiandam cerebri aut cordis temperationem .. EX. amico

semel ingresso Amstet amensia Societatis Indicar horrea pipere reserta non miniis, . quam apud nos sint tritico plena, audiui se imG quam citissime proripuisse, tam acrem odoris vim ferre non va lentem . In .ssimilia & in Campania, ubi in foveis frumenta comduntur , si post aliquot menses recludatut fouea,. cauendum est, ne quis statim ab egesta terra in sedeam descendat, ut Mimentum. - L a inde

163쪽

Dissertatio Sexta.

inde eximat, ne tetra expiratione perimatur. Incautos inducit in somnum Mandragorae odoratus, & non pauca huiusmodi. Immo vero etiamsi aut nullus aut temus us odor percipiatur ex iis, quae in os ingeruntuc si tamen in orevel modice detenta int pes ne, per palati spiracula, aut etiam per neruorum ductus, ascendunt a1 cerebrum expirationes. Sic obseruamus eos, qu i Ν- tissando ultum vini illam xi facilius ebrios fieri, quam qui ex eodem mero eosdem cyathos uno continuo haustu exhauriunt di quia ex defluente in guttur vino vix in transitu calorem experto pauculae tantum expirationes separantur; at si per partes in ore1ncaluerit , plures utique excitantur halitus , qui caput tentant. Hoc fortassis exemplo admoniti quidam , quos Americana potio , Chocolate dicitur, delectat , aut iuuat, paulatim sorbillant, ut uberiores caepirationes ad refocillandum caput

ascendant.

Maur. Rem huc. a vobis disputando adductam fuisso gaudeo eshoc siquidem illud est, quod paulo ante sub hodiernae nostra dissertationisinitium innuebam : facile quippe iam, ut opinor, dabitis plurimissaltemcorporibus mistis, praeter particulas, inquibus est vis omnis perfectae atque integrae eorum naturae , alias quoque inersitas quasi permistionis reliquias, suorum quidem mistorum naturam redolentes, sed non persecte atque integre assecutas , multum tamen auxilij conserentes ad conuenientiam con seruationemque natum . Nam piperis aceruus tam Vehementena

spirans odorem, utique ali uid exhalata piperis natura minime alienum, quod neque poma, neque Muamum expirarent; ita tamen huiusmodi halitibus cum pipere conuenit, ut illi integram piperis naturam sortiti non fuerint r Sed neque omnibus omnino huius generis spiritibus carere potest piper, quin ectetum fiat, vacuum viribus &eneruatum , atque adeo non valde a corruptione remotum. Huic rei fidem facere videtur minime dubiam ipsum Vinum, cuius utique complexionem nemo prudens dixerit illico dissolui, ac tenuissimo oris calore vix c perit intepescere, aut louiter in cyatho asitatum ad nares admoueatur : Affinelite igitur integra adhuc vim natura , particulta aliquae ad vitrum: pertinen tes, quibus vini notio non coeagruit, segregantur,. caput pe

tunt . Quod si omnibus hisce particulis facile molantibus vidua tum vinum fingas, vappam habes, & vinum vitiatum corrupti ni .

164쪽

Dὸ his Virtute Calida dicuntur. Is 7

ni proximum. Ex his, quae manifesta sunt, & quotidiano e

perimento confirmata,de coeteris non leuem coniecturam capimus, atque a calore, quem proposuimus examinandum, digrediamur igniculos quosdam Abundantes, non tamen redundantes& superuacaneos, agnoscimus, qui excitati erumpunt ex Mixto ante, quam ipsius Mixti compages distatuatur, quandoquidem procliuiores sunt in motu,utpote non adeo tenaciter ligati,eo quod ipsi persecte compacti & coagmentati non fuerint cum omni genere particularum, qua in unam Mixti naturam temperantur. Hi pri miim effluentes vim caloris exercent, soluto deinde Mixto, quiei erant Insiti igniculi, libertatem nacti ipsi quoque agitantur, &calorem augent. Mixti autem dis Iulio facilias& citius contingit, si illud fuerit in exiguas particulas comminutum, o cum P quo humore permistum, ut satis constat. Porro , licet omnia mixta coalescant ex igniculis rite permistis cum naturis aliis diuersoriim generum , & potissimum frigidis, ea inter calida recense intur, quae insui complexione habent ipniculos frigidorum spiri

tuum copiam & virtutem superantes: nanc vero eXuperantiam in

Mixti temperatione indicant, inter coetera, permissionis reli qui , culi illi effluentes, quos Abundantes vocare placuit; quibus scilicet quis abundat, ea dispergit. Ex huiusmodi igniculorum multitudine atque incacitate, prout validiore impetu agitari possunt aut remissiore, caloris gradus a Medicis designantur; neque enim par est omnibus facultas se mouen οῦ, &in proximum

corpus penetrandi. Hinc interea, quae extrinsecus applicantur a Medicis, &commune vocabulum Pyrotica obtinent, mitissima sunt, quae, quia cutem calefaciendo rubefaciunt, Phaen mi dicuntur, ad materiam altius in corpore delitescentem euocandam

insuperficiem, ad quam dilatatis poris, & irritatis spiritibus ,

ficilius expellitur. Fortiora se exhibent, quae phlyctaenas excitant , pustulas videlicet vesicae in morem intumescentes ided vulgus Vesicatoria nominat dum igniculi ex sermento , puluere cantharidum detractis alis & Capitibus, quando intus assumenta essent Cantharides, integrae sumendae sunt, ne noceant , quia extrema , quae resecantur, sunt alexipharmacum ventris e Phorbio, aceto scillitico,&similibus commistis, erumpentes ubi cuticulam peruaserint uo motu cutem atterentes eXulaenint,ac ab ea cuticulam auellunt,quae tum a tumultuantibus niculis, tum

165쪽

is 8 Dissertatio Sexta.

a confluente, per aperta arteriolarum, fibrillarumque neruearum, extrema capita , humore tenui attollitur , atque intumescit . Vehementiora adhuc sunt Escharotica, quae, quia igniculos crassiori naturae alligatos habent, non adeo cito penetrant, cutem tamen ipsam non exulcerant solum, abstracta cuticula, sed velut ignis adurunt, & non sine dolore crustam inducunt. Horum autem vim superant Caustica, quae dc repente adurunt, & crustam densiorem efficiunt, nec in sola cute haerent, sed altius in subiectam camem penetrant, acrioremque dolorem excitant. Quibus subnectenda videntur tum Cathaeretica, quae excrescentis carnis. mollis extimam superficiem sensim attenuantia absumunt, & qu si corrodunt; tum Septica , quae acriori calore praedita duriorem carnem, non inducta crusta, colliquefaciunt, &natiuo calori infensissima, cuius symmetriam destruunt, atque radicate humidum diripientia ta partem debilitant,ut cadaueris in morem putredine vitietur; & idcirco Septica, quasi Putrefacientia appellantur. Grad. Totum igitur discrimen Calidi in ea comparatione post tum videtur, ut Casio Actu illud sit,cuius igniculi commouentur,& agitantur,atque cuicunque animalis parti,in qua tangendi sensus vigeat, obi,iatur aut applicetur, primo contactu irrumpentes sensum caloris mouent: Calidum inro Potesate igniculos quidem habeat, sed aut omnino quiescentes & irretitos, aut adeo Ianguide commotos, ut primo contactu non valeant sensum tactus afficere , sed concitatione aliqua indigeant, ut libertatem nacta possint& ipsi agitari, atque commouere particulas corporis, quod

ab illis calefieri dicitur; siue demum huiusmodi Calida Potestate

extrinsecus applicentur, siue intus assumantur. Quapropter e

dem modo &de Frigidis Potinate philosophandum erit, a qui bus auulsi frigidi spiritus, &permissi agitatis igniculis , eorum

celerem commotionem, quasi iniecto staeno, cohibent: sic pe- pones esitando aestate sensuinis seruorem mitescere omnes nobis pes suademus, quia re rutis vi caloris in ventriculo partibus,

commistie sanguini particular illae frigidae nimiam spirituum & pa

ticularum sulphurearum agitationem impediunt: uc incipientibus oculorum , aliarumve partium inflammationibus aquam rosarum adhibemus, ut opprimantur.

Da . Nollem in certamen descenderemus, in quo pugnaciter contendunt Authoresnon ignobiles, virlim Rose calidis, an hi

gidis

166쪽

De his ouae Virtute Calida dicuntur. Is 9

gidis annumerandae Iant. Si enim propterea frigidae censentur rose quia eos iuuant , quos animi aegritudo aut aegrotatio corporis somno priuat, sedandis inflammationibus utiles sunt, laborante ex caloris redundantia capite multas habent opportunitates, siue in coronas flexae imponantur, siue applicentur contusae, siue aquaeκ illis destillando expressa, aut oleo i)s condito, oblinatur caput: Calidas rosas indicat &sapor manifeste cimarus, & vis puroandi non languida earum succo insita, ct odor fragrantissimus, despiritus ardens satis copiosus , qui ex illis extrahitur methodo, quam indicat Beguinus Tyrocinij Chymicilirua. cap. a. Rosas enim,quas

Incarnatas vocat, coelo sereno, ubi ros evanuerit, collectas accuratissime teri iubet, &in vitreo vase optime clauso repositastandiu in cella seruari, ut fermentescant, donec acidum quiddam redolere videantur. Tum huiusmodi florum pars aliqua balnei calore soluenda est in stillas , & aqua inde extracta, amotis fe- cibus, ais denda parti florum nondum alembicum expertae , ut iterum simul cum recenti vapore extilletur: id quod simili rati ne usque eo toties perficitur, dum rosae uniuersae fuerint destillatae. Demum aqua ex rosis elicita balnei calori exponitur, & duodecima pars destillando abstrahitur, quae rectificata odorem creatissimum exhalabit, & flammam aeque concipiet, ac Spiritus vini. Sed & illud calidam rosarum temperationem indicare videtur, quod succus ex rosis expressus si dimidiatim in aquam p stantissimi odoris resolutus fuerit, reliqua pars dimidia Soli exposita acescit, & in acetum mutatur ; resolutis enim sensim calore Solis non

minima ex parte Spiritibus atque Sulphureis particulis, quibus interiectis particulae salinae disiungebantur, hae dominantur reliquis spiritibus, quos figunt, simulque confluunt noua quadam pem mistione, & acidum efficiunt succum: quae vero frigida sunt, non

abundant Sala, sed, ubi ad corruptionem vergunt, mucorem ρο- tius contrahunt, quam acorem ; sic non acqua acescit sed vinum, dc quo fuerit generosius, eo acrius in acetum degenerat , unde saeuis prouerbio locus, ex optimo vino optimum acetum ; quia

scilicet pluribus & acrioribus abundat salinis particulis ; atque

quemadmodum sale, ita & aceto, non pauca, c eroqui corrupti ni facile obnoxia, aliquandiu seruantur Grad. . At nostri rei bellicae tormentariae Praesecti non exiguam aceti vim congerunt, ut post excu'stas continenter septies , aut

167쪽

16o Disertatio Sexta .

octies, ferreos globos refrigerari possit bombarda : ex quo sit rosarum calorem non satis indicatum videri ab acore succi eκ ijs

expressi. Non tamen ex hoc, quod aceto restigerentur maiora tormemta , quae ex multo intus concepto igne incaluerunt, illico consequens est frigidam esse aceti naturam: quare enim aqua, quam

semper in promptu habere possunt nullo, aut leuissimo dispendio, non utuntur ud quia nisi Sal intercedat, qui in aqua facillime soluitur, & cum Sulphure affini intem habet, Sulphur aquae non facile cohaeret sic liquoribus extillatis, in quibus cum Spiritu Sulphur ascendit, si aquam assundas puram, Sulphure praecipitato, liquor velut turbidus apparet, Spiritus autem sine Sulphure aquae miscetur ideo ad detergendas pinguiores quasdam subphureas particulas, quae tubi lateribus ex toties iterata explosi ne adhaeserint, adhibendus ematex aquosus, qui salinis particulis scelus possit Sulphuri cohaerere, & illud secum rapere; id quod

acetum praestare valet, non aqua . Coeterlim si aceti facultatem, calidane sit λ an frigida 3 accuratius examinare placeret, aut otium pateretur, plura festasse pro calore, quam pro frigore argumenta suppeterent. Memini certe me legisse quoscunque lapides mirum in modum mollescere posse, si in calido sanguine bouis , &pinguedine vervecis, additaeportione aceti acerrimi, pernoctent; naiat siquidem acetum vim penetrandi , dc propterea multis medicamentis additur , ut facilius penetrent; hoc autem frigidis naturis non conuenit, quibus non mollitur lapis, sed durescit humor . Maur. Si in his, quae explicationis gratia incidunt, imm artvoluerimus, ex alia in aliam quaestionem delapsos deficiet dies: illud unum disputationi nostrae congruit, quod non continuo in tor rigida numerari oporteat siue rosas, siue acetum, quia in m bis calore excitatis adhibentur ad calorem sedandum: sicut enim nonnunquam frigida calorem augent, quia cum seruentes parmculae ad interiora repulti nequeant exhalare , simul coactς vult mentius tumultuantur et ita s pecalida refrigerare dicuntur, quia inclusis igniculis exitum parant, quibus imminutis ardon cessat Certe Aristoteles sina . Probi. 13. quaerens, Cur amplius in Solet Is calidae, quam in υmbra refrigerentur, concludit, Iu Sale , viniala arcente, crire e truit, atque o piis evanescit. Sic Cam'

168쪽

De his quae Virtute Calida dicuntur. I6 1

phoram inter calida recensendam esse suadet partium tenuitas cum summa vi penetrandi, odor vehemens, sapor amarus, acer, & p tens, natura facilis ad exardescendum etiam in aqua, nec frioida esse posse videtur, si ex Avicennae sententia ventriculi, iecoriique concoctionem iuuat , pituitam incidit, flatus discutit, atque vigilias parit: & tamen ardorem faciei ex diuturna sub Sole in ra contractum curant sceminae distatuta in aquatiosarum Camphora; hqc collyrijs ad calidas oculorum lippitudines permisce tur , dolores capitis a calore prouenientes mitigat, . inflamma tionibus medetur , subsidio est in Erisipelate , ambusta sanat. Has autem refrigerationes ob idipsumessicit Camphora, quia,c Iida cum sit, suis igniculis poros reserat, per quos pars male affecta noxios igniculos facilius expellat; aut etiam cum sulphureis campliorq particulisse insinuant Spiritus, qui sulphureas aut s Iinas partis inflammatς particulas ad auolandum proritent ecumque rapiant; his vero abeuntibus, quae insunt stigidae partices , plus habent virium aduersus reliquos igniculos . An non ad leniendum partis ambustς dolorem, prestantissimum remedium est, igni, quam proxime serre quis possit, partem Iesam admouere nec tamen quis ignem, a quo primum ustus est, filoidum deinde factum dixerit, quod igniculos ustulatam cutem ferientes foras euocet, dum poros suis igniculis recludit. Similiter succus cepe , olea calida, Petroleum, &huius modi , ambustis applicantur ; Neque enim semper contraria contrarijs, sed non raro similia similibus curantur. A lapide Busenite cutim aduri , si materia venenata pnaesens sit, narrat Michael Mercatus; ideo ad hanc utilitatem percipiendam , eum annuli palae perforatae inserunt, Vt accedente veneno cutis calefieri possit : Calidum igitur Virtute lapidem hunc nemo negarit: Busonitis tamen solo conta- , ictas a venenatis bestijs partes liberari asserit Levinus Lemnius, adeo ut, quando ictibus Crabronum, Vesparum, Apum, & Aranearum, membra tumescunt, & inflammantur , lapide partibus admoto, non solum mitescat dolor, sed etiam tumores atque inflammationes dissipentur, ac penitus soluantur. , Dand. sortassis non insulse explicare quis posset attendens quod multi mirantur) qua ratione ex salitis carnibus felicius eX-

trahatur Sal, si in aqua salsa, quam si in dulci, macerentur: Salvidelicet sibi viam aperit, seque una cum aqua , cui iungitur,

169쪽

162. Disertatio Sexta.

insinuat in camem, cuius salis particu dum aque coli rescunt, a carne separantur: at aqua dulcis iungitur quidem sali, quem tangit , non tamen tantam vim penetrandi obtinet, sicut aqua salsa, quamuis & ipsa postquam est imbuta sale, quem ab extimis carn issilit; partibus abstraxit, aliquam nacta sit vim penetrandi. Haud dissimili ratione calida quςdam possunt calorem euocare, & secum abducere; iungitur siquidem in MiXtis Sulphur cum Spiritibus , sunt enim principia inter se valde cognata, utpote agilia, & facile dissipabilia, hoc tamen inter se disserentia, quod Spiritus, volatici sunt, &sui iuris, semperque auolare nitentes, Sulphur vero paulo crassioris substantiet non facile avolat, si Spiritu destituatur. Si igitur in animali plures sulphureae particul e fiant inuicem propi

res, atque incipiant collatis viribus paulo concitatius, quam parsit, agitari, iam fit inflammatio ad membri dissolutionem vergens. Quare si medicamentum aptum non immodice calidum apponatur, quod vim habeat penetrandi, & simul cum huius sulaphureis , aut salinis, particulis etiam Spiritus in partem assectam penetrent, Spiritus a suo corpore misto separati, iamque sui iuris facti auolantes secum rapiunt aliquas sulphureas particulas, ex quarum copia oriebatur inflammatio, & , qua data porta-, reliquae paulatim subsequuntur, urgentibus potissimum particulis mixti frigidis, quae depulso hostilium igniculorum manipulo p

res esse incipiunt hosti repellendo, seque sua virtute elastica constringentes motum cohibent igniculorum, quos complectuntur, adeo ut tumor subsidat, & sensim inflammatio extinguatur. Hinc huiusmodi calida medicamenta dicuntur Per acetans r frigerare , quia calorem minuunt, quamuis nihil frigidum ii uillent. Maur. Equidem de hac re non magnopere pugno : quia i men horum , quae aduersiis inflammationes adhibentur, medicamentorum temperatio calida eaest, ut cum igniculis coniunctas habeant particulas aliqua&suapte natura frigidas, non negarem

in ipsius mixti dissolutione , particulis omnibus agitatis , etiam Digidas aliquas permistim cum calidis peruadere posse in locum inflammatum, ibique suas vires exerere, ubi deponuntur a Spiritibus auolantibus Vrtica quae G is Malephe recte dicitur, , quasi non commodum tactum praebens,in enim obsita duris di ac victilius spiculis ut Micros copio deprehenditur, secundum lolgitu dinem

170쪽

De his quae Virtute Calida dicuntur.

dinem perseratis, atque enascentibus ex vesicula acri humore pla na , quae dum tactu comprimitur , humor per fistulam spicuIi ex primitur, in vulnus a spiculo inflictum, unde pruritus molestia

oritur, &pustula concitatur in cibis cocta tam multas, ut Pli sies scribunt, affert utilitates, ut non nisi inter calidas herbas recensenda sit; eius tamen succus arteriis illitus febrium ardores eompescit, si Mi 'ldo memorab. cent. a. num. 63. credimus. An ideo tantiim , quia urticae igniculi aperiant arteriarum oscula , per quae accensae decurrentis sanguinis sulphureae particulae exiliant& seruor minuaturὶ An potius, quia ex urticae succo in arterias influant cum Spiritibus particulae aliquae fortassis etiam salinae quae essi natam sulphuris accensi ferociam coinpescant λ Particulas huiusmodi fortasse Salinas dixi, quia sal quidem calidus est

non autem inflammabilis, immo particulas sulphureas implexu suo detinens, iti ab eruptione piralitians, inflammationi resistit, atque eorum, quae ardent, flammam minuit : ac propterea , umVrticae tertius caloris gradus assignetur, eiusque sulphureis paret.bus tribuenda non sit vis compescendi flammam in sanc uine e citatam , abundare Sale dicenda est: Cuius rei non obscurum a

sumentum esse potest, quod, si actua, in qua fuerint decoctae urticae, aut ex earum cineribus lixivium, nocturno hyemis stloori exponatur, ut gelascat , ipsa glacies apparet conformata in ramos &folia urticae.. Si quis vero tam subitam salium traiectionem aegre recipiat, ego Spiritus Frigidos facile concederem. Quemadmodum enim tria Calida principia sua sponte se commouentia & agitantia in mi

tis agnoscimus Spiritum, Sulphur, & Salem: calidis principiis

Salem annumerandum ipta Diuinae liteiae docent, ubi Deuteron. 29. 23. dicitur usaffligere terram, , ct Salis ardore comburens J Primum quidem celerrimae mobilitatis volaticum αvolubilem, Tertiummum & stabilem, particulas inter se arctEcoliae res habentem, si reliquorum consortio destituatur: in permissi'ne tamen preterquam si cum terra sola commisceatur una cum Spiritu & Sulphure permeantem per corpus uniue sum , materiam varie emitando, Secundum vero Mediae cuiusdam natur , & paulo cramoris consistentiae, quam Spiritus : Ita quoque tria suapte natura quiescentia nec nisi externo impulsu commota, non incongrue statuere possumus. Vnum quidem

SEARCH

MENU NAVIGATION