De igne dissertationes physicae auctore Paulo Casato Placentino Societatis Iesu. In quibus plura ad ignis naturam spectantia physice explicantur; et physicam philosophandi methodum cum Aristotele consentire ostenditur

발행: 1686년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

i 4 Dissertaris Macta.

nostram philo mandi methodum perpenderint, ubi de Acc, dentibus disserimus ; ideo opem pretium censeo quae a me huius dissertationis initio, atque in praecedenti, indicata sunt, ita dilucide ac disti ste exponere , ut nulli calumniae sint o

noxia .

Gad. Quorsum tua tendat dubitatio, mihi videor satis perio cere. An putas ita perperam a nobis, aut ab ali)s intelligenda esse, quae dixisti, ut illa demum cum Eucharistico mysterio non satis c. iere deprehendantur Maur.' Rem acu, ut aiunt, tetigisti. Hoc illud est, quod me anxium habere posset: mallem scilicet in Philosbphia plane cascus haberi, quam nimis oculatus in Fide: hoc enimuero esset mi sere coecutire. Diximus multa coipora immissis extrinsecus igniculis incalescere; multorum ingenitos igniculos excitari in motum,

atque caloris sensum in tangente escere: Quidni pariter dixerit aliquis) saporum sensus a Salibus linguae & palati neruos vellicantibus seu serientibus, colorum sensus a Sulphuribus immissun Iu-

em temperantibus ac repeicutientibus, oriri dicatur λ Hinc verebar , ne quis absurdam nobis sententiam impingeret, quasi admi teremus post Sacra Verba adhuc aliquam panis aut vini substa tiam manere, cum sapor & color idem permaneat, atque coetera omnia, quae sensum mouentia, panis aut vini speciem ingerunt Grad. Suborta est mihi quidem aliquando haec eadem dubita tio ι sed vix leuites animum aduertebam . Cum enim Theologum quendam, nec sane imperitum, semel audierim perpendentem a Patribus in Synodo coactis non usurpari Accidentium vocabulum,

ne sorte Catholicum dogma videretur peculiari cuipiam Philos phorum sectae alligatum, sed tantum doceri, manentibus duntaxat speciebus, panis & vini substantiam conuerti in Corpus &Sanguinem Christi Domini; non admodum interesse putabam,

quanam demum ratione Accidentis notio explicaretur, modo ,

manentibus ijs, quae panis aut vini speciem ingerimi sensibus, nullam ibi esse panis aut vini substantiam fateamur,' sed integrum Christum Dominum. Si intactis armis, sago,&balineo, fulmine ictus periret catapluactus miles , quis eadem insignia sita nota cernens non sibi persuaderet militem adhue haerere in statione 3 cum tamen vacua essent arma. Simili igitur quadam ratione ,siquis existimet qiue sensus nostros mouent, ita quidem --

182쪽

De his. prieVirtute Calida dicuntur. Iraturaliter connecticum panis aut Vini iratura, ut tamen ad panis aut vini substantiam constituendam nullatenus pertineant ;quamuis illa essent corpuscula non apta, ut per se sic compilaata subi stant seiuncta 1corpusculis panis aut vini naturam cos tuentibus, potant Diuina virtute contineri in illa eadem complexione , quae panis aut vines tempnes errent, quia tamen panis aut vini na-t ura cum ijs permaneret. Mauri .An particu e naturam panis aut vini constituentes adeo inertes sunt, ut nullum sensum mouet evaleant Z nullus Salisapor,

nullus sulphuri odor aut color, nullus Spiritibus calor ὶ nemo id facile admittat. Quorsum igitur corpulcula illa sensus nostros m

uentia, neque tamenadpanis aut vini naturam constituendam

pertinentia, si ipsi naturae vis inest, qua sensum moueat Quod si ςum panis aut vini substantia simul periret vis illa mouendorum sensuum Sali , Sulphuri, atque Spiritibus insita; non satis intelligo , quomodo post Sacra Verba maneant species panis aut vini immutace: Uec scilicet vis ingempta substatutae coniunctim cumulis, quaeadstruis, corpusculis sensum mouens, causam una componit, quae utique validius seriat, aut vellicet neruos, quam, cum corpusculta illa solitaria remanent, hac pereunte. Quapropter ficultates illas mouendorum sensuum quas aut Colorum , aut Saporum, aut morum, aut Caloris, aut Frigoris , coeterorumquectusnodi, vocabulis indigitamus, vocum compendio uten tes ita cum naturis, quibus tanquam proprietates conueniunt, connexas statuo, ut nulla vi naturali avelli queant, sed perpetuo illis cohaereant, quamuis ex aliorum coipusculorum alijs iacultatibus cintra idem genus praeditorum admistione , earum efficatacitas temperetur. Cceterum illas easdem facultates, seu qualitates. , Divina vi separari posse a naturis ipsis, atque separatas co sesuari, nullus ambigo. Quamuis enim tunc qualitatum, a natura disiunestionem nullo Pnysico experimento valeat Philosophia. probare, neque unquam absque corpusculorum immissione, aut expiratione fiat ulla n ut alis qualitatum mutatio.; illas tamenis ultates 1 substantia, non mentis opi ficio, sed re ipsa distinaui, satis est, si Fides doceat: neque enim Physicis ratiocinatiombus sis est Diuina metiri. Et quemad nodum Natum Vestatem cum. Hypostaseon Trinitate cohaerere, natur sis ratio Fidei lumine dei tano assequitur i. ita nil intram , si haec, de qua sermo est,

183쪽

1' 6 Disertatio Septima.

qualitatum a natura distinctio non nisi ex Fidei dogmate innotuelcat. Neque igitur Catholicum dogma quicquam ossicit nostrae philosophandi methodo; neque Physicae, quas consectamur, rati nes quicquam detrahunt Fidei effatis, si a corpusculis sola Diuinavis separare valeat qualitates illis coeteroqui perpetuo astixas , n que ulla naturali virtute perituras.

DISSERTATIO SEPTIΜΑ.

uomodo Ignis accendatur. MAur. Quamuis me nihil dicturum expectatione vestra di

gnum pro certo habeam , obsequi tamen voluntati v strae, &meam fidem demum liberare necesse est , explicando , qua ratione contingat Ignem excitari; di ardere, quin ulla gignatur natura, seu substantia, quemadmodum iam constituimus Et quidem quae de Calore heri & nudius tertius disputauimus, satatis indicare possunt, quid de exarsione dicendum sit; si enim , dum comburitur lignum, nulla natura gignitur, sed lignum de saeuitur propter exuperantiam caloris, illud unum examinanduin superest, quomodo ligni compages dissoluatur, Vt ignescat. Verum ne quid progredientem disputationem remoretur, hoc mihi concessum velim, ea in corpore misto inesse, in quae proxime & in mediate dissolui potest. Grad. Res mihi semper visa est non in opinione dubia, sed ante oculos posita, unumquodque corpus ex ijsdem partibus coagine itari, inquas postmodum resoluetur, ubi primum, siue Naturae vitio, siue Artis industria, corrumpetur: adeo ut, quemadmodum disiecta domus rudera contemplans , si lateres, saxa, mamona, ementa, calcem aqua sabuloque subaltam, tegulas, ligna, & huiusmodi deprelieri lam, non dubito asserere , ex his: iisdem domum fuisse constructam , & vicissim ruituram domum in haec dissoIuendam, si ex his viderim illam aedificari; ita paria ter, quas in particulas dirimi distrahique corpus obseruamus , absqub cunctatione affirinem ex naturis illis constatum fuisse

mna Neque niihi videtur relictius ullus a vobis dissentiendi lacus: cui enim cause tribuerem virtutem nunc primam e sciendi

184쪽

uomodo Ignis accendatur. 1 7

aut aquam insipidani, aut spiritum, aut oleum, aut salem , aut tincturam, quae a Chymistis igne rite administrato, ex corpori bus mistis extrahuntur Z Accenditur sulphur sub vitrea campana fumum ascendentem excipiente, & ex ora vitri stillat guttatim in

subiectam patinam oleum sulphviis. sdis in gignit 8 si non in rat Sulphuri natura illa, quae Sulphuris spiritus est; quamuis per

Catachresim Oleum dicatur . Si quem ex crumena nummos au

reos &quidem potius quam argenteos omni praestigiarum &fallaciarum suspicione remota, educentem Videro, quidni, absque

ulla temeritatis nota, illico pronunciem in crumena aureos nun

mos fuisse λ Neque quantiscunque argumentationibus mihi persuaderi unquam posse puto, Vinum in uuis , aut oleum in mali ris olivae baccis non esse, sed a calcantium in torculari rusticorum pedibus vinum, & a trapete oleum gigni: licet enim non diffitear succum illum tunc demum vini aut olei vocabulo donari , cum fuerit eYpressus in fluidum liquorem quia non est in solliculo qu

si in vase, ut in utre, aut dolio, sed tanquam pars uuam constituens, aut oleam illius tamen liquoris particula omnes eductae stant ex uuis, aut ex oleis. Simili ratione, quas in naturas abit corpus mistum, cum primum eius textura soluitur, ex ijsdem illud coaluisse Iibens, volensque concedo r nec tamen vel leui coni ctura ducor ad suspicandum me a forma veritatis abesse. Aa autem in primas simplicesque naturas, permistionis prorsus inpertes ,

dissolutio corporum stat , hoc enimuero illud est, de quo subdubito. Maur. Noli nihil sane hoe habet dubitationi ; quantumuis enim ars conetur id, quod utile est, ab inutili dirimere, hoc unum 'raestare valet, quod alienis particular quam paucissimae immissi antur, ita , ut facile contemnerulae sint, cum iuxta propositum scopum ni hil asserant incommodi. Cceterum omnino sim iam naturam aliquam simplicem exhibiturum se esse spondeat nemo prudens & peritus artifex. Ex Spiritu vini quantinis optime rectutiato ita, ut totus deflagret in si, illumSali Tartari assundet do , artificiose separetur Sal volatilis. vini & Sulphur, remanet 'ua insipida, & quidem ea copia, ut ex libra una Spiritus vites, ViX semidrachma concretorum Spirituum, hoc est pars quae sidad totum vi I, ad 236 ut obseruarum peritissim artifices, quia a Graest uncianim x6 liabeatur. Gracs

185쪽

1 8 Dissertatis Septima.

GraΔ Quid vero obesse possit illa omnem sensum sugiens alio.

narum particularum permistio 3 Vt simplicium inaurarum genera innotescant, satis est, si, quae naturae obparticularim exilitatem di paucitatem delitescunt intra aliam quampiam naturam, alta

quando auste, & inultiplicatae , conspicuae flant. Quod enim pauxillum argenti in cupri massa inuoluatur, non continuo ar genti notitia sublata est , siquidem & argentum exhibetur, cui exigua aliqua cupri particula permiscetur. Sic quoque in corpori bus missis& Phlegma reperiri & Spiritum comperimus, licet nec sincerum sit phlegma omni Spiritu vacuum, nec planissime des catus sit Spiritus ab omni vel tenuissima phlegmatis guttula , aut Sale volatili, liber. Impendere sortasse posset inter nos contentio

de simplicium naturarum numero, sisuas in partes uni uersum g nus tribuatur: in hesterna scilicet dissertatione visus es , Maur

cene, sex statuere principia , tria Acti Spiritum, Sulphur, &Salem, tria Passiua Terram , Aquam, & Spiritum Frigidum rquibus procul dubio Elementi notio congrueret, cum ex illis

Mixtum coalescat et quatuor autemtantummodo Elementa omnes

agnoscunt ..

Maur. Si Corporis Misti&Elementorum notiones a rebus i sis mentis opificio abitnahamus, & metaphysice, ut aiunt, consideremus, utique Elementi genus primumquadruplex ditarentia partitur: Aliae nimirum particulae reliquas naturas agitant, seque cum illis confundunt, &permiscent ; Aliae permistas apprehendunt, & coercent, ne diffluant: Aliae faciles se praebent ad coeundum cum reliquis ; Aliae secumillis commisceri, aut ab illis coimtineri, aegre patiuntur. Hinc non nisi Patuor complexiones orbri postini; quae enim naturae sua mobilitate alias permiscent, hae quid facile, illae autem difficulter miscentur; Ecceduuspecies:

quae vero naturae vim habent reliquas continendi, ipsae pariter duas lin species distribuuntur, quarum altera complectitur eas, quae facile, altera eas, quae dissu ulter cum liquis miscentur, dccolipsent. Veritin nisi res ad Physicam trutinanireuocetur,nil dare possumus praeter vocabula: Quapropter ad Artem confugiendum est, quae mixtas naturas dissollaeas, ad simpliciorum naturaru in notitiain nos deducit. Simpliciorum , inquam , hoc est, minus perini stionis habentium, non vero simplicissimarum nihil prorsus com i sitionis ad Miteatium; cum enim illae Artis labari. fines teri nosque

186쪽

Puomodo Ignis accenda rκ r. I 'M tonstituant, satis esse possunt Physicae contemplationi Idcirco tria Principia Actiua & Calida Salem, Sulpirur, arilite Spiritum , tria Passiua & Frigida Terram, Aquam, atque Spiritum Frusidum admittendaesse existimo. Et quidem ex vino gmerose , si per octiduum digeratur in vasis circulatoriis, quinque illa priora quoad maximam partem separatim haberi possunt. Nam si re

frigerato vase, in quo secta est digestio, essundatur vinum in cucumitas altas , quibus impositi sint alembici rostrati, rimis omnibus accurate es structis, per balneum Maris elici etur primum Spiritus: deinde mutato Recipiente, di urgente calore habebitur Phlegma, vique dum deueniatur adsimilem melli liquido crasibilem. Tum per Retortam, seruatis ignis gradibus, destillatae is ces dabunt oleum pingue. Demum ex Capite Mortuo habebitur Sal amis phlegmate, digerendo, filirando, Scoaoulando . Et obtento Sale, si phlegma, quod fortasse residuum tuerit in 1 te Mortuo, abstraxeris, Terra remanebit. At Spiritum Frigidum exhibere spectabilem separatum a Spiritu Calido nulla ars potest,

squidem Spiritus Calidus ob admistion Spiritas Frigidi cogit

in liquorem, alioquin in auras abiens, nisi forte cum humoreaqueo iungeretur, se oculis subduceret. Coeterum Spiritus Frigidos esse aliquos manifestum villatur, & quando penetrabile stia sus adurit, di quando cadens aliquandiu aqua ex sontis fistula super phialam aquae eiusdem plenam eam ita res derat, ut multo

figidior sit, quam aqua ipsus fontis , e quo desumpta filii e

neque enim aqua , aut terra penetrat in corpus , quod Myscit: est igitur alia tenuior natura , quam Spiritum Frigidum

Dand. Nisi illa aquae restigeratio contingeret ex immissis petvsis poros ab aqua cadente tenuissimis parti sis, quibus reserta, quae vase continetur, aqua vim concipit excitandi acriorem figoris sensum, vix intelligi potest, quomodo cadentis aquae stibgus , aeque lene ac remissum cum frigore aquae in phialam inciuis , gignere valeat qualitatem magis intensam; quandoquidem huiHLmodi virtute praedita non esset illa eadem aqua quiescens ; quas enim si elaciendi vires adderet motus ille Fatendum est igitur se idas particulas quibus, quia frigidae sunt, ultro commoueri

non conuenit, quemadmodum calissis ex impetu cadentis aquae

ingeri in vasis pom adeo, ut ali, atque alijs vrgenti A demum ad

187쪽

ago Disertatio Septima.

ad aquam ipsam vase contentam deuenianti impulsus quoqud, quo aqua cadens percutit phialam, iuuat ad aliquos saltem eiusdem phialae poros dilatandos. Quantum autem ad insinuandas particulas iuuet liquoris cadentis motus , testantur Medicorum Embrochae, siue ut continuata irrigatio proluendo membrum ibquore ex vasculo proboscide inclinata, siue sit stillicidium ita. tim decidente liquore ex gutturnio; Porro idem contingit, D phi la quiescat, &moueatur aqua, ac si intra aquam stagnantem moueatur phitia: id quod optime norunt Benaci lacus accolaeis qui caenaturi scapham ingredientes, lagenas vino plenas staphae ades-lijatas pendere sinunt intra aquam, & remigibus scapham agentibus, vinum refrigeratur: tunc enim pariter aqua mouetur'

& tenuissimae particulae aqueo latici permistar Spiritus naturam subtilitate aemulantes penetrant per vasis poros in vi

num a

Grad. Ac ne hoc quidem mihi videtur silentio praetereundum,

quod multa habemus citra controuersiam, & omnium consensu,

Virtute Frigida iuxta varios gradus frigoris, quod re ipsa vim suam exercens in actum deducitur: vis autem illa frigetaciendi nec Te tae damnat , nec Phlegmati insipido tribuenda est, sed particulis multo tenuioribus & Pneumaticis, quae leni calore facile separaim tur. Quod si ex huiusmodi corporibus stillati humores igne admoto serueant, omni sua facultate destituuntur, Spiritibus nimirum frigidis abreptis a Calore ; ideoque facilius muc

rem contrahunt , atque putrescunt , quam communis aqua decocta. Maur. Constituto hoc Principiorum Physicorum numero , quorum nomina ex quadam analogia mutuamur ab iis, quae v

lis subiecta sunt neque enim Salis aut Sulphuris tam munis

pr rietates omnes conueniunt cuicunque Sali, aut Sulphuri,

obseruandum est Spiritum quidem Sulphuri, quas cognatae naturae , prompte cohaerere, at non ita facile Sali commisceri; videmus nimirum Salem, aut Saccharum, iniectum Spiritui vini rite liberato ab omni phlegmate, aegre dissolui, Spiritum autem , dum ex vino extillatur, secum trahere plurimas sulphureas particulas, quae flammam concipere possunt ; nam ut notauit

B inus lib. 3. Tyrocinii Chym. cap. a. inter Spiritum Onagma Miliatur , qua ardens es ; primum scilicet exeunt. Diii

188쪽

s modo Ignis accendatur. I 8 Ispiritus Abundantes, deinde alij Spiritus nam vinuni dis luia

tur) secum rapiunt sulphureas particulas, quas indicat ipse odor non inoratus. Similiter spiritus, si careat sulphure, aquae facilli, me miscetur, sed& facillime avolat; si vero admistum habeat sulphur, & aqua communis ini latur, aliquando turbatur lita quor, & praecipitatur Sulphur ; siquidem pinguia & oleos a non miscentur aquae , nisi sorte imbuta sint Sale ideb cum exhibendum est in liquore oleum ex herbis aut aromatibus, ne supe natet, misceli cum pauxillo sacchari albissimi iubent Medici, &saccharum, ubi oleum combiberit, dissolui in liquore 3 Sal enim

dum in aqua soluitur, cum eadem commiscet sulphureas particulas sibi coniunctas: quemadmodum vicissim Sulphur medium inter Salem atque Spiritum illos coniungit, cum utrique adhaereat, ut indicant aliqua cuiusmodi est Terebinthina) ex quibus quod primum extillatur oleum limpidum, ob Sulphur cum Spiritu in stum, in grati odoris, quod vero posterius, ob salem cum Sulphure commistum, Retorem redolet. Demum Salem Terrae a ci)coniunx i, argumento est cinis ; dc lapides atque metalla produnt, quam tenaci vinculo cohaereant Terra, Sal, & Sulphur : ius rei experimentum non vulgare sumere licet ex Cohobatione; si ex metallo aliquo Spiritus acidus eductus super Caput Momihum contritum assundatur: namque in Capitis mortui meatus

plures vi ignis apertos liquor ille salinus ita se insinuat, & illum

terra arcte complectitur, ut si eliciendus iterum fuerit spiritus acidus, multo vehementiori igne opus sit. Grad. Verum, ut ex nonis initium vestigem , inter tria illa Principia, quae Actiua vocas & Calida , cuinam praecipuus t cus tribuendus sit, ambigo. Quamuis enim singulas species sola generis communione cum est, consentire sacile concedam, adeo

ut Spiritus notio quemadmodum & Salis , α. Sulphuris ad plures differentias pertineat, & alij est, Spiritibus praestent vii

tute se ipsos de coetera commouendi, atque idcirco alij alsi, caliariores sint, ac idem in Sulphuribus & Salibus contingat: dubitare tamen me posse video, Vtriim Spiritus, an Sales, in genere suo calidiores censendi sint. Quandoquidem , si Calor est virtus illa, quam diximus sese agitata, ct coetera commouendi, longe celeriori agitatione cientur Spiritus natura sua volatici, quam Sulta , qui non nisi ex Spirituum copiose circumfluentium consortio

189쪽

181 Disertatio Septima . volatiles sest videntur, cum ab illis abripiantur, ea fert ratione

qua plumbeus stobulus pluribus vesiculisinitatis, aut suberis cor licis fragmentis connexus ex altissima aqua emergit. Contra vero, si Aquae Styoiae, quae sunt liquores salini , conserantur cum Spiritibus quibusvis vehementioribus, longissime acriores sunt, cum metallum erodant, ac soluant. Audiui saepius commem tantes, in Sicilia hoc edulij genus aliquando parari; in alienum , t excoquitur saccharum, immittunt Capum, aut lactentem po cessum , & tanta vis est cicci illius seruentis) post exiguam tem poris moram extrahunt bene coetum , & conditum : hqc sane tribuendum est Sali. Mihi autem spectanti ingens caldarium , in quod a ius salsae riuulum derivabant, ut ope ignis in vaporem abeunte aqua reliquus esset sal regionis illius ciuibus distribuendus, narrauit operarum praesectus, infelicis cuiusdam infortunium, quidum circa supremum vasis labrum nescio quid pro suo munerei cautias ageret, casu pedem in liquorem illum seruentem ininu

sit, & illico abstracta est ab ossibus caro : id quod utique non praestitisset quilibet Spiritus etiam inflammatus . Ex quibus h probabiliter inserit potest , quod acrior sit Salium, quam Spiris

tuum calor.

Maur. Duplex mobilitas Principi, Calidis ingenita attenden da est: altera spectat positionem in sphaera elementari, prout i ii ta suam quodque speciem leuitatem habet, aut grauitatem; altera respicit corporis misti compactionem. Primam non exercent ascendendo autdescendendo, nisi pricis extra locum sibi debitum delata suerint; sublata enim eaeterna vi, in locum suurn contei dunt recta, quoad fieri potest, via, ibique conquiescunt qu propter motus ille rectus in quietem naturae debitam desinens non est ius lute & simpliciter naturalis, sed tantum comparate , d ex hypothesi: namque si per vim abstracta non suissent a loco si

cundum naturam sibi constituto, neque ascendere , neque descendere conarentur. Altera mobilitas ad corporum temperati neminstituta, non ad locum, aut ad medium circumstans reser tur, sed tantummodo ad naturas, quas unumquodque prOXime

attingit: si enim non fuerint specie hiares, sed eividem plane rationis, ut si fuerint les ad speciem eandem ultimam pertinetistes, non est cur se ad motum incitent, qua commotione inter sese commisceantur , nihil quippe emolumenti perciperetur/, nequς

190쪽

βmmodo inis accendatur . I 8 3. Inouum consurgeret ex illa permistione particularum. prorsus

homogenearum, cum idem haberetur etiam , si omnes quiesse rent: Natura autem, ut illam vocat Cicero lib.a. de Nat. C--

fuse ix ct prouida utilitatum opportlmitatumque omniumnibus agit nisi cum utilitate coniunctum, quia stustra & sine causa quid facere, sicut Deo dignum non est, ita abhorret a Naturae quae

utique nil aliud est praeter Deum iuxta rerum. exigentia; operat tem) prouidentia, qua omnia in munda administrantur: ideo, ubi nulla sensibus obiiciuntur motus argumenta, neque menti ulla apparet motus utilitas, motum adstruere non debemus: quia, ut iterum cum Cicerone loquar lib. 3. Ossic. Nihil tam es secundi m. Naturam, quam utilitas. Sic obseruatum est ea, quae omnino similes habent particulas , minime strinentescere; ideo nec aquae desallatae, hec olea Chymica , nec Spiritus Vini, nec

alij simplices huiusmodi liquores commouentur. Quod si proximae fiant naturae specie diiserentes, siue ad idem genus, sud ad

plura genera pertineant, iam cum utilitate aliqua contingere potest permistio, ex qua in tertiam aut inchoatam , aut persectam naturam plures diuersae particulis temperentur: propterea tunc omnes mobilitatem suam exercentes se vicissim , & quas obuias ent motus expertes particulas, atterunt, atque comminuunt, ut facilius minima commisceantur. Hinc si oleo. Terebinthinae

inspergas in cyatho spiritum vini de catissimum, innatabunt quidem olei guttulae , sed quasi aestro. apitat discurrent per si perficiem Spiritus vini; utrique enim vis caloris inest . id quod non contingit, si aquς sontanae oleum illud inspergatur. Similiter si Nitro liquenti in crucibulo iiiijcias Sulphuris Communis par-

. ticulam, haec vi caloris dum soluitur , igniculos emittens nitri pinguedinem absumentes, huc illuc discurrit . Motus hic agitationis , quo Principia Calida se omnem in partem versant,. simpliciter &absolute naturalis dicendus est ue naturos quippe simplices ad mi a componenda iam tum abb ortu rerum destinatae sunt Quamquam fieri non possit, ut singulae careantomni resistentia ; ves enim commouentur & luxantur Principia Passiua & Frigida , que motui moram inis uni, vel occurrunt alia Principia Aetiua Calida diuersae mobilitatis', & inaequalis aut oppositi motus , adeoque se vicissim ur eat , aut repellunt. Haec est celebris illa Llementorum discordia concors i& concordia discors, qua gen

SEARCH

MENU NAVIGATION