장음표시 사용
201쪽
culos dissipant, & incendium augent. Hinc ligna, cuiusna,si bir xum & ebenum esse omnes norunt, quorum stamina nimis spissa& partes dense coagmentatae, non adeo feliciter ardent, quia igniculi difficulter penetrant in interiores poros, nec illis in anguia stijs celeriter agitari possunt: ideo de Bum loquenci inius lib. 16. cap. 16. ait, in igne quoquὶ duritia , quae ferro , necflamma , nee
carbone Utili. Contra Vero quae tenui constant textura, ut minus
habent salis fixi & terrae, ita Sulphure atque Spiritibus abundant, pro ratione corporis; propterea facilius confligrant, igniculis libere
perreptantibus, ac celerius commotis.
Dand. Res est ita aperta & manifesta, ut exempla adiungere superuacaneum sit; illud tamen, quod de cauernulis aptissime animaduextisti ,. videtur illustrari posset;s, quae de Iaracatia scripsit Guillelmus Piso de Medicina Brasit. lib. . cap. pag. Iψo Truneo est . inq uit, admodum spinoso, eoque rectissimo Iaracatia. Caudicis medulla es Sambuet medulla facilὸ mollior ; qua secta arbore continuo exsecatur. abitque tu leuissimum puluerem , qui decidit ; moxque ablato spinose cortice relinqui r scapus concauus arundine leuior, miris cancertis quoi ex arte mirὸ fabricatus rqui A ab igne accendatur , sammam luculenter fouet , facisque loco nobis iter faeientibus de nocte inseruiebat. Ligneae scilicet particular cancessatim positae a peruagante flamma corripiuntur , cui spatium patet, in quo se explicet. ac dilatet. Sic aliquando a rusticis quibusdam obseruaui nocturnum lumen in suo mapali , absque olei dispendio, nutriri accenso super laterem frustulo Ibgneo Vix nucem aequante, quod valde claram emittebat flammam; es uno post non modicum tempus absumpto aliud substituebant: Cum autem interrogassem, quid illudesset, accepi nil aliud esse
quam seruatos ex concisa quercu nodos contusos, d optime exi catos: Ex illa nimirum contusione factum est, ut partes disiunge xentur, & absumpto humore aqueo relinquerentur inanitates, in quibus flamma pererrans conflagrationem promoueret. Subu
reor tamen, utrum suerint illae nodosae ligni partes, an potius 6-lulae , de quibus ait Plinius lib. I 6.cap. 7: Nascuntur in eo scilicet in Robore) ct piluia nuribus nou at iles , intus babentes cos molles lucernarum luminibus aptos , nam' ὸ oleo grant. sed quincunque tandem sucrit materia illa, certe intersita habebat
spatiola, in quibus flamma perreptare posset. Neque alia subest
202쪽
tausa, cur saepe sarmenta in falcem colligara solui iubemus atque
laxari , ut citius uberior flamma exiliat, nisi ut erumpentium ex uno ligno igniculorum agitationi amplius spatium pateat , quo validius commoti irrumpant in proxima ligna. Grad. Cum itaque illa facile ignem concipiant, quae patentibus poris excipiunt immissos igniculos, atque celerius conflagrent, si dissoluit Spiritus na cum Sulphure in omne corpus libere permanarerossint; ex contrario aegre ignem admittere dicenda erunt illa, quorum obstructi sunt pori, quamuis coeteroqui non sint ad exandescendum dissicilia. Sic materiam visto illitam non arde re assi at Theophrastus: & Plinius lib. 29.cap. 3. de ovorum gallinae praestantia loquens ait, Visqvero tanta est , Ut lignum perfusum ouo non ardeat, aeneusis quidem contacta aduratur
structos scilicet visco, aut oui albumine, poros non facile se insinuat ignis. Sic pariter aequalibus partibus Numinis&Ichtyocotilae cum aceto permistis siquid imbutum fuerit, non comburi di- .citur. Huc fortasse spectat medicamentum eo nomine, ut docet ius ureconsultus de Verborum significatione, omne continetur, quod adhibitum naturam eius, cui adhibitum est, mutat quius mihi nescio quis aliquando praescripsit, ne literae possint comburi . Accipe, aiebat, acetum acerrimum, & ouorum albumina;
in quibus dilue, coagita hydrargyrum; eaque miscellanea papyrum ter inunge, ac toties resicca: postea ibi scribe, quicquid visum fuerit, & in ignem proi,e: videbis absque ulla combustione resilire. Haec ille. Dubitanter tamen soli meatuum obstructioni hoc tribuerem, sed resilientis chartae motus,quo exarsionem
declinat, adscribendus potiri videtur particulis Mercuriin salibus ab aceto relictis in papyri poris.
Dand. Haud temere suspicaris petendam esse causam a particularum poros obstruentium natura; nam si oleo imbuta fuisset cha ta, utique poriscissent oleo pleni, nec quicquam impedimenti attulisset conflagrationi; udramyrum vero neque albumen ossica sunt, quae ignescere potait: sed neque acetum, quod, utpote acerrimum, salem valde exaltatum continet, atque Spiritus ita a Sale comprehensos, ut quasi fixam naturam induerint r propto 'rea sicut in destillatione aceti, ut omnibus acidis contingit, pri,
mum Phlegma, diade Spiritus elicitur, ita quando charta acerto illo delibuta leni iniscalore resiccata est, in vaporem abist
203쪽
aceti phlegniatica, ct Sal reliquus suit. Porro sal inflammabili
tali resistit, quatenus partes sulphureas detinet illis implexus, &prohibet, ne erumpant: igitur chartae unitus sal simul cum part culis hydrargyri albuminis, ossicere potest, ne charta ignem concipiat, sed potius vi hydrargyri in flatum abeuntis, ab igne resiliat. Non poteram satis mirari, quae de herba nescio qua na rat Atlas Sinicus in Praefatione pa .aa. ubi de Tartaris Orientalibus loquitur. Ea herba quaedam, inquit longe dissimilis Ariam- dis herbae, quam ex Democrito resert Plinius lib. 2 . cap. I7. in Arianis gigni igneam colore , colligi cum Sol in Leone sis , huius tactu Ieruncta oleo ligna accendi , excitatis fortasse ex olei containi Spiritibus & Sulphure in herba existentibus,suaque agit tione oleum ipsum tenuiter ligno inductum, simulque cum eo li-sni illiti particulas dis luentibus) quam supra lapides nasci aiunt: hae inrambu ibilis es, tametsi in ignem iniecta diutissimὸ in eo hae serit: rubescit quidem, O ignescit aliquomodo; at educta ex igne
quam mox pristinam albedinem recuperat , nonnihil in cineritium
coloremdeclinantem. Haud ita longὸ excrescit, sed instar ea a hreuioris fert capillitium , non tamen resipar Ui robore ae firmis te , sed longὸ eitius frangitur. Aquae imposita in lutum abit I
rimque corrumpitur. Et paucis interiectis addit. Ex hac herba Tarrari esennium concinnant perpetuum , quod minquam emungen
dum est ; sed cum sordibus concrescentibus oppletur aliquantum , tantum constriendum in ignem , putresque illi adhaerentes fungipast Iionem ameet di , eum incorrupta igni tutus perset materia Verum haec paulo attentius perpendens coniectuia ducor ad suspicandum herbam illam potissimiun ex plurimo Sale fixo es terra compactam, cum exigua admistione Sulphuris Spirituum, & h
moris , quorum nexum solii e non Valet extermis ignis, cui tantummodo datur igniculos immittere in particularum interualla, quemadmodum cum incandescit ferrum. Suadet enita plurimum Salem terrari etiam in herba illa statuere tum natale solum, quis pelapidibus, quibus imaascitur, cognata est haec materia ; tum nati scolor subalbicans, quem igne amoto recuperat, hoc sci ' licet indici est modici Sulphuris a terra ct Sale arcte comprehensi, ideoque nullum ab igne detrimentum passi: tum causis minimum lentus aut flexilis, cum sit camabifragilior; tum maxime quod in aqua statim corrumpitur, &abitin lutum, Salenimirum
204쪽
ammodo Ignis accendatur. ID mirum in a pia soluto, terra admista subsidit. Quod vero hinc eblychnium perpetuum conficiatur, consequens cum pinguia& oleos a salem non soluant, sicut aquea, flamma vero erumpens non tantae sit efficacitatis , ut valeat arctum Salis & terrae compissum soluere: id quod sortasse Chymicus artifex in Retorta , administratis ex artis praescripto caloris gradibus , obti
Grad. Ista ne eadem est causa, cur Larix, ut scribit Vitruvius lib. 2. cap. 9. flammam ex igni non recipit, nec ipse potes per se ardere, nise vii Dxum in fornace ad calcem coquendam 2 ali
lignis ratur; nec tamen tunc flammam recipit, nec carbonem
remittit , sed longo spatio tarri consumitur ι Nam grauitas ligni non innatantis aquae Salem & terram in Larice abundare indicat,& meatuum obstructio , quos angustos implet resina, igniculis facilem ingressum atque progressum negat: ideo subdit Vitruvius, Humore ex terreno eII materia spissὸ jolidata , ct non babeis, spatio foraminum, qua possit ignis penetrare , rejcitque eius vim, neopatitur ab eo sibi cito noceri; propterque pondus ab aqua non si inetur, sed eum portatur, aut in nauibus aut sera abiegnas
Dand. Non albam equidem arbitror subesse causam,praeter hanc, quod Salis fixi particulae terram arcte complexae interclusas sulphuris particulas quibus, atque humore resina plurimum constat prohibent, ne facile pro sua natura commoueri & agitari valeant l, ijs, qui primo immittuntur , igniculis: propterea isti irrito conatu irrumpentes in laricis lignum resiliunt, Lmmamque resse ieiunt, adeo ut hoc videatur flammas dedignari, & velle a se di cutere; quemadmodum facili eXperimento constare potest , &in illum Vitruvij locum obserua runt Barbarus, dc Philander. Coele rum ubi incurrens ignis ileiatis impulsibus demum tot particu lasabstraxit, ut iam Spiritus atque Sulphureae Laricis particulis ab ingredientibus igniculis concitatae spatium inueniant, in quo agitari possint, incipit lignum dissolui & ardere: quia tamen non pro siliunt exardζscentes particular tam Vehementi impetu, quantus ad flammam excitandam requiritur sensim calor sibi viam aperiens ad interiora serpit, idcirco lanx lente consumitur, contra quam accidat abieti, quae celeriter accenditur, qu)d , quae in ii corpore rariis acris pateηέ, accipit ignem , O ita semen
205쪽
re ex se. mittis flammam, Vt ibidem loquitur Vitruvius. N que his, quae de Larice ille scripsit , obstat , quod ad excoquendas serri venas i tigni carbonis usus sit tum iiii Valle Solis Tridentinaeditionis tum, in Vallibus ximsibus Cammonica & Tropia: ibi
cnim in ustrina clontinuo flatu excitatur ignis, & accensi carbones minus h bentes humoris. aquei, quam4nt rum lignum j plurimi proximi sunt: Vitruvius vero loquituet de Latice , quatenus signum in structuris utile est ad liberanda pericula aedificia ab trale icti ibus incendiorum. Nimirum ubi in struem con/esti sunt ca bone , . o. sellium flatu extimulatur istius, non solum in uno car
bone serpit ardur ex propriis igniculis sponte sua agitatis, sed etiam
erumpentes repelluntur a flatu , & ad alias partes non accensas.
propelluntur,. immo in illum eundem irrumpunt exilientes a proximis carbonibus alii igniculi: Ex quo fit, ut alacrius ardeant
omnes mutuo quodam. triinsmittarum igniculorum commercio, si
que vicissim foueant; sollium scilicet flatus dum erumpentibus e pruna igniculis occ irrit , illos repellit, & in interiores carbonis poros adigit, ut olidius & citius dis luant compagem. Propi
rea nil mi tum si larignis carbonibus utantur in excoquenda se ii vena ; cui sane utilis est copia salis, quo larix abundat: nam si salinae particular in aquis stygijs metalla inminutissimas particu las soluunt, caedem cum flanx a permistae vim similem habebunt ad separandum ferrum a terra. At larignae trabes aut tabulae in aedifici, non ita sunt collocatae, ut sibi inuicem, quemadmodum accensi carbones, igniculos transirittere possint, neque iaceptum b. una: trabe ardorem flatus extimulat . . Quod ii flamma reliquam materiam corripuerit , . nenuni dubium est , quin & larigna materies sicca & resinae reliqui jsa abundans, accendatur :ne que illam , prorsus exarsionis expertempronunciauit Vitruvius,
sed solum non pati ab ignesibi cito noceri: Grad. Nonigitur commentitia tibi , sicuti iv paucis , vide bitur narratio, . qua ibiille fidem di tis adiungere conatur; de tu ri ante portam castelli , . quod vocabatur Larignum, ex hac in teria' alternis trabibus traiisuersis uti pyra inter se composita alte, ut possent du summo sudibus & lapidibus accedentes repeIlere. Cum enim Caesar imperasset ciculos ex virgis alligatos, ac
sices ardentes ad eammunitionem accedentes mittere, & celerri me milites congressissint,psquamsamma circa tuam. materia au
206쪽
videretur iam tota muris cone Afie 'cum autem ea per se em
tin Iaeset, O requieta, turrisque intacta apparuisset , admiratris far ius t extra telorum missi rem ros circi-uallari . Cum enim simile vero videatur 4llos virgarum fasciculos non itas isse turri prosimos, ut ab illa nullo interuallo abessent, extra probabilitatem non erit materiae aduersus ignem 'contuinaci nullum amportatum sitisse conspicuum detrimentum a flamma in coelum subvolante, nec in ipsam vicinam turrim impulsa 4 ventorum flatibus.
Dan s. Non is egosum, qui later sabidas illico censeam reiicienda, que aecunque praeter consuetudinem eorum, quae quotidie cernimus, aliquando contigisse narrantur. Si autem in media. flamma ex virgis sub camino excitata larignam tabulam aliquan- diu incolumem perstare videmus , quidni in patente camposub dio a flamma passus aliquot distante cneque enim fasciculos compo tando accesserunt milites intra proximi teli laetum) non fuisse correptam turrim ex larignis trabibus compositam facile credide .rim Z si maxime, quo tempore hostes isnis materiam struebant, propugnatores, ut credere par est , astus a largiter aqua lignum aduersus ignis iniurias praemunierunt. Non ita prompte fidem ashibeo iis , quae de Ombria gemma narrata sunt Plinio non omnino credulum se prebenti, sed caute scribenti lib. 3 7. cap. I o. bria , cui ceraunia, frontia, cadere cum imbribus o fulminibus dicitur, eundemque esse tam habere , quem Bromia , dicitur Brontia autem fulmine icta restingui putant, ut ibidem scribita praeterea in aras addita ea , traditur libamenta non amburi .
. Nisi enim istiusmodi gemma polleat virtute ignem extinguendi, aut illum ex omni parte dissipandi , re libamenta contingat in do absint praestigiae, de quibus in antiquis Daemonum sacris, nec
vero temere, suspicari licet non video quid in libamentis ipsis
praestare valeat, ne calorem nimium concipiant, & amburantur.
Verba mihi d ari libentius patior ab iis, qui periculo facto testantur modicam telam, in qua Amethystus fuerit inuolutus, supra lucernae flammam , vel supra prunas positam non comburi, nisi qua parte lapidem non tetigerit : seri enim posse intelligo, ut vi caloris per telae meatus irrumpentis in lapidem particulas aliquas
Amethystus illicocmistat, quibus imbut in diris viribus res,
207쪽
sant, nec admittant igniculos. Sic non pauci putant deprehendi posse, an adulterina sit taraunia semina ; nam si genuina fuerit, illum ita illi applicatum, ut nusquam duplicatum omnes illius
partes tegat, ab ardentibus prunis non uritur, sed tantliminad icit; exsudante scilicet ex gemma, vi caloris, humore, qui filum inficies arceat igniculos. Sic Droselitus lapis igni admotus sudorem
emittit, ut scribit Isid. lib. 16. cap. r. H. autem, ut vera sortasse non sint, a veri tamen similitudine non longissime abesse viduntur: quandoquidem plumbum igne liquescere nemo ignorat, adeo ut in fornace additum alijs metallis eorum sordes abstergens secum rapiat auolando propterea Graecis μολυβδός dicitur, quasi inquinamenta rodens) nihilominus vasa plumbea, quibus alici bi aqua salsa excoquitur in salem, quandiu liquorem continent , 4ntegra perseuerant in igne vehementi, modo caueatur, ne calci Ius in aquam illam incidat, tunc enim vas perseratur. Ideo Columella lib. I 2.cap. 19. ubi decoctione defruti in vasis plumbeis agit,
sic monet , subinde faenicula peragitet , ne quid subsederis quod possit plumbeum perforare . Immo quod magis mir
remur , nisi res obuia esset) charta supra craticulam subiectis prunis imposita non comburitur, dum oleum continet, quo p iciculi torrentur. Nimirum liquor vase inclusus ita obstruit plumbi & chartae meatus, ut, licet non neget ignesculis transitum ad calefaciendum liquorem, non tamen locum det illis, quo a itati& commoti possint vasis compagem soluere: Quod si aliquid, ut calculus aut quid simile, landum tangat impatens, ne igniculi
transmeent, neque liquor inquere valeat in poros vasis , n sorte vi caloris plus iusto pateant, tunc igniculi in calculum incurrentes ,& non transeuntes , ita se commouent, ut plumbum liquefaciant, .& perserent, aut chartam comburant. Nec dissentiet Aristot
les, qui Probi sect. r . quaeae s. ait, Calor infundum vasis contractus extingui ab aqua potes. At etiam, ut eliquari res nequeat em trabilis si quid humoris omittatur. Maur. siror, nec nisi de industria factim suspicor, a vobis ea, quae igni resistunt, enumerantibus praeteritum fuisse omnium sere sermone celebratissimum Linum Asbestinum, quod nascitur in deseriis, adi isque Sole, Indiae locis, ubi non eadunt imbres , inter diras serpotes, assueuitque viuere ardendo, ut loquitur Plinius lib. I9. cap. I. i ignibus non absumit ., ide) Quum
208쪽
β modo Ignis accendatur. 2o Ieatur t testaturque ibi Plinius se vidisse ex eo ardentes in s cis conuiuiorum mappas, sordibus exustis splendescentes igni magis, quam possent aquis. Regum inde funebres tunicae coriaporis fauillam ab reliquo separant cinere . Similes telas in igne
incorruptas ex Amianto lapide ab antiquis contextas mem rant passim Authores , quibus inuoluta cadauera cremabantur, ne quid extraneum mortuorum cineribus sacculo Amiantino conclusis admisceretur. Hinc Brachmanes ex Amianto vestes suas
conficere sblitos, ut de se quoddam Diuinitatis specimen ederent, ex antiquo scriptore Hierocle refert Matthiolus inDioscoridis lib., cap. II 3. Sed multo melius S. Athanasius apud Leonem Castrium in illa Isaiae verba cap. 3. eum ambulaueris in igne , non combureris , ct flamma non ardebit in te , dixit, Icur ex Amianto lapide telae fiunt igni inuiolabiles, ita Leata Virgo Agnum peperit , cuius glorioso vellere facta in nobis vestis immor . talitatis. Id quod idem S.Athanas lib. de Incam. Verbi. tanquam rem testatissimam assumpsit,Siquis, inquit lipulam copioso Amianto vestiat, cuius natura dicitur igni resere, nihil iam inde ignem
metuet, utpote munita re , quae comburi nequeat . Ego vero
cum perspectum habeam a Seplasiarijs non raro pro Amianto sup poni Alumen scissile , periculum facturus , an , qui apud me erat lapis in villos dissolutus , Amiantus esset, primum gustu tentaui, & omnis acrimoniae expertem deprehendi, cum tamen es
men scissile linguam mordicet, & tandem emiceret; deinde a dentibus prunis imposui, quas & flatu excitaui, & in medio s co diu detinui, nihilque passus est detrimenti, immo vix inte- puerat: alumen vero scissile in igne liquescit, & bullas excitat . Aqua experiri nequiui , quia lapis integerznon erat, 'Amiamtus enim mergitur, Alumen scissile aquae innatat. Sed mihi visus sum satis habere argumcnti , ut Amiantum esse existia
Dand. Quod ad Amiantum a me silentio praetermissum attinet syncere, quod res est, eloquar non sbium declinandam putaui quaestionem, Utrum ab Amiapione distinguendus sit Amiantus, quamuis uterque igni resistere concedatur a Leonardo in Speculo lapidum. lib. a. pag.7o.& 72. , vertim etiam non mihi magnam asinirati onem mouebat lapidis particulas incolumes perstare in igne,
cui lapidem ipsum ex ijstem particulis coagmentatum resistemo non
209쪽
non pro magno Natum miraculo habetur. Illud est in Amianis sertasse singulare, certe rarum, quod lapis cum sit, in fila diuiditur, &, quemadmodum lana aut linum , lauatur,pectitur, ne tur, texitur, ut laudatus nuper Matthiolus obseruat: vulgus autem quasi lineam telam videns miratur non comburi; si lapidem putaret, quamuis extenuatum, cessaret admiratio. Asbestini
vero lini mentionem facere non sum ausus, quia, quae de illo na rantur, fabulam nonnihil redolere videntur; & suspicari licet mappas igne mundatas non ex alio filo, quam ex Amianto fuisse contextas. Cur autem lino illi Asbestim cognomen sit, quasi inextinguibili, cum neque accendi possit, non video; nisi forte etiam immortalem dixeris eum, qui nondum natus est. An per antiphrasim, quemadmodum Bellum quia minime bellum, & Parcae quia nemini parcunt, Asbestinum, hoc est ineetinguibile, dicitur linum, quod semper est ignis expers 8.Apte quidem, congruente que Asbesto, hoc est inextincto, nomen secerunt Iapidi, quem . Plinius lib. 37. 1p. Io. memorat, serrei coloris, in Arcadiae montibus nascenti, qui cum ignem non habeat proprium,tamen sic a det, Ut non possit extingui: de quo cecinit Marbodeus, Nam semel accensus conceptos detinet ignes, tinguique nequit collucens perpete flamma: S S. Augustinus lib. 2 I. de Ciu.Dei cap. 1 scripsit Adestin Arcadiae lapide ropterea sim cari, quυd accensus semeliam nonpiat extingui. Mauri mid si linum Asbestinum eiusdem esset naturae cum hemba illa apud Tartaros, quam ex Atlante Sinico paulo ante commemorasti Z Quamquam, ut ego pariter subvereor, ab impost re quopiam effeta ad emungendos argento simpliciores fabula de lino Asbestino inter diras serpentes nato in desertis, adustisque Indiae remotissimae locis inualuit, quia nemo prudens adeo curiolus esse potuit, ut tantopericulo, tantisque incommodis vellet imposturam detegere inuestigando, num vere ibi crescat linum huius modi, Vt cςrtior fiat, .Vtruim ex illo, an vero ex Amianto lapide deductum fuerat filum , quod ad texendas mappas osserebatur .
Verum,. Vt Vt est , una comprehensione omnia i complector . Illa
Ignem omnino reij iunt ita, ut nec in flammam , nec in prunas accendantur, quae plurimum constant sale fixo S terra; minimum
que habent Sulphuris cum Spiritibus & humore permisti,quo par i conglutinantur: illa vero , quae non parum habent Sulphuris
210쪽
atque Spirituum, sed tam spissio coagmentatione cum Sale & te ra facta est permistio, ut exigui & pauci meatus pateant ad exespiendos immis sa proximo igne igniculos, aegre accendantur :quod si ea sint, . quae sulphure quidem abundent, sed angustos
habeant poros, tarde ignem concipiunt, quemdiu retinent: sin autem Sulphuris atque Spirituum copiam rarae textura coniungat, illa sacile exardescunt , &cito absumuntur. Ex quo patet non eandem omnibus esse conflagrandi rationem: nam de arboribus
ipsis habemus Ecclesiastici secundum livas uae,sic ignis
exardescit. Hinc arbores sponte emortuae, quia evanescentibus una cum optima Sulphuris parte Spiritibus pingui humore destitutae contabuerunt, non satis aptam ignibus materiam submini-Dante Contra vero terra Viterbiensis, quippe sulphurea, igni admota ardet. In Sicilia locus est, quem indigenae vocant M. Cremata, quia sulphureo olim concrematus incendio. in Lycia , teste Plinio lib. a. cap. Io 6., Hephae ij montes taeda flammante ta
adeo , ut lapides quoquὸ riuorum ct arenae in ipsis aquis ardeant , aliturque ille ignis pluuiff. Baculo si quis exsis accenso traxerit sulcos, rivos ignium sequi narrant et id quod
bitumine resertos illos montex manifeste indicat, cum tam f cile ignem concipiant : bitumen vero accensum & liquescens per
sulcos ab accenso baculo in simili materia similiter incensa excavatos deduci quasi riuum ignis, non superat fidem: quemadmodurn neque illud a probabilitate longe abest, quod in mediis aquivigniti lapides ardeant, quandoquidem pinguibus &oleosis aqua non adhaerescin: pluuijs demum cadentibus ignem quodammodo est nemo mirari potest, qui quotidie intueatur a fabro serrario aspersas aqua prunas, It validius ardeant; aqua enim ac pluuiae
guttae occurrentes Spiritibus atque Sulphuri ex valde accensa materia erumpentibus, illos reflectunt, &ad linteriores partes adigunt , ubi acrius agitantur plures igniculi coniuncti, qui aquam aspersam in vaporem resoluentes Spiritibus & Sulphuri erumpentibus permissum, noua hac flamma ignem augere videntur .. Sulphure pariter refertam fuisse terram in subiectis Ariciae aruis necesse est, cum arderet, si carbo decidisset, ut ex Authorum testifica-uone refert ius lib. a. p.ro 7. Neque famae refragandum est,m percrebint de incensis aliquando in Brabantiaint ris iugeris; unci y cet resigilla. carbone fossili, hoc est terra bitumineo a ple-
