De igne dissertationes physicae auctore Paulo Casato Placentino Societatis Iesu. In quibus plura ad ignis naturam spectantia physice explicantur; et physicam philosophandi methodum cum Aristotele consentire ostenditur

발행: 1686년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

αμ Disertatio Septima.

plena: cuius quidem duplex quasi species obseruatur; altera ex ipsa superficie telluris abscinestur in laterculos ; altera magi

compacta es litur ex cauernis, quae est valde grauis , & calorem habet vehementem, ubi semel ignem conceperit, adeo ut Le dienses de suo lithanthrace Tourbam vocant Belgae) loquentes

glorientur, se habere ignem igne calidiorem, O ferrum ferro durius; quod enim ferrum effodiunt, li uiusnodi lapideis &bitumi nosti carbonibus funditur. Sed & tertiam speciem fortasse quis addat, quae ex aquis stagnantibus in Hollandia alicubi eruitur:

Nam minuto reticulo limus ex fundo extrahitur, qui nauiculae ii positus demum in terram ex aquis prominentem exponitur , & explanatur, ubi aestiuo calore aqua expirante lutum illud ita solida. tur, ut hominem ferat, qui massam adhuc tractabilem apto instrumento tessellatim in laterc ulos diuidit; hi vero in struem ca cellatim aggesti Sole & vento siccantur, atque aptissima sunt ignis materia. Verum non tertia species Tourbae haec esse videtur, sed pertinere ad primam speciem, quae superfusa aqua in limum abi rit. Ad idem genus reuocari potest concretio quaedam Dauri v cata, ut author est Laevinus Lemnius, quae in Zelandia gignitur; nam, velut ex fodinis, glebas nigras, & pinguedine imbutas eruunt,

quae accensae calorem ingentem excitant.

Dand. Admirabili sane prouidentia mundum administrat Deus, consulitque rebus humanis, nec solum uniuersis, sed & singulis; eum enim humana societas igne carere nequeat, tum ad depellendum stipus, tum ad coquendos cibos, tum ad artium opificia, quibus regionibus lignorum copiam non tribuit, succed meum aliquid concessit; modo solertiam non opprimat incuria, & suis norinthomines uti bonis. Equidem suspicor fieri posse, ut v banis nostris canalibus eductus simus, & in patente area Soli ex positus atque exsiccatus, materiam igni subministraret, quemadmodum de .Hollandia commemorasti. Quod vero hic hi Eur pa, idem etiam apud Sinenses contingit: nam ut legi ita Atlante Sinico pag. 32. de Urbe Peliing, pro lignis actibent ex Ele montes sum: dc pag. 37. de Provincia Xansi euhdemcarbonum fossilium usumcommemorans, priri contulus, inquit,

bent flapides enim saepὸ ingentes, ac nigerrimos 4fodiunt i tum, uti di in Belgio m ris ea, aqua perfusos miscent, magisque consi uni : HYficulter quidem ignem concipiunt , at concinum nut,

212쪽

s, ἡ

omodo Irnis accendatur. bos Eurisyma vegetum , urentemque fortissimὸ , retinent. ε

Crad. Lapides hi bituminos, carbonum nigredinem aemula res, ex morat ibus eniti satis ostendere videntur, non eandem ubi- qtie in Navir hemissionis fossilis gignendi rationem,quam Simon Stevinus Cosmographiae lib. a. quieside Hylocinesi, prop.6.&7. indicauit , Terrae nignae in vitream phialam iniectae puram aquam asstidit: tum ita aquam terrae permiscuit vehementi agitatione, utriqua nigresceret; & post breue temporis interuallum , quantum satis esset, ut quis quinque aut sex passus conficeret, aquam nigram reusam excepit vase ad id parato, novamque aquam puram reliquae in phiala terrae addidit, iterum agitauit, EV turbidam factam priori adiecit , hoc idem toties iterando, quousque mera arena reliqua fieret in phiala. Cum veris humor ille omis in vaporem abijsset, S quod subsederat, exsiccatum fuisset, hoc admotatum ignem ita excepit, ut haud fixus arserit, ac funiculus sulphuratus selopetariorum , aut fomes igniarius paratus ex fungis arborum , detracta parte lignosa, in lixivio coctis, addito sulphuris sextante, hoc est uncijs duabus in singulas fungorum lubras. Hinc ille intulit inundationibus aquarum abreptam esse superioribus locis terram nigram, quae cum in aqua dissoluta suisset, & primum arena, utpote grauior, deposita fuerit, deinde retardato aquae campos inundantis cursu, etiam hunc limum subsedisse , qui demum exsiccatus conflagrare possit. Vt enim limvera esse possint in depressis regionibus mari proximis, certe in montibus locum habere non possunt. Huiusmodi Uthanthraci parum absimile videtur lignum fossile, quod ante non multos a nos etassum est ex agro Tudertino in Vmbria, praecipue circa duo Castra, quibus Colli Sicco, & Rosam nomen est: Matina est grauis, quς in aqua mergitur, multis venis summa varietate distinguitur: aliquando in uno fusi pars in Creta dura, altera lignum, tertia Carbonem resere. Lignum recens c teri a defitum deflagrat quidem, sod lente, cum multo fumo & sttote; siccum vero non adeo insuauiter olet, & calorem ita acrem emittit, ut neminem proxime adstare remittat; nec cito consumitur , sed

ignem diu alit: quod si lignum lapidescere coeperit, in igne perstat biduum aut triduum, quin consumatur: de quo plura melegisse memini in Francisci Stelluti opusculo Romae impresio 163 . Verum cum multum temporis in ista una disputatione consumit O a rimuS,

213쪽

-6 Dissertatio Septima c

rimus, quomodo admoto igni ignem materia concipiat, temp.rii aliquid impertiendum videtur illi quoquξ accensioni, quae nullo

extrinlectis assumpto igniculo contingit, quemadmodum sceni non satis exsiccati aceruos sita sponte exarsisse non raro dolemus colo: norum negIigentiam frustri incusantes . . Mauri Sicutignis adeo prompte materiam ad exardescendum

facilem corripuit , ut nisi illa deficiente non extinguatur, α p stu semper indigens satietur nunquam; haud absimili ratione de materia ipsa, quae ab igne depasci potest, disserentes tam amplam ingrediuntur sylvam, ut disputationis exitum vix reperiant: id quod nobis contigit ex alia in aliam quaestionem dilapus. M rem igitur tibi geram, Gradonice; quandoquidem non admodum difficile erit, ut opinor, rem hanc explicare, si serment tionis persectar methodum perspectam habeamus: sementationis , inquam, perse , quae scilicet ad naturae alicuius persectionem atque absolutionem progreditur ; hic etenim quidam fermentationi similis motus intercedit, est tamen corruptela r & foenum ipsum putrescere indicat foetor,qui exarsionem praecedit. Animum- ne unquam ad sermenti munus retulisti λ Grassi Nihil unquam me in eam mentem impulit, ut ferme tationem satis attente perpenderem: vix enim aliquando, cuna mihi venanti cibarius in casa panis oblatus suisset quo tamen,ut Ptolemeo peragranti AEgyptum , comitibus non consecutis , Ut

Cicero refert in Tusca nihil visum est iucundius atque stoma cho postea leuiuscule laboranti dictitarent socij non fuisse satis se

mentatum, carpi mecum ipse exquirere, quid nocere posset st macho i nchoata tantum panis sermentatior verum Lepores perse-

quenti non licuit diutius philosbphari. Memini tamen mihi tunc, ipso statim illius commentationis initio, hoc peculiari animadue sione dignum visum suisse, quod, cum sermentum sit massa quaedam corrupta , & acida , non solum pani gratum saporem iiibuat omnium plane consensu: non enim hic, ut singularibus qui-l bus da in palatis magis arrident perdices putredini proximao verum etiam illum salubrem eiliciat, futurum alioquin sine semento coetu dissicilem, ponderosum, crassum, glutinctum , crudisti - moribus aptissimam materiam; nisi forte athletica corpora, qu r. mulio Iab &omi contentioneartatem traducunt, Gymς panea ozantur, ut solidiore alimento , minusque dissipabili utantur.

214쪽

s vivisodo Ignis accendatur. 1

Acorem illum fermenti pertinere ad conciliandum panisaporem non multum habet difficultatis, nam saepe cibos acidis condimus: sed acori fermenti cum coeteris panis proprietatibus quid commer- cij intercedat, non statim apparet. Maur. Fermentum eX A parte quatenus massa illo imbuta se uendo crescit sic apud Poetam, qui ira tussiescit & inflatur, in se

mento esse , aut iacere dicitur acorem necessario non exposcit, nam &oua conquassata si addantur , panias sermentescit ampli iis,& spongiae in morem magis excavatur: p terquam quod & me dicamenta non pauca, de vinum fermentescendo deducuntur ad debitam suaruna partium complexionem, & maturitatem cui nihil interim dicam de plantis & animalibus, in quibus fermentatio

est , omnia enim, quae aluntur , erescunt, ut obseruauit Cicero de eontinent in se Uim caloris & tame ihil acidum reperitur, cuivis fermentandi tribuenda sit. Est autem Fermentatio generatim sumpta, intestina quaedam commotio particularum hetero genearum, ex quibus constat corpus sermentescens; quae dum op portune agitantur; se vicissim atterunt, comminuunt, permiscent, apprehendunt, atque in unam naturam temperant. Gia vero aliquando huiusmodi motus est paulo concitatior, & corpus in motu plus occupat spatis, quam repleat quiescens, dum multae sunt particulae, quae varijs motibus cientur , necesse est corpus ipsum turgescere& inflari, bullas excitare,& seruere. Haec manifeste deprehenduntur in pane de vino. Et quidem, quod ad panem spectat, primum sermentum pistores, quos interrogaui, sic parant. Farinae ad pultis modum subactae salem tantummodo aliqui addunt, plerique opportunitis etiam acetum: in loco non stigido dimittunt ad horas aliquot, post quas inflatam ac turgidam pultem illam inueniunt, cui deinde farinam aliam adiruiunt cum aqua congrua, & massa, ne a stigore ludatur, custodita sensim untumescit: hanc vero iterum aqua addita dissolutam cum noua farina commiscent; &ubi massa haec turgida facta fuerit, idem tertio repetunt: denuim malsam ipsam depsunt, in panes dirimunt, &antequam detumescant, in furnum calidum condunt. Ex massa illa fermentata &incocta partem aliquam sale addito ad acorem seruant, tanquam fermentum ad conficiendum iterum panem. Si pri mi illius fermenti intumescentiam consideremus, illa utique ad Particulas salinas referenda est, quae dum aqueis particulis uniun

215쪽

nilfretatio Septima.

tur, ab adirustae terrae vinculis solutintur, & in motum concitatae impetunt proximas farinae particulas, easque tandiu exagitant, ut etiam insitos farinae Spiritus, &Sulphur,& Mlemtaxata eorum compase demum excitent ad motam iuxtat oram indolenti; ade queuniuersa moles , cuius parto tantur, nec tamen subtili res avolare possuntob materiae Plutinosae tenacitatem, intumescat interietas cauernulis. Nequeiatinas particulas tantum intelligo, quae ex Sale communi separantur, sed etiain quae in aceto insun ditiquores enim acescunt, quando eorum salinae particular exaltantur, videlicet non iam languidius si uiae mouentur; quippe quae non amplius separatae interiems Spiritibus, & Sulphure, & terra; sed dilapsis magna ex parte Spiritibus & Sulphure coitionem faciunt, & rerum potiuntur huc illuc discurrentes , quasi factae

fluidae . Dand. Acorem ex hoc salinarum particularum concursu, nulla.

aut tenuissima terrae Spirituum ac Sulphuris admistione, oriri mihi facile persuadebis; quippe qui satis scio vehementi ignis calore rite administratoeliquorem destillatione Elicitum ex Sale communi valde acidumesse, & Caput mortuum insipidum, si iterum liquore eodem affuso imbuatur, fieri denuo salsum: in liquore enim illo particulae salinae non disiunguntur interiecta terra liqc verbillarum agitationem aliquo modo impedit, cum perimiscentur. Sumiliter si SpirkukSalis, & Vini partes aequales misceantur , & te . vel quater peri tortam destillentur, uniuntur,& quodammodo dulcescit Spiritus. Quapropter non procul abessem ab eorum se tentia, qui potissimum Naturae ignem elementarem in acidis statuunt; illa himirumplus habent salinarum particulariun exsolui xum vinculo terrae & Sulphuris. Sed non est hic locus ad ista digrediendi ; pergendum potius in sermentationis explicatione , ut propositae quaestionis exitum inueniamus. Maur. Paratum itaque fermentum cum farinae in, massam: iubigitur, &sopiti in farina Spiritus, simul cum Sulphure & Sale, excitantur in motum a cognatis sermenti particulis, quae omnes dum sese varias in partes agitant pro sibi ingenitam abilitate , inter se

quoque confligunt; quo sit, ut crastiores particulae attenuentur , viscidae dissoluantur, aperianturque meatus, per quos agitati Spi litus&Sales volatiles una cum Sulphure penetrare valeant, atque multoJiberius commoueri. Hoc vero inmatureta fit minimaruuir γ

216쪽

suo modo Ignis acceniatur.

particularum coagmentatio atque complexio , ut soluti Spiritus peruagantes tum illas propellunt, excavent in massa cauernulasso e quidem licet aliquanto.minores fiant, dum massa depsitur, si tamen panes calido sumocondantur ante , quam sermentatione cessante subsidant partes, absumpto vi caloris humore superuaca neo , qui rarescit primum, deinde avolat, relinquitur panis spon, siae in morem plurimis patentibus meatibus excavatus. , &leuis, atque adeo in ventriculo coctu facilis, quemadmodum etiam iure aut vino conspersus illo imbuitur 'At contra accidit pani azymo, aut non rite sermentato , cuius substantia viscida est, tenax, arcte constipata, ponderosa, & dissicillima ad concoquendum, quia particularum apta commistio, ut conficiatur chylus nutritioni congruus, uniuersa perficienda est calore ventriculi,qui nisi abundet Spiritibus & substantia aliqua sermenti vicem supplente, nequit huiusmodi cibum exterere; vel saltem diutumo tempore indiget, ut demum in stomacho permistionem illam obtineant particulae , quam per sementationem pridem consecutς fuissent, amtequam panis furno committeretur coquendus. Praeterquam quod, quando dentibus manditur, extenuatur, & mollitur cibus, cum

illo permiscetur saliua, quς ex Tonsillis linguae assidentibus Opresis a vim quandam habet fermentativam, est enim excretio, cui muteriam suppeditat partim coctio prima, quae fit in ventriculo, parti m tertia, quae fit in cerebro. Cum igitur pani fermentato meliusquam Mymo commisceatur saliua, satis apparet illum prae hoc fac, lius in ventriculo sementari. Sed ad institutum nostrum in hoc diutius immorari non est opus: transeamus, si placet, ad vinum, quod musti esseruescentia, &continenti quadam sermentatione, ad persectam maturitatem perducitur. Vus maturς succum, acinorum solliculis inclusum,abum dare tum Spiritibus & Sulphure, tum Sale, indicat Aqua ardens ex vino educta a Chymicis,&Tartarus adhqrens doliis, in qua

multum Salis reperitur coniunctum cum non exigua terrae copia ..

I sc igitur omnia in Musio confusa non indigent extranei alicuius fermenti stimulo, ut agitentur , sed sponte sua effervescunt , ut satis ommbus manifestum est: immo non miniis cauendum, ne in loco ardoribus Solis exposito collocata vasa concipiant calorem, quo mustum plus aequo serueat, quam ne in loco uimis frigido r Ponantur, quocompressisparticularum motibus mustum ebullire

prin

217쪽

' Distyreatis septima.

prohibebitur V Amicus mihi erat vir nobilis, qui adeo dulci potio ne delectabatur, ut recens mustum recondi iuberet in dolio, quod perpetuo custodiebatur in crypta seruandis nivibus destinata: &plane mustum , etiam usque ad sequentis anni vindoniam, ut ipse

expertus sum ,. videbatur. Suam tanten valetudinem ita prudens curabat, ut vix aliquid de eoaliquando gustaret permiscens in cyatho cum vino desecato : intelligebat nimirum mustum huiusmodi liberalita haustum posse intra venas effervescere, &praua fermentatione sanguinem inficere: quemadmodum si aliquid istius liquo ris per fistulam sepemodolij osculo immisam infundatur vino in vappam declinanti, tum leni baculi agitatione illi commisceatur,

musti denuo sermentescentis commotione agitatur vinum , &ita vires resumere videtur, ut in vitro exiliat. Contra vero si in loco nimis calido vasa, quibus recens expressum ex uuis mustum continetur , collocata fuerint, periculum imminet, ne esseruescentia ni mia, ob externi caloris additamentum, Spiritus maxima ex parte avolent, neque in tam celeri partium omnium commotioneces omnes subsidant, partesque inutiles secernantur, atque adeo neque vinum satis desceratum hauriatur, neque sane diu permanere possit, quin exolescat, neque grato sapore palatum a sciat .

Idcirco aliquos noui, quibus in more positum est musti valde s

nerosi feruorem interrumpere, innatantes uuae expreta reliquias aliquotiesdemergendo affusa modice aqua; quo fit, ut suavitas quaedam permanens vino concilietur quod coeteroqui ad nimiam austeritatem vergeret prohibita scilicet multorum Spirituum expiratione, & diluto Sale. Sic de tertio quodam Sinapis fatiui genere, semine albo, minusque acri, nec adeb excalfaciente, scripsit Matthiolus in Dioscor. lib. a. cap. I 8.1 risum hoc , mu tique recenti commistum , diuitiis eius dulcedinem tuetur , atque' eam deficere prohibet, quod ebullitionem reprimat. Eaque propter qui ex Tridentino agro in Germaniam mustum comportant , boc Sinapis genere cadis imposito , dulcedinem muni eonseruant . Quando enim mustum temperato quodam & aequabili seruore ebullit, particulae, non pnaeter modum agitatae, commiscentur, seque vicissim apprehendunt illae, quae copulatae in unam naturam temperari pos- unt, reliquae autem congrui neXus expertes aut in fundo vasis, si graues fuerint, amurcae instar, subsidunt , si vero leues, ad supre- viam liquoris partem emergunt; intermedius humor minime turbidus

218쪽

omodo Ignis accendatur. 2IIbidus eximitur per inseclus epistomium ad vasis latus positum pam

stipiti fundum, ne saeces secum rapiat, & in dolijs reconditur . Nondum tamen cessat fermentatio, nam lenta qui leni sed conti nenti , commotione cum Sulphure de Sale volatili exquisiti ita pe miscentur Spiritus , & vniuntur, resectis terreis particulis, o S te fixo , ac redundanti Sulphure, ex quibus potissimum, modico spiritu adiecto, coalescit Tartarus dolijs adhaerens. Hic autem Sulphure & Sale abundans; est quasi fermentum, quo vinum ad ma turitatem sensim perducitur , quandiu aequabilis est commotio particularum: at si vel Australibus ventis, vel externo calore, vervasis agitatione, excitentur Deces, ac vino permisci'rs incipiant, hoc esseruescit immodice, vinumque turbatur; dc, nisi statim dvase educatur, atque a cibus seiun atur, vinum fugiens dimittet Spiritus, siue rancidum factum ob Hilphuris exaltationem, succoacescens ob salinatum particularum concursum . Neque enimi lem vino contingit, quod aquae, de qua Guillelmus Piso de Medicina Brasi.lib. 1.pag. a. haec scribit . Sub AEquatore nauigantibus aqua bis, terve foetorem ac putredinem concipis in vasis, antequam durabilis, omniqque corrnptionis tandem expers flat : subsidentibus videlicet foecibus, & pura facta aqua: at vinum corruptum non restituitur. Quamuis autem plura adhuc explicanda superessent ad rectam, aut prauam vini sermentationem pertinentia, haec tamen nobis satis esse possunt ad intelligendam intestinam particularum com

motionem, ut eX ea innotescat, cur foenum non satis siccum &coaceruatum sponte sua accendatur: id enim contingit ex perue

sa quadam sermentatione, qua non commiscentur particulae, sed dissoluuntur. Foenum siccum abundare Sulphure atque Spiritibus manifeste ostendit non iniuauis odor , quem exhalat absumpto humore, quo obrues antur , & continebantur in herba virente. Est hac nimiium recisa in scenisicio, atque sensim tabescente, cum Sol immissis radijs, aut saltem ventus leni impulsu, euocaret

humorem minus arcte cum terreis particulis copulatum, ac propterea in minorem molam herba arescens contraheretur , multae

sulphuris atque Spirituum particulae factae sunt inuicem propiores, ideo efficaciores, & quasi sui iuris ,cum,ampto humoris interm dij impedimento, relictisque miliusculis meatibus , facile commoueri valeam, si excitemur, immo utiquae sponte expirent ,

219쪽

quae non iniuc do odore nares titillant. At si stenuis nondum psobe exsecatum, seu pluuia madi tum, loco nullis ventis pervio, congeratur in grandem aceruum; a Sulphure ac a Spiritibus exsolutis attenuatus &propulsus humor ille superuacaneus ex medio aceruo expirare non potest spissius quippe densantur flaccidae, quam arid cherbae idcirco invadis ingenitum herbae humorem,&salinas particulas soluit; a quibus, duim extraneo huic humori uniuntur, dimittuntur Sulphuratque Spiritus e hi vero liberati vinculo, quocopulabantur cumSale, nihil obstat , quin tumultuentur, &facto impetu similes particulas, natura sua in agit tionem pronas , ad defectionem&llicitent, eas urgendo. Pondaucto sensim tumultuantium inumero, atque conflata seditione, malum serpit usque eo, ut odoris tetri staditas fidem faciat int stinae effervescentiae, erumpentibus cum Sulphure Salibus ; a que demum agglomeratis plurimis spiritibus una cum Sui mreis particulis, vehementiusque agitatis, flamma exiliat. iGrad. Non ante multos annos similem calamitatem valdE n

tabilem in insani Galliae Cisalpinae vibe accidisse memini e Cum enim ad quadringenta , & eo amplius , foeni plaustra congesta fuissent sub porticu fornicata, post hebdomadas aliquot grauis

quidam odor, deinde vix tolerabilis scetor expirabat: rei nouita te excitatus iupremus stabuli prisectus iussit furca tentari aceruum,& sceni manipulos aliquot eximi; sed vixopus aggreditur famin Ius , cum illico flamma re modice excavato aceruo erumpit inclinctabili incendio. Ne autem proximum aedificium flamma nimia corriperet, siforte in aream ei)ceretur foenum, satius esse dux runt aceruum illum non fodicare, sed accensum ignem sub porticu sibi permittere, donec uniuersa materia congesta suas flammas reserbens a semice reflexas absumcietur: opportuno sane consilio, non enim tam cito conflagrauit, sed non nisi post quatuor tandies soli relicti sunt cineres , inter quos repertae sunt messulae albsuot, quae in virium guxerant. Ne verbornix vi caloris vitium Iaceret, superius pauimentum assuia abunde aqua ad cubiti altitudinem munitum est : id quod egregis, & in sententia su

cessit Mauri In his i ue, quil, exardescendi causa est humor e temusde aduentilius, opus est plurimum Spirituum atque Sulph

gearum di pinguium particularum inesse; quae quandiu distrem

220쪽

sbismodo Ignis accendatur. 2I3 inuicem manent interiectis salibus, quibuscum permiste implica

tur, initari nequeunt pro sua naturali mobilitate; ubi vero sales humori superuacaneo copulantur, mixti compages laxatur, nec particulae fixς valent retinere volatiles,quin sugiant,& plures unum in locum congregentur, ibique esseratae collatis viribus mixtum diascerpant, ac dissipent . Porro ex hac salium discessione huiusmodi

contagnationes oriri, non obscurum argumentum suppeditant permissiones quaedam corporum arte paratae, quas pluvia , aut affusa aqua excitat ad exardescendum. Nam si Pirenaualis , & Graeca,

Sulphur, Tartarus, Nitrum , & Petroleum aequis portionibus misceantur, isque ad duplum pondus omnium Calx viva addatur,& cum Vitellis ovorum misceantur , tum diebus aliquot in fimo equino, aut balneo digerantur ; eam misturam pluuia accendi perhibent non ignobiles Authores: idemque affirmant de globis essem malis ex Calce viva, Sulphure, modico gummi Arabico, & oleo liani, qui aqua accenduntur. Gassendus pariter in Vita Epicuri in M teorologia pag. Io notum esse ait, ex Nitro intermistoSulphuri, bitumini, & Calci uiuae, misturas fieri quasdam , quae aspersione humidi, vel etiam sputo accendantur . Cum enim in huiusmodi misturis, alijsque similibus , aqua non adhaereat naturis pinguibus , oleolis, &resinosis, satis constat illam potissmum inuadere Salinas particulas in Calce viva, Tartaro, Nitro, luprum Spiritus & Sulphureae particulae libere commeantes sollicittant reliquorum admistorum corporinnsimiles phticulas facile volatiles, postquam digestione,& ouorum vitellis quasi sermento Spiritu enim & Sale volatili abundant adiectis laxata est eorum compages. His addite, si placet, quae adnotauit Io: Rodulphus Glauber Fumnorum Phalosophicorum pari. 3. pag. 3. ubi haec habet. Accipe miseriae aliquia, ct inuolue linteo madido aliquantisper , ct experieris lapidem illum mineralem ab aqua accensum, atque adeo cal factum, aes fuisset in igne, ira υt vix manu illum tenere possis: qui tandem etiam iuturniore actione aquae instar ealcis visafatiscet ,

di consumetur.

Grad. Vnum mihi superesset hic interrogandum , Cur seno illo, quod paulo ante commemoraui, non eruperit flamma,nisi caenillud fodicare voluerunt. Sed fortasse iusto longiorem sermonem

protraherem ..Maur. Ita plane e rea esset nonpaucis verbis expedienda; vides

SEARCH

MENU NAVIGATION