De igne dissertationes physicae auctore Paulo Casato Placentino Societatis Iesu. In quibus plura ad ignis naturam spectantia physice explicantur; et physicam philosophandi methodum cum Aristotele consentire ostenditur

발행: 1686년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

64 Dissertatio Tei fia

mentum aduersis scabiem Dedam , pseram . prtaginiis, Scsimilia cutis vitia, si eo pars affecta delibata fuerit. Grad. Adhuc tamen igniculos illos fuligini permistos graues

esse non constat.

Maur. Sed si omni sulionis suspicione submota adhuc augeri

pondus innotescat, nonne solis igniculis grauitatis incrementum tribuendum erit Z Duae stanni unciae duobus crucibulis sibi inuti in oppositis& coaptatis conclusae fuerunt, commissuris omnibus atque rimis luto Chymico probe obductis , ne quicquam liblabi posset. Sesquihoram in furno probatorio Stannum tulit ignis vehementiam, & ex crucibulis exemptum inuentum est acquisi-uisse pondus granorum sex; quod sane nulli fuligini tribui pol rat, siquidem stanni pars redacta fuerat in calcem valde candibdam , maior vero pars abierat in massam eleganti colore luteo a trum fere aemulante, paulo tamen saturiori, imbutam . Vtique calcis illius candori nihil erat commercij cum atro fuliginis colore; quae tamen per crucibulorum meatus irrepere non m terat. Quid t

od uncia Calais Stanni nouo catino immissa est, & per duas h ras sub tegula fornicata in fornace probatoria detenta ; ubi fuit exempta, & adhuc feruida bilanci imposita, deprehensaeest auxisse pondus drachma a& granis triginta quinque: &nequa suta esse posset suliginis suspicio, puluis ille maiorem ex lane albedinem traxerat. An vero tam amplos in vitro poros conlangere ponsumus, ut per illos fuligini aditus pateat λ Et tamen purum stan num in minutiores particulas dissectum, atque vitreis phiali quae ignis vim serre possent, inclusum partim in calcem redactium, partim in massam coactum, ponderis incrementa conspicua suscepi ex diuturna ianis actione. Neque hoc solum quando igniti carbones adhibiti sunt, versim etiam chm defaecatissimus vini spiritus, nihil reddens fuliginis, ardebat. Porro in tanta experiment Mum ab Egresio illo viro institutorum varietate , illud non levi aridi maduersione dignum videtur , quod in vitreis visis contigit misnor ponderis accessio, quam in crucibulis occlusis: id quia summis vitreorum meatuum angustijs tribuendum est, per quas non nisi tenuissimi igniculi se interre valeant, cum coeteroqui vitrum sit relicuis spiritibus imperuium, nam in eo, praescitim Hermetice

clauso, ieruantur.

Addo duplex experimentiun a Io: Rodiilpho Glauber lib. de Auri

72쪽

. De ignis loci. Q

Auri tinctiiri pag. 'allatum. Solue, inquit, metallum sulphv.

reum aliquod, ut ferrum, aut cuprum, quouis spiritu acido rdenuoque abstrahe spiritum : id quod remanet candefacito, non tamen nimis, sed quantum sufficit ad omnimodam spirituum e pirationem . Reliquam huiusmodi materiam obseruato prilis illius pondere crucibulo immissam colloca in igne caue tamen,

ne fluat metallum, sed saltem obscure candeat cum crucibulo γtrium vel quatuor hebdomadum spatio . Quo tempore elapso, iterum exemptum metallum ad librae lances examina, de re ipsaeuidens experiere metalli tui incrementum. Alterum est , quod ille vocat Euidentius. Colloca cuprum, vel aliud metallum stilphureum cum r6 vel 18 partibus plumbi in cupella optimε cr mala facta e cineribus ligni vel ossium, in fornace docimastica obseruato pritis exatastane pondere cupellae, cupri, & plumbi

&igne, non tamen nimio, fac evanescere cum plumbo cuprum .

Quo facio exime cupellam , ubi refrixerit: & illam denud examinatam libra reperies longe grauiorem, ita ut pondus eius quamuis multum plumbi in auras abierit in cupellatione cxcedat non

modo proprium sed etiam cupri & plumbi pondus. Quid additum

est praeter ignem, Grad. .anquam satis perspectum habeam a non paucis hanc igniculorum irruptionem in vasa igni e 3osita improbari , neque prorsus velint aquam subditis ignibus eseruescere, quod illi calida effluuia per vasis meatus illapsa commisceantur ; Ego tamen ab hac philosophandi methodo non abhorreo, & facile adducor, ut admittam tenuissimas ignium particulas ita se in metallorum ros insinuve, ut illis implicatae & permistae cohaereant. Verum ab illa tam penitus insita, tam vetusta opinione , quae lycea odi pleuit, nec sollim ad opinionem vulgi retenta videtur, de Ignis leuitate, cum ea iam tum puer imbutus fuerim, non adeo pro pie me expedio; propterea me omnem prius in partem verso, quis illam ex animo excutiam. Liceat igitur sic ratiocinari Fingamus molem aliquam ex ferro &. ligno compositam, huiusque molis P uitatem in aqua examinemus . Tum moles illa nardenti sornace tantisper retineatur, dum lignum vi ignis absumatur; aut potius quam forte additi pondens suspicionem ingerant igniculi mistro mimantur aut omnes, aut plurimae partes ligni. Dcinde it n in aqua examinetura sistisius grai .ec deprehenderia

73쪽

ω . Tertia.

maior: non quia aliquidgraue additum . illi' suerit, sed i quia albsi d leue, videlicet lignum, demptum est, quod sua leuitatem aqua deici ebat ferri grauitatem quamuis in aere facta sit minor grauitas dempto lig'o , quod pariterina re est grave. inides , inquam, simile aliquid in illatis experimentis contingat λ Cum

primum ex vena metallum ieiunctum fuit, ope ignis solutum in massam frigore ςo luit, intra poros plurimas ignis permisti partise illas conclusit, quas si divisimus aere leuiores, 'utique metalli grauitatem imminuunt. Iam verbii metallum igni iterum exponnatur, in eoque diutius ad aliquot horas detineatur, vi caloris ita recludi possunt intimi meatus, vilessissimae particulae ibi iam d idumconclusae, & raritatem maiorem Uectantes, tandem auόlar valeant, fiatque metalli maior secundiim i speciem grauitas , non . quia graues aliquar ignis particulae additae fuerint, sed quia metit,

tum particulas aere leuiores amiserit. Ma . Ingeniose excogitatum .' an veritas prorsiis congruar, non satisscio. Si ex caloris vehementia metallicarum laminarum,

aut scobis, aut calcis meat recludiuitur, & ignei spiritus, quos, si cum acre comMentur, 'laues dicis, inde a Iant, quid ne rum locumsuccedit λ Nonne similes igniculi λ & quidem maiore copia pro meatuum amplitudine maiore a quit propterea, si aere lauiores essent, multo magis metalli gnavitatem imminuerent, quam tamen autumobseruamus. Nequefossumus igniculos omnes extrudere, ut prorsus aer poros illos impleat; quandoquidem uc seruens inateria. bilancis examini siubiecta est . . Fatendum

igitur igniculos inmateriam metallicaminuentes: simileponderis augminium deprehensum est in Coralijrubri fragminii lis in vitrea phiala hermetico sigillo obstructa clausis, super acceuos cari, ne j ne vitrum labem saceret, per interualla collocatis. dum alii ab aliis urgentur, ita demum intra poros constipari, &cum ali, particulis Unificari ,: Vt . pro sua mobilitate au6Iare n queant; Iid quod aliquam tenu)oris diutumitatem exigit, ut mriendo didicimus. Vt autem, quod res est, sincere elMuar, dissimulandum non videtur, quid tandem ex huiuscemodi experimentis in rem n confici queat. Et prim*m quidem ex p. stremo, quod P attulit-Fenetrabilitate Miri , eummento hes mustu

mi unciam in vi rea retos diametice sigillata post duas horas

74쪽

sthis loco .

Ilictatam suisse pondem rana sex, ita tamenit septeni scrupuiala & amplius in calcem sebcaesiam cohuersa fuerint . Cum vero calcis illius quod Plumbis& extinet e Flamme ae regatum ipse vocat pondus in Aqua examinaretur, deprehensa est specifica grauitas minon Dcilica grauitate lumbi , cuius grauitas ad aquς molesaris uitatem est proximovi a 3 ad a subtilis verb huius Calcisgrauitas inuenta est solum ut 9 ad i. Ex quo manifeste deprehenditur si lx sit Metalli & Ignis aggregatum γ' additum quidem fuisse metalla aliquid . quod in aere graue sit, cum metalli pondus auseatur , non tamen illud additamentum in metalli:

naturam transiisse, .cum ipsi metalla. utpote leuius aqua , d trahat grauitatem. Hanc. vero specificari grauitatis mutationem

iii Calce plumbi obseruatam L satis probabili coniectura existim

re ροssumus contigisse etiam laminae cupreae,. atque argenteae, in quibus manifestus tumor apparuit jDeinde adhuc incertum manet, virlim igniculi illi. suapte natura grauioressint aere isto infimo , in quo vivimus, & experimenta institulimus Quemadmodum enim arrem consimili aere neque grauiorem, neque leuiorem. dicimus, fieri tamenpotest ut plurimus aer in locum unum comuestus a que constipatus grauior fiad aere non constipato, ur in follibus pugillatorijs videmus quo etiam aere hoc nostro. gr uibres sutuwsexistimo, quamuis in altissimo monte inflati fuissenta re tenuisssinio & leuiori, atque huc adducti: Ita pariter quid prohibet igniculos. suapte quidem natura leuiores aere,, aut certe non grauiores, ea copia demum in metalli poros congeri. yt pi imum materiae in angustissimo spatiolo collocatum exigat minus

ab ea centro grauium . quam circunfluus aer minus habens in

teriar in mole parit. Quapropter hisce atque eiusmodi experime tis ne plus aequo tribuatur, cauendum; n nis eram coniectu ramex iiscapiendam censeo : Novi enim, quam multa sitit, quq nos fallunt probabilitate magna, . ut aiebat Cicero in. Academicis . Sed neque ob quamlibet obiectam difficultatem reiicienda sunt nam si nullo adhuc experimento didicimus ita posse aerem constipari, ut aquae grauitatem superet, non facile admittendum

coriginos igniculos neri aere grauiores,si singuli sint secutatim speciem leuiores ipso aere . Danae Sin is, qua methodo Plumbi calx intra aquam e

pensa fuerit, innotesceret, festasseiugaliqua maior affuderet ad

recor

75쪽

εῖ Disertatio Tertia.

recogno da veritatis vestigia. An ideo c manente sua igni culis grauitate plumbi calx maiorem in aere obtinuit grauitatem Absolutam, in aqua vero initiorem grauitatem Specificam , quia

excavatas vi caloris in metallo cauernulas aliquas ampliores,quam

coerceri in illis queant igniculi maxime mobiles, subierit particu la ad is in retorta inclusi, qui in acre quidem aut nullam, aut minime conspicuam dissimilitudinem habeat in aqua autem suam leuitatem prodat , & metalli atque igniculorum pondus

I Mauroc. Prorsus ita esse, ut ais, persuasum habeo ; non ta mei, haec experimenta assensum extorquerent, nisi cum coeteris argumentis consentirent, quibus adducor, ut credam ignemoninium sublunarem hanc uniuersitatem constituentium elemei

torum grauissimum esse, atque illi infimum deberi locum in Systemate elementari. Cum enim Telluris, Aquarum, & Aeris o dinem manifesto teneamus , non nisi supremus aut infimus locus Igni reliquus est. At supra aerem Ignis suapte natura maxime operosi elementum constere otiosum , nullo argumento aut a calore haec inferiora fouente, aut a luce nocturnas tenebras discutiente, aut a Naturae indigentia, petito suadetur: Nisi sorte eo tantum consilio ibi constitutum Ignem fingamus, ut nullum spatium inane relinquatur; sed hoc munus abunde explere potest aer lunari regioni finitimus. Contra vero qui nesciat potissimum res cunctas gignendi instrumentum Naturae esse Calorem, Caloris originem ex Igne duci, Ignis efficacitatem longe esse maiorem, si congestus fuerit, quam si dissipatus Z Maiore igitur nouident rerum ortus a Natura administrantur , , si circa Orbis centrum in tra Telluris viscera Ignem conclusit, quam si illum in extremo elementaris Systematis ambitu ad amplissit naipatia dilatatum at- .que dissusum eneruasset. Vtquid eniin, si corpora fere omnia in te Tar sinu ex clementorum permistione gignuntur , tanto inter uallo sepositus ignis huc esset aduocandus , ut Minunxin ima sodinarum latebras contruderetur , cum potuerit in . prori mo praesto esse , finibusque,cum coeteris misceri , M.t m perari i iDand. Ignem quidem in huius, quem incolimus, sobi cen, tro admittimus, quicunque ibi constitutum flagitiosis aeternum

G eam fatemur: tu vero, si saxis video, non illum ibi si h si

76쪽

De ignis loco . 60

peremnum sed sedem stabilem& domicilium certum ex natuaerinstituto habentem agnoscis. Mauri Agnosco sane; nam igne, siue hospes sit in terrae cem tro, siue indigena, aeque torqueri posse impios nemo non videt . Quod si quam efficiendi facultatem maiorem proprius iccus tri buere potest quisque scilicet domi suae fortior esse videtur) sedes utique illa ignis propria dicenda est, ubi summam enicacitatem in

sceleratos exercere praedicatur. Inter se autem quam aptissime cohaerent Diuina Bonitas cum Iustitia, si, quod est reorum supplicium, illud pariter totius Naturae commodis utilitatique seruiat. Neque Summae Pictati consentaneum videtur , quod solam in poenam conditus fuerit illo ignis, perinde atque, si nulla sutura fuisset Angelorum aut hominum culpa, tellus intestitio igne carere

debuisset.Fateor in cruciandis damnatis multa praeter naturam contingere miris quidem, sed veris modis , quae Theologis disputanda relinquimus ; nihil tamen prohibet, quin idem ipse igni Naturae decretis obsecundans telluris viscera tuo calore foueat,& eorum , quae in sedinis gignuntur , corporum ortum pro

moueat.

Dand. Astrorum virtute, ac potissimum Solis, generari atque concrescere metalla & coetera fossilia plerique existimant, adeo ut Planetae ipsi metallis nomen secerint quasi analogis: tu illis generis claritatem detrahis inferno igni obscuram eorum origi nem adscribens. Mauri occalluerunt aures toties in publicis Philosophorum disputationibus audienti, aurum in imis terne visceribus a Sole generari; & ista quidem tolerabilius dicerentur, si Solis & sid rum expirationes deorsum in terrae meatus detrudi paterentur, a que ex terrenis particulis & sidereis halitibus metalla componi: Sed actionem omnem astrorum calori atque luci ab aliquibus tribbui, hoc illud est, quod satis mirari nunquam potui. Quot enim quisque est , qui ignoret a luce Solis clarissima cui de reluquis astris taceam in ne transuersum quidem digitum, nedum ad tot centenos pedes, penetrari tellurem, utpote minime perspicuam Z inod vero ad calorem attinet, hoc ab ijs impetrare maxime velim, ut, cum Sol aestiuus seruentissime terram verberat, iuberent summa diligentia ac celeritate scrobem essedi paulo profundiorem , puta pedes sex ι nam extremam illam glebam illico

77쪽

ra Dissertatio Tertia.

attrectantes se ipsi docerent, quid de Solis calore tellurern per uadente probabiliter opinandum sit. Equidem, fiteor , in m taliorum cauernas nunquam descendi, neque altius terram penetraui quam domestica hypogara, cum aliquando rusticarer: tam tum porro abest , ut summa aestate aliquid caloris Ibi perciperem, ut potiris inde me cito proripere coactus fuerim, ne frigore nimios correptus valetudinis integritatem imminuerem. Dabunt igitur mihi veniam Philosophi illi, quod Solis calorem adhuc prosum ditis terram permeare non credam. Quid vero in abdita illa terrae regione contingat , non aliunde certius discere possumus, quam ex iis, qui metallorum fodinas curiositis pervestigarunt et praeter has enim nulla depressior cauerna innotuit ; nemo quippe telluris viscera tam alte scrutaretur ,nisi operae pretium quaereret. Omnes autem, quoscunque legerim de huiusmodi sedinis disserentes, si premae telluris regioni frigus, inseriori teporem primhm , deinde calorem, qui sensim augescit, tribuunt: &speciatim Hungaricas auris inas describens Ior Baptista Morinus in Retitione de locis Subterraneis adicidia ad eam, quam scripsit Mundi Sublunaris Anatomiam spayaῖI. narrat se deprehendisse Mense Iulio regionem superiorem terrae frigidissimam usque ad pedes 8o circiter : altius descendenti occurrisse calorem, qui usque eo acrior in inferioribus speluncae partibus sentiebatur , ut effodiendi laborem suscipere non possent operarii nisi nudi: id quod in omnibus Hun-sariae sedinis obseruari testatur. His omnino assinia sunt, qiue scripsit Io: de Beguinus T3 rocinij Chynaidi lib. 2.cap. I . Cum enim, inquit, Iuperiori aestate, in Hungaria , medio militari in Schemnitς, in argenti fodinam mille quingentos circiter cubitos profundam descendissem ; a fossoribus , qui obsummam miseraeae tum

vestibus , ct ipse indusio exuti Iaborabant , didici; Vapores minerales is centro Terrae sequenter sursum ferri , eorumque tu ornas , o Ufosmet , ni subin recedant , exti uere: aliquanto autem tempore post , in eodem loco illos balitus ad parietes fodinae in massam, quae leui contactu instar olei sat ,,coagulatos . reperiri. Quapropter nullus videtur relictus ambigendi locus, utrum a Sole, an ab Igne, quasi a Corde terrae, calor ille originem d cat, qui per venas dictundatur, particulasque comitu serat, exmibusfossilia cocunt, siue cx metallorum aut mineralium, o

78쪽

. De ignis loco.

vocant , sue m lapidum aut marinorum , siue ex gemmarum genere censeantur. Cum enim telluS omni varioque Spirituum, Salium , & Sulphurum genere reserta sit, atque incius cunila Ios se passim humor insinuet, hic vi caloris in vaporem alte nitatus 'dum. mouetur , modo sulphuris , modo salis. particulas, modo spiritus ollandit, quibus is uaturia Cumque Vrgente calore sollicitatus vapor iam certo spirituum genere foetus. incidat incognatum Sulphur, tum in Salem spiritibux illis & Sulphuricongruum, se inuicem complectuntur, & paulatim excoquumtur, atque commiscentur adeo , ut singula in. minimas partic Ias, ut ita loquar, contrita iam iniscrimine omnῖremoto, disce ni nequeant, & in unam temperentur naturam, Variumque exu gat metallum pro varia particularum componentium specie Quodn particularum 'uiusmodi componentium permistici contigerit crassiore quadam Minerua quia fortasse non satis virium ibi exe cere potest interior caloriS origo ivsnon ea copia species. aliqua suppetat puta sulphura aut spiritum quae reliquis speciebus prorata portione respondeat , rudimentum metalli consurgit, aut Pyrites, vulgo Marchesita: Idemque de coeteris fossilibus, analogia seruata dicendum .. Et quia non Vbique eademspecies, aut par copia reperit in omnium particularum, i qliae aptae sunt ac -gnendum aliquod fossile aut menalium, ideo non omnissad omnia tellus; & alia sessilia non adeo procul a superficie telluris,alia in profundiore sinu generantur. Danae Haec ratiocinatio nihil habere videtur incredibile aut absurdum: si eni subdito igne calentibus in. vasis conclusae. ex

arte plures species in.unam temperantur, Uno eodemque calore furni Philosophici, cuius semici plura vasa alijs. atque aliis herbis reserta. inseruntur, varij & oppositis viribus pro tibi quores: extillantur ; non video, cur simile quid praestare non possit. interior ille ignis ab Natura imis teriaci latebris i inclusus a.

Mauri. In tempore utique in Chymicarum extillationum memtionem incidisti , & susceptae causae, propositaeque sententiae non spemendum argumentumi suppeditasti. Quam multos torquet perpetuus ille circuitus , &quasi orbis aquarum ex sontibus per rivos & flumina in mare dilabentium, atque iterum ex mari insantes redeuntium t Nemo quippe est, qui ex mari per terne cy

79쪽

a Dissertatio Tertia.

niculos derivatam ad sontes aquam neget ; alioquin iam totcula influentibus in mare immensis aquarum copiis, intelligi non potest, quare non redundaret. Si enim quis curiosius ad calculos

reuocare conetur, quantam aquarum vim in mare inserant singula flumina anno vno , tum dispiciat, quantam iam per sexaginta di eo amplius secula inuexerint, atque demum omnium fluui tum aquas in mare iam dilapsas in summam unam congerat, nullus dubito, quin immensum quoddam aquarum additamentum inuenturus sit, quod antiquorum litorum fines transiliret. Cum vero nullum factum sit maris incrementum, neque aliunde eum eari queat ex terne visceribus quae iam exhausta essent tanta aquarum copia in fontes, manifestum Videtur aquam ex mari

deduci. At mare, in qu aqua defluens descendit, inserius est fontibus: per quas ergo fistulas aquam in summus montes iterum propellit, & quidem aequoris superficie excelsiores Z Quamuis enim profundas voragines & immensos gurgites , quibus aqua absorbeatur, fingat quis, aut narret, ille tamen nodus semperditatuendus superest, qua ratione aqua in superiorem; locum propellatur; nam aliud esse aqvie ingenium se aeque librantis, ex quotidiano siphonum experimento didicimus . An sicut crustu, tum vino Cretico immissum illud exugit, eoque imbuitur liquore etiam pars il la , quae vini in cyatho superuciem excedit, ita pariter opinari liceat tenam ad se sursum rapere aquas inserius positas λ Verum si cupedinarius quispiam crustulo palmarem , aut

pedalem, aut etiam cubitalem longitudinem tribuat, poterit nes, rare liquorem , cui altera crustuli extremitas mergitur , ubque ad alteram extremitatem ascensurum, atque inde guttatim in idem vas extillaturum 8 Minime gentium. Multo minus aquam in terrae cauernis libratam secundum eandem maris superficiem , poterit ipsa tellus exu endo attollere usque ad montium veri,

cena, ad aliquot scilicet milliarium altitudinem . Quid igitur superest, quam ut infusa per telluris venas aqua, ex subiecti iacentro ignis calore attenuata in vaporem , sibi per rimas , inuenit, exitum quaerat in suoeriora, donec demum vi Egoriἡ& urgentibus posterioribus haritibus iterum vapor constipetur , & concrescat in aquam, quae montis procliuitati obsecunda tandem influat in mare ὶ Huic quia in cuniculis deprimitur a Gulerficies, . dum pars lavaporem extenuatur, ideoque tandi l dera

80쪽

De senis loco. 73

dem aquae ex mari in eos illanitur, quantum inde ascendit, manifestum est, quare non redundet mare noua aquarum ex fluminibus superueniente copia; & cur perennes sint fluuij, semper enim praesto est in terr visceribus humor, cui subiectus ignis perpetuo calore subdit alas ad ascendendum. Quia autem vapor in ascensu aut spiritibus, aut salium particulis, aut sulphurum , commiscetur, prout per varias fossilium venas transit , idcirco variae simi aquarum scaturientium proprietates , & aliae salutares, aliae noxiae, aliae alijs qualitatibus praeditae deprehen

duntur.

-m . Haec quidem satis commode dicta videntur , nec sua carent probabilitate: attamen si laneus ille nucleus telluri ines sus huic putamini pro portione respondeat, ut calorem usque quaque Affundere valeat, non exiguis terminis circumscribatur, oportet, sed magnum & amplum spatium replere dicendus est . Cum autem nesciat ignis carcerem & angustias , quibus concludatur , pati quanto enim terrore disijci impositas moles vid mus, si subiectum nitrati pulueris doliolum ignem concipiat Τ nonne ex tanto igne perpetuae nobis impenderent ruinae, & tellus in stusta dissiliret 8 P aeterquam quod omnis ignis pastu indiget, nec permanere potest , nisi alatur: aut igitur dudum extinctus esset ignis ille interior, si materia non suppetit, quam absumat, aut si maiora semper suscipit incrementa, demum depascenda eLM tellus, & in fauillam reduenda Quoniam vero fatemur aete num sore impiorum in igne supplicium, quorum corpora semper torquebit, nunquam deuorabit, eximiumque seruorem ibi cum tetris tenebris atque atra caligine foederatum agnoscimus ex Diuinis literis id quod & Sybilla quaedam a Lactantio lib. 7. Diu.inst..

cap. et memorata praedixit loquens de extremo Iudicio Κώ τοτε ασσεβέας μεν επιι ξοφον ἐν Θυρι' πιμ- , Tune demum impios

quidem in caliginem in igne mittet ' illud rationi consentaneum videri potest , quod dicamus igni illi inferno nihil esse commercij

cum Naturae operibus , neque inter elementa hunc orbem construtuentia esse recensendum.

Mauri Plura uno spiritu opponis r patere igitur non per partes dilui, quandoquidem Sol proxime in occasum vergens monet inueni um esse hodiernae dissertationis iusto longi is exitum . Et quia Lactaviij mentionem ruiens animum reuocasti ad memoriam

SEARCH

MENU NAVIGATION