De igne dissertationes physicae auctore Paulo Casato Placentino Societatis Iesu. In quibus plura ad ignis naturam spectantia physice explicantur; et physicam philosophandi methodum cum Aristotele consentire ostenditur

발행: 1686년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

84 Dissertatis suarta.

sua solius & propria notione spoliari, mentis opificio. Sin autem

certi corporis Materia inquiratur, & a genere uniuerso ad subi ctam partem descendatur, certas qualitates certam lite naturam Materia postulabit; cum enim sit ex eorum numero , quae non absolute, sed comparate dicuntur, se is , pro corporum dissimilitudine, Materiae varietas respondebit. Nam ex 2. Phys

si alia alijs corporibus Materia inest, haec utique dissimilitudo ex ipsius Materiae natura & qualitatibus petenda est. Ex . quo

illud conficitur, quod ubi Aristoteles huic verbo , cum Materiam dixit, eam subiecit notionem raram, Ut aiunt, Potentiam, una comprehensione Materias omnes complecti voluit; non vescam eiusdem indiuiduae speciei Materiam tot conuestitam fabulis in scenam adduxit.

Maur. Aristotelis vicem doleo, qui a non paucis satis improbe deridetur, quasi illiterata & insulsa protulisset; etenim si commentitias sutilesque aliorum scutentias ab eius germana doctrina secernerent, neque ex amplissimo illo sente Metaphysica cum Physicis confuse & permixte haurirent, sed discrete& electe in sua quaeque genera digererent, utique egregiam & praeclaram vim ingenij in illo admirarentur . Si genus ultimum uniuscuiusque Elementi siue Ignem, Aerem, Aquam, Terram dixeris, liue Sulphur, Spiritum, Salem, Humorem plurimas complectatur partes, quibus aliae species subiectae fuerint, singulae a tem naturae sint plane simplices in prima Orbis molitione a Deo conditae, nonne amplissima in promptu est Materia, ut ex varia

certarum particularum congregatione atque complexione variae pariter naturae murgant

Grad. At si huiusmodi simplices naturq eae sint, quς etiam

seorsim subsistere valeant singulς , quin cum alijs commisceam tur, possint autem omnino promiscue cum quibu libet alijs co fundi; utique omnia casu fiunt, &, ut Scholς loquuntur, ex pluribus entibus completis unum per accidens fiet, non Vnum per se. Adde quod Formam omnem submouere oportebit , qua compleatur, & certam in speciem reseratur Materia ; vix enima compositis Pharmaco eorum medicamentis Naturi opera

distabunt i id quod uniuersim euertere Philosophiam videtur. Maur.

92쪽

An exuistione noua substantia gignat. . 8s

I Mauri Quod in operibus nostr m artium manus ericiat, id multo artificiosius Naturam escere olim obseruauit Cicero: δέ quemadmodum casus imitari potest veritatem, ita Naturi opera conatur Ars ulari; neque ideo quicquam dignitatis ipsi Naatuit detrahitiir, qu id eam Ars imitari studeat, sed hinc Artes labor de industria illusti at, quod ea fingant, quq ad Nature opi .ficium proxime accedant. Ipse sane compositos ex Cardiacis mita nutissimὸ contritis atque exquisite commistis lapillos vidi, quos pro lapide Beχ r , non obscura spe Valetudinis, usurpare mi nime dubitassem ι quippe qui sciens, quid alijs ex eorum usurpatione acciderit prospere S ex animi sententia, non temere ex ali rum euentibus meis rationibus prouidere me posse censuissem. D copia ex arbore poma adhuc immatura si cineribus obruta ad

dies aliquot seruaueris, atque inde ad maturitatem pr ocem deducta protuleris , an propterea, quia Solis radiis matutanda non permisisti, mitiora non erunt, saporisque suauitate carebunt 8 Multa sunt, quς Arti materiam eXquirenti, comportanti , atque commiscenti ispe adscribimus, Naturae tamen effectioni tribuenda sitiit , que multo perfectius particulas comminuit, atque permiscet, & in unam naturam temperat. Sic in Theriaca quandoquidem nos quasi a Lycaeo exules in Pharmaco eorum ossicinas relegasti si perpendamus , quantum intersit, recens ne i an antiquior ' illa fuerit, statim apparebit, quam modicum sit, quod Arti tot medicamentorum species primum ruditer compingenti , quam multum , quod Naturae postmodum fermentantide at . .emadmodum itaque non ex promiscua specierum

quarumcunque in Narthecium compactarum colluuione temper

tur medicamentum, sed ex certis sis iebus pro rata portione et elis, ac rite praeparatis: Ita quoque si sortuito concursu dissimulium naturarum particulae coeant, quae neque ullo amnitatis immad se mutuo referantur, neque ijs praeditς sint figuris, quibus se arcte complecti valeant, neque praestitutae a Natina mensurae Rationem seruent, utique miscellanea illa corpusculorum simpliacium turba non nisi temere in unum locum coacta, &' sub unum

aspectumsubiecta, inum per aerides s , dici poterit; Dω 'enim ex pluribus illis res una ex Naturae instituto componitur. Sui temcongruis Salibus tum volatilibus, tum fiius, iusta humoris pomtio permisceat debitas Sulphuris atque Spitisuum partieulas ut a

93쪽

N, atque una.consensione naturae ita constringuntur, sint, quod Naturae uniuersae commodis & utilitati seruire valeat, Clinetis, quem discipulum Lysippus habuit , Solis Colossum in ditaritis Rhodiam ossicinam omnibus membrorum formis resertam si quis imperitus ingressus fuisset, de frontem mento subnectere, dextro humero sinistrum brachium, sinistro autem genu dextrum crus attexere voluisset, & praepostem, incondite, monstrose me bra plurima collocasset, hic utique unum per accidens essecisset at Chares ipse LXX cubitorum limulacrum meditatus membra omnia tibi inuicem proportione respondentia apte componens, atque coagmentans, signum finxit inter Orbis miracula recen sendum. Haud absimili ratione ex pluribus simplicibus naturis dissimilibus quidem, sed sibi inuicem apte congruentibus,ra corpor ortum habent, quae per se fieri dicuntur. Danae Haec planissime consentire videntur cum Aristotelis me te lib.8. Metaph. text. I . apud Graecos cap.6. ubi aliquam esse causam ponit, cur ex pluribus partibus fiat unum: πιαναν γὰρ

itares partes habent, O non Iunt Omne hoc est aggregatum Aut aceruus, sed es aliquod Integrum propter partes, aliqua ea

causa. ubi Latinus interpres aut parum attentus in expositionaparticulae reapa, aut a corrupto Codice deceptus, ubi non τε τοελον legerit , sedi perperam υ τα αλ ω, fucum secit non paucis

dicens, Sed in aliquid aliud praeter paries: id quod ab Aristo

telis scopo longissime abesse constat, qui τοπαν vocat multa coaceruata absque eo, quod aut Vllus ordo seruetur , aut pa

tra ipsae ly usmodi ordinem, si quis est, postulent, quale fuisset illud in Charetis ossicina moi stri simulacrum, aut simulacri monstrum, cui pulla quidem defuissent membra, sed omnia fuissent Pr postere collocata uel quod propterea fuisset τἀπαν , non autem τὸ ὀλον, demisset quippe forma, quam partes illis debisto Grdine cingmentatae constituere poterant ; quemadmodum

paulo inserius hoc explicam Philosophus quaerenti, si definitiu

94쪽

Ah jaeustisne subnaestia gignatur.

δι δει γε x x qui a nimiruin actu est id , ad quod constituendum natae atque is sunt partes Materiae; neque alia est causa, cur potentia sphaera sit actu sphaera; & semper ini definitione est materia & actus, Κώ Mτοῖ λορου το - , το δε, νέργειον

Mauria Si itaque ex his. animum reseramus ad Formae' definiationem, quam a. Phys text. 2ς attulit, semperque constantis sime retinuit, τυμ ος εςu o λογος , ο του Π ιῶ σήνει-. όῖον τού διὰ πασων, τὰ δυο προ εν intelligimus cuiusque rei Formam nil aliud

esse pinet rationem Essentiae rei illiusi; quemadmodum illius, quae Diapasons, a nostris Octaua, dicit- , Consonantiae Forma est Ratio dupla inter senos consonantesia Quapropter hςc mecum ipse reputo .. Consonantia Diapason nil aliud est pro r duos pariter ea tos sonos Rationem duplam. habentes , seu nil aliud estpriter Rationem duplam sonorum . Et quidem , si mente se cernamus sonos a Ratione , illi sunt Materia Consonantiς , Ra tio autem dupla. norum est Forma ipsius Diapason, cuius definitionem utraque ingreditur , re enim ipsa nihil eximi Phyῖ

cum priter sonorum ipsorum gradus, . alterum contentum, est

rum remissum , qui eam Rationem habentes simul emissi , fieri non potest, quin sibi vicissim consonent. Aurichalcum ex gredc lapide calaminari conflatur, nec quicquam habet priter illa

duo ;. quin si singillatim considerentur tanquam plura, ad id nata atque apta, . Vt permisceantur, aurichalci Materiam intelligimusι at ipsa complexiosas lapissisque calaminaris permistorum, , Forma esse videtur & ratio aurichalci naturam , seu mauis essemita constituens. Idem prorsus in pharmacis omnibus compositis obseruatur, quorum Materia sunt Medicamenta simplicia, ma vero eorum complexio orta ex permistione, vi cuius noti nem unam mentibus nostris ingerit a simplicium notionibus diuersam . . Cum autem dissimiles sinit complexiones pro materi

dissimilitudine, dissimiles pariter constat esse servis: . Neque enim Theriacet, aut Elixis, Forma est plurium complexio generatim sit pia, sed huius quidem horum simplicium Medicamentorum, aut particularum ex ijs desumptarum , illius vero illorum complexio Quid igitur, si h c pariter ad Naturi opera traducantur

ita ut simplices natur Materis munere iungantur, earum autem certa complexio Forma sit, vi cuius certa corpora constituantur imm

95쪽

gg Dissertario parta.

cim lib. i. Physto.6 s. dicitur, εν δε το - , διον η τα ξις, η ημουσιkη . Forma autem s unum, ut ordo, aus musica : Ex quo fiat inco voribus vita, ut vocant, Intentionali carentibus canimalia enim, quq vim cognoscenvi appetendique habent, hic pr erita velim, cum de Anima alia sit philosophandi ratio )Fo: ab uniueria Materia, sola mentis intelligentia seiungi, - inde sese atque Homo ab ipsa Humanitate re ipsa non distin ruitur, Supposito enim, seu , quod huius concreti Homo est subiectum, nil Physicum additura Forma, scilicet Hum nitate. Hinc 'pparet non adeo ineptire Alexandrios, qui Fomnis totam rei Essentiam tribuunt, quemadmodum Ratio dupla senorum est tota essentia Consisnantiς Diapason, si res quidem Physiee spectetur . Qui vero etiam Metaphysicis abstractisque

rationibus naturam in plures notiones scindunt, hi iure optimo Formς addendam esse Materiam statuunt, ut persecta rei essentia habeatur ; neque enim omnis Ratio dupla est Diapason, sed Ratio dupla sonorum, non vero Ratio dupla longitudinis, aut grauitatis, aut soliditatis. Danae Fine si a Peripateticis, ut concedant, impetremus , s pientissimorum hominum controuersiς ad concordiam Icui negotio reuocari possunt, coeteroqui usque in s cula ducendς , unusquisque aliquam veritatis particulam attingat, seque argumentis omni luce clarioribus perluasum putet. Elementa maneta

incorpore misto, aiunt plures; sed & multi negant; trullus est disi,utationum finis. Mihi eadem sere esse quςMo videtur, ac sdisceptatur, An flumina in Mare influentia sint in mamenim ait, id solum intelligit, quod illa eadem aqua, qu suo loalueo erat Ister aut Ganges, non perierit, sed in mari existat, si cet & vocabulum & notionem. fluminis amiserit. Qui vero in

ficiatur flumina in mari esse, id intelligit, quod nihil in manreperiatur, cui fluminis, nedum Istri aut Gangis , appellatio

conueniat, quamuis non perierit quicquam illius aquae, q. . fluuius erat: quae, quia iterum eo lam alueo antiquo , ubi

telluris cuniculos iterum deducta suerit ad sentes, contineri poetest, & fluore, potest fieri fluuius. Haud dispari ratione qui Ela menta in muto reipsa manere asserunt, illud unum i tur cuin cere, quod natura ipsa atque substantia, seu entitas. Aquανς napsi gratia, in corpore misto insit , quamuis Aqυς noxio

96쪽

An exustisne noua substantia ρισnatur.

nem propriam tunc sollim obtineat , cum merit segregata a coeateris, proprijsque affecta qualitatibus: perinde atque vinum in

uua , aut oleum in olea esse concedunt omnes, quamuis vinum aut oleum proprie non dicatur nisi succus exuuis aut oleis expiata sis. Certe si unio est, eorum, quae reuera sunt, non vero eorum interierunt, copulatio , non pereunt elementa , quae mi- tur, nam Mistio , ex Aristotele lib. I. de Gen. & Corr. est mita scibilium alteratoium vnio. Contra vero qui Elementa virtute tantum contineri in misto concedunt, quemadmodum vinacea& vinum nondum esse dicuntur , quandiu uua est, sta tunc de muni cum fuerit succus ex solliculo expressus , ita pariter terram aut aquam non esse contendunt, dum lignum existit, quia et menta omnia in illa complexione unam obtinent ligni notionem. Sic lib. 9. Metaph. text. 12. το Κιβωτιον ου , άλλα ξύλινον.όυδε το ξύλον , αγλα γηινον et arca non lignum, sedlignea; neque lanum terra, sed terreum. Et paulo iusta , το Κιβωτιον ουνῖνον , ουδἐ γῆ, αλλα ξύλινον ; τουτο γαρ' δυνάuM Κιβ ιον, Καυλη Κιβωτίου ἄ-Fit area nee terrea es , nec terra , sea lignea;

hoc enim potentia es arca, ct ipsa arcae materia. Sed quoniam complexione illa dissoluta , pinunt demum singula elementa suas recuperare notiones, dicuntur quoque suis quaeque restituis mis . Haec omnia confirmare possem ex ipso Aristotele lib. Top. cap. s. adfin. ubi lutum non esse terram dicit: sed breuitati

consulium volo.

Grad. Formam igitur fieri ex nihilo quidem sui, sed non ex nihilo subiecti, atque educi de Materiae potentia ,& i demum

interire, ut non prorsus in nihilum abire 1catur, hoc solum erit, complexionem aut segregationem nouam elementorum fieri, quae non erat; cui proinde noua notio, priore cessante , conueniat, quin ipsae naturae simplices quae Materia sunt, quia coagmentari poterant, atque dili aut recenti essectione procreentur, aut Pereant, eatenus vero inchoatas sermas in materia quasi desit 1cere, ut tempori prodeant in lucem, quatenus simplicium naturarum particular, aut aliis additis, aut quibusdam detractis, aptae sunt,aut nouam exhibeant consermationem. Certe si Vitriolum in fumo, quem Reuerberis vocant, destilles, educes primitin phlegma sere insipidum, deinde liquorem valde acetosum,

97쪽

squores eductos asstadas, Vitriolum eodem colore, sapore, ina N& sere pondere, restitues; nam modico Spiritu & Sulphure auo tantibus constat. Format itur Vitrioli, quae perierat, reuiuiscit. Quae si ita sint, frustra desudare videntur Philosophi perplexam illam qu stionem agitantes, & ad rauim usque disputantes, accidentia sint instrumenta substanti , quibus proxime efficienti'bus substantia gignatur. In multis enim hinc quidem nil praeter qualitates reperiri potest, cui essicientia tribuatur, nisi ad Coeium aut ad Supremum Naturae Authorem, confugiatur, velut ad sacram anchoram ; hinc vero a ratione prorsus alienum vi

dcturimperfectissima accidentia rerum uniuersitati dare posse substantiam, quam ipsa neque formaliter, ut hi loquuntur, neque eminenter possideant. At si, praeter simplicium naturarum compositionem rite ex Naturς consilio institutam, nullam gigni opo teat naturam atque substantiam nouam, nihil absonum loquitur, qui experimentis passim obuijs nixus omnem qualitatibus esciet tiam concedit; quandoquidem plures substantias permiscere atque in unam substantiam temperare, accidentium vires non excodit , quemadmodum singula articulatim examinanti, quae ad perimistionem necessaria sunt, constabit. . Quod si animalium quorundam ex putrescente Materia ortus negotium facessat, eorumque vitam non tantum a certa spirituum complexione ut plantarum ex semine germinatio suadere videtur) sed&ab alia quapiam substantia aliquam cum humano animoaiialogiam habente prodire exist memus , ipsum saltem corpus sola vi accidentium componi posse quis dissileatur 3 Quod

enim ad membrorum compositionem, & conformationem lineamentorum, spectat, illa particularum in unum coagmentatarum ingenio respondet. Sic aliquando cum minutissimς niues cadunt, pluressellulas niueas exactissimh elaboratas intueri licet; sic chry stallushexagonam figuram induit; sic in terra Melitensi lapides, quos Linguas Serpentis Nocant, certam semper seruantes figu-

Iam crescunt, & augentur: nec tamen aliqua his inest vita,

aut anima , sed peculiaris est eficacitas Spirituum & Salium hoc ordine particulas reliquas disponentium , dum set illis

commiscent.

Hsc certe alias Elementorum particulas peruadentium Spiri

tuum & Salium incacitas mihi aliquando visa est se ducem pra buisse

98쪽

An exussisne noua substantia gignatur

buisse ad inuestigandum cuinam solido fundamento iuniti pol-sent effatδ tum. eorum , qui ex corporis figura animi coniecti rain capientes se profitentur hominum. mores naturasque ex oculis,ivultui, florue, icoeteri Me membris pernoscere deducta exanimantibus similitudine s. 'tum qui stirpium, herbarunt, ac seu

uni utilitates signatorum in illismembrorum vestigia, quasi ad lydium lapidem, reuocant . Que enim particulae inhumani

corporis conformatione ad fingendum. cor ex: gr: confluxerunt , utiqtie. analogiam quandam atque naturi communionem habere

videntur cum particulis, ex quibus similem in speciem concurserentibusle rimatum est Cittaim M cuius figura cordis imaginem proxime reserens quasi Naturae interpres indicat hs Spiritibus a que Salibus resertum esse Citrum, quibus Cor reficiatur, atque recreetur. Id quod de coeteris pariter intellisendum est , quibus

uterorum membrorum nota aliqua dignoscitur. Plurimam autem vim ad inducendam corporibus. figuram spiritibuspotissimiim&. Salibus inesse, etiamsi non admodum congruentem materiam inueniant, sic habeo persuasum, ut multis arrumentis non egeam Ex hominumius pendio necatorum,. atque e patibulis diu pem dentium cadaueribus defluente sanie imbuta tellus herbam con

cipit,=cuius radix humani corporis simulacrum expressitis refert, quam Mandragorae radix & a viro fide dignissimo audisse mem mini , a se aliquando visum. insignis notae raphanum inseriores dimidiati homnis partes tam perspicue imitantem, Ut res monstro proxima sibi videretur; apuero autem, qui illum manu g stabat, accepit omnes raphanos in eodem horto eiusdem esse figurae v ibi quippe olim humata. fuerant humana cadauera . non. pauca.. Hinc non omnino temere visi sunt Physiognomones ex animantium affectionibus, quas in eo genere obseruarunt cum hac aut illa membrorum conformatione particulis componentibus congrua coniunctas, si in homine lineamenta similia deprehcnderint, . arguere pariter. similium spirituum coeterarumque particularum componentium copiam, non dissimilium animi pertu Milonum semitem. Da . Papae, Gradonice; Suspicabar te, quasi poluum saxo, anctissime inhaerere eorum placitis, quia seuetioribus Perip reticis bene audire gestiunt, . illis enim paulo linpensius fauere videbaris in Nunc vero gaudeo, quod te initioris Philosophiae ast

G a . . clam

99쪽

set Disertatio Euma.

elam non dissimulanter profitens nec ab Aristotele desciscis, neθὶ Physicis rationibus abhorres, Philosophus utique bonarum in literaria republica partium. Grad. Timidd ac pedetentim mihi in hanc Philosophiam deascendendum duxi; in eam enim sententiam , quae Primam comporum omnium Materiem Physice homogeneam admittit, plerique Philosophorum conspirasse videntur , & velut Aristo icam proponunt Interpretes: quamuis autem in illam me caeco impetu rapi non paterer, a sapientissimorum tamen virorum vestigi, discedere , nec , quam ipsi triuerant , semitam inire , aut mae Materi , quam pauim Aristotelicam appellant, litem palam lacere, meae tenuitatis conscius non audebam ante, quam

vestram, Amici, sententiam planius & apertius exploratam ha

berem .

Dand. Ego vero in ita opinione populari nam & Philosophia

suum vulgus habet fuisse sepientissimos , quos innutu, viros, non facile adducor, ut naihi persuadeam ; immo, ut equidem sentio, si pro se causam dicere ipsi possent, a non paucis opibnionibus; quas ijs posteri acinxerunt, se longissime abfuisse t starentur. λot insignes, atque omnium consessione egregij, non de Philosophicis tantum, sed&de Theologicis disciplinis optime

meriti Doctores ijs terminis Diuinam vim circumscriptam tradiderunt, ut subieci natureiura violare nequeat aut duplici Forma Materiam eandem imbuendo, aut illam omni Forma spinliando λ Si tamen aliam esse totius Materiae entitaten, , aliam Formae, existimassent , non admodum credibile est hoc eos infinitar virtuti suisse denegaturos, quippe qui, si assererent, Pu gnantia loqui non viderentur . Verum planiorem hanet, quam nosicquimur, & Aristotelicis verbis optime corsruenteminterpreta tionem amplexi, pro sua sapientia, philosopha i sunt negando Quia nimirum fieri non potest easdem naturas simplices certo or dine coagmentatas non replicatas cum diuersa earundein parti collocatione nulla secta aut aliquarum particularum diininutis ne, aut aliarum accessione , duplicem simul constituere com ple ionem, atque geminatam subire notionem; apertissimum est

Materiam eandem duplici Forma simul imbui non posse . Quoni utem neque fieri potest, quin naturae ipse simplices aut

rite permistae, auxesa ab alijs singillati in seiuni , atq-

100쪽

fideo aliquam semper subeant notionem ex iis, quae non sortuitato accidunt, sed quas Naturae consilio rerum uniuersitas com plectitur; hinc pariter fit Materiam Forn a omnino carere non posse. Quamuis enim substantia prorsus simplex fuerit, si tamen sit instituta , ut indiscriminatim modo solitaria, consistat, modo cum alijs coniungatur , ex ea parte quatenus indifferens est ad plures notiones subeundas , rationem habet Materiae, atque P tentiae; eadem vero quatenus reliquarum naturarum admistione Iiberata iam non ad aliam essentiam pertinen, sed suam habet notionem, atque rationem suae essentie, suae Formae restituta dicitur Ideoque apud Peripateticos substantia Coelestis, quia ita

simplex constituta ponitur, ut nihil ex est , coeterisque naturis aut Elementis concretum dicatur , cum intelligi non possit ad plures notiones indifferens, Quinta quaedam Essentia dicitur, sed carens Materia, quae sit pura potentia. Contra vero Elementa, licet Physice in duas incompletas naturas distingui nequeant, quia

tamen tum permisceri inter se, novamque compleXionem constituere, tum vicissim ita alienas qualitates induere possunt , ut etiam alterius cognati, seu, ut aiunt, symboli Elementi noti nem aliquando stibeant; Metaphysice considerata Materiam h bere cementur, seu subicctum: Nam & sola qualitatum mutatione , seu, ut Aristotelis vocabulo utar, Alteratione aliquid fieri simpliciter, habetur lib. I. Phystext. 63. γίγνετου δἰ τα γιγνο-Hμα απλους , τἀ 3M , διον ἀνδριας ίλ-: τὰ

τρεπομ' t Κατα τlm υλην. Fiunt autem ea , quae fumeti mplieiter , alia quidem transfiguratione, visama ex aere , alia uero additisne, ut ea quae augentur; alia detractione , ut ex lapide Me curius ; alia compstione, ut domus; alia alteratione, ut ea quae uer runtvrsecundi m materiam.

Grad. Haud vana suspicione ductus mihi videris, antiquiorum aliquot authorum, quibus utique vera laus a Sapientia debetur, sententias alienae, &, fere dixerim, absurdae interpretationi suis e obnoxias. Audimus certe multos acriter de Formis Partium, po

imae totius subiectis, disceptantes, an plures inesse possint eidem Viventi; perinde atque suspicari probabiliter quis posset in arbore corticis, ligni, soliorum, suctus eandem ista natiu ain, adeo

SEARCH

MENU NAVIGATION