Septimii Mariae Vecchiotti *tractatus canonicus de matrimonio ex opere cardinalis Ioannis Soglia excerptus et ad usum parochorum et confessariorum accomodatus additis appendicibus de impedimenti civilibus matrimonii de formulis supplicum precum ac de

발행: 1868년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

CAPUT II.

96 matrimonium copulat. Verum haec dispulatio ex alia quaestione pendet, quisnam Sacramenti Matrimonii Minister sit Τ Nam qui docent, ipsos contrahentes Sacramenti ministros esse, quorum uterque sibi, vel alteri illud administret, Sacerdolem autem auctorizabilem testem, ut aiunt, duntaxat esse , eiusque benedictionem caeremoniam ecclesiasticam, quae ad Sacramenti essentiam non pertinet, consequenS est, ut Sacramenti sormam in contrahentium verbis, aut externis signis collocent, quum omnium Sacramentorum forma per Sacramentorum ministros apponatur. Contra autem ex eorum sententia, qui putant Sacerdotem non modo testem auctorizabilem esse, sed etiam Sacramenti ministrum, ita ut sine ipsius ministerio, validus quidem et firmus matrimonii contractus, non tamen confici Sacramentum possit, plane consequitur, Sacramenti formam contineri his verbis : Ego vos in matrimonium coniungo , aut aliis aequivalentibus , quae Sacerdos iuxta receptum cuiusque provinciae ritum adhibuerit. Itaque de Ministro Matrimonii dicendum erit.

In hac quaestione gravissima duo sunt apud omnes explorata : Ι. opinionem, qu3e Solos contrahentes Sacramenti Ministros lacit, unanimem esse veterum Scholasticorum Sententiam, hanc enim ut certam et exploratam propugnarunt sere omnes

antiqui Theologi , Iurisque Canonici Interpretes, quae quidem in Theologicis doctrinis antiquitas

102쪽

summa est nota veritatis. II. eamdem sententiam,

postquam etiam nova opinio primum per Canum, ut pluribus probat Cl. Perrone o p. c. l. 3, Sect. 1, c. 2, a. 2, in medium prolata fuit, permansisse adhuc in Scholis communiorem. Quamobrem Tournely, quamquam Melchiori Cano adhaereat, inge- . nue tamen 1 assus est in Tractatu de Matrimonio: c Si ex auctoritate et numero Scholasticorum pugnandum hic foret, vinceret haud dubie opposita sententia. s Huic antiquiori et communiori sententiae illud gravissimum argumentum accedit, quod doctrinae et praxi Ecclesiae mire congruat et S S. Pontificum decisionibus praesertim nuperrimi SBpprime respondeat, adeo ut contrariae opinioni de Sacerdote ministro Sacramenti Matrimonii praeclarissimi auctores nuntium modo plerique omnes miserint. Congruit doctrinae Ecclesiae quia TT.PP. sess. XXIV, c. 1 de Res. Molrim. declararunt

Clandestina matrimonia, libero contrahentium consensu facta rata et vera esse matrimonia, quamdiu Ecclesia ea irrita non sacit. 3 Si etenim nuptiae sine Sacerdotis praesentia celebratae vera et ratum atrimonia exstiterunt, cum ex recepto a Sacris Canonibus loquendi modo ea tantum matrim0nia dicantur vera et rata, quae non solum contractus

sunt, sed vera et proprie dicta Sacramenta, sit inde ut illius Sacramenti ministri sint contrahentes et non jacerdos; quandoquidem sine eius praesentia

et ministerio Sacramentum confici non potuisset. Congruit etiam praxi, quia matrimonia coram duobus testibus et Paroelio, sed eo invito et reluctante , inita, iuxta contrariam Sententiam essent valida quidem in ratione contractus, sed ob desectum Sacerdotalis benedictionis non essent Sacra

103쪽

menta. At Ecclesia aliter sentire videtur, ut multis verbis demonstrat Benedictus XII de Syn. Dioeces . lib. 8, cap. 43: Ne sic copulati fideles perpetuo carerent gratia, quae in Sacramento Matrimonii in contrahentes derivatur, deberet Ecclesia illos compellere aut saltem hortari, atque inducere ad suum contractum legitime , consueti S- que adhibitis sacris rilibus , iterum renovandum coram eodem Parocho , cuius verbis fiat Sacramentum , atque ob eamdem rationem coram Sacerdote aut praeciperet, aut saltem instaurari curaret clandestina coniugia in locis inita, ubi Tridentini decretum non est susceptum. Cum autem neutro casu coniugii renovationem ab Ecclesia urgeri videmus, non temere inde coniicimus utrumque contractum, quamquam Sacerdotis benedictione non obsignatum , iam ab Ecclesia haberi pro Sacramento. a Conser etiam eiusdem Pontificis Const. e PAUCIS ABHINC. , Huc etiam faciunt plures S. C. C. declarationes, quas idem Pontifex cit. Oper. lib. 13, cap. 23, et Fagnanus in cap. duo Nix Μ n. 25 de Constitui. reserunt, ex quibus

per spectam habemus validi latem matrimonii coram legitimo Parocho et testibus celebrati, quamvis Parochus auctoritalem suam neque dicto, neque facto interposuerit. Iam vero declarationes istae matrimonium spectant, qualenus Sacramentum est: Congregatio enim de matrimonio, non ut contractus pure humanus, sed ut Sacramentum eSt, Senientiam rogabatur. Quin Petrus Ledes maapud Pontium de Matrim. lib. 1, cap. 8, assertipsius Congregationis declarationem , in qua expressis verbis Sacramentum memoratur. Est autem declaratio: e Non pertinere ad substantiam matri-

104쪽

DE NATURA MATRIMONII 99

monii Sacramenti, ut Parochus aliqua verba proserat. 3 Quamobrem necesse est alterutrum amr- mare, aut Sacerdotem non esse Sacramenti Matrimonii Ministrum, aut Sacramentum ab eo confici

qui nihil agit, qui verba nulla profert, qui etiam

repugnat et contradicit. Hoc autem posterius, quo Sacramenti Minister sacerdos esset nihil verbis aut factis administrans , imo celebrationi Sacramenti ipsius apertissime repugnans et contradicens, adeo ab Ecclesiae doctrina rectaque ratione alienum et absonum est, ut nihil videatur esse absurdius. Verum sacere n0n possum, quin hic memorem

declarationem eiusdem S. C. C. in Trio. 27 Martii 1632. Rogata Congregatio, quemadmodum matrimonium valide contrahi posset, ubi Tridentinum publicatum sit, sed Parochialis Ecclesia proprio Parocho, et Cathedralis Episcopo careat, et Capitulo habente facultatem delegandi alium Sacerdotem, nullusque alius ibi sit, qui parochi vel Episcopi vices suppleat; e censuit valere matrimonium absque praesentia Parochi. servata tamen in eo,

in quo potest, forma Concilii, nempe adhibitis sal tem duobus testibus. Si vero existat quidem Parochus vel Episcopus, sed nullo constituto Vicario,

et uterque melu haereticorum taleat, ita ut vere ignoretur ubinam sit, vel eodem metu a Dioecesi absit, nec ad alterutrum tutus sit accessus, validum quoque esse matrimonium contractum absque sorma S. Concilii Tridentini, adhibitis lamen duobus,

uti dictum est, testibus. 3 Iam vero declaratio spectat matrimonium secundum formam Tridentini contrahendum, nimirum quatenus Sacr3mentum, nec tamen in iis rerum circumstantiis praesentia, et ministerium Sacerdotis ad eius validi la-

105쪽

100 CAPUT II.

tem posui latur. Huc spectat decisio S. C. pro negotiis Ecclesiae Gallicanae die 22 April. 1795. Ad dubium enim e supposito quod matrimonium celebratum fuerit absque benedictione Sacerdotis, qui tunc tempore rebellionis gallicae, haberi non

poterat, an conveniat nec ne, ut praelata benedictio postea suppleatur ' a reponebatur et fideles hortandos esse, ut cum Sacerdotis copiam habere possunt, ab eo benedictionem petant, qui tamen illis declarabit, huiusmodi benedictionem ad validitatem minime pertinere. γ 0uid apertius, quid luculentius dici potest pro sententia , quam tuemur Praeterea Eugenius IV in decreto pro instructione Armen0rum, haec habet: et Septimum est Sacramentum Matrimonii, quod est signum coniunctionis Christi et Ecclesiae secundum Apostolum dicentem: Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et Ecclesia: Causa ess- ciens matrimonii est mutuus consensus per Verba de praesenti regulariter expressus: a dixit Pontifex et per verba regulariter eXpressus a quia consensus mutuus regulariter Verbis, interdum nutibus et signis exprimi etiam potest. In hoc decreto agitur de Matrimonio, uti est Sacramentum, 1' quia Lit genius profitetur se Sacramen lorum doctrinam Armenis tradendam assumere; 2' quia verbis declarat sermonem sacere de Sacramento Matrimonii eodem loco , cum ait et Septimum Sacramentum est Matrimonium a 3' demum quia nil opus orat, ut Eugenius. Armeno S doceret, quemadmodum naturali et civili contractu matrimonium perficeretur ; id quippe latebat neminem , et a Pontificis scopo immensum aberat. Porro ille non meminit

106쪽

DE NATURA MATRIMONII 101

Sacerdotis, sed simpliciter tradit, matrimonium eis ci consensu mutuo per verba de praesenti. At vero meminisse Sacerdotis, si Sacramenti Ministeresset, Oportebat omnino ; aliter enim instructio HPontificis manca et imperfecta suisset in re quidem substantiali, unde Armeni in errorem aut saltem in graves dubitationes trahi potuissent. Restat igitur, ut Sacerdos , et verba ab ipso prolata ad Sacramenti Matrimonii essentiam non pertineant, nec ipse Sacramenti Minister habendus sit. Tandem haec sententia SS. Pontificum decisionibus respondet. Nam missis iis, quae ab Urbano VIII, Pin VI, Pio VII dicta sunt, apertissima sunt Verba quibus usus est Pius IX, tum in altoc. 24 Sepl.

1852, tum litteris datis ad Sardiniae Regem 19 Sept. 4853 , tum allocutionst 29 0ct. 1866, quibus cum statuatur Sacramentum in nuptiis christianorum a contractu separari nullo modo posse, eumque constet Sacramentum inde fieri a christisi delibus, qui matrimonium contrahunt absque Parochi praesentia , in locis ubi impedimentum

clandestini latis non exstat vel viget, profecto concludatur oportet non Sacerdotem , sed ipsos contrahentes ministros esse. Unde sequitur, ex dictis, in matrimonio corpora, seu ius in eorpora materiam remotam, huius iuris traditionem materiam

proximam, mutuam acceptionem, Seu consensum exterius expressum, formam constituere.

Multa quidem argumenta sunt, quae Melehior Canus eiusque a seelae , tum antiquiores, tum recentiores, ut Petrei de

Lassaux, Dobmayer, Sauler, Dollinger, Mulier, Brauer, Haget, Fayer , Berg et Statiler, eontra proterunt. Sed ea singillatim diluunt Bellarminuq lib. ε de Matrini. cap. 6 et seqq., Billustri de Matrim. eap. 6 , Pontius et t. lib. 4 eap. 8, et inter Disiligod by Corale

107쪽

APUT II.

recentiores S. Alphonsus de Ligorio a Diss. de Matrim ., Co vini . Diss. dei Ministro dei Matrimonio , Vernier a Theol. praei. n. 82l , Henr. Κleo . Dissortalio dogmatica arehaeolo glea , Mog. 835, Perrone a De Matrimonio cap. 4, s 35 et

seqq. , . Marroeu a De Re Mer. l. . de Matrim. e. a, prop. l . Romae 4858, aliique passii v. Dissileri tamen non possumus Cani opinioni se adiunxisse omnes Melesiastieae potestatis osores , omnes qui Iansritii sectam sequuti sunt, aut Isiasoniano sermento turgebant, omnes demum , qui se Curiarum civilium partibus addixerunt, aut quocumque modo politicae potestatis assentatores laeti sunt, ut ait elar. Liehermann.

De .consensu Matrimontest.

Vulgo traditur matrimonium consensu persici, quo significatur caetera omnia irrita esse, si consensus utriusque coniugis desuerit. Est autem ad matrimonii valorem mutuus iste consensus adeo necessarius, ut eius desectus nulla humana potestate sive civili, sive etiam ecclesiastica queat suppleri. An vero per absolutam, ut aiunt, Dei potentiam , absque mutuo c0ntrahentium consensu

possit matrimonium subsistere , acerrime inter doctores disputatur. 0tiosa quidem , aut prorsu Sinutilis haec est disputatio, cum nullum proferri posse Videatur exemplum, quo Deum hac absoluta sua potentia aliquando usum fuisse certe demonstretur. At quamquam consensus matrimonium vere essiciat, non tamen solus sussciens est. Nam matrimonium non valide contrahitur, nisi consensus ipse coram Parocho et tribus vel duobus testibus, ubi Conc. Trid. decr. publicatum est, exprimatur, ipsique contrahentes omni impedimento careant,

108쪽

DE NATURA MATRIMONII 103

quemadmodum infra explicabimus. Ad licitam vero celebrationem, praeter haec omnia, requiritur etiam ut contrahentes impedimento impedienti non laborent, et observent quae ad dignam eius celebrationem ex Ecclesiae statuto pertinent, seque disponant ad gratiam Sacramenti suscipiendam. Consensus autem utriusque per verba de praesenti exprimi debet, et quamquam nutus, aliaque Signa externa aperte consensum exprimentia , in iis etiam qui loqui possunt, ad matrimonium contrahendum absolute sufficerent, tamen ubicumque est praescriptum Parochis , ut dum benedicunι, assistuntque nuptiis, consensum verbis exprimendum a coniugibus requirant. At sive vir et mulier

simul consentiant, sive unius praecedente consen-Su ac permanente, consensus alterius Subsequatur, lum demum matrimonium perficitur, quum consensus utriusque adsuerit. Quare contrahi potest non solum inter praesentes , sed etiam inter absentes per procuratorem, dummodo : 1' procurator speciali mandato ad contrahendum cum certa

persona instructus sit; 2' mandatum ipsum per se impleat ita , ut aliam in sui locum nequeat Substituere, nisi id expresse ei fuerit concessum , et insuper servet tam omnes eiusdem mandali limites, quam Tridentini legem de contrahendo coram Parocho et testibus ; 3' denique mandalum

eo tempore, quo nomine mandantis contrahit, revocatum non sit. Cap. sin. de procur. in s. Quaesitum est, an procurator valide suo iungatur munere, si mandans, post datum mandatum, compos Sui non est amplius, vel in amentiam aut fraenesim

inciderit Τ Pontius neglit, Sancheg affirmativismtuetur sententiam.

109쪽

CAPUT II.

104 An matrimonium celebrari possit per epistolam, gravis est quaestio. Certum sane est valuisse huiusmodi matrimonium, iure antiquo, eo nempe quod ante Concilium Trid. servabatur. Sic enim iure ad Matrimonii valorem illud dumtaxat requirebatur , quod ad aliorum contractuum valorem exposcitur. Quicumque autem iurisprudentiam vel leviter attigerit, apprime novit quod caeteri contractus, si eos excipi simius, in quibus vel propria indole, vel speciali lege , praesentia partium requiritur, valide etiam per epistolam celebrantur. Tota proinde quaestio in eo versatur, an etiam post Tridentinum valeat matrimonium, quod per epistolam contrahitur. Qui id negant his ducuntur momentis. Ex Tridentino consensus praestari a contrahentibus debet coram eodem parOcho et iisdem testibus; neutiquam vero percipitur, quomodo hoc per epistolam fieri possit. Quamvis enim is, qui accebit epistolam , consentiat coram Parocho et testibus, non tamen legitime consentit coram iisdem testibus ille, qui scripsit epistolam;

cum enim necessarium sit, ut acceptet etiam alterius conSenSum, eum quo proposuit contrahere, hunc acceptare nequit, cum adhuc ignoret an consensurus sit ad oblationem matrimonii, quae per epistolam facta est. Validiora tamen, ni fallimur, ea momenta Sunt, quae contrariae et quidem communiori sententiae

suffragantur, quia iure antiquo, ut diximus, quod ante Tridentinum servabatur, traditio et acceptatio fieri potuit per epistolam, ut in caeteris contractibus. Cum igitur non constet quod Triden

tinum in hoc aliquid innovaverit, seri etiam potuit post Tridentinum , quod ipsa traditio et accepta -

110쪽

DE NATURA MATRIMONII 105

tio utriusque contrahentis coram eodem parocho et iisdem testibus facta dignoscatur. Quod autem traditio et acceptatio etiam per epistolam coram eodem Parocho , et testibus fieri

possit, duobus exemplis ostendit Sancheg lib. 2 , de Matrim. disp. 12 , n. 3. Primum est. Si puta

Caius epistolam scribat ad Meniam, eaque non Solum Caius corpus suum , ac usum matrimonii tradat, sed etiam ex tunc, ut ait, traditionem sibia Menia laciendam acceptet, hoc in casu si Menia epistolam ipsam coram Parocho et testibus legat, et traditionem sibi a Caio lactam acceptet, utriusque traditio et acceptatio lacla revera erit coram eodem Parocho , et testibus iisdem. Alterum exemplum est. Si Menia postquam accepit epistolam a Cato, qua scripsit se accipere illam in uxorem, rescribat ad eumdem Caium se acceptare eius traditionem et vicissim se illi in uxorem tradere, hanc Meniae Epistolam si Caius coram Parocho et testibus exhibeat, et simul coram eisdem in illam iraditionem consentiat, iam traditio et acceptatio coram eodem parocho et testibus suit expleta, Meniae quidem per epistolam ab ea scriplam, Cati autem per verbalem consensum.

De eongensu simulato

Cum itaque consensus contrahentium in primis nuptias iaciat, ubi amborum aut unius consensus deficit, nuptiae nullae sunt. Potest autem consensus deesse, vel quia per errorem, Vim, metumve, aut sine debita cognitione datus est, de

SEARCH

MENU NAVIGATION